ITINERARIUM MENTIS IN DEUM-BONAVENTURAE 301

CAPUT III: DE SPECULATIONE DEI PER SUAM IMAGINEM NATURALIBUS POTENTIIS INSIGNITAM

301
1. Quoniam autem duo gradus praedicti, ducendo nos in Deum per vestigia sua, per quae in cunctis creaturis relucet, manuduxerunt nos usque ad hoc, ut ad nos reintraremus, in mentem scilicet nostram, in qua divina relucet imago; hinc est quod iam in tertio loco, ad nosmetipsos intrantes et quasi atrium forinsecus relinquentes, in sanctis,3 scilicet anteriori parte tabernaculi, conari debemus per speculum videre Deum; ubi ad modum candelabri relucet lux veritatis in facie nostrae mentis, in qua scilicet resplendet imago beatissimae Trinitatis.

Intra igitur ad te et vide, quoniam mens tua amat ferventissime semetipsam; nec se posset amare, nisi nosset; nec se nosset, nisi sui meminisset, quia nihil capimus per intelligentiam, quod non sit praesens apud nostram memoriam; et ex hoc advertis, animam tuam triplicem habere potentiam, non oculo carnis, sed oculo rationis.4 Considera igitur harum trium potentiarum operationes et habitudines, et videre poteris Deum per te tanquam per imaginem, quod est videre per speculum in aenigmate.

302
2. Operatio autem memoriae est retentio et repraesentatio non solum praesentium, corporalium et temporalium, verum etiam succedentium, simplicium et sempiternalium.  —  Retinet namque memoria praeterita per recordationem, praesentia per susceptionem, futura per praevisionem.  —  Retinet etiam simplicia, sicut principia quantitatum continuarum et discretarum,5 ut punctum, instans et unitatem, sine quibus impossibile est meminisse aut cogitare ea quae principiantur per haec.  —  Retinet nihilominus scientiarum principia et dignitates ut sempiternalia et sempiternaliter, quia nunquam potest sic oblivisci eorum, dum ratione utatur, quin ea audita approbet et eis assentiat, non tanquam de novo percipiat, sed tanquam sibi innata et familiaria recognoscat; sicut patet, si proponatur alicui: « De quolibet affirmatio, vel negatio »; vel: « Omne totum est maius sua parte », vel quaecumque alia dignitas, cui non est contradicere « ad interius rationem ».6

Ex prima igitur retentione actuali omnium temporalium, praeteritorum scilicet, praesentium et futurorum, habet effigiem aeternitatis, cuius praesens indivisibile ad omnia tempora se extendit. Ex secunda apparet, quod ipsa non solum habet ab exteriori formari per phantasmata, verum etiam a superiori suscipiendo simplices formas, quae non possunt introire per portas sensuum et sensibilium phantasias.7 Ex tertia habetur, . . .

1  Codd. A B H L M N quae. 2  Rom. 1, 29.  —  Seq. textus est I. Cor. 15, 57; tertius I. Petr. 2, 9, ubi pro transtulit Vulgata vocavit.  —  Pro cognoscere plures codd. agnoscere. 3  Cfr. Exod. 26, ubi describitur tabernaculum Moysaicum, v. 34. et 35. mentio fit sancti santorum et candelabri.  —  Ps. 4, 7:  Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine.  Gregor., X. Moral. c. 15. n. 27:  Interna quippe facies hominis mens est, in qua nimirum recognoscimur, ut ab auctore nostro diligamur.
4  Cfr. August., IX. et X. de Trin. (vide I. Sent. d. 3. p. II.).  —  De oculo carnis et rationis cfr. supra Breviloq. p. II. c. 12. in fine.  —  Inferius allegatur I. Cor. 13, 12.  —  Superius pro ad te plures codd. in te, 1 et 2 ad te et in te.  Subinde pro quoniam A quantum, D G quo modo, et pro intelligentiam G M intellectum.
5  Vide Aristot., de Praedicam. c. de Quanto, ubi quantitati continuae annumeratur linea, superficies, corpus, locus et tempus; discretae numberus et oratio.  —  Quomodo memoriae sit praevisio futurorum, exponit August., XV. de Trin. c. 7. n. 13:  Nec ex futuris praeterita, sed futura ex praeteritis, non tamen firma cognitione coniicimus . . .. Ut praevideamus, non providentia nos instruit, sed memoria etc.  —  Inferius pro dum ratione edd. et aliquod codd. dummodo ratione.
 6  Ut ait Aristot., I. Poster. c. 8. (c. 10.), huis dictioni opponendo alteram, scil. « ad exterius orationem ?????? ???? ???? ?????? », contra quam licet semper instantiam ferre (cfr. tom. I. pag. 155, nota 10.).  Vat., 3, 4 cum pluribus codd. admittitur ratione.  —  Prima dignitas:  de quolibet affirmatio etc., exhibetur ab Aristot., IV. Metaph. text. 15. (III. c. 4.); secunda colligitur ex V. Metaph. text. 30. seq. (IV. c. 25. seq.).  — Per verba superius posita:  « quin ea audita approbet » etc., respicitur a Boethio data et supra pag. 79, nota 6. allata definitio communis animi conceptionis, qualis secundum Euclid., I. Geomet., est:  Omne totum est maius sua parte (n. 9.).
 7  Cfr. II. Sent. d. 39. a. 1. q. 2. in fine et IV. d. 49. p. I. q. 2. ad 1-3.  —  De seq. propositione vide supra Quaest. de scientia Christi, q. 4.

