Qu. Disp. De Malo Qu.7

Et primo quaeritur utrum veniale peccatum convenienter dividatur contra mortale.
Secundo utrum peccatum veniale diminuat caritatem.
Tertio utrum veniale peccatum possit fieri mortale.
Quarto utrum circumstantia faciat de veniali mortale.
Quinto utrum in ratione superiori possit esse veniale peccatum.
Sexto utrum in sensualitate possit esse peccatum veniale.
Septimo utrum homo in statu innocentiae potuerit peccare venialiter.
Octavo utrum primi motus in infidelibus sint peccata venialia.
Nono utrum angelus bonus vel malus possit peccare venialiter.
Decimo utrum peccatum veniale sine caritate puniatur poena aeterna.
Undecimo utrum aliqua peccata venialia remittantur post hanc vitam in purgatorio.
Duodecimo utrum peccata venialia remittantur hic per aspersionem aquae benedictae.



Articulus 1


Et primo quaeritur utrum veniale peccatum convenienter dividatur contra mortale

Et videtur quod non.

1. Quia ut Augustinus dicit XXII contra faustum, peccatum est dictum vel factum vel concupitum contra legem aeternam. Sed omne peccatum quod est contra legem aeternam, est mortale. Ergo omne peccatum est mortale. Non ergo recte dividitur peccatum in mortale et veniale.
2. Praeterea, peccatum meretur poenam secundum suam rationem. Poenae autem contrariatur venia, quae tollit ipsam. Ergo veniale repugnat rationi peccati. Sed nulla differentia divisiva generis repugnat ei. Ergo peccatum non potest convenienter dividi per mortale et veniale.
3. Praeterea, quicumque inordinate convertitur, convertitur ad aliquod bonum commutabile. Sed qui convertitur ad bonum commutabile, avertitur ab incommutabili; quia qui accedit ad unum terminum, recedit ab altero in quolibet motu. Ergo quicumque peccat, avertitur a bono incommutabili. Hoc autem est peccare mortaliter. Ergo quicumque peccat, peccat mortaliter. Non ergo peccatorum aliud est mortale et aliud veniale.
4. Praeterea, omne peccatum consistit in aliquo inordinato amore creaturae. Sed quicumque amat, aut amat ut utens aut ut fruens. Qui autem amat creaturam ut utens, non peccat, quia refert eam ad finem beatitudinis, quod est uti, ut beatus Augustinus dicit in I de doct. Christ.. Si autem amat creaturam ut fruens ea, peccat mortaliter, quia constituit finem ultimum in creatura. Ergo amans creaturam vel non peccat, vel peccat mortaliter; et sic idem quod prius.
5. Praeterea, eorum quae ex opposito dividuntur unum non transit in alterum, numquam enim albedo fit nigredo, neque e converso. Sed veniale fit mortale: dicit enim quaedam Glossa super beati quorum remissae sunt iniquitates Psalm. xxxi, 1: nihil est adeo veniale quin possit fieri mortale dum placet. Ergo veniale non debet dividi contra mortale.
6. Praeterea, si non placet, non est peccatum, quia non est voluntarium; si autem placet, est mortale, ut patet per glossam inductam. Ergo aut non est peccatum aut est mortale.
7. Praeterea, quod disponit ad aliquid, non dividitur contra illud: quia unum oppositorum non disponit ad alterum. Sed veniale disponit ad mortale. Ergo veniale non debet dividi contra mortale.
8. Praeterea, Anselmus dicit in lib. Cur Deus homo, quod debitum est quod voluntas creaturae rationalis sit subdita voluntati divinae: hoc qui tollit, tollit honorem Deo debitum et eum dehonorat. Sed dehonorare Deum est peccare mortaliter. Quicumque autem peccat, hoc modo dehonorat Deum, quia non subiicit suam voluntatem voluntati divinae. Ergo quicumque peccat, peccat mortaliter.
9. Praeterea, homo tenetur ex praecepto ut omnia quae facit ordinet in Deum sicut in finem: dicitur enim I cor., x, 31: sive manducatis, sive bibitis, sive aliquid aliud facitis, omnia in gloriam Dei facite. Sed peccatum veniale non est referibile in Deum. Ergo quicumque peccat venialiter, facit contra praeceptum; ergo peccat mortaliter.
10. Praeterea, Augustinus dicit in lib. Lxxxiii quaestionum: hoc est totum et solum malum hominis uti fruendis, vel frui utendis. Sed utrumque istorum est peccatum mortale: quia ille qui utitur fruendis, non constituit ultimum finem in Deo, quo solo fruendum est; ille autem qui fruitur utendis constituit ultimum finem in creatura: quorum utrumque facit peccatum mortale. Ergo omne malum culpae est peccatum mortale.
11. Praeterea, cum poena respondeat culpae ubi est eadem poena, videtur esse eadem ratio culpae. Sed peccato veniali debetur eadem poena quae et mortali; dicit enim Augustinus in quodam sermone de purgatorio quod adulari alicui altiori personae est peccatum veniale; et tamen clericus pro adulatione degradatur ut habetur 46 dist.. Ergo eadem est ratio culpae venialis et mortalis. Non ergo peccatum veniale dividitur convenienter contra mortale.
