Judit (VUL) 13

Capitulum 13

13 1 ut autem sero factum est festinaverunt servi illius ad hospitia sua et conclusit Bagao ostia cubiculi et abiit 2 erant autem omnes fatigati a vino 3 eratque Iudith sola in cubiculo
4
porro Holofernis iacebat in lecto nimia ebrietate sopitus
5
dixitque Iudith puellae suae ut staret foras ante cubiculum et observaret
6
stetitque Iudith ante lectum orans cum lacrimis et labiorum motu in silentio 7 dicens confirma me Domine Deus Israhel et respice in hac hora ad opera manuum mearum ut sicut promisisti Hierusalem civitatem tuam erigas et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi perficiam 8 et haec cum dixisset accessit ad columnam quae erat ad caput lectuli eius et pugionem eius qui in ea ligatus pendebat exsolvit 9 cumque evaginasset illud adprehendit comam capitis eius et ait confirma me Domine Deus Israhel in hac hora 10 et percussit bis in cervicem eius et abscidit caput eius et abstulit conopeum eius a columnis et evolvit corpus eius truncum
11
et post pusillum exivit et tradidit caput Holofernis ancillae suae et iussit ut mitteret illud in peram suam 12 et exierunt duae secundum consuetudinem suam quasi ad orationem et transierunt castra et gyrantes vallem venerunt ad portam civitatis 13 et dixit Iudith a longe custodibus murorum aperite portas quoniam nobiscum est Deus qui fecit virtutem in Israhel 14 et factum est cum audissent viri vocem eius vocaverunt presbyteros civitatis 15 et concurrerunt ad eam omnes a minimo usque ad maximum quoniam speraverunt eam iam non esse venturam 16 et accendentes luminaria congyraverunt circa eam universi illa autem ascendens in eminentiori loco iussit fieri silentium cumque omnes tacuissent
17
dixit Iudith laudate Dominum Deum nostrum qui non deseruit sperantes in se
18
et in me ancillam suam adimplevit misericordiam suam quam promisit domui Israhel et interfecit in manu mea hostem populi sui in hac nocte
19
et proferens de pera caput Holofernis ostendit illis dicens ecce caput Holofernis principis militiae Assyriorum et ecce conopeum illius in quo recumbebat in ebrietate sua ubi et per manum feminae percussit illum Dominus Deus noster
20
vivit autem ipse Dominus quoniam custodivit me angelus eius et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem et non permisit me ancillam suam Dominus coinquinari sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua in evasione mea in liberatione vestra 21 confiteamur illi omnes quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 22 universi autem adorantes Dominum dixerunt ad eam benedixit te Dominus in virtute sua quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros 23 porro Ozias princeps populi Israhel dixit ad eam benedicta es tu filia a Domino Deo excelso prae omnibus mulieribus super terram 24 benedictus Dominus qui creavit caelum et terram qui te direxit in vulnere capitis principis inimicorum nostrorum 25 quia hodie nomen tuum ita magnificavit ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in aeternum pro quibus non pepercisti animae tuae propter angustias et tribulationem generis tui sed subvenisti ruinae ante conspectum Dei nostri 26 et dixit omnis populus fiat fiat 27 porro Achior vocatus venit et dixit ei Deus Israhel cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur de inimicis suis ipse caput omnium incredulorum incidit in hac nocte in manu mea 28 ut probes quia ita est ecce caput Holofernis qui in contemptu superbiae suae Deum Israhel contempsit et tibi interitum minabatur dicens cum captus fuerit populus Israhel gladio perforari praecipiam latera tua 29 videns autem Achior caput Holofernis angustiatus prae pavore cecidit in faciem suam super terram et aestuavit anima eius 30 postea vero quam resumpto spiritu recreatus est procidit ad pedes eius et adoravit eam et dixit 31 benedicta tu Deo tuo in omni tabernaculo Iacob quoniam in omni gente quae audierit nomen tuum magnificabit Deum Israhel super te


Capitulum 14

14 1 dixit autem Iudith ad omnem populum audite me fratres suspendite caput hoc super muros nostros 2 et erit cum exierit sol accipiat unusquisque arma sua et exite cum impetu non ut descendatis deorsum sed quasi impetum facientes 3 tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum excitandum ad pugnam 4 cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum decidet super eos timor
5
cumque cognoveritis fugere illos ite post illos securi quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris 6 tunc Achior videns virtutem quam fecit Deus Israhel relicto gentilitatis ritu credidit Deo et circumcidit carnem praeputii sui et adpositus est ad populum Israhel et omnis successio generis eius usque in hodiernum diem
7
mox autem ut ortus est dies suspenderunt super muros caput Holofernis accepitque unusquisque vir arma sua et egressi sunt cum grandi strepitu et ululatu
8
quod videntes exploratores ad tabernaculum cucurrerunt 9 porro hii qui in tabernaculo erant venientes et ante ingressum cubiculi perstrepentes excitandi gratia inquietudinem arte moliebantur ut non ab excitantibus sed a sonantibus Holofernis evigilaret 10 nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire
11
sed cum venissent duces eius et tribuni et universi maiores exercitus Assyriorum dixerunt cubiculariis 12 intrate et excitate illum quoniam egressi mures de cavernis suis ausi sunt provocare ad proelium 13 tunc ingressus Bagao cubiculum eius stetit ante cortinam et plausum fecit manibus suis suspicabatur enim illum cum Iudith dormire 14 sed cum nullum motum iacentis sensu aurium caperet accessit proximans ad cortinam et elevans eam videns iacens cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum iacere super terram et clamavit voce magna cum fletu et scidit vestimenta sua 15 et ingressus tabernaculum Iudith non invenit eam et exilivit foras ad populum 16 et dixit una mulier hebraea fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor ecce enim Holofernis iacet in terra et caput ipsius non est in illo 17 quod cum audissent principes virtutis Assyriorum sciderunt omnes vestimenta sua et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos et turbati sunt animi eorum valde 18 et factus est clamor inconparabilis in media castra eorum