 

 

quod ipsa habet lucem incommutabilem sibi praesentem, in qua meminit invariabilium veritatum.  —  Et sic per operationes memoriae apparet, quod ipsa anima est imago Dei et similitudo adeo sibi praesens et eum habens praesentem, quod eum actu capit et per potentiam « capax eius est et particeps esse potest ».1

303
3. Operatio autem virtutis intellectivae est in perceptione intellectus terminorum, propositionum et illationum.  —  Capit autem intellectus terminorum significata, cum comprehendit, quid est unumquodque per definitionem. Sed definitio habet fieri per superiora, et illa per superiora definiri habent, usquequo veniatur ad suprema et generalissima, quibus ignoratis, non possunt intelligi definitive inferiora.2 Nisi igitur cognoscatur quid est ens per se, non potest plene sciri definitio alicuius specialis substantiae. Nec ens per se cognosci potest, nisi cognoscatur cum suis conditionibus, quae sunt; unum, verum, bonum. Ens autem, cum possit cogitari ut diminutum et completum, ut imperfectum et ut perfectum, ut ens in potentia et ut ens in actu, ut ens secundum quid et ut ens simpliciter, ut ens in parte et ut ens totaliter, ut ens transiens et ut ens manens, ut ens per aliud et ut ens per se, ut ens permixtum non-enti et ut ens purum, ut ens dependens et ut ens absolutum, ut ens posterius et ut ens prius, ut ens mutabile et ut ens immutabile, ut ens simplex et ut ens compositum: cum « privationes et defectus nullatenus possint cognosci nisi per positiones »,3 non venit intellectus noster ut plene resolvens intellectum alicuius entium creatorum, nisi iuvetur ab intellectu entis purissimi, actualissimi, completissimi et absoluti; quod est ens simpliciter et aeternum, in quo sunt rationes omnium in sua puritate. Quomodo autem sciret intellectus, hoc esse ens defectivum et incompletum, si nullam haberet cognitionem entis absque omni defectu? Et sic de aliis conditionibus praelibatis.

Intellectum autem propositionum tunc intellectus dicitur veraciter comprehendere, cum certitudinaliter scit, illas veras esse; et hoc scire est scire, quoniam non potest falli in illa comprehensione. Scit enim, quod veritas illa non potest aliter se habere; scit igitur, illam veritatem esse incommutabilem. Sed cum ipsa mens nostra sit commutabilis, illam sic incommutabiliter relucentem non potest videre nisi per aliquam lucem omnino incommutabiliter radiantem, quam impossibile est esse creaturam mutabilem. Scit igitur in illa luce, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quae est lux vera et Verbum in principio apud Deum.4

Intellectum vero illationis tunc veraciter percipit noster intellectus, quando videt, quod conclusio necessario sequitur ex praemissis; quod non solum videt in terminis necessariis, verum etiam in contingentibus, ut: si homo currit, homo movetur. Hanc autem necessariam habitudinem percipit non solum in rebus entibus, verum etiam in non entibus. Sicut enim, homine existente, sequitur: si homo currit, homo movetur; sic etiam, non existente. Huiusmodi igitur illationis necessitas non venit ab existentia rei in materia, quia est contingens, nec ab existentia rei in anima, quia tunc esset fictio, si non esset in re: venit igitur ab exemplaritate in arte aeterna, secundum quam res habent aptitudinem et habitudinem ad invicem secundum illius aeternae artis repraesentationem. Omnis igitur, ut dicit Augustinus De Vera Religione,5 vere ratiocinantis lumen accenditur ab illa veritate et ad ipsam nititur pervenire.  —  Ex quo manifeste apparet, quod coniunctus sit intellectus noster ipsi aeternae veritati, dum non nisi per illam docentem nihil verum potest certitudinaliter capere. Videre igitur per te potes veritatem, quae te docet, si te concupiscentiae et phantasmata non impediant et se tanquam nubes inter te et veritatis radium non interponant.

304
4. Operatio autem virtutis electivae attenditur in consilio, iudicio et desiderio.  —  Consilium autem est in inquirendo, quid sit melius hoc an illud. Sed melius non dicitur nisi per accessum ad optimum; accessus autem est secundum maiorem assimilationem:6 nullus ergo scit utrum hoc sit illo melius, nisi sciat, illud optimo magis assimilari. Nullus autem, . . .

1  August., XIV. de Trin.c. 8. n. 11.
2  Secundum Aristot., VI Topic. c. 3. (c. 4.).  Cfr. etiam Porphyr., de Praedicab. c. de Specie, ex quo supra pag. 71, nota 3. quaedam allata sunt.  —  De conditionibus entis vide supra pag. 215, nota 1.
3  Averroes, in III. de Anima, text. 25:  Et universaliter omnes privationes non cognoscuntur nisi per contraria, scilicet per cognitionem habitus et per cognitionem defectus habitus.  Cfr. tom. III. pag. 802, nota 8. et supra pag. 19, nota 8.  —  De rationibus rerum in Deo agitur supra Quaest. de scientia Christi, q. 2. seq.  — Multi codd., 1 et 2, positionem.
4  Ioan. 1, 1. et 9.  Vide supra Quaest. de scientia Christi, q. 4.  —  Pro in illa luce D G H K L M N illam lucem.  Vocibus aliquam lucem edd. interserunt  aliam.
5  Cap. 39. n. 72:  Noli foras ire, in te ipsum redi, in interiore homine habitat veritas; et si tuam naturam mutabilem inveneris, transcende et te ipsum.  Sed memento, cum te transcendis, ratiocinantem animam te transcendere.  Illuc ergo tende, unde ipsum lumen rationis accenditur.  Quo enim pervenit omnis bonus ratiocinator nisi ad veritatem?  cum ad se ipsam veritas non utique ratiocinando perveniat, sed quo ratiocinantes appetunt ipsa sit. Pro omnis D F G H K L M omne, et pro vere ratiocinantis D F G M verae rationis.  —  Haec de triplici operatione virtutis intellectivae doctrina refertur quasi ad verbum a Fr. Matthaeo ab Aquasparta, Quest. prima disputata in corp. a nobis edita in opusculo:  de Humanae cognitios ratione (pag. 98 seq.); ubi notanda sunt quae ibid. praemittuntur contra ontologismum.  —  Superius pro quia est et quia tunc non pauci codd. quae est et quae tunc.
6  Aristot., IV. Metaph. text. 18. (III.c. 4.):  Ipsum magis et minus inest entium naturae . . . Si igitur quod magis est propinquius est, profecto erit aliquid verum, cui propinquius est quod magis verum est. 