12. Sed dicendum, quod peccatum veniale differt a mortali, subiecto: nam veniale peccatum est in sensualitate, mortale autem in ratione.- sed contra, consensus in actum pertinet ad rationem superiorem, secundum Augustinum in lib. De Trin.. Sed aliquis consensus in actum est veniale peccatum, sicut consentire in verbum otiosum. Ergo assignata differentia non est conveniens.
13. Praeterea, primi motus spiritualium peccatorum sunt peccata venialia. Non autem sunt in sensualitate, sed magis in ratione. Ergo peccatum veniale non est tantum in sensualitate.
14. Praeterea, illud in quo communicamus cum brutis, non videtur esse subiectum peccati, cum in brutis non sit peccatum. Sed in sensualitate communicamus cum brutis. Ergo in sensualitate non potest esse peccatum nec veniale nec mortale.
15. Praeterea, necessitas excludit rationem peccati; quia in his quae ex necessitate fiunt, non est laus vel vituperium. Sed sensualitas subiicitur necessitati: quia est alligata organo corporali. Ergo in sensualitate non potest esse peccatum.
16. Praeterea, Anselmus dicit, quod sola voluntas punitur. Poena autem debetur peccato. Ergo in sola voluntate est peccatum, non ergo in sensualitate.
17. Praeterea, si in superiori ratione sit peccatum mortale, aut hoc erit directe aut indirecte. Sed directe et secundum se peccatum mortale in ea esse non potest, quia non potest errare; cum secundum Augustinum eius sit inspicere rationes aeternas, in quibus non est error: errant (autem) qui operantur malum, ut dicitur Prov. xiv, 22. Similiter nec indirecte ex hoc quod non cohibet inferiores vires: non est enim hoc in eius potestate, quia per originale peccatum amisit potestatem continendi inferiores vires, ut Augustinus dicit. Ergo in ratione superiori non potest esse peccatum mortale.
18. Item, diceretur, quod peccatum veniale et mortale differunt in hoc quod aliquis peccans mortaliter diligit creaturam plus quam Deum; peccans autem venialiter, diligit creaturam infra deum.- sed contra, ponatur quod aliquis putet fornicationem simplicem non esse peccatum mortale, et fornicetur tali opinione durante, sed fornicari dimitteret, si sciret hoc esse contra Deum: constat quod iste peccat mortaliter, quia ignorantia iuris non excusat eum. Et tamen plus diligit Deum quam fornicationem: illud enim plus diligitur propter quod alterum dimittitur. Ergo non omnis qui peccat mortaliter, diligit creaturas plus quam Deum.
19. Praeterea, magis et minus non diversificant speciem. Sed mortale et veniale differunt specie. Ergo non differunt per hoc quod est magis vel minus creaturam quam Deum diligere.
20. Praeterea, ubicumque est invenire maius et minus, est invenire aequale: quia remoto eo quod superabundat a maiori, remanet aequale. Sed contingit aliquem plus diligere creaturam quam Deum, et etiam minus. Ergo contingit etiam aequaliter creaturam diligere Deo; ergo erit aliquod peccatum medium inter mortale et veniale, et sic divisio non erit sufficiens.
21. Item, diceretur, quod peccatum mortale et veniale differunt quantum ad effectum in hoc quod peccatum mortale privat gratiam, veniale autem non.- sed contra, gratia non potest esse sine virtute. Sed veniale peccatum tollit virtutem quae consistit in ordine amoris, secundum Augustinum in lib. De moribus ecclesiae, veniale autem peccatum ordinem amoris tollit; alias non esset peccatum. Ergo etiam veniale peccatum tollit gratiam.
22. Praeterea, ad gratiam pertinet ordinare hominem in Deum sicut in suum finem. Sed veniale tollit ordinem in Deum sicut in finem; non enim potest ordinari in Deum sicut in finem. Ergo veniale peccatum tollit gratiam.
23. Praeterea, cuicumque offenditur Deus, ille non habet eius gratiam. Sed propter veniale offenditur alicui Deus, quia punit eum. Ergo veniale tollit gratiam.
24. Item, diceretur quod peccatum veniale differt a mortali quantum ad reatum: nam peccatum mortale facit reum poena aeterna, peccatum vero veniale poena temporali.- sed contra, Augustinus dicit super ioannem, quod infidelitas est peccatum, quo retento omnia retinentur; et sic patet quod infideli peccata venialia non dimittuntur. Sed manente culpa non tollitur reatus poenae. Ergo peccata venialia infidelium puniuntur poena aeterna. Non ergo peccatum veniale differt a mortali ut contra illud dividi possit.

