Missale Romanum 2002 continu 838

838 & 4 X

Pagina 838.

Praefatio: De gloria Dei per Angelos.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Et in Archángelis Angelísque tuis tua praecónia non tacére, quia ad excelléntiam tuam recúrrit et glóriam quod angélica creatúra tibi probábilis honorétur: et, cum illa sit amplo décore digníssima, tu quam sis imménsus et super ómnia praeferéndus osténderis, per Christum Dóminum nostrum. Per quem multitúdo Angelórum tuam célebrat maiestátem, quibus adorántes in exsultatióne coniúngimur, una cum eis laudis voce clamántes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Ant. ad communionem Ps 137,1 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, in conspéctu Angelórum psallam tibi.

Post communionem Pane caelésti refécti, súpplices te, Dómine, deprecámur, ut, eius fortitúdine roboráti, sub Angelórum tuórum fidéli custódia, fortes, salútis progrediámur in via. Per Christum.


839 & 4 X

Pagina 839.


Die 30 septembris

S. Hieronymi, presbyteri et Ecclesiæ

doctoris

Memoria

Ant. ad introitum Cf. Ps 1,2-3 Beátus vir, qui meditábitur in lege Dómini die ac nocte: dabit fructum suum in témpore suo.

Collecta Deus, qui beáto Hierónymo presbytero suávem et vivum Scriptúrae Sacrae afféctum tribuísti, da, ut pópulus tuus verbo tuo ubérius alátur, et in eo fontem vitae invéniat. Per Dóminum.

Super oblata Tríbue, nobis, Dómine, ut, exémplo beáti Hierónymi, verbum tuum meditáti, ad salutárem hóstiam maiestáti tuae offeréndam prómptius accedámus. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Jr 15,16 Dómine Deus, invénti sunt sermónes tuos, et comédi eos; et factum est mihi verbum tuum in gáudium et in laetítiam cordis mei.

Post communionem Sancta tua quae súmpsimus, Dómine, de beáti Hierónymi celebritáte laetántes, tuórum éxcitent corda fidélium, ut, sacris inténta doctrínis, intéllegant quod sequántur, et sequéndo vitam obtíneant sempitérnam. Per Christum.


840 & 4 X

Pagina 840.

&&OCTOBER


Die 1 octobris

S. Teresiæ a Iesu Infante, virginis et

Ecclesiae doctoris

Memoria

Ant. ad introitum Cf. Circumdúxit eam Dóminus et dócuit; et custodívit quasi pupíllam óculi sui. Sicut áquila expándit alas suas, et assúmpsit eam, atque portávit in húmeris suis. Dóminus solus dux eius fuit.

Collecta Deus, qui regnum tuum humílibus parvulísque dispónis, fac nos beátae Terésiae trámitem prósequi confidénter, ut, eius intercessióne, glória tua nobis revelétur aetérna. Per Dóminum.

Super oblata In beáta Terésia te, Dómine, mirábilem praedicántes, maiestátem tuam supplíciter exorámus, ut, sicut eius tibi grata sunt mérita, sic nostrae servitútis accépta reddántur offícia. Per Christum.

Ant. ad communionem Mt 18,3 Dicit Dóminus: Nisi convérsi fuéritis, et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum caelórum.

Post communionem Sacraménta quae súmpsimus, Dómine, illíus in nobis vim amóris accéndant, quo beáta Terésia se tibi addíxit, tuámque cúpiit miseratiónem pro ómnibus impetráre. Per Christum.


841 & 4 X

Pagina 841.


Die 2 octobris

Ss. Angelorum Custodum

Memoria

Ant. ad introitum Cf. Da 3,58 Benedícite, omnes Angeli Dómini, Dóminum, hymnum dícite, et superexaltáte eum in saecula.

Collecta Deus, qui ineffábili providéntia sanctos Angelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris, largíre supplícibus tuis et eórum semper protectióne deféndi, et aetérna societáte gaudére. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, Dómine, múnera, quae pro sanctórum Angelórum tuórum veneratióne deférimus, et concéde propítius, ut, perpétuis eórum praesídiis, a praeséntibus perículis liberémur, et ad vitam felíciter perveniámus aetérnam. Per Christum.