Capitulum 15

15 1 cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset fugit mens et consilium ab eis et solo tremore et metu agitati fugae praesidium sumunt 2 ita ut nullus loqueretur cum proximo suo sed inclinato capite relictis omnibus evadere Hebraeos quos armatos venire super se audierant fugientes per vias camporum et semitas collium 3 videntes itaque filii Israhel fugientes illos descenderunt clangentes tubis et ululantes post ipsos 4 et quoniam Assyrii non adunati in fuga ibant praecipites filii autem Israhel uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent 5 misitque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israhel 6 omnis itaque regio omnisque urbs electam iuventutem misit armatam post eos et persecuti sunt eos in ore gladii quousque pervenirent ad extremitatem finium suarum 7 reliqui autem qui erant in Bethulia ingressi sunt castra Assyriorum et praedam quam fugientes Assyrii reliquerant abstulerunt et honestati sunt valde
8
hii vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam omnia quaeque erant illorum abstulerunt secum ita ut non esset numerus in pecoribus in iumentis et universis mobilibus eorum ut a minimo usque ad magnum omnes divites fierent de praedationibus eorum
9
Ioachim autem summus pontifex de Hierusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Iudith
10
quae cum exisset ad illum benedixerunt illam omnes una voce dicentes tu gloria Hierusalem tu laetitia Israhel tu honorificentia populi nostri
11
quia fecisti viriliter et confortatum est cor tuum eo quod castitatem amaveris et post virum tuum alterum non scieris ideo et manus Domini confortavit te et ideo eris benedicta in aeternum 12 et dixit omnis populus fiat fiat 13 per dies autem triginta vix collecta est spolia Assyriorum a populo Israhel
14
porro autem universa quae Holofernis peculiaria fuisse probata sunt dederunt Iudith in auro et argento et vestibus et gemmis et omni supellectile et tradita sunt illi omnia a populo 15 et omnes populi gaudebant cum mulieribus et virginibus et iuvenibus in organis et citharis


Capitulum 16

16 1 tunc cantavit canticum hoc Domino Iudith dicens
2
incipite Domino in tympanis cantate Deo in cymbalis modulamini illi psalmum novum exaltate et invocate nomen eius
3
Dominus conterens bella Dominus nomen est illi
4
qui posuit castra sua in medio populi sui ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum
5
venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suae cuius multitudo obturavit torrentes et equi eorum cooperuerunt valles
6
dixit se incensurum fines meos et iuvenes meos occisurum gladio infantes meos dare in praedam et virgines in captivitatem
7
Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus feminae et confudit eum
8
non enim cecidit potens eorum a iuvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum
9
exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta laetitiae in exultatione filiorum Israhel
10
unxit faciem suam unguento conligavit cincinnos suos mitra ad decipiendum illum
11
sandalia eius rapuerunt oculos eius pulchritudo eius captivam fecit animam eius amputavit pugione cervicem eius
12
horruerunt Persae constantiam eius et Medi audaciam eius
13
tunc ululaverunt castra Assyriorum quando apparuerunt humiles mei arescentes in siti
14
filii puellarum conpunxerunt eos et sicut pueros fugientes occiderunt eos perierunt in proelio a facie Domini mei
15
hymnum cantemus Domino hymnum novum cantemus Deo nostro
16
Adonai Domine magnus es tu et praeclarus in virtute et quem superare nemo potest
17
tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt misisti spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat voci tuae
18
montes a fundamentis movebuntur cum aquis petrae sicut cera liquescent ante faciem tuam 19 qui autem timent te magni erunt apud te prae omnia
20
vae genti insurgenti super genus meum Dominus enim omnipotens vindicabit in eis in die iudicii visitabit illos
21
dabit enim ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et sentiant usque in sempiternum
22
et factum est post haec omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas
23
porro Iudith universa vasa bellica Holofernis quae dedit illi populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema oblivionis
24
erat autem populus iucundus secundum faciem sanctorum et per tres menses gaudium huius victoriae celebratum est cum Iudith
25
post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Iudith magna facta est in Bethulia et praeclarior erat universae terrae Israhel
26
erat etiam virtuti castitatis adiuncta ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitae suae ex quo defunctus est Manasses vir eius
27
erat autem diebus festis procedens cum gloria magna
28
mansit autem in domo viri sui annos centum quinque et dimisit abram suam liberam et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethuliam
29
luxitque illam omnis populus diebus septem
30
in omni autem spatio vitae eius non fuit qui perturbaret Israhel et post mortem eius annis multis
31
dies autem victoriae huius festivitatem ab Hebraeis in numero dierum sanctorum accepit et colitur a Iudaeis ex illo tempore usque in praesentem diem



Judit (VUL) 13