Sed contra. Est quod dicitur I ioan. cap. i, 8: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Sed hoc non potest intelligi de peccato mortali, ut Augustinus dicit: quia in sanctis peccatum mortale non est. Ergo est aliquod peccatum veniale, quod potest dividi contra mortale.
Praeterea, Augustinus dicit homil. Vii super ioannem, quod crimen est quod damnationem meretur. Veniale autem est quod non meretur damnationem. Ergo peccatum veniale convenienter contra mortale dividitur.

Respondeo. Dicendum quod veniale dicitur a venia. Tripliciter autem a venia dicitur aliquod peccatum veniale: primo quidem modo, quia iam consecutum est veniam, sicut Ambrosius dicit, quod peccatum mortale per confessionem fit veniale; et hoc dicitur secundum quosdam veniale ab eventu. Patet autem quod hoc veniale contra mortale non dividitur. Secundo dicitur peccatum veniale, quia habet in se aliquam causam veniae, non quod non puniatur, sed quod minus puniatur: et hoc modo dicitur veniale peccatum quod est ex infirmitate vel ex ignorantia: quia infirmitas peccatum excusat vel in toto vel in parte; et hoc dicitur secundum quosdam veniale, ex causa tamen. Nec hoc etiam veniale contra mortale dividitur: quia contingit aliquem ex ignorantia vel infirmitate peccantem peccare mortaliter, ut in superioribus quaestionibus habitum est. Tertio modo dicitur aliquod peccatum veniale, quia quantum est de se, veniam non excludit, id est terminationem poenae; et hoc modo veniale dividitur contra mortale, quod quantum est de se, meretur poenam aeternam, et sic veniam excludit, id est terminationem poenae; et hoc secundum quosdam dicitur veniale in genere. Ut autem differentiam ad distinguendum veniale peccatum a mortali inquiramus, considerandum est, quod differunt quidem secundum reatum: nam peccatum mortale meretur poenam aeternam, peccatum vero veniale poenam temporalem. Sed ista differentia consequitur rationem peccati mortalis et venialis non autem constituit ipsam. Non enim ex hoc est tale peccatum quia talis poena ei debetur, sed Potius e converso, quia peccatum est tale, ideo talis poena ei debetur. Similiter etiam differunt quantum ad effectum; nam peccatum mortale privat gratia, veniale autem non. Sed nec ista est differentia quam quaerimus, quia ista differentia consequitur ad rationem peccati: ex eo enim quod peccatum est tale, talem effectum habet, et non e converso. Differentia autem quae est ex parte subiecti constitueret diversam rationem peccati, si peccatum veniale semper esset in sensualitate, et in ratione semper esset peccatum mortale. Sic enim secundum subiectum distinguitur virtus intellectualis a morali secundum Philosophum: quia virtus moralis est in rationali participative, id est in appetitiva; virtus autem intellectualis in ipsa ratione. Sed hoc non est verum: quia peccatum veniale potest etiam esse in ratione, ut in obiiciendo, est ostensum. Unde etiam secundum hanc differentiam non potest sumi diversa ratio utriusque peccati. Quarta vero differentia quae est secundum modum diligendi constituit quidem diversam rationem peccati, sed solum quantum ad actum voluntatis quod est ex parte agentis. Peccatum autem veniale non solum consistit in actu interiori voluntatis, sed etiam in actu exteriori. Sunt enim quidam exteriores actus qui ex genere suo sunt peccata venialia, ut dicere verbum otiosum, vel mendacium iocosum, et huiusmodi; sunt autem quaedam quae ex genere suo sunt peccata mortalia, ut homicidium, adulterium, blasphemia, et huiusmodi. Diversitas autem quae est ex parte actus voluntatis, non diversificat genera exteriorum actuum: nam aliquid quod est bonum ex genere, potest fieri malum ex mala voluntate; puta, si quis det eleemosynam propter inanem gloriam. Similiter aliquid quod est veniale ex suo genere, potest esse mortale propter voluntatem facientis; puta, si quis dicat verbum otiosum in contemptum Dei. Sed exteriores actus differunt genere per sua obiecta; unde dicitur communiter, quod bonum in genere est actus cadens supra debitam materiam, et malum in genere est actus cadens supra indebitam materiam. Oportet ergo quod