Praefatio: De gloria Dei per Angelos.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est.

842 & 4 X

Pagina 842.

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Et in Archángelis Angelísque tuis tua praecónia non tacére, quia ad excelléntiam tuam recúrrit et glóriam quod angélica creatúra tibi probábilis honorétur: et, cum illa sit amplo decóre digníssima, tu quam sis imménsus et super ómnia praeferéndus osténderis, per Christum Dóminum nostrum. Per quem multitúdo Angelórum tuam célebrat maiestátem, quibus adorántes in exsultatióne coniúngimur, una cum eis laudis voce clamántes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Ant. ad communionem Cf. Ps 137,1 In conspéctu Angelórum psallam tibi, Deus meus.

Post communionem Quos tantis, Dómine, in vitam aetérnam dignáris páscere sacraméntis, angélico ministério dírige in viam salútis et pacis. Per Christum.


Die 4 octobris

S. Francisci Assisiensis

Memoria

Ant. ad introitum Vir Dei Francíscus relíquit domum suam, dimísit hereditátem suam, inops et pauper factus est; Dóminus autem assúmpsit eum.

843 & 4 X

Pagina 843.


Collecta Deus, qui beáto Francísco paupertáte et humilitáte Christo configurári tribuísti, concéde, ut, per illíus sémitas gradiéntes, Fílium tuum sequi et tibi coniúngi laeta valeámus caritáte. Per Dóminum.

Super oblata Múnera tibi, Dómine, offeréntes, quaesumus, ut ad mystérium crucis celebrándum conveniénter aptémur, cui beátus Francíscus tam ardénter adhaesit. Per Christum.

Ant. ad communionem Mt 5,3 Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

Post communionem Da nobis, quaesumus, Dómine, per haec sancta quae súmpsimus, ut, beáti Francísci caritátem zelúmque apostólicum imitántes, tuae dilectiónis efféctus percipiámus et in salútem ómnium effundámus. Per Christum.


Die 6 octobris

S. Brunonis, presbyteri

De Communi sanctorum: pro monacho (p. 959 ), vel de Communi pastorum: pro uno pastore (p. 933 ).

Collecta Deus, qui sanctum Brunónem ad serviéndum tibi in solitúdine vocásti, eius nobis intercessióne concéde, ut, per huius mundi varietátes, tibi iúgiter vacémus. Per Dóminum.

844 & 4 X

Pagina 844.


Die 7 octobris

Beatæ Mariæ Virginis a Rosario

Memoria

Ant. ad introitum Cf. Lc 1,28 Lc 42 Ave, María, grátia plena, Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.

Collecta Grátiam tuam, quaesumus, Dómine, méntibus nostris infúnde, ut, qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus, beáta María Vírgine intercedénte, per passiónem eius et crucem ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per Dóminum.

Super oblata Fac nos, quaesumus, Dómine, his munéribus oblátis conveniénter aptári, et Unigéniti tui mystéria ita recólere, ut eius digni promissiónibus éffici mereámur. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

Praefatio I de beata Maria Virgine (Et te in festivitáte), p. 547 , vel II, p. 548 .

Ant. ad communionem Lc 1,31 Ecce concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen eius Iesum.

Post communionem Quaesumus, Dómine Deus noster, ut, qui in hoc sacraménto Fílii tui mortem et resurrectiónem annuntiámus, eius sócii passiónum effécti, consolatiónis étiam ac glóriae mereámur esse partícipes. Per Christum.


845 & 4 X

Pagina 845.


Die 9 octobris

Ss. Dionysii, episcopi, et sociorum,

martyrum

De Communi martyrum: pro pluribus martyribus (p. 909 ).

