Judit (VUL) 1



IUDITH (VUL)




Capitulum 1

1 1 Arfaxat itaque rex Medorum subiugaverat multas gentes imperio suo et ipse aedificavit civitatem potentissimam quam appellavit Igbathanis 2 ex lapidibus quadratis et sectis fecit muros eius in altitudine cubitorum septuaginta et in latitudine cubitorum triginta turres vero eius posuit in altitudinem cubitorum centum 3 per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur posuitque portas eius in altitudine turrium 4 et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui et in gloria quadrigarum suarum 5 anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor rex Assyriorum qui regnabat in Nineven civitatem magnam pugnavit contra Arfaxat et obtinuit eum 6 in campo magno qui appellatur Ragau circa Eufraten et Tigrin et Hyadas in campo Erioch regis Elicorum
7
tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor et cor eius elatum est et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia et Damasco et Libano 8 et ad gentes quae sunt in Carmelo et Cedar et inhabitantes Galileam in campo magno Hesdraelon 9 et ad omnes qui erant in Samaria et trans flumen Iordanem usque Hierusalem et omnem terram Iesse quousque perveniatur ad montes Aethiopiae 10 ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum
11
qui omnes uno animo contradixerunt et remiserunt eos vacuos ac sine honore abiecerunt 12 tunc indignatus est Nabuchodonosor rex ad omnem terram illam et iuravit per regnum et thronum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his


Capitulum 2

2 1 anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda die mensis primi factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se 2 vocavitque omnes maiores omnesque duces bellatores suos et habuit cum eis mysterium consilii sui 3 dixitque cogitationem suam in eo esse ut omnem terram suo subiugaret imperio 4 quod dictum cum placuisset omnibus vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiae suae 5 et dixit egredere adversum omne regnum occidentis et contra eos praecipue qui contempserunt imperium meum 6 non parcet oculus meus ulli regno omnemque urbem munitam subiugabis mihi 7 tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum et dinumeravit viros in expeditione sicut praecepit ei rex centum viginti milia peditum pugnatorum et equites sagittarios duodecim milia 8 omnemque expeditionem suam fecit praeire multitudinem innumerabilium camelorum cum his quae exercitibus sufficerent copiose boum quoque armenta gregesque ovium quorum non erat numerus 9 frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit 10 aurum vero et argentum de domo regis adsumpsit multum nimis 11 et profectus est ipse et omnis exercitus cum quadrigis et equitibus et sagittariis qui cooperuerunt faciem terrae sicut lucustae 12 cumque pertransisset fines Assyriorum venit ad magnos montes Angae qui sunt a sinistro Ciliciae ascenditque omnia castella eorum et obtinuit omnem munitionem 13 effregit autem civitatem opinatissimam Meluthi praedavitque omnes filios Tharsis et filios Ismahel qui erant contra faciem deserti et ad austrum terrae Celeon
14
et transiit Eufraten et venit ad Mesopotamiam et fregit omnes civitates excelsas quae erant ibi a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare 15 et occupavit terminos eius a Cilicia usque ad fines Iafeth qui sunt ad austrum 16 abduxitque omnes filios Madian ac praedavit omnem locupletationem eorum omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii 17 et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis et succendit omnia sata omnesque arbores ac vineas fecit incidi 18 et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram


Capitulum 3

3 1 tunc miserunt legatos suos universarum urbium et provinciarum reges ac principes Syriae scilicet Mesopotamiae et Syriae Sobal et Lybiae atque Ciliciae qui venientes ad Holofernem dixerunt 2 desinat indignatio tua circa nos melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno et subditi simus tibi quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna patiamini 3 omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et montes et campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum camelorumque et universae facultates nostrae atque familiae in conspectu tuo sunt 4 sint omnia sub lege tua 5 nos iam et filii nostri servi tui sumus
6
veni nobis pacificus dominus et utere servitia nostra sicut placuerit tibi 7 tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna et obtinuit omnem civitatem et omnem inhabitantem terram 8 de universis autem urbibus adsumpsit sibi auxiliarios viros fortes et electos ad bellum 9 tantusque metus provinciis illius incubuit ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent in obviam venienti 10 excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros in tibiis et tympanis 11 nec ista tamen facientes ferocitatem eius pectoris mitigare potuerunt 12 nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit 13 praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos terrae exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quae potuissent Holofernis potentia subiugari 14 pertransiens autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque Mesopotamiam venit ad Idumeos in terra Gabaa 15 accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus diebus adunari praecepit universum exercitum virtutis suae