malum veniale ex genere dicatur ex eo quod cadit super aliquam materiam non debitam, et similiter mortale ex genere. Ad hoc ergo investigandum, considerandum est, quod peccatum consistit in quadam deordinatione animae, sicut morbus consistit in quadam deordinatione corporis; unde peccatum est quasi quidam morbus animae; et hoc est venia peccato quod curatio morbo. Sicut ergo sunt quidam morbi curabiles, quidam incurabiles, qui dicuntur mortales; ita sunt quaedam peccata quasi curabilia, quae dicuntur venialia, et quaedam quantum est de se incurabilia, licet a Deo curari possint, quae dicuntur mortalia. Dicitur autem morbus incurabilis et mortalis, per quem tollitur aliquod principium vitae. Hoc enim si tollatur, non remanet aliquid per quod reparari possit; et ideo talis morbus curari non potest, sed inducit mortem. Est autem aliquis morbus qui non tollit aliquod principiorum vitae, sed aliquod eorum consequentium ad principia vitae, quae per principia vitae reparari possunt; puta, febris tertiana, quae consistit in superabundantia cholerae, quam virtus naturae superare potest. Principium autem in operationibus est finis, secundum Philosophum in VI ethic.. Unde principium spiritualis vitae, quae consistit in rectitudine actionis, est finis humanarum actionum, qui est caritas Dei et proximi: finis enim praecepti caritas est, ut dicitur I ad tim., i, 5. Per caritatem enim anima coniungitur Deo, qui est vita animae, sicut anima est vita corporis. Et ideo si caritas excludatur, est peccatum mortale; non enim remanet aliquod principium vitae per quod iste defectus reparetur, sed reparari potest per spiritum sanctum; quia, sicut dicitur Rom. v, 5, caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. Si autem sit talis defectus rectitudinis qui caritatem non excludat, erit peccatum veniale, quia per caritatem remanentem, quasi per principium vitae, omnes defectus reparari possunt: universa (enim) delicta operit caritas, ut dicitur Prov. x, 12. Quod autem aliquod peccatum excludat caritatem vel non excludat, potest contingere dupliciter: uno modo ex parte peccantis, alio modo ex ipso genere operis. Ex parte quidem peccantis dupliciter. Uno modo, quia actus peccati est potentiae talis cuius non est ordinare ad finem, et ideo nec eius est averti a fine; et ideo motus sensualitatis non potest esse peccatum mortale, sed veniale tantum; ordinare enim aliquid ad finem, pertinet ad rationem tantum. Alio modo ex eo quod potentia quae potest ordinare in finem et averti a fine, actum aliquem qui etiam de se non contrariatur fini, potest ordinare in contrarium finis; puta, si quis verbum otiosum dicat in contemptum Dei, quod contrariatur caritati, hoc erit peccatum mortale; sed non ex genere operis, sed ex perversa voluntate facientis. Alio modo contingit quod aliquod peccatum contrarietur caritati vel non contrarietur, ex ipso genere operis, quod est ex parte obiecti vel materiae, quae est contraria caritati vel non contraria. Sicut enim aliquis cibus est ex se contrarius vitae, puta cibus venenosus; aliquis autem cibus non est contrarius vitae, licet impedimentum aliquod afferat ad rectam habitudinem vitae, puta cibus grossus et non bonae digestionis, vel etiam si sit bonae digestionis, quia non sumitur secundum mensuram debitam. Ita etiam in actibus humanis aliquid invenitur quod de se contrariatur caritati Dei et proximi; illa scilicet per quae tollitur subiectio et reverentia hominis ad Deum, ut blasphemia, idololatria et huiusmodi, et etiam ea quae tollunt convictum societatis humanae, sicut furtum, homicidium et huiusmodi; non enim possent homines convivere ad invicem, ubi passim et indifferenter ista perpetrarentur; et ista sunt peccata mortalia ex suo genere, quacumque intentione vel voluntate fiant. Quaedam autem sunt, quae licet inordinationem aliquam contineant, non tamen directe excludunt alterum praedictorum: sicut quod homo dicat mendacium non in fide, neque ad nocendum proximo, sed ad delectandum, vel etiam ad iuvandum; vel si quis excedat in cibo vel potu et alia huiusmodi. Unde ista sunt venialia peccata ex suo genere.