Collecta Deus, qui beátum Dionysium eiúsque sócios ad praedicándam géntibus glóriam tuam misísti, eósque virtúte constántiae in passióne roborásti, tríbue nobis, quaesumus, ex eórum imitatióne próspera mundi despícere, et nulla eius advérsa formidáre. Per Dóminum.
S. Ioannis Leonardi, presbyteri

De Communi pastorum: pro missionariis (p. 938 ), vel de Communi sanctorum: pro iis qui opera misericordiae exercuerunt (p. 963 ).

Collecta Bonórum ómnium largítor, Deus, qui per beátum Ioánnem presbyterum pópulis Evangélium nuntiári fecísti, eius intercessióne concéde, ut fides vera semper et ubíque profíciat. Per Dóminum.

Die 14 octobris

S. Callisti I, papæ et martyris

De Communi martyrum: pro uno martyre (p. 915 ), vel de Communi pastorum: pro papa (p. 927 ).

Collecta Deus, qui beátum Callístum papam, ad Ecclésiae servítium et pietátem erga christifidéles defunctós suscitásti, eius fídei testimónio, quaesumus, nos róbora, ut a servitúte corruptiónis erépti, incorruptíbilem hereditátem cónsequi mereámur. Per Dóminum.

846 & 4 X

Pagina 846.


Die 15 octobris

S. Teresiæ a Iesu, virginis et Ecclesiæ

doctoris

Memoria

Ant. ad introitum Cf. Ps 41,2-3 Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, ita desíderat ánima mea ad te, Deus. Sitívit ánima mea ad Deum fortem vivum.

Collecta Deus, qui per Spíritum tuum beátam Terésiam suscitásti, ut requiréndae perfectiónis sémitam Ecclésiae manifestáret, da nobis et caeléstis eius doctrínae pábulo semper nutríri, et verae sanctitátis desidério accéndi. Per Dóminum.

Super oblata Múnera nostra, Dómine, tuae sint accépta maiestáti, cui beátae Terésiae tantópere plácuit devotiónis obséquium. Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 88,2 Misericórdias Dómini in aetérnum cantábo; in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

Post communionem Súbdita tibi família, Dómine Deus noster, quam caelésti pane satiásti, fac ut, exémplo beátae Terésiae, misericórdias tuas in aetérnum cantáre laetétur. Per Christum.


Die 16 octobris

S. Hedvigis, religiosæ

De Communi sanctorum: pro religiosis (p. 961 ) vel pro sanctis mulieribus (p. 966 ).

847 & 4 X

Pagina 847.


Collecta Concéde, quaesumus, omnípotens Deus, ut veneránda nobis beátae Hedvígis intercéssio tríbuat caeléste subsídium, cuius vita mirábilis ómnibus humilitátis praestat exémplum. Per Dóminum.

S. Margaritæ Mariæ Alacoque, virginis

De Communi virginum: pro una virgine (p. 947 ).

Collecta Effúnde super nos, quaesumus, Dómine, spíritum, quo beátam Margarítam Maríam singuláriter ditásti, ut scire valeámus supereminéntem sciéntiae caritátem Christi, et impleámur in omnem plenitúdinem tuam. Per Dóminum.

Die 17 octobris

S. Ignatii Antiocheni, episcopi et

martyris

Memoria

Ant. ad introitum Cf. Ga 2,19-20 Christo confíxus sum cruci; vivo autem, iam non ego: vivit vero in me Christus; in fide vivo Fílii Dei, qui diléxit me, et trádidit semetípsum pro me.

Collecta Omnípotens sempitérne Deus, qui sanctórum mártyrum confessiónibus Ecclésiae tuae sacrum corpus exórnas, concéde, quaesumus, ut hodiérna glória passiónis, sicut beáto Ignátio magnificéntiam tríbuit sempitérnam, ita nobis perpétuum munímen operétur. Per Dóminum.

848 & 4 X

Pagina 848.


Super oblata Grata tibi sit, Dómine, nostrae devotiónis oblátio, qui beátum Ignátium, fruméntum Christi, per martyrii passiónem panem mundum suscepísti. Per Christum.

Ant. ad communionem Fruméntum Christi sum: déntibus bestiárum molar, ut panis mundus invéniar.

