Das Evangelium nach Markus (VUL) 9

Capitulum 9

9 1 et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis
2
et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere 3 et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu 4 et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum 5 non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti 6 et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum 7 et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum 8 et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit
9
et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit 10 et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum
11
qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur 12 sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo 13 et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis
14
et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum 15 et interrogavit eos quid inter vos conquiritis 16 et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum 17 qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt 18 qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me 19 et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans 20 et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia 21 et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri 22 Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti 23 et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam 24 et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum 25 et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est 26 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit 27 et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum
28
et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio 29 et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire
30
docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget 31 at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare 32 et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis
33
at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior 34 et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister 35 et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis 36 quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit 37 respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum
38
Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me 39 qui enim non est adversum vos pro vobis est 40 quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam
41
et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur
42
et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem 43 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur 44 et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis 45 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur 46 quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis 47 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur 48 omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur 49 bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos


Capitulum 10

10 1 et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos
2
et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum 3 at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses 4 qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere 5 quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud 6 ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus 7 propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam 8 et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro 9 quod ergo Deus iunxit homo non separet 10 et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum 11 et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam 12 et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur
13
et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus 14 quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei 15 amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud 16 et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos
17
et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam 18 Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus 19 praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem 20 et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea 21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me 22 qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas
23
et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt 24 discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire 25 facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei 26 qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri 27 et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum
28
coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te 29 respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium 30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam 31 multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi
32
erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura 33 quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus 34 et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget
35
et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis 36 at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis 37 et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua 38 Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari 39 at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini 40 sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est 41 et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne 42 Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum 43 non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister 44 et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus 45 nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis
46
et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans 47 qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei 48 et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei 49 et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te 50 qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum 51 et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam 52 Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via


Capitulum 11

11 1 et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis 2 et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite 3 et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc 4 et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum 5 et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum 6 qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis 7 et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo 8 multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via 9 et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini 10 benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis 11 et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim
12
et alia die cum exirent a Bethania esuriit 13 cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorum 14 et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius
15
et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit 16 et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum 17 et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum 18 quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius
19
et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate 20 et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus 21 et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit 22 et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei 23 amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei 24 propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis 25 et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra 26 quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra
27
et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores 28 et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias 29 Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam 30 baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi 31 at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei 32 sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset 33 et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam


Capitulum 12

12 1 et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est 2 et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae 3 qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum 4 et iterum misit ad illos alium servum et illum capite vulneraverunt et contumeliis adfecerunt 5 et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam caedentes alios vero occidentes 6 adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meum 7 coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite occidamus eum et nostra erit hereditas 8 et adprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam 9 quid ergo faciet dominus vineae veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis 10 nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli 11 a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris 12 et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt
13
et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum caperent in verbo 14 qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Caesari an non dabimus 15 qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte mihi denarium ut videam 16 at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et inscriptio dicunt illi Caesaris 17 respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super eo
18
et venerunt ad eum Sadducaei qui dicunt resurrectionem non esse et interrogabant eum dicentes 19 magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo 20 septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine 21 et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen et tertius similiter 22 et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen novissima omnium defuncta est et mulier 23 in resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his erit uxor septem enim habuerunt eam uxorem 24 et respondens Iesus ait illis non ideo erratis non scientes scripturas neque virtutem Dei 25 cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in caelis 26 de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob 27 non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratis
28
et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum 29 Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israhel Dominus Deus noster Deus unus est 30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum 31 secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum maius horum aliud mandatum non est 32 et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus est et non est alius praeter eum 33 et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis 34 Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es longe a regno Dei et nemo iam audebat eum interrogare
35
et respondens Iesus dicebat docens in templo quomodo dicunt scribae Christum Filium esse David 36 ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 37 ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius et multa turba eum libenter audivit 38 et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro 39 et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis 40 qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis hii accipient prolixius iudicium
41
et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazofilacium et multi divites iactabant multa 42 cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta quod est quadrans 43 et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilacium 44 omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum


Capitulum 13

13 1 et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structurae 2 et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur 3 et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas 4 dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari
5
et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducat 6 multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent 7 cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis 8 exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec 9 videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis 10 et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium 11 et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus 12 tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos 13 et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit
14
cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes 15 et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua 16 et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum 17 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus 18 orate vero ut hieme non fiant
19
erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient 20 et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies 21 et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis 22 exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos 23 vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia
24
sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum 25 et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur 26 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria 27 et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli
28
a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas 29 sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiis 30 amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiant 31 caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt 32 de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater
33
videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit 34 sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet 35 vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane 36 ne cum venerit repente inveniat vos dormientes 37 quod autem vobis dico omnibus dico vigilate


Capitulum 14

14 1 erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent 2 dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi
3
et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius 4 erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est 5 poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam 6 Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me 7 semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis 8 quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam 9 amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius
10
et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis 11 qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet
12
et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha 13 et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum 14 et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem 15 et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis 16 et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha
17
vespere autem facto venit cum duodecim 18 et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum 19 at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego 20 qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino 21 et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille
22
et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum 23 et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes 24 et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur 25 amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei
26
et hymno dicto exierunt in montem Olivarum 27 et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves 28 sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam 29 Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non ego 30 et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus 31 at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant
32
et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec orem 33 et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere 34 et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate 35 et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora 36 et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu 37 et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare 38 vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma 39 et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens 40 et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei 41 et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum 42 surgite eamus ecce qui me tradit prope est
43
et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus 44 dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite 45 et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum 46 at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum 47 unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam 48 et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me 49 cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturae 50 tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt
51
adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum 52 at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis
53
et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores 54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem 55 summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant 56 multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant 57 et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes 58 quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo 59 et non erat conveniens testimonium illorum 60 et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his 61 ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti 62 Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli 63 summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testes 64 audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis
65
et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant
66
et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis 67 et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno eras 68 at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit 69 rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est 70 at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es 71 ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis 72 et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere


Capitulum 15

15 1 et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato
2
et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis 3 et accusabant eum summi sacerdotes in multis 4 Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant 5 Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus 6 per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent 7 erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium 8 et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illis 9 Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum 10 sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes 11 pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis 12 Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum 13 at illi iterum clamaverunt crucifige eum 14 Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum 15 Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur
16
milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem 17 et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam 18 et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum 19 et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum 20 et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum 21 et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius 22 et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus 23 et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit
24
et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret 25 erat autem hora tertia et crucifixerunt eum 26 et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum 27 et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eius 28 et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est 29 et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat
30
salvum fac temet ipsum descendens de cruce 31 similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere 32 Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei
33
et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam 34 et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me 35 et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat 36 currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum 37 Iesus autem emissa voce magna exspiravit
38
et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum 39 videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat 40 erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome 41 et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma
42
et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum 43 venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu 44 Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset 45 et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph 46 Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti 47 Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur



Das Evangelium nach Markus (VUL) 9