Ad primum ergo dicendum, quod duplex est divisio: una qua dividitur genus univocum in suas species, quae ex aequo participant genus, sicut animal in bovem et equum; alia est divisio communis analogi in ea de quibus dicitur secundum prius et posterius; sicut ens dividitur per substantiam et accidens, et per potentiam et actum; et in talibus ratio communis perfecte salvatur in uno; in aliis autem secundum quid et per posterius; et talis est divisio peccati per veniale et mortale. Unde praedicta definitio peccati perfecte quidem convenit peccato mortali, imperfecte autem et secundum quid peccato veniali; unde convenienter dicitur, quod peccatum veniale non est contra legem, sed praeter legem: quia si in aliquo recedit ab ordine legis, non tamen ipsam corrumpit, quia non corrumpit dilectionem, quae est plenitudo legis, ut dicitur Rom. xiii, 10.
Ad secundum dicendum, quod veniale est differentia diminuens de ratione peccati; et talis differentia invenitur in omnibus quae participant aliquod commune imperfecte et secundum quid.
Ad tertium dicendum, quod finis habet rationem termini, non autem id quod est ad finem. Veniale autem non convertitur ad bonum commutabile ut ad finem; et ideo non convertitur ad ipsum ut ad alium terminum a Deo, ut propter hoc sit necessarium a Deo averti.
Ad quartum dicendum, quod ille qui peccat venialiter, non fruitur creatura, sed utitur ea; refert enim eam habitu in Deum, licet non actu. Nec in hoc contra praeceptum facit, quia non tenetur semper actu referre in Deum.
Ad quintum dicendum, quod veniale peccatum in quantum veniale nunquam fit mortale, sicut nec albedo fit nigredo; sed actus qui est venialis in suo genere, potest fieri mortale peccatum ex voluntate ponentis finem in creatura; quia et id quod est ex natura sua frigidum, potest fieri calidum, sicut aqua.
Ad sextum dicendum, quod peccatum veniale sit mortale quando placet non quocumque modo, sed sicut finis.
Ad septimum dicendum, quod aliquando aliquid dividitur contra alterum quia secundum essentiam suam opponuntur, sicut album et nigrum, calidum et frigidum: et horum unum non disponit ad alterum. Aliquando autem aliqua dividuntur ad invicem, quia opponuntur secundum rationem perfecti et imperfecti, quorum unum ordinatur ad alterum, sicut accidens ad substantiam et potentia ad actum; et hoc modo etiam veniale dividitur contra mortale, et disponit ad ipsum.
Ad octavum dicendum, quod voluntas creaturae rationalis obligatur ad hoc quod sit subdita Deo: sed hoc fit per praecepta affirmativa et negativa, quorum negativa obligant semper et ad semper, affirmativa vero obligant semper, sed non ad semper. Cum ergo aliquis peccat venialiter, tunc quidem non reddit honorem debitum Deo, servando praeceptum affirmativum in actu; sed hoc non est peccare mortaliter, sicut peccat mortaliter qui dehonorat Deum, transgrediendo praeceptum negativum, vel non implendo praeceptum affirmativum tempore quo obligat.
Ad nonum dicendum, quod cum illud praeceptum apostoli sit affirmativum, non obligat ad hoc quod semper observetur in actu. Observatur autem semper in habitu, quamdiu homo habitualiter habet Deum sicut ultimum finem, quod non excluditur per peccatum veniale.
Ad decimum dicendum, quod Augustinus ibi loquitur de perfecto malo culpae, quod est peccatum mortale.
Ad undecimum dicendum quod adulari solummodo ad placendum, ex genere suo est peccatum veniale, cum sit quaedam vanitas; sed adulari ad decipiendum, est peccatum mortale, secundum illud is., III, 12: popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt; et de tali adulatione loquitur canon clericus qui: unde ibi dicitur quod clericus qui vacat adulationibus et proditionibus, debet degradari.
Ad duodecimum dicendum, quod illa differentia ex parte subiecti non est constitutiva mortalis et venialis peccati, sed est concomitans; et ideo nihil prohibet aliquod peccatum veniale esse in superiori ratione.
Et similiter dicendum ad decimumtertium.
Ad decimumquartum dicendum, quod sensualitas in brutis non participat aliqualiter ratione, sicut in nobis, ut dicitur in I ethic.; et secundum hoc potest esse subiectum peccati.
Ad decimumquintum dicendum, quod etiam ipsum organum corporale obedit aliqualiter rationi; et secundum hoc in actu eius potest esse peccatum, et similiter in actu sensualitatis.
Ad decimumsextum dicendum, quod in sola voluntate est peccatum sicut in primo movente; in aliis autem viribus sicut in imperatis et motis.
Ad decimumseptimum dicendum, quod in superiori ratione potest esse mortale peccatum et directe et indirecte. Etsi enim non erret in quantum aspicit rationes aeternas, errare tamen potest in quantum ab eis potest averti. Similiter etiam dicendum, quod ex peccato originali non est consecutum quod nullo modo inferiores vires obediant rationi: sed in hoc quod non totaliter obediunt, sicut in statu innocentiae.
Ad decimumoctavum dicendum, quod illa differentia conveniens est, secundum quod differentia peccati mortalis et venialis accipitur ex parte voluntatis; sed quaedam sunt mortalia ex suo genere quae qualicumque voluntate fiant, semper sunt peccata mortalia; et de istis procedit obiectio. In his autem ipsum opus ex suo genere est contra dilectionem Dei, sicut si aliquis laedat aliquem, ipso opere contra caritatem facit.
Ad decimumnonum dicendum, quod magis et minus quando consequuntur rationes diversas, diversificant speciem; et ita est in proposito. Nam diligere aliquid ut finem, et sicut id quod est ad finem, non habet eamdem rationem dilectionis.
Ad vicesimum dicendum, quod bene contingit in aliquo qui est extra caritatem, quod aliquam creaturam diligat plus quam Deum, et aliquam aequaliter Deo, et aliquam etiam minus Deo; sed non contingit quod aliquis diligat aliquam creaturam aequaliter Deo, ita quod nullam diligat plus quam Deum; quia necesse est quod homo in aliquo uno constituat ultimum finem suae voluntatis.
Ad vicesimumprimum dicendum, quod illa differentia est consecutiva, et non constitutiva mortalis et venialis peccati. Ille autem qui peccat venialiter, caret ordine amoris in aliquo actu circa ea quae sunt ad finem, non autem simpliciter quantum ad finem ipsum; et ideo non tollit virtutem nec gratiam.
Ad vicesimumsecundum dicendum, quod aliud est non ordinari in Deum, quod convenit veniali; et aliud est excludere ordinem ad Deum, quod convenit mortali.
Ad vicesimumtertium dicendum, quod illum qui peccat venialiter, Deus punit, non tanquam odiens ipsum, sed tanquam filium quem diligit, purgans et emundans.
Ad vicesimumquartum dicendum, quod peccata venialia eorum qui in infidelitate decedunt, vel in quocumque peccato mortali, aeternaliter puniuntur non propter se, quia non privant gratia, sed propter peccatum coniunctum, per quod gratia est privata.