Post communionem Refíciat nos, Dómine, panis caeléstis, quem in beáti Ignátii natáli suscépimus, ac tríbuat nos nómine et ópere esse christiános. Per Christum.


Die 18 octobris

S. LUCAE, EVANGELISTAE

Festum

Ant. ad introitum Is 52,7 Quam pulchri super montes pedes annuntiántis et praedicántis pacem, annuntiántis bonum, praedicántis salútem!

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Dómine Deus, qui beátum Lucam elegísti, ut praedicatióne et scriptis mystérium tuae in páuperes dilectiónis reveláret, concéde, ut, qui tuo iam nómine gloriántur, cor unum et ánima una esse persevérent, et omnes gentes tuam mereántur vidére salútem. Per Dóminum.

849 & 4 X

Pagina 849.


Super oblata Donis caeléstibus, da nobis, quaesumus, Dómine, líbera tibi mente servíre, ut múnera, quae in festivitáte beáti Lucae deférimus, et medélam nobis operéntur et glóriam. Per Christum.

Praefatio II de Apostolis, p. 550 .

Ant. ad communionem Cf. Lc 10,1 Lc 9 Misit Dóminus discípulos, qui nuntiárent civitátibus: Appropinquávit in vos regnum Dei.

Post communionem Praesta, quaesumus, omnípotens Deus, ut, quod de sancto altári tuo accépimus, nos sanctíficet, et in fide Evangélii, quod beátus Lucas praedicávit, fortes effíciat. Per Christum.


Die 19 octobris

Ss. Ioannis de Brébeuf et Isaac Jogues,

presbyterorum, et sociorum, martyrum

Martyres in Canada

De Communi martyrum: pro missionariis martyribus (p. 922 ).

Collecta Deus, qui spem beátam regni aetérni sanctórum Ioánnis et Isaac eorúmque sociórum ópere et sánguinis effusióne manifestáre voluísti, concéde propítius, ut, eórum intercessióne, fides christianórum in dies firmétur. Per Dóminum.

850 & 4 X

Pagina 850.

S. Pauli a Cruce, presbyteri

Ant. ad introitum Cf. 1Co 2,2 Non iudicávi me scire áliquid inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifíxum.

Collecta Impetret nobis, Dómine, grátiam tuam beátus présbyter Paulus, qui único crucem amóre diléxit, ut, eius exémplo vivídius incitáti, crucem nostram fórtiter amplectámur. Per Dóminum.

Super oblata Réspice quas offérimus hóstias, omnípotens Deus, in commemoratióne beáti Pauli, et praesta, ut, qui domínicae passiónis mystéria celebrámus, imitémur quod ágimus. Per Christum.

Ant. ad communionem 1Co 1,23 1Co 24 Nos praedicámus Christum crucifíxum, Christum, Dei virtútem et Dei sapiéntiam.

Post communionem Deus, qui crucis mystérium in beáto Paulo mirabíliter illustrásti, concéde propítius, ut, ex hoc sacrifício roboráti, Christo fidéles haereámus, et in Ecclésia ad salútem ómnium operémur. Per Christum.


851 & 4 X

Pagina 851.


Die 23 octobris

S. Ioannis de Capestrano, presbyteri

De Communi pastorum: pro missionariis (p. 938 ), vel de Communi sanctorum: pro religiosis (p. 961 ).

Collecta Deus, qui, ad pópulum fidélem in angústiis confortándum, beátum Ioánnem suscitásti, praesta, quaesumus, ut nos in tuae protectiónis securitáte constítuas, et Ecclésiam tuam perpétua pace custódias. Per Dóminum.

Die 24 octobris

S. Antonii Mariæ Claret, episcopi

De Communi pastorum: pro missionariis (p. 938 ), vel pro episcopo (p. 929 ).

Collecta Deus, qui in evangelizándis pópulis beátum Antónium Maríam epíscopum mira caritáte et patiéntia roborásti, eius nobis intercessióne concéde, ut, quae tua sunt quaeréntes, eníxe in Christo lucrándis frátribus incumbámus. