Epistolae Hildegardis

EPISTOLA CXXXVIII.








MONACHORUM HIRSAUGENSIUM AD HILDEGARDEM. Causantur de abbate, qui non laesus ipsos opprobriis et calumniis onerare non cessabat, occasione discordiae quae ipsum inter et priorem intercesserat.



[Col. 0367D] Dominae HILDEGARDI ad aedificationem Ecclesiae divinitus electae, monachorum grex pauper et pusillus in Hirsaugia, sic divina pietate adornari, ut noverit humiles Christi in tribulatione consolari.

Benedicta gloria Domini, quae de excelso solio suo mirabili et inusitato ordine prospexit, dum tantum lumen gratiae suae mundo per vos illucescere voluit. Inde omnes Ecclesiae filii jocundantur; sed praecipue nos qui spiritualis nova exsultationis luce perfundimur, dum in moerore quem pro defectu nostri ordinis toleramus, divina consolatione per vos laetificari speramus. Quae igitur sint quae summa nobis sollicitudine pariant, quae maxime mentem nostram remordeant, paucis animadvertite. Deo [Col. 0368A] teste, Domino abbati in nullo detrahimus, quem tamen paternae lenitatis per multa in nobis immemorem, et quibusdam familiaribus suis laxius indulgentem, libera quoque potestate in omnibus immoderatius utentem ingemiscimus. Si quidem maximis calumniis et infamiis opinionem nostram super haec lacerari perpendimus, et praecipue pro lacrymabili discordia pridem inter nos orta, et nihilominus inter ipsum abbatem nostrum et priorem nuper commota, religionem nostram quammaximo contemptui a saecularibus haberi deflemus. Quapropter incerti quid agamus, ut vestris orationibus divina voluntas nobis aliquatenus super his elucescat, humillime imploramus. Quod si litteris consolatoriis, quid potissimum, quidve Deo sit in [Col. 0368B] his beneplacitum per vos certificari meruerimus, id quod solum possumus vestraeque charitati gratissimum scimus, precum nostrarum remuneratione huic beneficio rependere semper studebimus.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Deum eorum non oblivisci, tantummodo vitia conculcent et poenitentiam agant.



Serena lux dicit: O plangens ovile, et ornatum in signo ligaturae obedientiae, esto stabile in cogitationibus tuis et desideria tua anhelent ad amorem Dei. Tu ergo considera ubi sit prosperitas vel adversitas. Audi mensuram vallium. Valles interdum virent et florent de rore coeli et de calore solis, [Col. 0368C] ac interdum arescunt et deficiunt in vicissitudine tempestatum. Sed tamen valles istas, quae propter diversitatem tempestatum aliquando pulchritudinem suam perdunt, non habeo omnino in tali oblivione, quasi amodo in pulchritudine sua non resurgant. Sic etiam non obliviscar loci hujus in quo tu stas, quia sapientia non carebit in eo materia sanctitatis, ut ipse primum in rectitudine processit. Tu autem esto lucidum ovile in victoria, conculcans vitia, quae in inquieto tempore concutiunt te; et non erubesce, quod te propter mala opera tua accuses, quoniam Deus omnia vulnera ungit et tergit in poenitentia. Sed tamen vivens oculus notavit praeteritam causam in dolore illo quo tu commotum [Col. 0368D] es in contumacia superiorum praelatorum tuorum, quia dulcedo ungentis, matris scilicet misericordiae, subtracta fuit a quibusdam ovibus tuis in culpa jacentibus, quae non recte dijudicatae sunt in poena quam habuerunt in poenitentia sua. Incongrua enim pluvia facit terram aridam. Sic homo qui peccaverit, si non habuit illum qui eum ungat, protinus in desperationem fugit et arescit, quoniam nulla medicina exhibetur ei secundum quod ipse sustinere potest. Nunc, chari filii, audite vocem viventis lucis. Apprehendite misericordiam quae non est vobis orta, sed quae ex Deo venit, et ideo non abstrahite eam ab illis quibus impendenda est. Retrahite ergo illos ad sanitatem animarum suarum.





EPISTOLA CXXXIX.



[Col. 0369A]




MONACHORUM EBERBACENSIUM AD HILDEGARDEM. Ut quae in eis corrigenda sint non celet.



HILDEGARDI dominae quam sibi elegit in famulam, et plurimorum secretorum suorum consciam, pauper grex fratrum in Eberbach in numero prudentium virginum cum vera lucerna et ardenti lampade, cum fidelium animarum et supernorum civium Sponso feliciter introire ad nuptias.