 

 

scit, aliquid alii magis assimilari, nisi illud cognoscat; non enim scio, hunc esse similem Petro, nisi sciam vel cognoscam Petrum: omni igitur consilianti necessario est impressa notio summi boni.1

Iudicium autem certum de consiliabilibus est per aliquam legem. Nullus autem certitudinaliter iudicat per legem, nisi certus sit quod illa lex recta est, et quod ipsam iudicare non debet; sed mens nostra iudicat de se ipsa: cum igitur non possit iudicare de lege, per quam iudicat; lex illa superior est mente nostra, et per hanc iudicat, secundum quod sibi impressa est. Nihil autem est superior mente humana, nisi solus ille qui fecit eam:2 igitur in iudicando deliberativa nostra pertingit ad divinas leges, si plena resolutione dissolvat.

Desiderium autem principaliter est illius quod maxime ipsum movet. Maxime autem movet quod maxime amatur; maxime autem amatur esse beatum; beatum autem esse non habetur nisi per optimum et finem ultimum: nihil igitur appetit humanum desiderium nisi quia summum bonum, vel quia est ad illud, vel quia habet aliquam effigiem illius. Tanta est vis summi boni, ut nihil nisi per illius desiderium a creatura possit amari, quae tunc fallitur et errat, cum effigiem et simulacrum pro veritate acceptat.3

Vide igitur, quomodo anima Deo est propinqua, et quomodo memoria in aeternitatem, intelligentia in veritatem, electiva potentia ducit in bonitatem summam secundum operationes suas.

305
5. Secundum autem harum potentiarum ordinem et originem et habitudinem ducit in ipsam beatissimam Trinitatem.  —  Nam ex memoria oritur intelligentia ut ipsius proles, quia tunc intelligimus, cum similitudo, quae est in memoria, resultat in acie intellectus, quae nihil aliud est quam verbum; ex memoria et intelligentia spiratur amor tanquam nexus amborum. Haec tria scilicet mens generans, verbum et amor, sunt in anima quoad memoriam, intelligentiam et voluntatem, quae sunt consubstantiales, coaequales et coaevae, se invicem circumincedentes.4  Si igitur Deus perfectus est spiritus, habet memoriam, intelligentiam et voluntatem, habet et Verbum genitum et Amorem spiratum, qui necessario distinguuntur, cum unus ab altero producatur, non essentialiter, non accidentaliter, ergo personaliter.

Dum igitur mens se ipsam considerat, per se tanquam per speculum consurgit ad speculandam Trinitatem beatam Patris, Verbi et Amoris, trium personarum coaeternarum, coaequalium et consubstantialium, ita quod quilibet in quolibet est aliorum, unus tamen non est alius, sed ipsi tres sunt unus Deus.

306
6. Ad hanc speculationem quam habet anima de suo principio trino et uno per trinitatem suarum potentiarum, per quas est imago Dei, iuvatur per lumina scientiarum, quae ipsam perficiunt et informant et Trinitatem beatissimam tripliciter repraesentant.  —  Nam omnis philosophia aut est naturalis, aut rationalis, aut moralis. Prima agit de causa essendi, et ideo ducit in potentiam Patris; secunda de ratione intelligendi, et ideo ducit in sapientiam Verbi; tertia de ordine vivendi, et ideo ducit in bonitatem Spiritus Sancti.5

Rursus, prima dividitur in metaphysicam, mathematicam et physicam. Et prima est de rerum essentiis, secunda de numeris et figuris, tertia de naturis, virtutibus et operationibus diffusivis. Et ideo prima in primum principium, Patrem, secunda in eius imaginem, Filium, tertia ducit in Spiritus sancti donum.

Secunda dividitur in grammaticam, quae facit potentes ad exprimendum; in logicam, quae facit perspicaces ad arguendum; in rhetoricam, quae facit habiles ad persuadendum sive movendum. Et hoc similiter insinuat mysterium ipsius beatissimae Trinitatis.

Tertia dividitur in monasticam, oeconomicam et politicam. Et ideo prima insinuat primi principii innascibilitatem, secunda Filii familiaritatem, tertia Spiritus sancti liberalitatem.

307
7. Omnes autem hae scientiae habent regulas certas et infallibiles tanquam lumina et radios descendentes a lege aeterna in mentem nostram. Et ideo mens nostra tantis splendoribus irradiata et superfusa, nisi sit caeca, manuduci potest per semetipsam ad contemplandam illam lucem aeternam. Huius autem lucis irradiatio et consideratio sapientes suspendit in admirationem et econtra insipientes, qui non . . .

1  August., VIII. de Trin. c. 3. n. 4:  Bonum hoc et bonum illud, tolle hoc et illud et vide ipsum bonum, si potes; ita Deum videbis, non alio bono bonum, sed bonum omnis boni.  Neque enim in his omnibus bonis . . . diceremus aliud alio melius, cum vere iudicamus, nisi esset nobis impressa notio ipsius boni, secundum quod et probaremus aliquid et aliud illi praeponeremus.  — Pro notio Vat., 3 et 4 notitia.
2  Secundum August., locc. superius pag. 302, nota 1. allegatis.  —  Mox pro deliberativa H K L deliberate mens.
3  Haec ratio exponitur a Boeth., III. de Consol. per totum.  Cfr. August., II. de Lib. Arb. c. 9. n. 26, et Aristot., I. Ethic. c. 1. seqq.  —  Superius pro igitur, quod D G M omittunt, A enim, edd. autem; deinde post nisi supplevimus ex A B C E P quia, pro quo B F G H L M N propter.
4  Vide I. Sent. lit. Magistri, d. III. c. 2. seq., ubi loci ex Augustino allati sunt; cfr. ibid. Comment. p. II. et supra Breviloq. p. II. c. 12.  —  D F G L M N se invicem non excedentes (de circimincessione cfr. I. Sent. d. 19. p. I. q. 4.).  Mox post spiritus D H N addunt qui, L quia.
5    Vide supra pag. 19, nota 7. verba Augustini.  —  De divisione philosophiae cfr. infra opusculum de Reductione artium ad theologiam.  —  Superius pro per quas est imago Dei F G H K L M N per quas imago Dei exprimitur; subinde plures codd., inter quos B P, omittunt ducit secunda et tertia vice.