Capitulum 4

4 1 tunc audientes haec filii Israhel qui habitabant in terra Iudaeae timuerunt valde a facie eius 2 tremor etiam et horror invasit sensus eorum ne hoc faceret Hierusalem et templo Domini quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum 3 et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Hiericho et praeoccupaverunt omnes vertices montium
4
et muris circumdederunt vicos suos et congregaverunt frumenta in praeparatione pugnae 5 sacerdos etiam Heliachim scripsit ad universos qui erant contra Hesdraelon quae est contra faciem campi magni iuxta Dothain et universis per quos transitus esse poterat 6 ut obtinerent ascensus montium per quos via esse poterat ad Hierusalem ut illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes 7 et fecerunt filii Israhel secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Heliachim 8 et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna et humiliaverunt animas suas in ieiuniis ipsi et mulieres eorum
9
et induerunt se sacerdotes ciliciis et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini et altare Domini operuerunt cilicio 10 et clamaverunt ad Deum Israhel unianimiter ne darentur in praedam infantes eorum et uxores eorum in divisionem et civitates eorum in exterminium et sancta eorum in pollutionibus 11 tunc Heliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israhel adlocutusque est eos 12 dicens scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras si manentes permanseritis in ieiuniis et orationibus in conspectu Domini
13
memores estote Mosi servi Domini qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clypeis suis et in curribus suis et in equitibus suis non ferro pugnando sed precibus sanctis orando deiecit
14
sic erunt universi hostes Israhel si perseveraveritis in hoc opere quo coepistis 15 ad hanc igitur exhortationem eius deprecantes Dominum permanebant in conspectu Domini 16 ita ut etiam hii qui holocausta Domino offerebant praecincti ciliciis offerrent sacrificia Domino et erat cinis super capita eorum 17 et ex toto corde suo omnes orabant Deum ut visitaret populum suum Israhel


Capitulum 5

5 1 nuntiatumque est Holoferni principi militiae Assyriorum quod filii Israhel praepararent se ad resistendum ac montium itinera conclusissent 2 et furore nimio exarsit iracundia magna vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon 3 et dixit eis dicite mihi quid sit populus iste qui montana obsidet aut quae et quales et quantae sint civitates eorum quae etiam sit virtus eorum aut quae sit multitudo eorum vel quis rex militiae illorum 4 quare prae omnibus qui habitant in oriente isti contempserunt et non exierunt in obviam nobis ut susciperent nos cum pace
5
tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens ait si digneris audire domine meus dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto qui in montanis habitat et non egredietur verbum falsum ex ore meo 6 populus iste ex progenie Chaldeorum est 7 hic primum in Mesopotamiam habitavit quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum qui erant in terra Chaldeorum 8 deserentes itaque caerimonias patrum suorum quae in multitudine deorum erant 9 unum Deum caeli coluerunt qui et praecepit eis ut exirent inde et habitarent in Charam cumque cooperuisset omnem terram fames descenderunt in Aegyptum illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt ut dinumerari eorum non possit exercitus 10 cumque gravaret eos rex Aegypti atque in aedificationibus urbium suarum in luto et latere subiugasset eos clamaverunt ad Deum suum et percussit totam terram Aegypti plagis variis 11 cumque eiecissent eos a se Aegyptii et cessasset plaga ab eis et iterum eos vellent capere et ad suum servitium revocare 12 fugientibus his Deus caeli mare aperuit ita ut hinc inde aquae quasi murus solidarentur et isti pede sicco fundum maris perambulando transirent 13 in quo loco dum innumerabilis exercitus Aegyptiorum eos persequeretur ita aquis coopertus est ut non remaneret vel unus qui factum posteris nuntiaret 14 egressis etiam mare Rubrum deserta Sina montis occurrerunt in quibus numquam homo habitare potuit vel filius hominis requievit 15 illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum et per annos quadraginta annonam de caelo consecuti sunt 16 ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta et absque scuta et gladio Deus eorum pro eis pugnavit et vicit
17
et non fuit qui insultaret populo isti nisi quando recessit a cultura Domini Dei sui 18 quotienscumque autem praeter ipsum Deum suum alterum coluerunt dati sunt in praedam et in gladium et in obprobrium 19 quotienscumque autem paenituerunt se recessisse a cultura Dei sui dedit eis Deus caeli virtutem resistendi
20
denique Chananeum regem et Iebuseum et Ferezeum et Hettheum et Eveum et Amorreum et omnes potentes in Esebon prostraverunt et terras eorum et civitates eorum ipsi possederunt 21 et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui erant cum illis bona Deus enim illorum odit iniquitatem
22
nam et ante hos annos cum recessissent a via quam dederat illis Deus ut ambularent in eam exterminati sunt proeliis multis nationibus et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam 23 nuper autem reversi ad Deum suum ex dispersione qua dispersi fuerant adunati sunt et ascenderunt montana haec omnia et iterum possident Hierusalem ubi sunt sancta eorum 24 nunc ergo meus domine perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum ascendamus ad illos quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi et subiugati erunt sub iugo potentiae tuae 25 si autem non est offensio populi huius coram Deo suo non poterimus resistere illis quoniam Deus eorum defendet illos et erimus in obprobrium universae terrae 26 et factum est cum cessasset loqui Achior verba irati sunt omnes magnates Holofernis et cogitabant interficere eum dicentes ad alterutrum 27 quis iste est qui filios Israhel posse dicat resistere regi Nabuchodonosor et exercitibus eius homines inermes et sine virtute et sine peritia artis pugnae 28 ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos ascendemus in montana et cum capti fuerint potentes eorum tunc cum eisdem gladio transverberabitur 29 ut sciat omnis gens quoniam Nabuchodonosor deus terrae est et praeter ipsum alius non est