Spiritus Domini quos elegit sibi et praedestinavit nunquam deseruit, sed cogitatum ipsorum in paterna mansuetudine enutrivit, ita vos felicem animam et beatam elegit sibi in organum et vas electionis suae. Dilecta domina, obedire debemus [Col. 0369B] maternae admonitioni vestrae, quia veritas Domini per vos loquitur. Admonitiones enim vestras libenter percipimus, precamurque humili petitione ne quod in nobis corrigendum est nos celetis, sed ut Domino qui vobis multa secreta reserat placuerit, nobis id insinuare studeatis. Angelus consilii et fortitudinis, qui semper circa vos est conservet et custodiat vos sanam et incolumem. Amen.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Ut caveant ne felicitatem quae in Dei praedestinatione in ipsis esse videtur abjiciant.



Mystica Dei me dicere jubent haec in umbra visionis: Vos ascendistis in montem valde excelsum, [Col. 0369C] et in valle aspicere voluistis. Interea valde tempestas supervenit, he, he, languorem qui est in lumbis vestris, sicut dicit probatus servus, scilicet David: Tota die contristatus ingrediebar, quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea (Ps 37), et ideo oculi vestri languent prae inopia. Cavete ergo ne felicitatem illam quae in praedestinatione Dei in vobis esse videtur, retrorsum abjiciatis per nimietatem bellorum temeritatis, quia cum Deus faciem primi angeli velut valde elegantem et fulminantem lampadem fecisset, ille temeritatem iniit, unde gloria ipsius in ipso periit; quoniam nulla bona desideravit, claritatem illius in alia vinea plantavit. Et quia Deus societatem cum malo non habet, providete ne specialis gratia [Col. 0369D] Dei a vobis moveatur in opere antiqui serpentis, quoniam ille gaudet in semetipso, et dicit: Voluntatem meam invenio cum discordia in spirituali populo, et in erecto collo cum eis ambulo. Quapropter diabolo resistite, ne lumen claritatis deficiat vobis, sicut illi propter superbiam suam ablatum est. Qui enim interdum labuntur, et iterum surgunt, non carebunt haereditate gratiae Dei, sed in turbine vindictae Dei incurvantur; et tamen deinde reaedificat Deus in eis radicem primae incoeptionis sacrificii virtutis Dei. Et dico vobis qui plantatio Dei estis, super locum vestrum mystica Dei dicunt haec: Nunquam delebo te, cum mihi non resistis in impia temeritate, quae non desiderat ablui, velut etiam ostendit temeritas diabolicae [Col. 0370A] artis, ut praedictum est; in benedictione Abrahae, lux vivens te benedicit.





EPISTOLA CXL.








N. PRIORIS DE ZWIFELDA AD HILDEGARDEM. Quomodo collapsam in suo monasterio disciplinam valeant reparare.



Dominae suae de S. Ruperto dilectissimae HILDEGARDI, sancti Spiritus cohabitatione reverendissimae, N. prior de Zwifelda cum caeteris fratribus suis, quorum Deus nomina novit, debitae orationis exhibitionem.

Si bene valetis et prosperis successibus ad vota polletis, hoc omnimodis exspectamus. Caeterum quia abyssus desperationis in reparanda coenobii [Col. 0370B] nostri religione vallavit nos, et pelagus irrationabilitatis ejus cooperuit capita nostra, humiliter et suppliciter ante faciem vestram prostrati, consilii vestri solatium cum omni devotione exposcimus. Speramus enim quod vestris orationibus apud Dominum obtinere possitis, quatenus per Spiritus sancti revelationem aliqua nobis profutura denuntiare debeatis, quoniam quorumdam fratrum nostrorum importunitate multoties gravamur. Haec omnia rogamus vestram sanctitatem, ut styli non dedignata vicissitudine nobis rescribatis. Valete et pro nobis peccatoribus obnixius Dominum rogate.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Arguit eorum negligentiam, hortaturque ut resipiscant.



[Col. 0370C]

