Epistolae Hildegardis

EPISTOLA CXLIV.



[Col. 0380A]




N. PRIORIS ET MONACHORUM CISTELLENSIUM AD HILDEGARDEM. Ab ea rescire aesiderant quid in ordine displicet Deo.



HILDEGARDI honorandae et sincerae charitatis ulnis amplectendae dominae et magistrae sororum de S. Ruperto in Pinguia, N. prior indignus totaque pauper et humilis congregatio Cistellensium fratrum, inter choros virginum sequi Agnum quocunque ierit.

Locorum interstitio sejuncti, quia desiderabili praesentia vestra frui corporaliter non possumus, litterarum officio salutare vos et alloqui gaudemus, [Col. 0380B] quippe quam in Christo veneramur, ut superiorem, et apud Deum mediatricem habere speramus, ut charissimam matrem. Audita namque fama vestrae bonae conversationis et in Dei . . . fidelis administrationis, pro vestra stabilitate et orationis obsequium, et ad Deum pro vestra salute exhibemus ministerium. Hanc igitur, o domina, salutatoriam vobis scribimus epistolam, ut et nostri memoriam faciatis, et subditis vobis eadem facere studeatis. Nam multa audivimus de vobis, unde valde gaudemus, ut possitis arcana Dei scrutari, et de occultis suis non modica manifestare. Proinde clementiam vestram petimus, ut quod in nobis et in ordine nostro, scilicet monastico, vobis imo divinis [Col. 0380C] oculis displicet, secundum quod Deus vobis ostenderit nobis rescribere non ambigatis. Vale.





RESPONSUM HILDEGARDIS.



Ego fons vivus, qui propter nomen meum tunica mea induti peregrini sunt in vexatione mundi. O plangendum et lugendum est! quod coelum ruptum est, et quod dies obscuratus est! Nunc ergo denarius revocandus est in atrium vocis laudis. O filii Israel, quare corrumpitis dulcissimam charitatem, quae in me alto in profundum aspiciente fluit plenissimo opere. Et quia ipsa fluit in me, ideo fluunt etiam de ipsa aquae vivae. Ipsa autem stat in forma virgae, quia sicut in virgine dulcissimi amplexus sunt propter integritatem ejus, sic etiam charitas [Col. 0380D] habet dulcissimos amplexus virtutum. Sed modo luget, quoniam temerarii scindunt illam per garrulitatem murmurationis suae. Unde etiam fugit ab eis in altitudinem illam unde venit et plangit, quia filii ipsius, quos plenis uberibus enutrivit, deficiunt, nolentes tergi a putredine volantium mentium. O ipsi miseri! quare adjungunt se miseriae alienationis et peregrinationis, auferentes se de visceribus regalium nuptiarum novae sponsae, quae semper praeparata est Sponso suo, sicut virgo viro suo, cum illi nondum in cognitione conjuncta est, sed cum adhuc in integritate sua incorrupta manet; et isti a sponsa illa se separant, et ideo obtenebrati et obnubilati sunt, quasi coelum fregerint. Quid est [Col. 0381A] hoc? Sicut firmamentum coeli in omnibus ornamentis suis, scilicet in sole, in luna et stellis illustrat orbem; et sicut faber de lignis facit ligna, de lapidibus lapides, et de aliis instrumentis alia instrumenta, sic et isti deberent reliquo populo lucere et bonum iter ostendere; sed charitas in eis scissa est, ita quod virginitas quae deberet in eis lucere sicut sol, et viduitas sicut luna, et reliquus populus sicut stellae in lumine suo, deficiunt, quia dulcia materna viscera illos non calefaciunt, sed tortuosa mulier plena rugis et nigredine, plena vipereis moribus ac stridentibus dentibus horibilis existens in his omnibus quae facit, pessime istos secundum mores porcorum emittit; qui debuerunt sancti et electi et relinquentes saeculum esse. Ipsi [Col. 0381B] enim vestem innocentiae scindunt in semetipsis in spinatis moribus, in iracundia, et corrumpunt vitalia sua in ira. Viventes oculos suos in desperatione excaecantes et omnia indumenta sua per stultitiam morum coinquinantes, et se sapientes super magistros suos existimantes. Heu! heu! filii Israel, in primo ortu vestro non constituit vos sic mysticum et aureum. Reliqua desiderantur, abscissis a ms. codice tribus sequentibus foliis.





EPISTOLA CXLV.








HENRICI [leg. HELINGERI] ABBATIS ET CONVENTUS MONTIS S. DISIBODI AD HILDEGARDEM. Ab ipsa rescribi desiderant quid in seipsis Deo displiceat, orantque ut vitam S. Disibodi scriptis commendet.



[Col. 0381C]

HENRICUS, Dei gratia servus in monte S. Disibodi et provisor ovilis Dominici cum tota congregatione fratrum suorum, venerabili matri dominae HILDEGARDI de S. Ruperto radio divini splendoris, ultra humani sensus capacitatem, quod verissime scimus illustratae plenissime, donis septiformis sancti Spiritus abundare, ac sitientibus pocula de eodem fonte causa divinae remunerationis ministrare.

Quia, mater dilecta, omnipotentis Dei sancti paracliti Spiritus instinctu, necnon et jussione ejus qui [Col. 0382A] vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (1Tm 2), nuper vestram sanctitatem ad nos venisse cognovimus, eidem Paraclito prout possumus, licet non condigne valeamus, gratias incessanter referimus, quia, ut veraciter fateamur, illustrationis ejus ardorem et tactum plenissime inter nos et in nobis persensimus, dum omnis odii et inimicitiarum fomenta per plures jam annos inveterata omnes unanimi consensu abjecimus, et in verae charitatis unitatem pleniter quasi in uno corpore et anima convenimus. Eapropter sanctitatis vestrae dilectionem obnixis precibus pulsamus, ut praedicti splendoris divina gratia vobis collati inspectu, per quem vestrae charitati clausa et caeteris mortalibus absconsa, oculis cordis vestri reserantur: [Col. 0382B] quoniam ex debito debetis, quia cum sororibus vestris a nobis quamvis corpore, sed non spiritu, ut veraciter speramus et scimus, egressa estis. Si veraciter in vera charitate, quae est initium omnium bonorum, convenerimus, vel si qua radix alicujus dissensionis inter nos adhuc lateat manifestetis; sed et de aliis quibusque majoribus, ut de minoribus admissis taceamus, quae divinae majestatis oculis contraria cognoveritis, nobis scriptis manifestare velitis. Super haec unanimi consensu januam vestrae charitatis opportune et importune pro descriptione gestorum ac virtutum, necnon et vitae patroni nostri, necnon et vestri beatissimi Disibodi, in cujus domo ab ipsis cunabulis nutrita [Col. 0382C] estis, pulsamus, vestraeque pietatis aures intime commonemus, atque obnixis precibus indefesse profusis expetimus, quatenus etiam memoria vestrae beatitudinis per hoc in laudibus ejusdem Patris nostri habeatur, ut quidquid Deus de ipso vobis revelaverit, nobis aperiatis. Omnipotens Pater aeternae misericordiae mentem vestrae charitatis lumine sui fulgoris inflammet, et obnixe desiderantibus pocula ad refocillandum subministret.


(Responsum ad hanc epistolam exstat inter editas S. Hildegardis epistolas [Note: [Col. 0381] Fallitur, nam solum exstat responsum ad aliam Herengeri epistolam (Ep 39). EDIT.], sed et Vita D. Disibodi ab ipsa composita occurrit apud. Surium 8 Julii.)










Epistolae Hildegardis