 

 

credunt, ut intelligant, ducit in perturbationem, ut impleatur illud propheticum:1  Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis, turbati sunt omnes insipientes corde.

CAPUT IV: DE SPECULATIONE DEI IN SUA IMAGINE DONIS GRATUITIS REFORMATA

401
1. Sed quoniam non solum per nos transeundo, verum etiam in nobis contingit contemplari primum principium; et hoc maius est quam praecedens: ideo hic modus considerandi quartum obtinet contemplationis gradum. Mirum autem videtur, cum ostensum sit,2 quod Deus sit ita propinquus mentibus nostris, quod tam paucorum est in se ipsis primum principium speculari. Sed ratio est in promptu, quia mens humana, sollicitudinibus distracta, non intrat ad se per memoriam; phantasmatibus obnubilata, non redit ad se per intelligentiam; concupiscentiis illecta, ad se ipsam nequaquam revertitur per desiderium suavitatis internae et laetitiae spiritualis. Ideo totaliter in his sensibilibus iacens, non potest ad se tanquam ad Dei imaginem reintrare.

402
2. Et quoniam, ubi quis ceciderit, necesse habet ibidem recumbere, nisi apponat quis et adiiciat, ut resurgat;3 non potuit anima nostra perfecte ab his sensibilibus relevari ad contuitum sui et aeternae Veritatis in se ipsa, nisi Veritas, assumpta forma humana in Christo, fieret sibi scala reparans priorem scalam, quae fracta fuerat in Adam.

Ideo, quantumcumque sit illuminatus quis lumine naturae et scientiae acquisitae, non potest intrare in se, ut in se ipso delectetur in Domino, nisi mediante Christo, qui dicit:4 Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet. Ad hoc autem ostium non appropinquamus, nisi ipsum credamus, speremus et amemus. Necesse est igitur, si reintrare volumus ad fruitionem Veritatis tanquam ad paradisum, quod ingrediamur per fidem, spem et caritatem mediatoris Dei et hominum Iesu Christi, qui est tanquam lignum vitae in medio paradisi.

403
3. Supervestienda est igitur imago mentis nostrae tribus virtutibus theologicis, quibus anima purificatur, illuminatur, et perficitur, et sic imago reformatur et conformis supernae Ierusalem efficitur et pars Ecclesiae militantis, quae est proles, secundum Apostolum, Ierusalem caelestis. Ait enim:5 Illa quae sursum est Ierusalem libera est, quae est mater nostra.  — Anima igitur credens, sperans et amans Iesum Christum, qui est Verbum incarnatum, increatum et inspiratum, scilicet via, veritas et vita; dum per fidem credit in Christum tanquam in Verbum increatum, quod est Verbum et splendor Patris,6 recuperat spiritualem auditum et visum, auditum ad suscipiendum Christi sermones, visum ad considerandum illius lucis splendores. Dum autem spe suspirat ad suscipiendum Verbum inspiratum, per desiderium et affectum recuperat spiritualem olfactum. Dum caritate complectitur Verbum incarnatum, ut suscipiens ab ipso delectationem et ut transiens in illud per exstaticum amorem, recuperat gustum et tactum. Quibus sensibus recuperatis, dum sponsum suum videt et audit, odoratur, gustat et amplexatur, decantare potest tanquam sponsa Canticum canticorum, quod factum fuit ad exercitium contemplationis secundum hunc quartum gradum, quem nemo capit, nisi qui accipit,7 quia magis est in experientia affectuali quam in consideratione rationali. In hoc namque gradu, reparatis8 sensibus interioribus ad sentiendum summe pulcrum, audiendum summe harmonicum, odorandum summe odoriferum, degustandum summe suave, apprehendendum summe delectabile, disponitur anima ad mentales excessus, scilicet per devotionem, admirationem et exultationem, secundum illas tres exclamationes, quae fiunt in Canticis canticorum. Quarum prima fit per abundantiam devotionis, per quam fit anima sicut virgula fumi ex aromatibus, myrrhae et thuris:9 secunda per excellentiam admirationis, per . . .