Articulus 2


Secundo quaeritur utrum peccatum veniale diminuat caritatem

Et videtur quod sic.

1. Dicit enim Augustinus X confessionum: minus te amat qui tecum aliquid amat, quod non propter te amat. Sed ille qui peccat venialiter, aliquid amat cum Deo, quod non propter Deum amat; alias non peccaret amando. Ergo ille qui peccat venialiter, minus amat Deum.
2. Praeterea, contraria nata sunt fieri circa idem. Augmentum et diminutio sunt contraria. Caritas autem augetur, secundum illud ad philipp., I, 9: oro ut caritas vestra magis et magis abundet. Ergo etiam diminuitur. Sed non diminuitur per peccatum mortale, immo totaliter tollitur. Ergo diminuitur per peccatum veniale.
3. Sed dicendum, quod caritas quantum ad suam acquisitionem diminuitur per peccatum veniale, quia facit peccatum veniale ut minus aliquis de caritate recipiat: sed postquam caritas est iam infusa, non potest per peccatum veniale diminui.- sed contra, secundum Philosophum in II ethic. Eadem sunt per quae generatur virtus, corrumpitur et diminuitur. Si ergo peccatum veniale facit ad hoc quod generetur per infusionem minor caritas, faciet ad hoc quod caritas habita diminuatur.
4. Praeterea, quidquid diminuit differentiam constitutivam alicuius speciei, diminuit essentiam eius. Sed difficile mobile est differentia constitutiva habitus quam diminuit peccatum veniale; quia per peccatum veniale fit homo pronior ad casum mortalis peccati, per quod amittitur caritas. Ergo veniale peccatum diminuit habitum caritatis.
5. Praeterea, omnis amor vel est cupiditatis, vel caritatis ut accipitur ab Augustino, ix de trinitate. Sed ille qui peccat venialiter, amat creaturam, non quidem amore caritatis, quia caritas non agit perperam, ut dicitur I ad cor., cap. xiii, 4. Ergo amore cupiditatis. Sed augmentum cupiditatis videtur esse diminutio caritatis: quia, ut Augustinus dicit in libro lxxxiii quaestionum, ipsum nutrimentum caritatis est diminutio cupiditatis. Ergo videtur quod peccatum veniale diminuat caritatem.
6. Praeterea, Augustinus dicit in VIII super Gen. ad Litteram, quod caritas vel gratia comparatur ad animam sicut lux ad aerem. Sed lux aeris diminuitur si aliquod obstaculum lucis ponatur, puta cum densior fit per vaporem. Ergo et caritas vel gratia diminuitur per veniale, quod est quoddam obstaculum caritatis et obnubilatio mentis.
7. Praeterea, omne id quod successive corrumpitur, potest diminui. Sed caritas successive corrumpitur. Ergo caritas potest diminui. Minor probatur dupliciter: primo quidem, quia omne quod corrumpitur est subiectum corruptionis. Sed caritas corrumpitur. Ergo est subiectum corruptionis. Aliquid ergo eius est corruptum, et aliquid adhuc manet; et sic successive corrumpitur. Secundo sic: caritas non corrumpitur quando est; nec etiam quando totaliter non est, quia iam corrupta est. Ergo corrumpitur quando partim est et partim non est. Successive ergo corrumpitur. Ergo potest diminui: sed non per mortale, ergo per veniale.
8. Praeterea, sicut in peccato mortali est inordinatio simpliciter, ita in peccato veniali est inordinatio secundum quid. Sed inordinatio simpliciter, quae est peccati mortalis, tollit simpliciter ordinationem caritatis. Ergo inordinatio secundum quid, tollit ordinationem caritatis secundum quid: ergo diminuit ipsam.
9. Praeterea, ex multis actibus peccatorum venialium generatur aliquis habitus. Sed actus peccati venialis impedit actum caritatis. Ergo et habitus venialis peccati impedit habitum caritatis: ergo diminuit ipsum.
10. Praeterea, omnis offensa diminuit dilectionem. Sed peccatum veniale est quaedam offensa, cum habeat rationem culpae. Ergo peccatum veniale diminuit dilectionem caritatis.
11. Praeterea, bernardus dicit in quodam sermone de purificatione, quod non procedere in via Dei est retrocedere. Sed ille qui peccat venialiter, non procedit in via Dei. Ergo retrocedit; quod non esset, nisi veniale diminueret caritatem.
12. Praeterea, omnis virtus unita fortior est quam multiplicata; unde et amor unitus fortior est quam ad plura dispersus: propter quod dicit Philosophus in VIII ethic., quod impossibile est plures intense diligere. Sed ille qui peccat venialiter, amorem suum dispergit ad alia quam ad Deum. Ergo diminuitur in eo virtus caritatis.
13. Praeterea, prov., xxiv, 16, dicitur: septies in die cadit iustus et resurgit; quod exponit Glossa, de casu qui fit per veniale. Sed per veniale non cadit homo a caritate. Ergo cadit a perfecto gradu caritatis. Diminuitur ergo caritas per veniale peccatum.
14. Praeterea, per caritatem meretur homo gloriam vitae aeternae. Sed per veniale peccatum retardatur homo a consecutione vitae aeternae. Ergo per veniale peccatum diminuitur caritas.
15. Praeterea, illa quae impediunt vitam corporalem vel sanitatem, diminuunt ipsam. Sed veniale peccatum est quoddam impedimentum spiritualis vitae, quae est per caritatem, ut supra dictum est. Ergo per peccatum veniale diminuitur caritas.
16. Praeterea, operatio sequitur formam. Quod ergo impedit actum, diminuit formam. Sed veniale impedit actum caritatis. Ergo diminuit ipsam caritatem.
17. Praeterea, fervor est proprium accidens caritatis; unde dicitur rom., XII, 11: spiritu ferventes. Sed veniale diminuit fervorem caritatis, ut communiter dicitur. Ergo diminuit caritatem.

Sed contra. Quod in infinitum distat ab aliquo, additum vel subtractum non diminuit ipsum nec auget; sicut patet de puncto et linea. Sed veniale in infinitum distat a caritate: quia caritas diligit Deum sicut infinitum bonum, veniale autem diligit creaturam sicut quoddam bonum finitum.
Praeterea, diminuta caritate diminuitur praemium vitae aeternae, quod commensuratur quantitati caritatis. Sed veniale peccatum non diminuit praemium vitae aeternae: alioquin poena eius esset aeterna, scilicet aeterna diminutio gloriae. Ergo peccatum veniale non diminuit caritatem.
Praeterea, omne finitum per continuam diminutionem totaliter tollitur. Sed caritas est quidam habitus finitus in anima. Ergo peccatum veniale, si diminuat caritatem, multiplicatum, totaliter tolleret ipsam; quod est inconveniens.