Capitulum 6

6 1 factum est autem cum cessassent loqui indignatus Holofernis vehementer dixit ad Achior 2 quoniam prophetasti nobis dicens quod gens Israhel defendatur a Deo suo ut ostendam tibi quia non est deus nisi Nabuchodonosor 3 cum percusserimus eos omnes sicut hominem unum tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis et omnis Israhel tecum perditione disperiet 4 et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universae terrae tuncque gladius militiae meae transiet per latera tua et confixus cades inter vulneratos Israhel et non respirabis ultra donec extermineris cum illis 5 porro autem si prophetiam tuam veram existimas non concidat vultus tuus et pallor qui faciem tuam obtinuit abscedat a te si verba mea haec putas impleri non posse 6 ut autem noveris quia simul cum illis haec experieris ecce ex hac hora illorum populo sociaberis ut dum dignas mei gladii poenas exceperint ipse simul ultioni subiaceas 7 tunc Holofernis praecepit servis suis ut conprehenderent Achior ut ducerent eum in Bethuliam et traderent eum in manu filiorum Israhel 8 et accipientes eum servi Holofernis profecti sunt per campestria sed cum adpropinquassent ad montana exierunt contra eos fundibalarii 9 illi autem divertentes a latere montis ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus et sic vinctum de restibus dimiserunt eum et reversi sunt ad dominum suum
10
porro filii Israhel descendentes de Bethulia venerunt ad eum quem solventes duxerunt ad Bethuliam atque in medio populi illum statuentes percontati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent 11 in diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu Symeon et Carmi qui et Gothonihel 12 in medio itaque seniorum et in conspectu omnium Achior dixit omnia quae locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum 13 quemadmodum ipse Holofernis iratus iusserit eum Israhelitis hac de causa tradi ut dum vinceret filios Israhel tunc etiam ipsum Achior diversis iubeat suppliciis interire propter hoc quod dixisset Deus caeli defensor eorum est
14
cumque universa Achior exposuisset omnis populus cecidit in faciem adorantes Dominum et communi lamentatione et fletu unianimes preces suas Deo effuderunt 15 dicentes Domine Deus caeli et terrae intuere superbiam illorum et respice ad nostram humilitatem et faciem tuorum sanctorum adtende et ostende quia non derelinquis praesumentes de te et praesumentes de se et de sua virtute gloriantes humilias 16 finito itaque fletu et per totum diem populorum oratione conpleta consolati sunt Achior 17 dicentes Deus patrum nostrorum cuius tu virtutem praedicasti ipse tibi hanc dabit vicissitudinem ut eorum magis tu interitum videas 18 cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis sit et tecum Deus in medio nostri ut sicut placuerit tibi ita cum tuis omnibus converseris 19 tunc Ozias finito consilio suscepit eum in domum suam et fecit cenam magnam 20 et vocatis omnibus presbyteris simul expleto ieiunio refecerunt 21 postea vero convocatus omnis populus et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt petentes auxilium a Deo Israhel


