Laetamur Magnopere




LITTERAE APOSTOLICAE


« LAETAMUR MAGNOPERE »



QUIBUS APPROBATUR ATQUE PROMULGATUR 

LATINA CATECHISMI CATHOLICAE ECCLESIAE TYPICA EDITIO

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI


AD PERPETUAM REI MEMORIAM


Venerabilibus Fratribus Cardinalibus,Patriarchis, Archiepiscopis,

Episcopis, Presbyteris, Diaconis ceterisque populi Dei membris

Laetamur magnopere in lucem prodire typicamCate chismi Catholicae Ecclesiae Latinam editionem, quae a Nobishisce Apostolicis Litteris approbatur atque promulgatur, quaequesic fit memorati Catechismi decretoria scriptio. Hoc acciditcirciter annis quinque postquam Apostolica emissa est ConstitutioFidei depositum die XI mensis Octobris anni MCMXCII, quae,tricesima occurrente anniversaria memoria aperti ConciliiVaticani II, primum Catechismi textum Gallica lingua exaratum inorbem induxit.
Gaudentes omnes comprobare potuimus quantofavore his annis Catechismus plerumque sit receptus et quam latedisseminatus particulares praesertim apud Ecclesias quae inproprias linguas eius conversionem procuraverunt, ut diversis perterras linguarum communitatibus ille praesto esset. Quodconfirmat quam opportune anno MCMLXXXV Synodi Episcoporumextraordinaria consessio poposcerit a Nobis ut Catechismus, sivetotius doctrinae catholicae compendium tam de fide quam demoribus, contexeretur.
Enucleatus a Cardinalium EpiscoporumqueConsilio ad hoc ipsum anno MCMLXXXVI constituto, Catechismus aNobis est comprobatus atque prolatus dicta superius ApostolicaConstitutione, quae omnem suam etiamnum servat vim atqueutilitatem quaeque extremam hac typica Latina editione recipitexsecutionem.
Hanc quidem editionem perfecit Consilium variisex Apostolicae Sedis ministeriis constans, a Nobis huius reicausa anno MCMXCIII institutum. Consilium istud, cuius praesidemposuimus Venerabilem Fratrem Nostrum Iosephum S.R.E. CardinalemRatzinger, sedulo elaboravit ut expleret officium sibicommendatum, mentem intendens particulatim in complurespropositas emendationes quae circa ipsius Catechismienuntiationes iisdem annis undique gentium diversisque acommunitatis ecclesialis partibus huc advenerant.
Hac in re intellegi plane licet tam conspicuammodorum missionem ad Catechismum perficiendum ostendere studiumomnino singulare quod idem in universo orbe, etiam in locis nonchristianorum, multifarie inflammavit, atque confirmareCatechismi propositum sese exhibendi veluti plenam et integramexpositionem catholicae doctrinae, unde quisquis cognoscerevaleat quid Ecclesia profiteatur et celebret, quid vivat quidquein cotidiana sua agendi ratione precetur. Manifesto pariterdeprehenditur alacris voluntas suas conferendi partes utchristiana fides, cuius principalia et necessaria elementa inCatechismo perstringuntur, nostrorum dierum hominibus aptissimaratione exponatur. Porro per hanc communem complurium Ecclesiaepartium adiutricem operam rursus illud efficitur quod incommemorata Apostolica Constitutione Fidei depositumediximus: « Tot votorum congruentia designat profecto fideiquandam symphoniam ». 1
Eas etiam ob causas Consilium serio animoponderavit perlatas opiniones, accurate illas interpositisquaestionibus exploravit atque Nobis iudicia sua sanciendatradidit. Eadem iudicia, quatenus sinunt ut Catechismi argumentaad fidei catholicae depositum spectantia convenientius patescantvel concedunt ut quaedam eiusdem fidei veritates in formamredigantur postulatis hodiernae institutionis catecheticaecongruentiorem, a Nobis recepta sunt ideoque hanc Latinam typicameditionem vicissim sunt ingressa. Haec profecto suis in doctrinisfideliter illud repetit scriptum quod Ecclesiae orbique hominumpublica auctoritate Nos Decembri mense anno MCMXCII praebuimus.
Typica Latina editione hodie foras data, totumperficitur Catechismi componendi opus anno MCMLXXXVI incohatum, feliciterque impletur optatum memoratae extraordinariae consessionis Synodi Episcoporum. In promptu nunc habet Ecclesianovam hanc magnae auctoritatis expositionem unius suae acperennis fidei apostolicae, quae erit « validum legitimumqueinstrumentum pro ecclesiali communione » et « firmam regulam adfidem docendam » necnon « comparationis textus tutus atqueauthenticus » ad Catechismos singularium locorum enodandos. 2
Hac in sincera compositeque ordinata fidei etdoctrinae catholicae propositione reperiet catechetica institutioviam absolute securam ad nuntium christianum exhibendum renovatofervore in omnibus ac singulis ipsius partibus aetatis nostraehominibus. De hoc volumine percipiet quisque catechesis magistersolidum adiumentum quo intra localem Ecclesiam unicum possit acperpetuum fidei communicare depositum dum, auxiliante SpirituSancto, mirandam quidem christiani mysterii unitatem consociareenititur cum multiplicibus ipsis necessitatibus atque vitaecondicionibus eorum quibus idem destinatur nuntius. Novum etlargum apud Dei populum universa navitas catechetica experiripoterit impetum, si usurpare et recte aestimare valuerit huncpostconciliarem Catechismum.
Hoc maioris adhuc momenti hodie esse videturcum tertium iam adventet millennium. Flagitatur enim peculiareevangelizationis officium ut cuncti possint Evangelii nuntium cognoscere ac suscipere ideoque crescere « in mensuram aetatisplenitudinis Christi » (Ep 4,13).
Vehementer ergo cohortamur Venerabiles FratresNostros in Episcopatu, quibus praecipue Ecclesiae Catholicaeconcreditur Catechismus, ut praestabilem hanc promulgataeeditionis typicae occasionem complectentes, sese impensiusvoveant ad textum latius diffundendum nec non ad eius promptamreceptionem obsecumdandam veluti praestans quoddam donum proCommunitatibus sibi commissis, quae inexhaustas sic fideidivitias iterum detegere poterunt.
Utinam concordi et invicem complenti officioomnium graduum, quibus Populus Dei consistit, cognoscaturCatechismus atque ab omnibus recipiatur, ut corroboretur atque adorbis fines dilatetur illa in fide consensio, cuius fons etprincipium in Trinitaria Unitate reperiuntur.
Christi Matri Mariae, quam hodie in caelumconcelebramus corpore et anima adsumptam, haec committimusoptata, quae ad exitum perducantur in omnium hominum spiritalebonum.
Ex Arce Gandulfi, die XV mensis Augusti, annoMCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

10001 Cf Ioannes Paulus II, Const.ap. Fidei depositum, 2.
10002 Cf Ioannes Paulus II, Const.ap. Fidei depositum, 4.




Laetamur Magnopere