Serena claritas dicit: Fortissima lux divinitatis integre scit et novit omnia. Quis tangit intellectum istum, aut quis comprehendit eum, nisi ille qui videt in sapphirino oculo, quod Deus Pater super omnia tam immobilis est in justitia sua, quod nullam iniquitatem dimittit indejectam, quia ipsa illum tangit? Et Deus Pater in semetipso ita delectatus est, quod omnem creaturam per verbum suum creavit: unde et creatura sua ei placuit, et creaturam illam amplexatus est, quae ipsum tangit amando eum, O magna delectatio hujus operis! Deus Pater immobilis est in rectitudine sua, sed iniquo parcit per Filium suum ad parendum admonitus. [Col. 0370D] Nam Verbum suum carnem factum inspicit, et recordatur quod per Verbum suum omnes creaturae factae sunt. Secundum hunc modum etiam sancti Dei illum in admonitione tangunt in sua clara voce, simili candida nube volante quasi volatilis aer aquae. Audite ergo qui erumpitis in criminibus vestris. Mons Domini idcirco vocamini, quod Filium Dei imitari debetis per conversationem vestram. Quare ergo materna viscera charitatis et rectitudinis negligitis, similes existentes illis qui in Oreb corpus suum in lege castigabant, et iterum in alia via errabant; sicut etiam illi speculatores faciunt qui in alta voce in custodia sonant, sed tamen civitatem in insidiis perforant. Mens vestra est quasi nubes quae tempestates portat, modo iracundiam [Col. 0371A] in negligentia, modo sordes pecorum in petulantia habens, ubi pacificam hostiam negligitis dicentes: Nolumus resistere nobis, quia corpus nostrum non possumus accingere in constrictione, quoniam nati sumus de Adam. Nam vos in palatio regis non vultis restringere jecur vestrum ut debetis. Cur ergo non erubescitis, quod quasi a stabulo asinorum erepti, et in magnum honorem caeremoniarum sanctificationis per supernum Dominum positi, verum ad stabulum asinorum recurritis? O vae! in hoc similes facti estis Balaam, qui insaniebat in vulneribus ferventium cicatricum, furens in regione umbrae mortis. Nolite ergo relinquere montem sanctificationis in vanitate voluptatis. O vae turpitudini quae projecta est retrorsum in [Col. 0371B] alienum locum! Nam illi pereunt qui praevaricantur in sancta institutione. Apprehendite autem disciplinam, et ne erretis in via justitiae, quasi legem non habeatis, et quasi sol non radiet super thuribulum benedictionis, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa, cum in praevaricatione jacetis. O metuenda et veneranda sacrificia, quae incredulitatem idolorum non habent, nec sarcinam percutientium vulnerum! O vae dolori miseriae, quia Deus destruet in vobis murmurationem Ninivitarum, nisi citius curratis ad olivam sanctificationis! Quare estis curvi in mendaciis istis, quasi caeci non sitis? Sed caeci estis, cum non praevidetis causam illam in qua nati estis per casum Adae, et cum eam [Col. 0371C] habetis in brachio amplexionis ridentes et cachinnantes quasi eum non habeatis. Fugite ergo et nolite peccare, ut cito veniat salus vestra. Videte et ambulate in recto itinere.





EPISTOLA CXLI.








MONIALIUM ZWIFILDENSIUM AD HILDEGARDEM. Ut ostendat quomodo a via negligentiae ad viam correctionis debeant redire.



HILDEGARDI speciali gratia divinitatis illustratae, humilis Zwifildensium sororum coetus, in acceptis coelitus donis amplificari.

Omnipotentiam suam divina clementia mirabiliter in vobis glorificavit, quam de fragili massa assumptam thesauris gratiae suae novo ordine adimplere [Col. 0371D] curavit. Vestrae itaque claritati congaudemus, nosque nostraque omnia vestris orationibus suppliciter commendamus. Rogamus etiam pietatem vestram ut, cum divinae visioni insistitis, commonitoria verba ad nos dirigatis, et quomodo a via negligentiae ad viam correctionis redire debeamus, nobis ostendere non negligatis. Valeat in Christo vestra dilectio.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Ut superbiam vitent, nec sint saltatrices, nec extra monasterium prodeant, et ad primam desponsationem redeant.