Capitulum 7

7 1 Holofernis autem altera die praecepit exercitibus suis ut ascenderent contra Bethuliam 2 erant autem pedites bellatorum centum viginti milia et equites viginti duo milia praeter praeparationes virorum illorum quos occupaverat captivitas et adducti fuerant de provinciis et urbibus universae iuventutis 3 omnes pariter paraverunt se ad pugnam contra filios Israhel et venerunt per crepidinem montis usque ad apicem qui respicit super Dothain a loco qui dicitur Belma usque Chelmo qui est contra Hesdraelon 4 filii autem Israhel ut viderunt multitudinem illorum prostraverunt se super terram mittentes cinerem super capita sua unianimes orantes ut Deus Israhel misericordiam suam ostenderet super populum suum 5 et adsumentes arma sua bellica sederunt per loca quae angusti itineris tramitem dirigunt inter montuosa et erant custodientes ea tota die et nocte
6
porro Holofernis dum circuit per gyrum repperit quod fons qui influebat aquaeductum illorum a parte australi extra civitatem dirigeret incidi praecepit aquaeductum eorum 7 erant tamen non longe a muris fontes ex quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocilandum potius quam ad potandum
8
sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem dicentes filii Israhel non in lancea nec in sagitta confidunt sed montes defendunt illos et muniunt illos colles in praecipitio constituti 9 ut ergo sine congressione pugnae possis superare eos pone custodes fontium ut non hauriant ex eis et sine gladio interficies eos vel certe fatigati tradent civitatem suam quam putant civitatem montibus positam superari non posse 10 et placuerunt verba haec coram Holoferne et coram omnibus satellitibus eius et constituit per gyrum centenarios per singulos fontes 11 cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta defecerunt cisternae et collectiones aquarum omnibus inhabitantibus in Bethuliam ita ut non esset intra civitatem unde satiarentur vel una die quoniam ad mensuram dabatur populis aqua cotidie 12 tunc ad Oziam congregati omnes viri feminaeque iuvenes et parvuli simul omnes una voce 13 dixerunt iudicet Deus inter nos et te quoniam fecisti in nos mala nolentes loqui pacifice cum Assyriis et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum 14 et ideo non est qui adiuvet cum prosternamur ante oculos eorum in siti et perditione magna 15 et nunc congregate universos qui in civitate sunt ut sponte nos tradamus omnes populo Holofernis
16
melius est enim ut captivi benedicamus Deum viventes quam moriamur et simus obprobrium omni carni cum videamus uxores nostras et infantes nostros mori ante oculos nostros 17 contestamur hodie caelum et terram et Deum patrum nostrorum qui ulciscitur nos secundum peccata nostra ut iam tradatis civitatem in manu militiae Holofernis et sit finis noster brevis in ore gladii qui longior efficitur in ariditate sitis 18 et cum haec dixissent factus est fletus et ululatus magnus in ecclesia omnibus et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum dicentes
19
peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus 20 tu quia pius es miserere nostri aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te 21 ut non dicant inter gentes ubi est Deus eorum 22 et cum fatigati his clamoribus et his fletibus lassati siluissent
23
exsurgens Ozias infusus lacrimis dixit aequo animo estote fratres et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam 24 forsitan enim indignationem suam abscidet et dat gloriam nomini suo 25 si autem transactis quinque diebus non venerit adiutorium faciemus haec verba quae locuti estis