Respondeo. Dicendum quod quia augmentum et diminutio considerantur circa quantitatem, oportet ad huius quaestionis evidentiam considerare, quae sit quantitas caritatis. Cum autem caritas sit quaedam forma, et sit habitus seu virtus, oportet eius quantitatem dupliciter considerare: uno quidem modo secundum quod est forma, alio modo secundum quod est talis forma, quae est habitus vel virtus. Quantitas autem formae quaedam est per accidens, quaedam per se. Per accidens quidem, sicut dicitur quanta ratione subiecti, ut albedo ratione superficiei: sed ista quantitas non habet locum in proposito, quia mens, quae est subiectum caritatis, non est quanta. Quantitas autem per se alicuius formae attenditur tripliciter. Uno modo ex parte causae agentis; quanto enim fuerit fortior virtus activa, tanto inducit perfectiorem formam, perfectius reducens subiectum de potentia in actum; sicut magnus calor magis calefacit quam parvus. Alio modo ex parte subiecti, quod quidem perfectius recipit formam ex actione agentis, quanto melius fuerit dispositum: sicut lignum siccum magis calefit quam viride, et aer quam aqua ab eodem igne. Tertio modo consideratur quantitas alicuius formae in quantum est virtus vel habitus, ex parte obiecti. Virtus enim dicitur magna quae potest in aliquid magnum. Omnis etiam habitus ex obiecto et speciem et quantitatem habet. Si ergo consideremus quantitatem caritatis ex parte obiecti, sic nullo modo potest augeri vel minui. Ea enim quorum ratio consistit in aliquo indivisibili, non intenduntur nec remittuntur; et haec est ratio quare quaelibet species numeri caret intensione et remissione, quia completur per unitatem; semper enim unitas addita facit speciem. Obiectum autem caritatis habet indivisibilem rationem, et consistit in termino; est enim obiectum caritatis Deus, prout est summum bonum et ultimus finis. Sed ex parte causae agentis et ex parte subiecti caritas potest esse maior vel minor. Ex parte quidem agentis, non propter maiorem vel minorem virtutem eius, sed propter sapientiam et voluntatem ipsius, secundum quam diversas mensuras gratiae et caritatis distribuit hominibus, secundum illud ephes., cap. Iv, 7: unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Ex parte vero subiecti etiam, in quantum homo se magis vel minus per bona opera ad gratiam vel caritatem disponit. Tamen sciendum est, quod bona opera hominis aliter se habent ad quantitatem caritatis quantum ad ipsum fieri caritatis, et aliter quando caritas est iam in perfecto esse: nam opera hominis ante caritatem comparantur ad ipsam et ad quantitatem eius, non per modum meriti, cum caritas sit merendi principium, sed solum per modum materialis dispositionis; sed caritate iam habita, ipsa per sua opera meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici, sicut Augustinus dicit. Veniale autem peccatum non potest esse causa ut caritas habita diminuatur, nec ex parte causae agentis, scilicet Dei, nec ex parte causae recipientis, scilicet hominis. Ex parte quidem agentis, causa diminutionis esse non potest: quia veniale peccatum non potest mereri diminutionem caritatis, sicut actus ex caritate factus meretur eius augmentum: hoc enim meretur aliquis in quod sua voluntas inclinatur. Qui autem peccat venialiter, non sic inclinatur ad creaturam, ut avertatur a Deo aliquo modo: non enim convertitur ad creaturam sicut ad finem, sed sicut ad id quod est ad finem. Qui autem inordinate se habet circa id quod est ad finem, non propter hoc minoratur eius affectus circa finem: sicut si aliquis inordinate se habeat in sumendo medicinam, non propter hoc minoratur desiderium eius ad sanitatem. Unde patet quod veniale non meretur diminutionem caritatis iam habitae. Similiter dicendum, quod nec etiam ex parte subiecti ipsam diminuere potest. Quod ex duobus apparet: primo quidem, quia peccatum veniale non secundum idem est in anima secundum quod inest ei caritas, nam caritas inest animae secundum superiorem eius partem, prout ordinatur in aliquid sicut in summum bonum et in ultimum finem, peccatum autem veniale habet aliquam inordinationem, non tamen attingentem ad ordinem ultimi finis. Unde etiam si esset contrarium, non diminueret caritatem sicut nec nigredo in pede diminuit albedinem capitis. Secundo, quia forma in subiecto diminuitur per aliquam mixtionem contrarii, prout dicit Philosophus, illud esse albius quod est nigro impermixtius. Veniale autem peccatum non habet contrarietatem ad caritatem, quia non respiciunt idem obiectum secundum rationem; non enim veniale est inordinatio circa ultimum finem, qui est obiectum caritatis. Et ideo peccatum veniale nullo modo caritatem habitam diminuit. Potest tamen peccatum veniale esse aliqua causa ut a principio minor caritas infundatur, in quantum scilicet impedit actum liberi arbitrii, quo homo ad gratiam suscipiendam disponitur; et per hunc etiam modum potest impedire ne caritas habita crescat, impediendo scilicet actum meritorium quo quis caritatis augmentum meretur.

Ad primum ergo dicendum, quod iste qui peccat venialiter, amat aliquid cum Deo, quod etsi non actu, tamen habitu propter Deum amat.
Ad secundum dicendum, quod caritas potest habere causam sui augmenti meritoriam ex parte hominis, et effectivam ex parte bonitatis divinae, cuius est semper promovere ad bonum; sed non potest habere causam diminutionis, neque meritoriam ex parte hominis, ut dictum est, neque effectivam ex parte Dei: quia ex ipso non est quod homo fiat deterior, ut Augustinus dicit in libro lxxxiii quaestionum.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa procederet, si veniale esset directe causa parvae caritatis in suo fieri. Non est autem directe causa, sed quasi per accidens, in quantum scilicet impedit actum liberi arbitrii, quo quis disponitur ad caritatem. Actus autem liberi arbitrii requiritur quidem in adultis ad infusionem gratiae vel caritatis; non autem requiritur ad conservationem habitus iam suscepti; unde impedito actu non diminuitur caritas iam habita.
Ad quartum dicendum, quod difficile mobile non est differentia constitutiva habitus: nec enim dispositio et habitus sunt diversae species. Alioquin non posset una et eadem qualitas quae prius fuit dispositio, postea fieri habitus. Sed facile mobile et difficile mobile se habent sicut perfectum et imperfectum circa eamdem rem. Dato autem quod difficile mobile esset differentia constitutiva, adhuc ratio non sequeretur: quia quod aliquis habitus fiat de facili mobilis, potest contingere dupliciter: uno quidem modo per se, quia scilicet non habet ita perfectum esse in subiecto; et sic quidquid diminueret hoc quod est difficile mobile circa habitum, diminueret ipsum habitum. Alio modo per accidens, ex eo scilicet quod inducitur dispositio ad contrarium; ut si dicamus, quod forma aquae per susceptionem caloris fiat minus de difficili mobilis; et tamen constat quod forma substantialis non diminuitur: et per hunc modum veniale diminuit hoc quod est difficile mobile circa caritatem; et per hunc modum etiam est intelligendum quod quidam dicunt, quod veniale diminuit caritatem quantum ad radicationem in subiecto, non quidem per se, sed per accidens, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod diminutio cupiditatis dicitur esse nutrimentum sive conservatio caritatis, non autem augmentum: quia scilicet diminutio cupiditatis diminuit venialia, quae disponunt ad amissionem caritatis.
Ad sextum dicendum, quod vapor crassus recipitur in eadem parte aeris in qua recipitur lux; et ideo diminuit lucem: sed veniale non attingit ad summam partem animae secundum habitudinem eius ad summum bonum: et ideo non potest diminuere caritatem iam habitam, licet possit impedire magnitudinem eius in acquirendo ipsam: sicut tenebrositas aeris extra domum existentis, non diminueret claritatem in domo existentem ex causa intrinseca; diminueret autem intensionem claritatis radii venientis ex extrinseco ad domum. Perfectio autem superioris partis animae quantum ad sui generationem dependet a bona dispositione inferiorum partium, non autem quantum ad sui conservationem; homo enim naturaliter per inferiora et sensibilia ad interiora intelligibilia pertingit; unde etiam defectus visus aut auditus potest impedire acquisitionem scientiae, non tamen diminuit scientiam iam acquisitam.
Ad septimum dicendum, quod hoc non est verum universaliter, quod omne quod successive corrumpitur, diminuatur; quia forma substantialis successive amittitur, si consideretur alteratio praecedens, prout Philosophus dicit in VI physic. Quod id quod corrumpitur, corrumpebatur et corrumpetur, et tamen forma substantialis non diminuitur. Sic autem caritas quandoque successive amittitur, si consideretur praecedens dispositio ad amissionem. Sed si consideretur ipsa amissio secundum se, non successive amittitur. Et quod dicit, quod caritas, quia corrumpitur, est subiectum corruptionis, est omnino falsum. Non enim albedo aut aliqua forma dicitur corrumpi quia ipsa sit subiectum corruptionis; sed subiectum albedinis est subiectum corruptionis, in quantum desinit esse album. Similiter etiam dicendum est, quod si accipiatur ipsa corruptio formae secundum se, prout est in termino motus, idem est corrumpi et nunc primo corruptum esse; sicut idem est illuminari et illuminatum esse, quando autem primo corruptum est aliquid, tunc non est, ut dicitur in VIII physic., et ideo quando caritas corrumpitur, non est.
Ad octavum dicendum, quod inordinatio simpliciter tollit ordinationem caritatis simpliciter, quia attingit animam secundum superiorem partem; et inordinatio secundum quid, tollit secundum quid ordinationem caritatis in aliquo actu, prout ordo caritatis a superiori parte animae ad inferiores derivatur; sed de ipsa caritate, secundum quod est in suprema parte, nihil diminuit: sicut nigredo quae est in pede, nihil diminuit de albedine quae est in capite.
Ad nonum dicendum, quod ex multis peccatis venialibus potest causari aliquis habitus; sed ille habitus nec tollet nec diminuet caritatem: quia nec in eodem est nec circa idem.
Ad decimum dicendum, quod peccatum veniale, cum non importet aversionem, proprie loquendo, non habet rationem offensae.
Ad undecimum dicendum, quod aliquis procedit in via Dei, non solum quando ipsa caritas augetur in actu, sed quando disponitur ad augmentum caritatis: sicut puer non actu crescit toto tempore augmenti, sed quandoque crescit in actu, quandoque disponitur ad augmentum. Et similiter aliquis retrocedit in via Dei, non solum per diminutionem caritatis, sed etiam per hoc quod retardatur a proficiendo, vel etiam per hoc quod disponitur ad casum, quorum utrumque fit per veniale peccatum.
Ad duodecimum dicendum, quod amor qui ad multa diffunditur secundum rationem eamdem diminuitur: sed diffusio amoris secundum unam rationem, non diminuit amorem qui est secundum aliam rationem, puta si aliquis habeat multos amicos, non propter hoc minus diligit filium vel uxorem; sed si amaret multas uxores, minueretur amor qui est ad unam; et si haberet multos filios, minueretur amor qui est ad unigenitum. Per peccatum autem veniale diffunditur amor hominis ad creaturas, non secundum rationem finis, prout amatur Deus; et ideo non diminuitur amor ad Deum in habitu, sed forte in actu.
Ad decimumtertium dicendum, quod per peccatum veniale cadit non quidem a caritate ipsa vel a perfecto gradu caritatis, sed ab aliquo caritatis actu.
Ad decimumquartum dicendum, quod veniale nihil diminuit de gloria, sed solum retardat consecutionem gloriae; et similiter nihil diminuit de caritate, sed solum retardat actum et augmentum eius.
Ad decimumquintum dicendum, quod aliqua impediunt perfectionem vel actum sanitatis, quae tamen non diminuunt sanitatem; sicut aliqui sunt cibi difficile digestibiles in quantum impediunt facilem digestionem.
Ad decimumsextum dicendum, quod actus potest diminui dupliciter. Uno modo quantum ad facilitatem agendi, ut scilicet homo non possit tantum agere; et sic quod diminuit actum, diminuit principium actus quod est forma. Alio modo quantum ad executionem actus; et sic non oportet quod id quod diminuit actum, diminuat formam; non enim diminuit gravitatem lapidis columna quae retinet ipsum ne cadat deorsum, nec diminuit virtutem gressivam hominis qui ligat ipsum. Et per hunc modum veniale diminuit actum caritatis, non autem primo modo.
Ad decimumseptimum dicendum, quod fervor potest accipi dupliciter. Uno modo secundum quod importat intensionem inclinationis amantis in amatum: et talis fervor est essentialis caritati, et non diminuitur per veniale peccatum. Alio modo dicitur fervor caritatis secundum quod redundat motus dilectionis etiam in inferiores vires, ut quodammodo non solum cor, sed etiam caro exultet in Deum; et talis fervor diminuitur per veniale peccatum absque diminutione caritatis.



Articulus 3


Qu. Disp. De Malo Qu.7