Qui omnia videt et quem nihil latet dicit: Quidam vir nobilis copulavit sibimetipsi cum summa [Col. 0372A] diligentia sponsam valde pulchram in facie, cum sapphirinis oculis, cujus statura aequalis erat et non tortuosa in ulla diversitate, sed speciosa in omnibus ornamentis. Ipsa quoque valde amabilis fuit in omnibus suis, ita quod eam decebat omnis symphonia in citharis et in omni genere musicorum: talis etiam existens, quod noluit esse concubina nec saltatrix in habitu meretricio, et quod nolebat vagari per diversas plateas, nec loqui ad irrisionem juvenum. O vanitas et spurcitia diabolicorum jaculorum! et o ignominia lasciviae puellarum! contremisce sermonem istum. Cum feminea forma subtrahat se a junctura mariti, propter Deum nolens viro copulari, o quam magna nobilitas in illa tunc est, quia ipsam decet desponsatio [Col. 0372B] superni Regis, quoniam carnalem virum recusavit, et sic debet amplecti Deum, et adhaerere Domino suo, quia terrenum virum non habet. Nam ipsa debet sic permanere ut Eva fuit antequam eam Deus Adae repraesentaret, cum illa tunc non ad Adam, sed ad Deum aspexit. Sic mulier faciat, quae propter amorem Dei carnalem virum recusat. Ad Deum aspiciat, et non ad alium virum, quem prius habere nolebat. Sed valde durum et amarum est propter dolositatem antiqui serpentis, quod viriditas carnis in seipsa semper arida sit. Attamen cum mulier fortissime armata fuerit, ita quod in thalamum superni Regis se collocat, et quod ipsum Regem dulcissima charitate amplectitur, nolens colere officium carnalis ardoris in concupiscentia, [Col. 0372C] sed volens vultum animi sui ponere in Deum, recusans voluptatem carnis suae, tunc aspiciat ut aquila in solem, et ut columba per fenestras suas, cogitans et studens quomodo animum abstrahat de divitiis et deliciis saecularibus, et de consortio carnalis viri. Et ideo femina quae non vult ire in thalamum carnalis viri propter dilectionem Dei, debet in spirituali vita mecum esse, qui sum sine initio et sine fine; nec sit in furtivis amplexibus rusticum occulte amans. Sed si haec fecerit, non est mecum, quia vipereos mores habet. Quapropter mulier quae ita fervet, quod non potest saeculum derelinquere, non in periculum, nec in altum montem ascendat, ne postea in lacum mergatur, quia [Col. 0372D] mihi prius desponsata fuit, et deinde ad carnales amplexus ivit. Nam Virgo Maria in calore Spiritus sancti jucunda fuit, et virginitas ejus floruit. Sed nulla feminea forma hoc incipiat, quod Spiritus sanctus in illam non misit, ne postea vacua remaneat. Mulier quae ad me vult respicere, non sit in diversitate dispersi cordis super ambitionem hujus saeculi, nec sit tortuosa per flagrantia magniloquia superbiae, sed sit stabilis in omnibus ornamentis virtutum, et nobilitate charitatis et justitiae, quae dominantur in omnibus speciosis superni Regis.

Nunc, o tu turba puellarum, audi quod superna vox ad te sonat. Noli esse concubina, nec in altam vanitatem superbiae mentem tuam pone, ita quod [Col. 0373A] velis honorem Regis discernere unicuique secundum statum suum, cum putas quod mihi non sit possibile, ut discernam solem et lunam et caetera ornamenta coeli. Meretrix omnia quasi similia et aequalia habet, videlicet principem ut rusticum. Qui sic facit, inhonorat me, sapientiam similem faciens ignorantiae, et pietatem vanitati, ac caeteras virtutes similes cupro. Nunc, o vos puellae, nolite esse saltatrices, in similitudine pessimorum morum, secundum quod vobis placet, ne in alterutrum decipiamini in omnibus rebus si sic feceritis. Nam saltatrix unicuique secundum voluntatem illius saltat. Sed et apertis ostiis ne ambuletis propter sordiditatem mentis vestrae, nec nutum faciatis in lascivis nutibus per petulantiam latitudinis vestri cordis, [Col. 0373B] quasi in plateis illud amantes quod contempsistis in amplexibus Regis, cum rusticum pro regio amore in amplexus vestros ponitis. Unde mulier quae non vult habere consortium carnalis viri, non sit ullo modo in aperto, quia hoc non decet eam; sed in occulto corpore et mente velut columba in caverna maneat, ne eam accipiter, scilicet virilis animus arripiat. Nunc tu, o turba, citius surge ad primam et ad regalem desponsationem primi et principalis viri tui. Ipse enim vocat te. Emenda ergo et corrige quod illum offendisti, et suscipiet te in aeterna salvatione et vives.





EPISTOLA CXLII.








A. PRIORIS ET CONVENTUS DE MONTE S. DESIBODI AD HILDEGARDEM. Conqueruntur quod apud ipsos educata ipsis non rescribat, nec commonitoria verba transmittat.



[Col. 0373C]

HILDEGARDI gratia Spiritus sancti verissime repletae, A. monachus indignus et prior de Monte S. Desibodi cum fratribus ejusdem loci, de virtute in virtutem ascendere, et Deum deorum in Sion videre.

Cum in exteras regiones verba admonitionum vestrarum mittatis, et quamplurimos viam rectitudinis desiderare faciatis, nos qui vos fere a cunabulis novimus, et apud quos per plurimos annos fuistis, miramur cur verba coelestium visionum nobis sitientibus subtrahatis. Scimus enim quomodo [Col. 0373D] apud nos educata, quomodo docta, quomodo conversata estis; quia non alio quam muliebri operi institistis, non aliis codicibus quam simplici Psalterio imbuta estis, et sine querela bonam et sanctam conversationem dilexistis; sed divina pietas coelesti rore, ut voluit, vos imbuit, et magnitudinem secretorum suorum vobis aperuit; et cum in his vobis congaudere deberemus, Deus vos nobis nolentibus eripuit, et ad alios homines transtulit: quod cur fecerit perscrutari nec scire possumus; sed tantum hoc nolentes et volentes in multa perturbatione sufferimus. Nos enim sperabamus salutem loci nostri in vobis sitam esse, sed Deus aliud quam vellemus disposuit. Nunc autem quia voluntati Dei resistere non possumus, ipsi cedimus et [Col. 0374A] vobis congaudemus, quoniam plurima hucusque invisa, hucusque inaudita per divinam revelationem manifestastis, hucusque clausa reserastis. Nam Spiritu Dei plena, multa scribitis quae ab homine non didicistis, quae sancti et docti viri mirantur. Eapropter quamvis longe a sanctis simus, quia peccatores existimus, supplices rogamus ut tum pro gloria Domini, tum pro antiqua et justa familiaritate memor nostri sitis, et verba consolationum nobis porrigatis, et nobis apud Deum subveniatis, ita ut quod in nobis minus est, Deus per merita orationum vestrarum in nobis supplere dignetur. Valete.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Ut ad Deum redeant.