Capitulum 8

8 1 et factum est cum audisset haec Iudith vidua quae erat filia Merari filii Idox filii Ioseph filii Oziae filii Elai filii Iamnor filii Gedeon filii Rafoin filii Acitob filii Melchiae filii Enam filii Nathaniae filii Salathihel filii Symeon filii Ruben 2 et vir eius fuit Manasses qui mortuus est in diebus messis hordiariae 3 instabat enim super alligantes manipulos in campo et venit aestus super caput eius et mortuus est in Bethuliam civitatem suam et sepultus est illic cum patribus suis 4 erat autem Iudith relicta eius vidua iam annis tribus et mensibus sex 5 et in superioribus domus suae fecit sibi secretum cubiculum in quo cum puellis suis clausa morabatur 6 et habens super lumbos suos cilicium ieiunabat omnibus diebus vitae suae praeter sabbata et neomenia et festa domus Israhel 7 erat autem eleganti aspectu nimis cui vir suus reliquerat divitias multas et familiam copiosam ac possessiones armentis boum et gregibus ovium plenas 8 et erat haec in eo omnibus famosissima quoniam timebat Dominum valde nec erat qui loqueretur de illa verbum malum
9
haec itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem misit ad presbyteros Chabri et Carmin
10
et venerunt ad illam et dixit illis quod est hoc verbum in quo consensit Ozias ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adiutorium
11
et qui estis vos qui temptatis Dominum 12 non est iste sermo qui misericordiam provocet sed potius qui iram excitet et furorem accendat 13 posuistis vos tempus miserationis Domini et in arbitrium vestrum diem constituistis ei 14 sed quia patiens est Dominus in hoc ipso paeniteamur et indulgentiam eius lacrimis postulemus 15 non enim quasi homo Deus sic comminabitur neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur 16 et ideo humiliemus illi animas nostras et in spiritu constituti humiliato servientes illi 17 dicamus flentes Domino ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum ita etiam de nostra humilitate gloriemur
18
quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum qui dereliquerunt Deum suum et adoraverunt deos alienos 19 pro scelere quo dati sunt in gladium et in rapinam et in confusionem inimicis suis nos autem alterum deum nescimus praeter ipsum 20 expectemus humiles consolationem eius et exquiret sanguinem nostrum de adflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit omnes gentes quaecumque insurgunt contra nos et faciet illas sine honore Dominus Deus noster 21 et nunc fratres quoniam vos qui estis presbyteri in populo Dei ex vobis pendet anima illorum adloquio vestro corda eorum erigite ut memores sint quia temptati sunt patres nostri ut probarentur si vere colerent Deum suum 22 memores esse debent quomodo pater noster Abraham temptatus est et per multas tribulationes probatus Dei amicus effectus est 23 sic Isaac sic Iacob sic Moses et omnes qui placuerunt Deo per multas tribulationes transierunt fideles 24 illi autem qui temptationes non susceperunt cum timore Domini et patientia sua inproperium murmurationis suae contra Dominum protulerunt 25 exterminati sunt ab exterminatore et a serpentibus perierunt
26
et nos ergo non ulciscamur nos pro his quae patimur 27 sed reputantes peccatis nostris haec ipsa minora esse supplicia flagella Domini quasi servi qui corripimur ad emendationem non ad perditionem nostram evenisse credamus
28
et dixerunt illi Ozias et presbyteri omnia quae locuta es vera sunt et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio 29 nunc ergo ora pro nobis quoniam mulier sancta es et timens Dominum 30 et dixit illis Iudith sicut quod loqui potui Dei esse cognoscitis 31 ita quod facere disposui probate si ex Deo est et orate ut firmum faciat consilium meum Deus
32
stabitis vos ad portam nocte ista et ego exeam cum abra mea et orate ut sicut dixistis in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israhel 33 vos autem nolo scrutemini actum meum et usque dum renuntiem vobis nihil aliud fiat nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum 34 et dixit ad eam Ozias princeps Iudaeae vade in pace et Dominus sit tecum in ultione inimicorum nostrorum et revertentes abierunt


Capitulum 9

9 1 quibus abscedentibus Iudith ingressa est oratorium suum et induens se cilicio posuit cinerem super caput suum et prosternens se Domino clamavit ad Dominum dicens
2
Domine Deus patris mei Symeon qui dedisti illi gladium in defensione alienigenarum qui violatores extiterunt in coinquinatione sua et denudaverunt femur virginis in confusionem
3
et dedisti mulieres eorum in praedam et filias eorum in captivitatem et omnem praedam in divisionem servis tuis qui zelaverunt zelum tuum subveni quaeso te Domine Deus meus mihi viduae
4
tu enim fecisti priora et illa post illa cogitasti et hoc factum est quod ipse voluisti
5
omnes enim viae tuae paratae sunt et tua iudicia in providentia tua posuisti
6
respice castra Assyriorum nunc
7