1  Psalm. 75, 5. seq.  —  Superius pro ut intelligant A vel non intelligunt;  cfr. August., in Ioan. Evang. tr. 36. n. 7, ubi ostenditur, credendum esse, ut intelligatur, quia credendo homo fit idoneus ad intelligendum (Isai. 7, 9. secundum septuaginta interpretes:  Nisi credideritis, non intelligetis).
2  Cap. praeced.  —  De fundamentis huius cap. cfr. Breviloq. p. II. c. 10. et 12, ubi de anima, in quantum est Dei imago; p. V. c. 4, ubi de tribus virtutibus theologicis; ibid. c. 6. de sensibus spiritualibus; p. II. c. 8, ubi de triplici actu hierarchico et novem ordinibus Angelorum;  Prolog. § 4, ubi de triplici intelligentia Scripturae.  —  Mox pro quod tam paucorum est non pauci recentiores codd. tam paucos.
3  Isai. 24, 20:  Et corruet et non adiiciet etc.  Maior et melior pars codd. ibidem incumbere, ut resurgat non tam apte licet haec verba habeat August., de Vera Relig. c. 42. n. 79.
4  Ioan. 10, 9.  —  Ps. 36, 4:  Deletare in Domino etc.  —  Inferius respicitur I. Tim. 2, 5:  Unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus.  Gen. 2, 9, quod exponens August., VIII. de Gen. ad lit. c. 5. n. 9, ait:  Sic et Sapientia (Prov. 3, 18), idem ipse Christ, lignum vitae est in paradiso spirituali etc.  Cfr. XIII. de Civ. Dei, c. 20. et XX. c. 26. n. 2.  —  Infra post appropinquamus plures codd. prosequuntur:  nisi in Christum credamus, in ipso speremus et eum amemus.
5  Gal. 4, 26:  Illa autem, quae etc.  —  Mox allegatur Ioan. 14, 6.  —  De triplici statu Verbi vide Breviloq. p. IV. c. 1. in fine.  —  Superius pro purificatur A purgatur (cfr. supra pag. 226, nota 6.), et post reformatur Vat. cum nonnullis edd. addit reficitur.
6  Cfr. Ioan. 1, 1. et Hebr. 1, 3.  —  Inferius pro auditum ad suscipiendum maior pars codd. auditum suscipiendi.
7  Apoc. 2, 17:  Nemo scit, nisi etc.
8   Ita A B C D I P, edd. recuperatis; mox pro videndum ex multis codd. substituimus  sentiendum, A sentiendum vel videndum, C contuendum.
9  Cap. 3, 6.  —  Secundus loc. est ibid. 6, 9:  Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens, pulcra ut luna, electa ut sol.  Tertius ibid. 8, 5.  —  Inferius pro admirandum plures codd., inter quos etiam B, intrandum.  —  Subinde pro consideratum B desideratum.

 

 

quam fit anima sicut aurora, luna et sol, secundum processum illuminationum suspendentium animam ad admirandum sponsum consideratum; tertia per superabundantiam exsultationis, per quam fit anima suavissimis delectationis deliciis affluens, innixa totaliter super dilectum suum.

404
4. Quibus adeptis, efficitur spiritus noster hierarchicus ad conscendendum sursum secundum conformitatam ad illam Ierusalem supernam, in qua nemo intrat, nisi prius per gratiam ipsa in cor descendat, sicut vidit Ioannes in Apocalypsi sua.1 Tunc autem in cor descendit, quando per reformationem imaginis, per virtutes theologicas et per oblectationes spiritualium sensuum et suspensiones excessuum efficitur spiritus noster hierarchicus, scilicet purgatus, illuminatus et perfectus.  —  Sic etiam gradibus novem ordinum insignitur, dum ordinate in eo interius disponitur nuntiatio, dictatio, ductio, ordinatio, roboratio, imperatio, susceptio, revelatio, unctio,2 quae gradatim correspondent novem ordinibus Angelorum, ita quod primi trium praedictorum gradus respiciunt in mente humana naturam, tres sequentes industriam, et tres postremi gratiam. Quibus habitis, anima intrando in se ipsam, intrat in supremam Ierusalem, ubi ordines Angelorum considerans, videt in eis Deum, qui habitans in eis omnes eorum operatur operationes. Unde dicit Bernardus ad Eugenium,3 quod « Deus in Seraphim amat ut caritas, in Cherubim novit ut veritas, in Thronis sedet ut aequitas, in Dominationibus dominatur ut maiestas, in Principatibus regit ut principium, in Potestatibus tuetur ut salus, in Virtutibus operatur ut virtus, in Archangelis revelat ut lux, in Angelis assitit ut pietas ». Ex quibus omnibus videtur Deus omnia in omnibus4 per contemplationem ipsius in mentibus, in quibus habitat per dona affluentissimae caritatis.

405
5. Ad autem speculationes gradum specialiter et praecipue adminiculatur consideratio sacrae Scripturae divinitus immissae, sicut philosophia ad praecedentem. Sacra enim Scriptura principaliter est de operibus reparationis. Unde et ipsa praecipue agit de fide, spe et caritate, per quas virtutes habet anima reformari, et specialissime de caritate. De qua dicit Apostolus,5 quod est finis praecepti, secundum quod est de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. Ipsa est plenitudo Legis, ut dicit idem. Et Salvator noster asserit, totam Legem Prophetasque pendere in duobus praeceptis eiusdem, scilicet dilectione Dei et proximi; quae duo innuuntur in uno sponso Ecclesiae Iesu Christo, qui simul est proximus et Deus, simul frater et dominus, simul etiam rex et amicus, simul Verbum increatum et incarnatum, formator noster et reformator, ut alpha et omega;6 qui etiam summus hierarcha est, purgans et illuminans et perficiens sponsam, scilicet totam Ecclesiam et quamlibet animam sanctam.

406
6. De hoc igitur hierarcha et ecclesiastica hierarchia est tota sacra Scriptura, per quam docemur purgari, illuminari et perfici, et hoc secundum triplicem legem in ea traditam, scilicet naturae, Scripturae et gratiae; vel potius secundum triplicem partem eius principalem, legem scilicet Moysaicam purgantem, revelationem propheticam illustrantem et eruditionem evangelicam perficientem;7 vel potissimum secundum triplicem eius intelligentiam spiritualem: tropologicam quae purgat ad honestatem vitae; allegoricam, quae illuminat ad claritatem intelligentiae; anagogicam, quae perficit per excessus mentales et sapientiae perceptiones suavissimas, secundum virtutes praedictas tres theologicas et sensus spirituales reformatos et excessus tres supradictos et actus mentis hierarchicos, quibus ad interiora regreditur mens nostra, ut ibidem speculetur Deum in splendoribus Sanctorum8 et in eisdem tanquam in cubilibus dormiat in pace et requiescat, sponso adiurante, quod non excitetur, donec de eius voluntate procedat.

407
7. Ex his autem duobus gradibus mediis, per quos ingredimur ad contemplandum Deum intra nos tanquam in speculis imaginum creatarum, et hoc quasi ad modum alarum expansarum ad volandum, quae tenebant medium locum,9 intelligere possumus, quod in divina manuducimur per ipsius animae rationalis potentias naturaliter insitas quantum ad earum operationes, habitudines et habitus scientiales; secundum quod apparet ex tertio gradu.  — Manuducimur etiam per ipsius animae potentias reformatas, et hoc gratuitis virtutibus, sensibus spiritualibus et mentalibus excessibus; sicut patet ex . . .

