Genesis (VUL) 13

Capitulum 13

13 1 ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia quae habebat et Loth cum eo ad australem plagam 2 erat autem dives valde in possessione argenti et auri 3 reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai 4 in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini
5
sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula 6 nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe substantia eorum multa et non quibant habitare communiter 7 unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra 8 dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus 9 ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram ieris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam
10
elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quae universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in Segor 11 elegitque sibi Loth regionem circa Iordanem et recessit ab oriente divisique sunt alterutrum a fratre suo 12 Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quae erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis 13 homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis
14
dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentem 15 omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum 16 faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit 17 surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia tibi daturus sum eam
18
movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit iuxta convallem Mambre quod est in Hebron aedificavitque ibi altare Domino


Capitulum 14

14 1 factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex Gentium 2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Balae ipsa est Segor 3 omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est mare Salis 4 duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et tertiodecimo anno recesserunt ab eo 5 igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in Savecariathaim 6 et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quae est in solitudine
7
reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui habitabat in Asasonthamar 8 et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt contra eos aciem in valle Silvestri 9 scilicet adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinque 10 vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant fugerunt ad montem 11 tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae et universa quae ad cibum pertinent et abierunt 12 necnon et Loth et substantiam eius filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis
13
et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant foedus cum Abram 14 quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan 15 et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba quae est ad levam Damasci 16 reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populum
17
egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quae est vallis Regis
18
at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi
19
benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et terram
20
et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus
21
dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibi 22 qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae 23 quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram 24 exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas


Capitulum 15

15 1 his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis 2 dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer 3 addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus meus heres meus erit 4 statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres tuus sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem 5 eduxitque eum foras et ait illi suspice caelum et numera stellas si potes et dixit ei sic erit semen tuum 6 credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiam
7
dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam 8 at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eam 9 respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et capram trimam et arietem annorum trium turturem quoque et columbam 10 qui tollens universa haec divisit per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit aves autem non divisit 11 descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram
12
cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum 13 dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis 14 verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post haec egredientur cum magna substantia 15 tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona 16 generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletae sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus
17
cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas 18 in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten 19 Cineos et Cenezeos et Cedmoneos 20 et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque 21 et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos


Capitulum 16

16 1 igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar 2 dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti 3 tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem
4
qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit dominam suam 5 dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet Dominus inter me et te 6 cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit
7
cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur 8 dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio 9 dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius 10 et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non numerabitur prae multitudine
11
ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuam
12
hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula
13
vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me 14 propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades et Barad
15
peperitque Abrae filium qui vocavit nomen eius Ismahel 16 octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem


Capitulum 17

17 1 postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus 2 ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis
3
cecidit Abram pronus in faciem 4 dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater multarum gentium 5 nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia patrem multarum gentium constitui te 6 faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque ex te egredientur 7 et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post te 8 daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae omnem terram Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus eorum
9
dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum et semen tuum post te in generationibus suis 10 hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te circumcidetur ex vobis omne masculinum 11 et circumcidetis carnem praeputii vestri ut sit in signum foederis inter me et vos 12 infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in generationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestra 13 eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum
14
masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit
15
dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sed Sarram 16 et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum orientur ex eo 17 cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet 18 dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram te 19 et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum 20 super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in gentem magnam 21 pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero 22 cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus ab Abraham
23
tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suae et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die sicut praeceperat ei Deus 24 nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui 25 et Ismahel filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae 26 eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel filius eius 27 et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et alienigenae pariter circumcisi sunt


Capitulum 18

18 1 apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei 2 cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terra 3 et dixit Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne transeas servum tuum 4 sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore 5 ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitis idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus es
6
festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panes 7 ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero qui festinavit et coxit illum 8 tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram eis ipse vero stabat iuxta eos sub arbore
9
cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce in tabernaculo est 10 cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi 11 erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant Sarrae fieri muliebria 12 quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus vetulus est voluptati operam dabo 13 dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere paritura sum anus 14 numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium 15 negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non est inquit ita sed risisti
16
cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eos 17 dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus sum 18 cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae 19 scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum
20
dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est et peccatum earum adgravatum est nimis 21 descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere conpleverint an non est ita ut sciam
22
converteruntque se inde et abierunt Sodomam Abraham vero adhuc stabat coram Domino
23
et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum impio 24 si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta iustos si fuerint in eo 25 absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium 26 dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis dimittam omni loco propter eos
27
respondens Abraham ait quia semel coepi loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis 28 quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis propter quinque universam urbem et ait non delebo si invenero ibi quadraginta quinque 29 rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint quid facies ait non percutiam propter quadraginta
30
ne quaeso inquit indigneris Domine si loquar quid si inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero ibi triginta 31 quia semel ait coepi loquar ad Dominum meum quid si inventi fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter viginti 32 obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel quid si inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter decem
33
abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum


Capitulum 19

19 1 veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in foribus civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terra 2 et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et manete ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam vestram qui dixerunt minime sed in platea manebimus 3 conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque domum illius fecit convivium coxit azyma et comederunt
4
prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem omnis populus simul 5 vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte educ illos huc ut cognoscamus eos
6
egressus ad eos Loth post tergum adcludens ostium ait 7 nolite quaeso fratres mei nolite malum hoc facere 8 habeo duas filias quae necdum cognoverunt virum educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei 9 at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advena numquid ut iudices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime iam prope erat ut refringerent fores 10 et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntque ostium
11
et eos qui erant foris percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum ita ut ostium invenire non possent
12
dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum quempiam generum aut filios aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac 13 delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum coram Domino qui misit nos ut perdamus illos 14 egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias eius et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui
15
cumque esset mane cogebant eum angeli dicentes surge et tolle uxorem tuam et duas filias quas habes ne et tu pariter pereas in scelere civitatis 16 dissimulante illo adprehenderunt manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi
17
et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas 18 dixitque Loth ad eos quaeso Domine mi 19 quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in monte salvari ne forte adprehendat me malum et moriar 20 est civitas haec iuxta ad quam possum fugere parva et salvabor in ea numquid non modica est et vivet anima mea 21 dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut non subvertam urbem pro qua locutus es 22 festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor
23
sol egressus est super terram et Loth ingressus est in Segor 24 igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo 25 et subvertit civitates has et omnem circa regionem universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia 26 respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis
27
Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino 28 intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum
29
cum enim subverteret Deus civitates regionis illius recordatus est Abrahae et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat
30
ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duae quoque filiae eius cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et duae filiae eius
31
dixitque maior ad minorem pater noster senex est et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae 32 veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex patre nostro semen 33 dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et ingressa est maior dormivitque cum patre at ille non sensit nec quando accubuit filia nec quando surrexit 34 altera quoque die dixit maior ad minorem ecce dormivi heri cum patre meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum eo ut salvemus semen de patre nostro 35 dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque minor filia dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando illa surrexerit 36 conceperunt ergo duae filiae Loth de patre suo 37 peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem 38 minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Ammon id est filius populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie


Capitulum 20

20 1 profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris 2 dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam 3 venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum 4 Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem ignorantem et iustam interficies 5 nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc 6 dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam 7 nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quae tua sunt
8
statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde 9 vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobis 10 rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres 11 respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam 12 alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meae et duxi eam uxorem 13 postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim
14
tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam 15 et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita 16 Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensam
17
orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt 18 concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham


Capitulum 21

21 1 visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est 2 concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus 3 vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac 4 et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus 5 cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac 6 dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi 7 rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni
8
crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius 9 cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham 10 eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac 11 dure accepit hoc Abraham pro filio suo 12 cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen 13 sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est 14 surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee 15 cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant 16 et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit 17 exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est 18 surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum 19 aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere
20
et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius 21 habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti
22
eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis 23 iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena 24 dixitque Abraham ego iurabo
25
et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius 26 respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie 27 tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus 28 et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum 29 cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum 30 at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum 31 idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt 32 et inierunt foedus pro puteo Iuramenti
33
surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni 34 et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis


Capitulum 22

22 1 quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum 2 ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi
3
igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus 4 die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul 5 dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos
6
tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul 7 dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti 8 dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter
9
veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum 10 extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium 11 et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum 12 dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me 13 levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio 14 appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit
15
vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens 16 per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito 17 benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum
18
et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae
19
reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi
20
his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo 21 Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum 22 et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph 23 ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham 24 concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha


Capitulum 23

23 1 vixit autem Sarra centum viginti septem annis 2 et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam 3 cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens 4 advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meum 5 responderuntque filii Heth
6
audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum
7
surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios videlicet Heth 8 dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor 9 ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri
10
habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicens 11 nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum
12
adoravit Abraham coram populo terrae 13 et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo 14 respondit Ephron 15 domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum 16 quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetae publicae
17
confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum 18 Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius
19
atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan 20 et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth


Capitulum 24

24 1 erat autem Abraham senex dierumque multorum et Dominus in cunctis benedixerat ei 2 dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus quae habebat pone manum tuam subter femur meum 3 ut adiurem te per Dominum Deum caeli et terrae ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananeorum inter quos habito 4 sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac 5 respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es 6 dixit Abraham cave nequando reducas illuc filium meum 7 Dominus Deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae qui locutus est mihi et iuravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo 8 sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis iuramento filium tantum meum ne reducas illuc 9 posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super sermone hoc
10
tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem Nahor 11 cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere eo tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam dixit 12 Domine Deus domini mei Abraham occurre obsecro hodie mihi et fac misericordiam cum domino meo Abraham 13 ecce ego sto propter fontem aquae et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam 14 igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam praeparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo
15
necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula 16 puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro descenderat autem ad fontem et impleverat hydriam ac revertebatur 17 occurritque ei servus et ait pauxillum mihi ad sorbendum praebe aquae de hydria tua 18 quae respondit bibe domine mi celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam et dedit ei potum 19 cumque ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam aquam donec cuncti bibant 20 effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum ut hauriret aquam et haustam omnibus camelis dedit 21 ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non
22
postquam ergo biberunt cameli protulit vir inaures aureas adpendentes siclos duos et armillas totidem pondo siclorum decem 23 dixitque ad eam cuius es filia indica mihi est in domo patris tui locus ad manendum 24 quae respondit filia Bathuelis sum filii Melchae quem peperit Nahor 25 et addidit dicens palearum quoque et faeni plurimum est apud nos et locus spatiosus ad manendum 26 inclinavit se homo et adoravit Dominum 27 dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto me itinere perduxit in domum fratris domini mei
28
cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae omnia quae audierat 29 habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus egressus est ad hominem ubi erat fons 30 cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis haec locutus est mihi homo venit ad virum qui stabat iuxta camelos et propter fontem aquae 31 dixitque ad eum ingredere benedicte Domini cur foris stas praeparavi domum et locum camelis 32 et introduxit eum hospitium ac destravit camelos deditque paleas et faenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui venerant cum eo 33 et adpositus est in conspectu eius panis qui ait non comedam donec loquar sermones meos respondit ei loquere
34
at ille servus inquit Abraham sum 35 et Dominus benedixit domino meo valde magnificatusque est et dedit ei oves et boves argentum et aurum servos et ancillas camelos et asinos 36 et peperit Sarra uxor domini mei filium domino meo in senectute sua deditque illi omnia quae habuerat 37 et adiuravit me dominus meus dicens non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananeorum in quorum terra habito 38 sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea accipies uxorem filio meo 39 ego vero respondi domino meo quid si noluerit venire mecum mulier 40 Dominus ait in cuius conspectu ambulo mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei 41 innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos meos et non dederint tibi
42
veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei Abraham si direxisti viam meam in qua nunc ambulo 43 ecce sto iuxta fontem aquae et virgo quae egredietur ad hauriendam aquam audierit a me da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua 44 et dixerit mihi et tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa est mulier quam praeparavit Dominus filio domini mei 45 dum haec mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens cum hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et hausit aquam et aio ad eam da mihi paululum bibere 46 quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos 47 interrogavique eam et dixi cuius es filia quae respondit filia Bathuelis sum filii Nahor quem peperit illi Melcha suspendi itaque inaures ad ornandam faciem eius et armillas posui in manibus 48 pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius 49 quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo indicate mihi sin autem aliud placet et hoc dicite ut vadam ad dextram sive ad sinistram
50
responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo non possumus extra placitum eius quicquam aliud tecum loqui 51 en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus 52 quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum 53 prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea Rebeccae pro munere fratribus quoque eius et matri dona obtulit
54
initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum meum 55 responderunt fratres eius et mater maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur 56 nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad dominum meum 57 dixerunt vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatem 58 cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine isto quae ait vadam
59
dimiserunt ergo eam et nutricem illius servumque Abraham et comites eius
60
inprecantes prospera sorori suae atque dicentes soror nostra es crescas in mille milia et possideat semen tuum portas inimicorum suorum
61
igitur Rebecca et puellae illius ascensis camelis secutae sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum
62
eo tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum cuius nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australi 63 et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata iam die cumque levasset oculos vidit camelos venientes procul 64 Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo 65 et ait ad puerum quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens cito pallium operuit se
66
servus autem cuncta quae gesserat narravit Isaac 67 qui introduxit eam in tabernaculum Sarrae matris suae et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret



Genesis (VUL) 13