Genesis (VUL) 43

Capitulum 43

43 1 interim fames omnem terram vehementer premebat 2 consumptisque cibis quos ex Aegypto detulerant dixit Iacob ad filios suos revertimini et emite pauxillum escarum 3 respondit Iudas denuntiavit nobis vir ille sub testificatione iurandi dicens non videbitis faciem meam nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum 4 si ergo vis mittere eum nobiscum pergemus pariter et ememus tibi necessaria 5 si autem non vis non ibimus vir enim ut saepe diximus denuntiavit nobis dicens non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo 6 dixit eis Israhel in meam hoc fecistis miseriam ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem 7 at illi responderunt interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem si pater viveret si haberemus fratrem et nos respondimus ei consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus numquid scire poteramus quod dicturus esset adducite vobiscum fratrem vestrum 8 Iudas quoque dixit patri suo mitte puerum mecum ut proficiscamur et possimus vivere ne moriamur nos et parvuli nostri 9 ego suscipio puerum de manu mea require illum nisi reduxero et tradidero eum tibi ero peccati in te reus omni tempore 10 si non intercessisset dilatio iam vice altera venissemus
11
igitur Israhel pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera modicum resinae et mellis et styracis et stactes et terebinthi et amigdalarum 12 pecuniamque duplicem ferte vobiscum et illam quam invenistis in sacculis reportate ne forte errore factum sit 13 sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum 14 Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin ego autem quasi orbatus absque liberis ero
15
tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin descenderuntque in Aegyptum et steterunt coram Ioseph 16 quos cum ille vidisset et Beniamin simul praecepit dispensatori domus suae dicens introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium quoniam mecum sunt comesuri meridie 17 fecit ille sicut fuerat imperatum et introduxit viros domum
18
ibique exterriti dixerunt mutuo propter pecuniam quam rettulimus prius in saccis nostris introducti sumus ut devolvat in nos calumniam et violenter subiciat servituti et nos et asinos nostros 19 quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem 20 locuti sunt oramus domine ut audias iam ante descendimus ut emeremus escas 21 quibus emptis cum venissemus ad diversorium aperuimus sacculos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum quam nunc eodem pondere reportamus 22 sed et aliud adtulimus argentum ut emamus quae necessaria sunt non est in nostra conscientia quis eam posuerit in marsuppiis nostris 23 at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad eos Symeon
24
et introductis domum adtulit aquam et laverunt pedes suos deditque pabula asinis eorum 25 illi vero parabant munera donec ingrederetur Ioseph meridie audierant enim quod ibi comesuri essent panem 26 igitur ingressus est Ioseph domum suam obtuleruntque ei munera tenentes in manibus et adoraverunt proni in terram 27 at ille clementer resalutatis eis interrogavit dicens salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi adhuc vivit 28 qui responderunt sospes est servus tuus pater noster adhuc vivit et incurvati adoraverunt eum 29 adtollens autem oculos Ioseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait iste est frater vester parvulus de quo dixeratis mihi et rursum Deus inquit misereatur tui fili mi 30 festinavitque quia commota fuerant viscera eius super fratre suo et erumpebant lacrimae et introiens cubiculum flevit 31 rursusque lota facie egressus continuit se et ait ponite panes
32
quibus adpositis seorsum Ioseph et seorsum fratribus Aegyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis et profanum putant huiuscemodi convivium 33 sederunt coram eo primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta aetatem suam et mirabantur nimis 34 sumptis partibus quas ab eo acceperant maiorque pars venit Beniamin ita ut quinque partibus excederet biberuntque et inebriati sunt cum eo


Capitulum 44

44 1 praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci 2 scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci iunioris factumque est ita
3
et orto mane dimissi sunt cum asinis suis 4 iamque urbem exierant et processerant paululum tum Ioseph arcessito dispensatore domus surge inquit persequere viros et adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bono 5 scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis
6
fecit ille ut iusserat et adprehensis per ordinem locutus est 7 qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserint 8 pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum 9 apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris moriatur et nos servi erimus domini nostri 10 qui dixit fiat iuxta vestram sententiam apud quem fuerit inventum ipse sit servus meus vos autem eritis innoxii 11 itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli 12 quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin 13 at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidum
14
primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt
15
quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia 16 cui Iudas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut iusti poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus 17 respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum
18
accedens propius Iudas confidenter ait oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post Pharaonem 19 dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut fratrem 20 et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum 21 dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum 22 suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morietur 23 et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum non videbitis amplius faciem meam 24 cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus 25 et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum tritici 26 cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri 27 atque ille respondit vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea 28 egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum et hucusque non conparet 29 si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos cum maerore ad inferos 30 igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat 31 videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos 32 ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore 33 manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer ascendat cum fratribus suis 34 non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quae oppressura est patrem meum testis adsistam


Capitulum 45

45 1 non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuae 2 elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Aegyptii omnisque domus Pharaonis
3
et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti 4 ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in Aegypto 5 nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum 6 biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti 7 praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis 8 non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti
9
festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende ad me ne moreris 10 et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possides 11 ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possides 12 en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos 13 nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad me
14
cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum eius 15 osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quae ausi sunt loqui ad eum 16 auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis familia eius 17 dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta ite in terram Chanaan 18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terrae 19 praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes 20 ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Aegypti vestrae erunt
21
fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere 22 singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis 23 tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes 24 dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in via 25 qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob 26 et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis 27 illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eius 28 et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar


Capitulum 46

46 1 profectusque Israhel cum omnibus quae habebat venit ad puteum Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac
2
audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi Iacob Iacob cui respondit ecce adsum 3 ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende in Aegyptum quia in gentem magnam faciam te ibi 4 ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Ioseph quoque ponet manum suam super oculos tuos
5
surrexit Iacob a puteo Iuramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem
6
et omnia quae possederat in terra Chanaan venitque in Aegyptum cum omni semine suo 7 filii eius et nepotes filiae et cuncta simul progenies
8
haec sunt autem nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt in Aegyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben 9 filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et Charmi 10 filii Symeon Iemuhel et Iamin et Ahod et Iachin et Saher et Saul filius Chananitidis 11 filii Levi Gerson Caath et Merari 12 filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul 13 filii Isachar Thola et Phua et Iob et Semron 14 filii Zabulon Sared et Helon et Iahelel 15 hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia sua omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres 16 filii Gad Sephion et Haggi Suni et Esebon Heri et Arodi et Areli 17 filii Aser Iamne et Iesua et Iesui et Beria Sara quoque soror eorum filii Beria Heber et Melchihel 18 hii filii Zelphae quam dedit Laban Liae filiae suae et hos genuit Iacob sedecim animas 19 filii Rahel uxoris Iacob Ioseph et Beniamin 20 natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim 21 filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Opphim et Ared 22 hii filii Rahel quos genuit Iacob omnes animae quattuordecim 23 filii Dan Usim 24 filii Nepthalim Iasihel et Guni et Hieser et Sallem 25 hii filii Balae quam dedit Laban Raheli filiae suae et hos genuit Iacob omnes animae septem
26
cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex 27 filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti animae duae omnis anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum fuere septuaginta
28
misit autem Iudam ante se ad Ioseph ut nuntiaret ei et ille occurreret in Gessen 29 quo cum pervenisset iuncto Ioseph curru suo ascendit obviam patri ad eundem locum vidensque eum inruit super collum eius et inter amplexus flevit 30 dixitque pater ad Ioseph iam laetus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo
31
et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui ascendam et nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me 32 et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum pecora sua et armenta et omnia quae habere potuerunt adduxerunt secum 33 cumque vocaverit vos et dixerit quod est opus vestrum 34 respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri haec autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium


Capitulum 47

47 1 ingressus ergo Ioseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta quae possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen 2 extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege 3 quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri 4 ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen 5 dixit itaque rex ad Ioseph pater tuus et fratres tui venerunt ad te 6 terra Aegypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorum
7
post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo qui benedicens illi 8 et interrogatus ab eo quot sunt dies annorum vitae tuae 9 respondit dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt 10 et benedicto rege egressus est foras 11 Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo loco terrae solo Ramesses ut praeceperat Pharao 12 et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulis
13
in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Aegypti et Chanaan 14 e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis
15
cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente pecunia 16 quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis 17 quae cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum
18
veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus 19 cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui erimus eme nos in servitutem regiam et praebe semina ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem
20
emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis subiecitque eam Pharaoni 21 et cunctos populos eius a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius 22 praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suas
23
dixit ergo Ioseph ad populos en ut cernitis et vos et terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite agros 24 ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestris 25 qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum dominus noster et laeti serviemus regi 26 ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra sacerdotali quae libera ab hac condicione fuit
27
habitavit ergo Israhel in Aegypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis 28 et vixit in ea decem et septem annis factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorum 29 cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Aegypto 30 sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in sepulchro maiorum cui respondit Ioseph ego faciam quod iussisti 31 et ille iura ergo inquit mihi quo iurante adoravit Israhel Deum conversus ad lectuli caput


Capitulum 48

48 1 his ita transactis nuntiatum est Ioseph quod aegrotaret pater eius qui adsumptis duobus filiis Manasse et Ephraim ire perrexit 2 dictumque est seni ecce filius tuus Ioseph venit ad te qui confortatus sedit in lectulo 3 et ingresso ad se ait Deus omnipotens apparuit mihi in Luza quae est in terra Chanaan benedixitque mihi 4 et ait ego te augebo et multiplicabo et faciam in turbas populorum daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam 5 duo igitur filii tui qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam huc venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut Ruben et Symeon reputabuntur mihi 6 reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis
7
mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam mortua est Rahel in terra Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam et sepelivi eam iuxta viam Ephratae quae alio nomine appellatur Bethleem
8
videns autem filios eius dixit ad eum qui sunt isti 9 respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco adduc inquit eos ad me ut benedicam illis 10 oculi enim Israhel caligabant prae nimia senectute et clare videre non poterat adplicitosque ad se deosculatus et circumplexus 11 dixit ad filium non sum fraudatus aspectu tuo insuper ostendit mihi Deus semen tuum 12 cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris adoravit pronus in terram
13
et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israhel Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque ambos ad eum 14 qui extendens manum dextram posuit super caput Ephraim iunioris fratris sinistram autem super caput Manasse qui maior natu erat commutans manus
15
benedixitque Ioseph filio suo et ait Deus in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem
16
angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram
17
videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim graviter accepit et adprehensam patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse 18 dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est primogenitus pone dexteram tuam super caput eius 19 qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet in gentes
20
benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israhel atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse constituitque Ephraim ante Manassen
21
et ait ad Ioseph filium suum en ego morior et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum 22 do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu Amorrei in gladio et arcu meo


Capitulum 49

49 1 vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis
2
congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum
3
Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio
4
effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius
5
Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia
6
in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum
7
maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel
8
Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui
9
catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum
10
non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium
11
ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum
12
pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores
13
Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem
14
Isachar asinus fortis accubans inter terminos
15
vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens
16
Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel
17
fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro
18
salutare tuum expectabo Domine
19
Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum
20
Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus
21
Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis
22
filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum
23
sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula
24
sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel
25
Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae
26
benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos
27
Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia
28
omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis
29
et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei 30 contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri 31 ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet 32 finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum


Capitulum 50

50 1 quod cernens Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum 2 praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem 3 quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste quippe mos erat cadaverum conditorum flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus 4 et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis 5 eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar 6 dixitque ei Pharao ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es
7
quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis cunctique maiores natu terrae Aegypti 8 domus Ioseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus atque armentis quae dereliquerant in terra Gessen 9 habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est turba non modica
10
veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies 11 quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan dixerunt planctus magnus est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Aegypti
12
fecerunt ergo filii Iacob sicut praeceperat eis 13 et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo contra faciem Mambre
14
reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre
15
quo mortuo timentes fratres eius et mutuo conloquentes ne forte memor sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum omne quod fecimus 16 mandaverunt ei pater tuus praecepit nobis antequam moreretur 17 ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Ioseph
18
veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt servi tui sumus 19 quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere voluntatem 20 vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos populos 21 nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus
22
et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui vixitque centum decem annis et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph 23 quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam iuravit Abraham Isaac et Iacob
24
cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos asportate vobiscum ossa mea de loco isto 25 mortuus est expletis centum decem vitae suae annis et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto



Genesis (VUL) 43