1  Cap. 21, 2:  Et ego Ioannes vidi sanctam civitatem Ierusalem novam, descendentem de caelo a Deo etc.
2  Vat., 3 et 4 cum aliquot codd. unitio, M unio; sed cfr. Dionys., de Eccles. Hierarch. c. 4. § 10. et coll. 22 in Hexaλm.
3  Sive V. de Considerat., c. 5. n. 12.  (Superius habitans in eis probilioriter respicit verba S. Francesci Expositio in Pater Noster, ubi de Deo in Angelis et Sanctis ait: inhabitans in eis; quod esset convienientissimum, quoniam totum tractatum istum est de speculatione pauperis in deserto).
4  Epist. I. Cor. 15, 28.
5  Epist. I. Tim. 1, 5.  —  Seq. locus est Rom. 13, 10.  Subinde respicitur Matth. 22, 40:  In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae.
6  Apoc. 1, 8; 21, 6. et 22, 13.  —  Cum plurimis et melioribus codd. ante alpha posuimus ut.
7  Cfr. Breviloq. Prolog. § 1. seq.  —  Pro illustrantem plures codd. illuminantem.
8  Psalm. 109, 3.  —  Subinde respicitur Ps. 4, 9:  In pace in idipsum dormiam et requiescam: et Cant. 2, 7:  Adiura vos, filiae Ierusalem . . . ne suscietis neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.
9  Isai. 6, 2:  Duabus (alis) velabant facies eius et duabus velabant pedes eius et duabus volabant.  —  Mox pro in divina maior pars codd., 1 et 2 in divinis, B M N divinis, H K L  ad divina.

 

 

ex quarto. Manuducimur nihilominus per hierarchicas operationes, scilicet purgationis, illuminationis et perfectionis mentium humanarum, per hierarchicas revelationes sacrarum Scripturarum nobis per Angelos datarum, secundum illud Apostoli, quod Lex data est per Angelos in manu Mediatoris.1 Et tandem manuducimur per hierarchias et hierarchicos ordines, qui in mente nostra disponi habent ad instar supernae Ierusalem.

408
8. Quibus omnibus luminibus intellectualibus mens nostra repleta, a divina Sapientia tanquam domus Dei inhabitatur, effecta Dei filia, sponsa et amica; effecta Christi capitis membrum, soror et coheres; effecta nihilominus Spiritus sancti templum, fundatum per fidem, elevatum per spem et Deo dedicatum per mentis et corporis sanctitatem. Quod totum facit sincerissima caritas Christi, quae diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis,2 sine quo Spiritu non possumus scire secreta Dei. Sicut enim quae sunt hominis nemo potest scire nisi spiritus hominis, qui est in illo; ita et quae sunt Dei nemo scit nisi spiritus Dei.  —  In caritate igitur radicemur et fundemur, ut possimus comprenhendere cum omnibus Sanctis, quae sit longitudo aeternitatis, quae latitudo liberalitatis, quae sublimitas maiestatis et quod profundum sapientiae iudicantis.

CAPUT V: DE SPECULATIONE DIVINAE UNITATIS PER EIUS NOMEN PRIMARIUM, QUOD EST ESSE

501
1. Quoniam autem contingit contemplari Deum non solum extra nos et intra nos, verum etiam supra nos: extra per vestigium, intra per imaginem et supra per lumen, quod est signatum supra mentem nostram,3 quod est lumen Veritatis aeternae, cum « ipsa mens nostra inmediate ab ipsa Veritate formetur »; qui exercitati sunt in primo modo intraverunt iam in atrium ante tabernaculum; qui vero in secundo, intraverunt in sancta; qui autem in tertio, intrat cum summo Pontifice in sancta sanctorum; ubi supra arcam sunt Cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium; per quae intelligimus duos modos seu gradus contemplandi Dei invisibilia et aeterna, quorum unus versatur circa essentialia Dei, alius vero circa propria personarum.

502
2. Primus modus primo et principaliter defigit aspectum in ipsum esse, dicens, quod qui est4 primum nomen Dei. Secundus modus defigit aspectum in ipsum bonum, dicens, hoc esse primum nomen Dei. Primum spectat potissime ad vetus testamentum, quod maxime praedicat divinae essentiae unitatem; unde dictum est Moysi:5 Ego sum qui sum; secundum ad novum, quod determinat personarum pluralitatem, baptizando in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Ideo magister noster Christus, volens adolescentem, qui servaverat Legem, ad evangelicam levare perfectionem, nomen bonitatis Deo principaliter et praecise attribuit. Nemo, inquit, bonus nisi solus Deus. Damascenus6 igitur sequens Moysen dicit, quod qui est primum nomen Dei; Dionysius sequens Christum dicit, quod bonum est primum nomen Dei.

503
3. Volens igitur contemplari Dei invisibilia quoad essentiae unitatem primo defigat aspectum in ipsum esse7 et videat, ipsum esse adeo in se certissimum, quod non potest cogitari non esse, quia ipsum esse purissimum non occurrit nisi in plena fuga non-esse, sicut et nihil in plena fuga esse. Sicut igitur omnino nihil habet de esse nec de eius conditionibus; sic econtra ipsum esse nihil habet de non-esse, nec actu nec potentia, nec secundum veritatem rei nec secundum aestimationem nostram. Cum autem non-esse privatio sit essendi, non cadit in intellectum nisi per esse;8 esse autem non cadit per aliud, quia omne, quod intelligitur, aut intelligitur ut non ens, aut ut ens in potentia, aut ut ens in actu. Si igitur non-ens non potest intelligi nisi per ens, et ens in potentia non nisi per ens in actu; et esse nominat ipsum purum actum entis: esse igitur est quod primo cadit in intellectu, et illud esse est quod est actus purus.9 Sed hoc non est esse particulare, quod . . .