[Col. 0374B]

In vera visione vocem audivi haec adversum injurias quas et spirituales et saeculares contra justitiam proferunt dicentem: O justitia, tu peregrina et advena es in civitate illorum qui sibi componunt et eligunt parabolas de officio propriae voluntatis suae, nec ad tua mysteria, nec ad amicitiam tuam anhelant, quae es purpurata amica regis. Unde clamas propter sortem illam in qua non quiescit ulla justitia et in aerumnis dicis: Valde erubesco, ita quod faciem meam sub pallio meo abscondo, ne mihi insidiantes me videant; sed ipsi dicunt: Quodcunque ex nobis est, omnibus prodest. Quapropter, o justitia, magnum zelum habes, ita quod [Col. 0374C] reus judicii est qui tibi resistit. Et iterum in aerumnis dicis: Unde venis? De sinu Patris, et omnes regiones mecum collectae sunt; sed et ubi positae sunt omnes staturae populorum, ac omnia instituta generationum, ibi aderam, et sic columnae nubis in me erectae sunt. Nunc autem sum taedium illorum, qui in prima radice in me orti sunt. Quapropter antequam in his doleam propter ignorantiam populorum suspiro, et tanquam inundantes aquae sic rugitus meus in alta voce sonitus aquarum multarum, propter nimietatem stultorum hominum in garrulitate morum ipsorum, et in strepitu inhonestatis. He, he, o aquilae, quae in me transistis per aquam recuperationis quasi auroram rutilantem et quasi gemmam coruscantem, [Col. 0374D] nunc dormitis, et ut stulta animalia estis, quae interdum procedunt et interdum retro incedunt, et interdum se invicem ambulando intermiscent.

Sed et de hoc monte filiorum Dei haec in mystico spiramine vidi. Montem multae magnitudinis vidi, in cujus vertice vir magnus sedebat, qui in utraque manu sua legem Dei quasi in charta scriptam habebat, sicut de Moyse scriptum legitur. Et sub pedibus ejusdem viri quaedam turba hominum spiritali circumcisione circumdata erat, qui omnes instrumenta ipsius legis cum gaudio et cum suspirio susceperunt dicentes: o Domine Deus noster, quando ad te veniemus, libenter tibi obediemus; sed tamen interdum in quamdam turbinem se miscuerunt, et aliquando multa crimina inter illos [Col. 0375A] fuerunt, quae tamen multis lacrymis abluerunt in aspersione sanguinis Christi Jesu. Nam cum homo in tam magnis peccatis jaceret, quod se de illis in nulla viriditate per seipsum erigere valeret, dixit Deus: Volo hominem per memetipsum erigere, ac denuo in visceribus misericordiae plantare, ita ut in speculo confessionis resideat, qui se de visceribus diaboli per seipsum eripere non potuit. Sed ego paupercula, quamvis multa crimina in his viderem, superbiam tamen in eis non vidi, quae per contumaciam in jactu lapidum peccatores contemnit. Sed sub pedibus istorum aliam turbam hominum conspexi, candida nube circumdatos, et pulchras facies habentes ac in coelum aspicientes: qui tamen petulantiam cum suscitatione multarum inutilitatum, [Col. 0375B] sicut pingues tauri interdum adierunt, ita ut cum coelum aspicerent, arcus suos intendentes sagittas contra coelum emiserunt, atque plumbeis fustibus contra coelum percusserunt, et sic posuerunt in coelum os suum et lingua eorum transivit in terra. Unde tonitrua super eos venerunt, et grandines super eos ceciderunt, atque multae nebulae eos obtexerunt. Et murmurabant quare hujusmodi squalores eos ita circumvallarent. Et gratia Dei illis sic respondit: Ad magnam beatitudinem vos collegi; sed in temeritate vestra me abjicitis cum dicitis, quis ad vos pertingere possit, aut quis sermo vos vincat, aut qui colles, aut quae lingua vos percutere valeant? Sicut etiam filii Israel Deum neglexerunt, cum per benedictionem Abrahae cornu [Col. 0375C] benedictionum super eos erexit, ac in sinum suum per laetitiam honoris levavit. Sed illi in fraude murmurabant, ac in temeritate Deo resistebant, ac sanctitatem per effusionem sanguinis Christi reliquerunt. Tunc benedictio in illis retrorsum abiit et evanuit, quia ad casum mortis se declinaverunt. Et Deus de sacrificiis et de holocaustis illorum aliam civitatem Ecclesiae aedificavit, usque dum omnes aquae puteorum educantur in vallem nigrarum nebularum. Et tunc omnes aquilae in circumeunte rota in unum gregem congregabuntur, quia ipsae prius in benedictione erant.

Sed et aliam turbam hominum sub pedibus istorum vidi ante quorum oculos aries in spinis aurei [Col. 0375D] coloris pendebat: quem cum odore myrrhae et thuris et cum fulminante vultu inspiciebant, et de manibus magni viri illius, qui in vertice ejusdem montis sedebat, quidam rivuli ad pectora illorum effluxerunt. Et illi clara voce ad sinum sapientiae sic clamaverunt: Deus olim nos in multis sacrificiis congregavit; sed nos omnes in multis obligationibus delinquimus: unde super torcular positi sumus cum propheta dicentes: Torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum (Is 63). Et verum ubi sagena missa est in mare, et ex omni genere piscium congregabat, sicut illi piscantes elegerunt pisces bonos in vasa, sic gratia Dei elegit illos ad gloriam, qui humiles corde sunt et devoti in timore Domini, rapinas non intendentes. Nunc autem [Col. 0376A] prima vox quae vos ad laudem Dei congregavit, faciat vos in radice boni sicut primos, qui in parietibus templi consecrati sunt. Sed tu, o mons, audi in admonitione Dei, Deus te constituit sicut montem Sinai ad sacrificandum ei hostiam laudis. Nunc autem ad Deum convertere, et esto candelabrum Regis, ita quod non erubescas in prima radice tua, sicut dextera Dei te plantavit.





EPISTOLA CXLIII.








MONACHORUM S. EUCHARII TREVIRENSIS AD HILDEGARDEM. Admonitionis ipsius stimulis excitari desiderant.



HILDEGARDI Sponsi coelestis amplexibus jugiter inhaerenti, necnon omnibus secum in Christo conversantibus, [Col. 0376B] coenobii S. Eucharii Trevirensis omnis conventus, id quo nihil est melius.

Quicunque voluntatem Patris qui in coelis est facere conantur, ipsi fratres, sorores et matres Domini vocantur (Mt 13). Quisquis vero alios commonendo quasi lactando in melius pertrahere studuerit, hic dignitatem matris specialiter obtinebit. Unde non immerito te prae caeteris velut matrem in Domino veneramur, cujus consolationis et eruditionis uberibus in intimis affluenter reficimur. Ipsum quoque qui facit mirabilia magna solus tecum magnificamus. Qui haec a sapientibus et prudentibus hactenus abscondit, quae mirabiliter diebus nostris humilitati tuae revelavit. Proinde quia viam mandatorum Dei corde dilatato currere non [Col. 0376C] possumus, admonitionis tuae stimulis excitari, prout tibi Deus dederit, vehementer desideramus. De caetero indubitanter cognoscas quia in litteris tuis, scilicet in libro Scivias, delectati sumus, sicut in omnibus divitiis. Denique sanctis orationibus vestris nos apud Deum adjuvari et consiliis praemuniri humiliter deposcimus.




RESPONSUM HIDEGARDIS. Eorum sanctam laudat conversationem.