8

9
sicut tunc castra videre Aegyptiorum dignatus es et in sagittis suis et in lanceis gloriantur
10
et nesciunt quia tu ipse es Deus noster qui conteris bella ab initio et Dominus nomen est tibi
11
erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem eorum in virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui promittunt se violare sancta tua et polluere tabernaculum honoris tui et deicere gladio suo cornu altaris tui
12
fac Domine ut gladio proprio eius superbia amputetur
13
capiatur laqueo oculorum suorum in me et percuties eum ex labiis caritatis meae
14
da mihi in animo constantiam ut contemnam illum et virtutem ut evertam illum 15 erit enim memoriale nominis tui cum manus feminea deiecerit eum 16 non enim in multitudine est virtus tua Domine neque in equorum viribus voluntas tua nec superbi ab initio placuerunt tibi sed humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio 17 Deus caelorum creator aquarum et dominus totius creaturae exaudi me miseram deprecantem et de tua misericordia praesumentem 18 memento Domine testamenti tui et da verbum in ore meo et in corde meo consilium corrobora ut domus tua in tua sanctificatione permaneat 19 et omnes gentes agnoscant quoniam tu es Deus et non est alius praeter te


Capitulum 10

10 1 factum est autem cum cessasset clamare ad Dominum surrexit de loco quo iacuerat prostrata Domino 2 vocavitque abram suam et descendens in domum suam abstulit a se cilicium et exuit se vestimentis viduitatis suae 3 et lavit corpus suum et unxit se myrro optimo et discriminavit crinem capitis sui et inposuit mitram super caput suum et induit se vestimentis iucunditatis suae induitque sandalia pedibus suis adsumpsitque dextraliola et lilia et inaures et anulos et omnibus ornamentis suis ornavit se 4 cui etiam Dominus contulit splendorem quoniam omnis ista conpositio non ex libidine sed ex virtute pendebat et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit ut inconparabili decore omnium oculis appareret 5 inposuit itaque abrae suae ascopam vini et vas olei et pulenta et palatas et panes et caseum et profecta est 6 cumque venisset ad portas civitatis invenerunt expectantem Oziam et presbyteros civitatis 7 qui cum vidissent eam stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem eius
8
nihil tamen interrogantes eam dimiserunt transire dicentes Deus patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret ut glorietur super te Hierusalem et sit nomen tuum in numero sanctorum et iustorum
9
et dixerunt hii qui illic erant omnes una voce fiat fiat 10 Iudith vero orans Dominum transiit portas ipsa et abra eius
11
factum est autem cum descenderet montem circa ortum diei occurrerunt ei exploratores Assyriorum et tenuerunt illam dicentes unde venis aut quo vadis 12 quae respondit filia sum Hebraeorum ideo ego fugi a facie eorum quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in depraedationem pro eo quod contemnentes vos noluerunt ultro tradere se ipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro 13 hac de causa cogitavi mecum dicens vadam ad faciem principis Holofernis ut indicem illi secreta illorum et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos ita ut non cadat unus vir de exercitu eius 14 et cum audissent viri verba eius considerabant faciem eius et erat in oculis eorum stupor quoniam mirabantur pulchritudinem eius nimis 15 et dixerunt ad eam conservasti animam tuam eo quod tale repperisti consilium ut descenderes ad dominum nostrum 16 hoc autem scias quoniam cum steteris in conspectu eius bene tibi faciet et eris gratissima in corde eius duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis et nuntiantes eam 17 cumque intrasset ante faciem eius statim captus est in suis oculis Holofernis
18
dixeruntque ad eum satellites eius quis contemnat populum Hebraeorum qui tam decoras mulieres habent ut non pro his merito pugnare contra eos debeamus 19 videns itaque Holofernem Iudith sedentem in conopeo quod erat ex purpura et auro et zmaragdo et lapidibus pretiosis intextum
20
et cum in faciem eius intendisset adoravit eum prosternens se super terram et levaverunt illam servi Holofernis iubente domino suo