1  Gal. 3, 19.  —  Inferius pro mens (A, 1 et 2 anima ) nostra repleta maior pars codd. spiritus noster repletus, quae etiam subinde post inhabitatur addit sicque anima nostra, sed parum congrue.
2  Rom. 5, 5. (Post nostris plures codd. addunt et corporibus).  —  Seq. locus est I. Cor. 2, 11;  tertius Eph. 3, 17. seq.
3  Psalm. 4, 7:  Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine.  —  Seq. sententia est Augustini; cfr. supra pag. 180, nota 10.  —  Subinde respicitur Exod. 25-28, ubi describitur tabernaculum.
4  Exod. 3, 14.
5  Exod. 3, 14.  —  Seq. locus est Matth. 28, 19; tertius Luc. 18, 19.
6  Libr. I. de Fide orthod. c. 9.  —  Dionys., de Div. Nom. c. 3. § 1. et c. 4. § 1.  Cfr. I. Sent. d. 22. q. 3. in corp.
7  Non in quodlibet esse, scil. non in esse creatum sive arctatum, neque in illud esse, quod communissimo conceptu entis repraesentatur, sive in esse analogum, sed in illud quod exprimitur verbis:  Ego sum qui sum, et quod, ut ait Damasc. loc. cit., est « totum esse in se comprehendens velut quoddam pelagus substantiae infinitum et interminatum ».  Solum tale esse ex adverso opponitur nihilo.  Cfr. I. Sent. d. 8. p. I. a. 1. q. 2.
8  Cfr. supra pag. 304, nota 3.  —  Avicenna, Metaph. tr. 1. c. 6:  Dicemus igitur, quod ens et res et necesse talia sunt, quod statim imprimuntur in anima prima impressione, quae non acquiritur ex aliis notioribus se etc.  (Notandum, quod Avicenna dicit ens, non esse, de quo hic agitur).
9  Bene observari debet differentia inter intellectum apprehendentem et resolventem, inter intellectum simpliciter reflectentem et quintum gradum contemplationis (de quibus vide infra scholion).  Cum creatura sit ens, per ipsam quidem congnosci potest non ens;  cum quaedam creatura in aliquo genere sit ens in actu, per ipsam cognosci potest ens in potentia; sed tunc non agitur de perfecta cognitione creaturae in se, de qua est sermo in hoc capitulo.  Nam creatura, in quantum est non ens et ens in potentia, non cognoscitur plene nisi per esse, quod est actus purus.  Haec perfecta cognitio competit animae solum in hoc quinto gradu; in quo Deus est etiam primum cognitum, a quo omnia alia cognita illustrantur, ita ut in ordine exsecutionis sit primum, dum respectu praecedentium graduum ipse est primum cognitum in ordine tantum intentionis, in quantum cognitio imperfecta tendit naturaliter ad perfectam.  —  Inferius vocibus cum potentia plures codd. praefigunt esse.

 

 

est esse arctatum, quia permixtum est cum potentia, nec esse analogum, quia minime habet de actu, eo quod minime est. Restat igitur, quod illud esse est esse divinum.

504
4. Mira igitur est caecitas intellectus, qui non considerat illud quod prius videt et sine quo nihil potest cognoscere. Sed sicut oculus intentus in varias1 colorum differentias lucem, per quam videt cetera, non videt, et si videt, non advertit; sic oculus mentes nostrae, intentus in entia particularia et universalia, ipsum esse extra omne genus, licet primo occurrat menti, et per ipsum alia, tamen non advertit. Unde verissime apparet, quod « sicut oculus vespertilionis se habet ad lucem, ita se habet oculus mentis nostrae ad manifestissima naturae »;2 quia assuefactus ad tenebras entium et phantasmata sensibilium, cum ipsam lucem summi esse intuetur, videtur sibi nihil videre; non intelligens, quod ipsa caligo summa est mentis nostrae illuminatio,3 sicut, quando videt oculus puram lucem, videtur sibi nihil videre.

505
5. Vide igitur ipsum purissimum esse, si potes, et occurrit tibi, quod ipsum non potest cogitari ut ab alio acceptum; ac per hoc necessario cogitatur ut omnimode primum, quod nec de nihilo nec de aliquo4 potest esse. Quid enim est per se, si ipsum esse non est per se nec a se?  —  Occurrit etiam tibi ut carens omnino non-esse ac per hoc ut nunquam incipiens, nunquam desinens, sed aeternum  —  Occurrit etiam tibi ut nullo modo in se habens, nisi quod est ipsum esse, ac per hoc ut cum nullo compositum, sed simplicissimum.  —  Occurrit tibi ut nihil habens possibilitatis, quia omne possibile aliquo modo habet aliquid de non-esse, ac per hoc ut summe actualissimum. Occurrit ut nihil habens defectibilitatis, ac per hoc ut perfectissimum. Occurrit postremo ut nihil habens diversificationis, ac per hoc ut summe unum.

 

Esse igitur, quod est esse purum et esse simpliciter et esse absolutum, est esse primarium, aeternum, simplicissimum, actualissimum, perfectissimum et summe unum.

506
6. Et sunt haec ita certa, quod non potest ab intelligente ipsum esse cogitari horum oppositum, et5 unum necessario infert aliud. Nam quia simpliciter est esse, ideo simpliciter primum; quia simpliciter primum, ideo non est ab alio factum, nec a se ipso potuit, ergo aeternum. Idem, quia primum et aeternum; ideo non ex aliis, ergo simplicissimum. Item, quia primum, aeternum et simplicissimum; ideo nihil est in eo possibilitatis cum actu permixtum, et ideo actualissimum. Item, quia primum, aeternum, simplicissimum, actualissimum; ideo perfectissimum; tali omnino nihil deficit, neque aliqua potest fieri additio. Quia primum, aeternum, simplicissimum, actualissimum, perfectissimum; ideo summe unum. Quod enim per omnimodam superabundantiam dicitur respectu omnium. « Quod etiam simpliciter per superabundantiam, dicitur, impossibile est, ut conveniat nisi uni soli ».6 Unde si Deus nominat esse primarium, aeternum, simplicissimum, actualissimum, perfectissimum; impossibile est, ipsum cogitari non esse, nec esse nisi unum solum. Audi, igitur, Israel, Deus tuus Deus unus est.7  —  Si hoc vides in pura mentis simplicitate, aliqualiter perfunderis aeternae lucis illustratione.