Vos qui tunicam Christi induistis ac eum imitari vultis, audite quod Psalmista dicit: Qui ponis nubem ascensum tuum, qui ascendis pennas ventorum (Ps 103). Quid est hoc? In constitutione mundi [Col. 0376D] posuisti nubem ascensum viventium volatilium, quae in altitudine aeris sunt. Quod etiam sic est: Deus praescivit quod spiritualem populum in semetipso constituturus erat, ut propheta dicit: Qui sunt hi qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? (Is 60) Mentes spirituales velut nubes sunt, quae est quasi materia luminarium, scilicet solis, lunae et stellarum. Sic etiam obedientia velut materia est humilitatis, charitatis et aliarum virtutum, in quibus fideles quasi columbae volant, cum per ligaturam propriae voluntatis desideria sua a se abscondunt, ita quod per cavernam innocentiae in solem aspiciunt, quasi homines non sint in voluntate carnis suae. Et sic Creator omnium ambulat super pennas ventorum, cum supernus Filius in [Col. 0377A] humilitate castitatis pulcher flos processit, ac ita in mansuetudine permansit. Unde scriptum est: Super quem requiescam, nisi super humilem, et mansuetum, et trementem sermones meos? (Is 66). Hae sunt alae spiritalis populi; sed qui istis carent, velut volatilia cadent, quae pennas volandi non habent. In his etiam convertitur multitudo maris et fortitudo gentium venit. Nam innumerabilis turba hominum ad istas alas currit. Sed quidam inter illos respiciunt ad aquilonem per turbinem vanae gloriae ac superbiae et per superfluitates saecularium morum in semetipsos confidentes, nec Psalmistam sequentes qui dicit: Bonum est sperare in principibus (Ps 117). Quid est hoc? Multo melius et utilius est aspicere et volare in nubem per tunicam [Col. 0377B] Christi, quam confidere in se, velut in causa perditi angeli factum est, qui in superbia illum superare voluit ante quem sic stare non potuit, sed in abyssum quasi plumbum cecidit. In hac superbia etiam Adam vitam fugit, et alienam peregrinationem invenit, in qua in Patrem suum quasi in alienum in peregrinatione sua aspexit; quem ante bene cognoverat, cum innocens in humilitate fuit. Sic etiam filii hominum in semetipsos confidunt, decepti velut spem habentes in principibus. Sed cum Deus clamavit: Adam, ubi es? praescivit quod factura digiti sui omnino perdenda non esset, sed quandoque redimenda, ut scriptum est: Redemisti virgam haereditatis tuae, mons Sion in quo habitasti [Col. 0377C] in eo (Ps 73). Quid est hoc? Deus hominis recordatus est, quando per mulierem caput serpentis contrivit, ubi Verbum caro factum est et mons Sicu fuit, in quo Deus habitat in humilitate, et Filius in corde Patris.

Nunc autem, tu congregatio congregata, audi, ut sis mons Sion. Nam Deus ab initio praeviderat quod omnem creaturam facere voluit. Verbum etiam Patris in Virgine. Virga homo surrexit, et ipsa virga materia omnium virtutum sanctitatis fuit, de qua et vos, o spirituales populi, venistis. Eva enim omne genus humanum protulit: ista vero virga illud in sua viriditate denuo reparavit, quando de ventre ejus Filius Dei exivit. Quod sic o spiritualis mons Sion estis, quia Pater in Verbo suo vos [Col. 0377D] plantavit. Nam et Filius excelsi Patris in tabernaculo Mariae Virginis habitavit, et sicut fortis leo de illa exivit, ita quod totus mundus ipsum vidit, qui et vos spiritales populos in semetipso congregavit, cum ad eum velut nubes volatis, peccata vestra non in voluntate operis portantes. Ipse enim sine peccato fuit. Et tunc eum imitamini, ubi post illum ambulatis, cum vosmetipsos ne peccetis repudiatis, non existentes tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae, nec ut venenum aspidum, nec quasi plumbum in aquis vehementibus; sed cum in vana gloria curritis, tanquam pulvis estis, qui hac et illac spargitur, et qui fructum justitiae non seminat, nec vineam electam plantat; sed qui magnam famam producit et animas vestras laedit: cum vero [Col. 0378A] in malignitate superbiae estis, venenum aspidum insanabile concipitis, quod vos mortificat. Cum autem inquietudo mentium inter vos exsurrexerit, estis quasi plumbum, quod in puteum vehementer cadit. Nam vana gloria et malignitas viscera superbiae sunt, et quae sic cum inquietudine mentium invicem implicantur, odium ac invidia illis ministrat. Unde pax et securitas ibi fugiunt, et charitas Christi recedit, et qui in illis malis sunt cadent quasi plumbum in aquis vehementibus, quia alas sublevationis non habent. Nam zelus Domini in ultione sua super illos clamat, ut olim intonuit cum superbum inimicum in abyssum dejecit, ut Psalmista dicit: Leva manus tuas in superbias eorum in finem, quanta malignatus est inimicus in sancto! [Col. 0378B] (Ps 73) Nam Deus elevavit sanctissima opera cum lucem a tenebris divisit, quia ibi superbia cum omnibus visceribus diaboli in finem cecidit, cum ad aquilonem respiciens, scutum suum in nihilum posuit, ubi etiam omnino periit. Sed tamen deinde iterum superbia in hominibus multas civitates absque longitudine dierum aedificavit, et poenas poenis addidit, ac ruinas in multitudine aerumnarum fecit, ubi homines dixerunt: Deum nescimus, nec eum colere volumus. Et sic malignatus est inimicus in sancto.