Capitulum 11

11 1 tunc Holofernis dixit ei aequo animo esto et noli pavere in corde tuo quoniam ego numquam nocui virum qui voluit servire Nabuchodonosor regi 2 populus autem tuus si non contempsisset me non adlevassem lanceam meam super illum 3 nunc autem dic mihi qua ex causa recessisti ab illis et placuit tibi ut venires ad nos 4 et dixit illi Iudith sume verba ancillae tuae quoniam si secutus fueris verba ancillae tuae perfectam rem faciet Dominus tecum
5
vivit enim Nabuchodonosor rex terrae et vivit virtus eius quae est in te ad correptionem omnium animarum errantium quoniam non solum homines serviunt illi per te sed et bestiae agri obtemperant illi 6 nuntiatur enim industria animi tui universis gentibus et indicatum est omni saeculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno eius et disciplina tua omnibus provinciis praedicatur 7 nec hoc latet quod locutus est Achior nec illud ignoratur quod ei iusseris evenire
8
constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eos pro peccatis suis 9 et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israhel tremor tuus super ipsos est 10 insuper etiam fames invasit eos et ab ariditate aquae iam inter mortuos conputantur 11 denique hoc ordinant ut interficiant pecora sua et sanguinem eorum bibant 12 et sancta Domini sui quae praecepit Deus non contingi in frumento vino et oleo haec cogitaverunt inpendere et volunt consumere quae nec manibus deberent contingere ergo quoniam haec faciunt certum est quod in perditione dabuntur 13 quod ego ancilla tua cognoscens fugi ab illis et misit me Dominus haec ipsa nuntiare tibi 14 ego enim ancilla tua Deum colo etiam nunc apud te et exiet ancilla tua et orabo Deum 15 et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum et veniens nuntiabo tibi ita ut ego adducam te per mediam Hierusalem et habebis omnem populum Israhel sicut oves quibus non est pastor et non latrabit vel unus contra te
16
quoniam haec mihi dicta sunt per providentiam Dei 17 et quoniam iratus est illis Deus hoc ipsa missa sum nuntiare tibi 18 placuerunt autem omnia verba haec coram Holoferne et coram pueris eius et mirabantur ad sapientiam eius et dicebant alter ad alterum 19 non est talis mulier super terram in aspectu in pulchritudine et in sensu verborum
20
et dixit ad illam Holofernis bene fecit Deus qui misit te ante populum ut des illum tu in manibus nostris 21 et quoniam bona est promissio tua si fecerit mihi hoc Deus tuus erit et meus Deus et tu in domo Nabuchodonosor magna eris et nomen tuum nominabitur in universa terra


Capitulum 12

12 1 tunc iussit eam introire ubi repositi erant thesauri eius et iussit illic manere eam et constituit quid daretur illi de convivio suo 2 cui respondens Iudith dixit nunc non potero manducare ex his quae mihi praecipis tribui ne veniat super me offensio ex his autem quae mihi detuli manducabo 3 cui Holofernis ait si defecerint tibi ista quae tecum detulisti quid faciemus tibi 4 et dixit Iudith vivit anima tua domine meus quoniam non expendet omnia haec ancilla tua donec faciat Deus in manu mea haec quae cogitavi et induxerunt illam servi eius in tabernaculo quo praeceperat 5 et petiit dum introiret ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem et deprecandi Dominum 6 et praecepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi exiret et introiret ad orandum Deum suum per triduum 7 et exiebat noctibus in vallem Bethuliae et baptizabat se in fontem aquae 8 et ut ascendebat orabat Dominum Deum Israhel ut dirigeret viam eius ad liberationem populi sui 9 et introiens munda manebat in tabernaculum usque dum acciperet escam suam in vesperam
10
et factum est quarto die Holofernis fecit cenam servis suis et dixit ad Bagao eunuchum vade et suade Hebraeam illam ut sponte consentiat habitare mecum 11 foedum est enim apud Assyrios si femina inrideat virum agendo ut inmunis transeat ab eo 12 tunc introivit Bagao ad Iudith et dixit non vereatur bona puella introire ad dominum meum ut honorificetur ante faciem eius et manducet cum eo et bibat vinum in iucunditate 13 cui Iudith respondit quae ego sum ut contradicam domino meo 14 omne quod erit ante oculos eius bonum et optimum faciam quicquid autem illi placuerit hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitae meae 15 et surrexit et ornavit se vestimento suo et ingressa stetit ante faciem eius 16 cor autem Holofernis concussum est erat enim ardens in concupiscentia eius 17 et dixit ad eam Holofernis bibe nunc et accumbe in iucunditate quoniam gratiam invenisti coram me 18 et dixit Iudith bibam domine quoniam magnificata est anima mea hodie prae omnibus diebus meis 19 et accepit et manducavit et bibit coram ipso ea quae paraverat illi ancilla eius 20 et iucundus factus est Holofernis ad illam bibitque vinum nimis multum quantum numquam biberat in vita sua



Judit (VUL) 1