507
7. Sed habes unde subleveris in admirationem. Nam ipsum esse est primum et novissimum, est aeternum et praesentissimum, est simplicissimum et maximum, est actualissimum et immutabilissimum, est perfectissimum et immensum, est summe unum et tamen omnimodum.  —  Si haec pura mente miraris, maiore luce perfunderis, dum ulterius vides, quia ideo est novissimum, quia primum. Quia enim est primum, omnia operatur propter se ipsum; et ideo necesse est, quod sit finis ultimus, initium et consummatio, alpha et omega.8  —  Ideo est praesentissimum, quia aeternum. Quia enim aeternum, non fluit ab alio nec deficit a se ipso nec decurrit ab . . .

1  K L distentus per varias (etiam B H M N per varias).
2  Aristot., II. Metaph. text. 1. (I. brevior, c. 1.).  Textus originalis post lucem addit diei (A Q, solis), et pro oculus mentis nostrae substituit intellectus animae nostrae (A intellectus noster, B H K L M N P oculus noster, qui etiam cum textu originali post ita omittunt se habet; cfr. supra pag. 109, nota 5.).
3  Psalm. 138, 11:  Et nox illuminatio mea in deliciis meis.  Cfr. c. 7. et Breviloq. p. V. c. 6. in fine.  —  Quodsi quis praedicta intelligi velit de esse analogo sive de esse, quod repraesentatur communissimo conceptu entis;  tunc contextus et constantissima et indubitata doctrina s. Doctoris eo tantum sensu hoc accipi permittunt, quod esse communissimum sub aliquo respectu considerari potest tanquam umbra divini esse, qua implicite et non proprie cognoscitur primum esse (vide infra scholion).  —  Pro intuetur plures codd. contuetur.  Inferius pro nihil (H K L M N non) videre B nihil valere videre.
4  Vat., 3 et 4 ab alio (perperam, quia hoc iam dictum fuit), 1 et 2 de alio.  Superius post quod ipsum D H K L M N addunt esse.  Codd., quos sequimur, communissime et constanter substituunt occurrit pro occurret, quod habet edd.
5  Pro et H K L quia. Infra ante potuit supple: fieri.
6  Aristot., V. Topic. c. 3. (c. 5).  Cfr. ibid. VII. c. 1.  —  Mox pro nominat D H K L M N nominatur.
7  Deut. 6, 4:  Audi Israel, Dominus Deus noster Dominus unus est.
8  Vide supra pag. 307, nota 6.  —  Prov. 16, 4:  Universa propter semetipsum operatus est Dominus.  —  Post pauca pro fluit, quod exhibent B F I O, 1 et 2, plures alii codd. fuit. Vat., 3 et 4, finitur (cf. Boeth., V. de consolat. prosa 6.).

 

 

uno in aliud: ergo nec habet praeteritum nec futurum, sed esse praesens tantum.  —  Ideo maximum, quia simplicissimum. Quia enim simplicissimum in essentia, ideo maximum in virtute, quia virtus, quanto plus est unita, tanto plus est infinita.1  —  Ideo immutabilissimum, quia actualissimum.  Quia enim actualissimum est, ideo est actus purus; et quod tale est nihil novi acquirit, nihil habitum perdit, ac per hoc non potest mutari.  —  Ideo immensum, quia perfectissimum. Quia enim perfectissimum, nihil potest cogitari ultra ipsum melius, nobilius nec dignius, ac per hoc nihil maius; et omne tale est immensum.  —  Ideo omnimodum, quia summe unum. Quod enim summe unum est est omnis multitudinis universale principium; ac per hoc ipsum est universalis omnium causa efficiens, exemplans et terminans, sicut « causa essendi, ratio intelligendi et ordo vivendi ».2 Est igitur omnimodum non sicut omnium essentia, sed sicut cunctarum essentiarum superexcellentissima et universalissima et sufficientissima causa; cuius virtus, quia summe unita in essentia, ideo summe infinitissima et mutiplicissima in efficacia.

508
8. Rursus reverentes dicamus: quia igitur esse purissimum et absolutum, quod est simpliciter esse est primarium et novissimum, ideo est omnium origo et finis consummans.  —  Quia aeternum et praesentissimum, ideo omnes durationes ambit et intrat, quasi simul existens earum centrum et circumferentia.  —  Quia simplicissimum et maximum, ideo totum intra omnes et totum extra, ac per hoc « est sphaera intelligibilis, cuius centrum est ubique et circumferentia nusquam ».3  —  Quia actualissimum et immutabilissimum, ideo « stabile manens moveri dat universa  ».  —  Quia perfectissimum et immensum, ideo est intra omnia, non inclusum, extra omnia, non exclusum, supra omnia, non elatum, infra omnia, non prostratum.  —  Quia vero est summe unum et omnimodum, ideo est omnia in omnibus,4 quamvis omnia sint multa et ipsum non sit nisi unum; et hoc, quia per simplicissimam unitatem, serenissimam veritatem, sincerissimam bonitatem est in eo omnis virtuositas, omnis exemplaritas et omnis communicabilitas; ac per hoc, ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia,5 et hoc, quia omnipotens, omnisciens et omnimode bonum, quod perfecte videre est esse beatum, sicut dictum est Moysi: Ego ostendam tibi omne bonum.


ITINERARIUM MENTIS IN DEUM-BONAVENTURAE 301