Nunc autem vivens lux ad filios turbae istius dicit: Vos parietes templi estis, quia primitiva Ecclesia vos plantavit, unde vanam gloriam et superbiam, ac turbinem multarum inquietudinum fugite. [Col. 0378C] Nunc viventibus oculis haec videte, et audientibus interioribus auribus haec audite. Locum autem vestrum in dispersione non video, quamvis multa flagella passurus sit. Vivite ergo et vigilate in Deo. Nam etiam in vera visione quosdam in ista congregatione vidi ut auroram rutilantes, quosdam ut sapphirum fulgentes, quosdam ut lucem stellarum lucentes. Qui enim ut aurora rutilant, hi timorem Dei habent, et praecepta regularis legis propter Deum libenter custodiunt, quamvis per carnem, velut victima quae ad occisionem ducitur, interdum deviare videantur. Qui autem ut sapphirus fulgent, charitatem Dei habent, et ideo gravia peccata non operantur, quamvis peccent, et [Col. 0378D] etiam propter delicta sua libenter se castigant, et haec in consuetudine habent. Sed qui ut lux stellarum lucent, benevolentiam habent, et ideo cum hominibus non rixantur, sed lasciviam puerilium morum tenent, et a gravibus peccatis libenter se abstinent, ac ea odiosa habent. Et alios in nigritudine amari fumi propter consuetudinem squalidorum morum vidi, in qua quidam propter proprietatem mentis suae amari sunt, et facultates diligunt, et ideo spiritualem consuetudinem non amant; sed illos qui in supradictis tribus modis sunt, saepe affligunt.

Et audivi vocem de coelo clamantem: Quandiu congregatio haec in his tribus modis detinetur, a Deo non relinquitur. Sed et ad illos qui in praedicta [Col. 0379A] nigredine erant, eamdem vocem audivi dicentem: Surge, Aquilo, et veni Auster, perfla hortum meum, et fluent ante illum. Quod dicitur: Recede, malum iniquitatis, et veni bonum justitiae, et irriga virtutibus plantationem sanctitatis, ut fulgeant in ea opera quae non marcescant. Aquilo enim sunt rixatores, qui verbis rixae et excusatione avaritiae et provocatione injuriarum dulces et utiles herbas virtutum prosternere volunt, quemadmodum Aquilo universa praecipitat. Sed illi quos hoc modo affligunt, patientiam sic discunt, et lacrymabili gemitu pro suis et istorum peccatis ad Deum clamant; unde etiam aliquando taediosi ad peccandum sunt; et ob hoc fumus aromatum ex cordibus eorum ascendit, quem angeli suscipiunt, et sic per [Col. 0379B] aquilonem viriditas bonis tribuitur. Illi etiam qui facultates libenter habent, his qui in tribus praefatis modis fulgent aliqua objiciunt, ut confundantur, et etiam necessariis causis obedientiarum suarum, quaerunt quomodo eos affligant, ac multoties in immunditiam carnis se involvunt, velut porcus qui stercori involvitur, et nutibus serpentini oculi cum gravissima consuetudine interdum alios fatigant. Sed vos qui injustitiam diligitis, hanc admonitionem memoriter tenete, ita ut facultates propriae voluntatis vestrae idololatriam esse cognoscatis, et ab angelicis ordinibus, scilicet spiritalis populi separatas, quemadmodum idolum fallaciae a vero Deo separatum est, ac etiam alia peccata relinquite; [Col. 0379C] et ad salientem fontem ut lavemini fugite. Lavacrum quoque pacti illius quo mundum reliquistis inspicite, quatenus a peccatis recedatis, ac studete ut sacrificium vestrum pingue fiat, ita ut perseveretis in bono quod incoepistis. Quandocunque enim homo voluntatem suam in rota carnis suae mactat, sacrificium Deo est. Hoc enim ut sacrificium Abrahae Deo acceptabile est, cum ille filium suum ad sacrificandum Deo obediendo ligavit. Manus enim domat qui prava opera dimittit, et pedes ligat qui itinera propriae voluntatis suae constringit, ac inclinatus obedit, ut caput ad gladium Isaac inclinavit, et corpus domat qui carnalem concupiscentiam abjicit. In his victoria est quae vexillum portat, quod in bono rumore, et in suavibus odoribus virtutum [Col. 0379D] redolet. Qui hanc habet, coram cunctis inimicis suis securus incedit. Hoc autem modo sacrificium pingue fiet, velut vitulus saginatus, qui absque omni macula erat, per quos anima macie deficit, quia bonum plenum pingue est. Christus enim injuriis fatigatus non peccavit, et in hoc patientiam sanctorum sanctificavit: unde et vos fideles, corda vestra ad illius praelia qui vobis exemplum dedit praeparate, et sollicitudinem illorum quorum non indigetis abjicite, et ut in alpha et omega appareatis studete. In sensualitate enim peccatorum obtenebrati estis; sed cum a peccatis surrexeritis pulchrae formae virtutum in vobis apparebunt; quapropter et dextra Dei vos protegat.






Epistolae Hildegardis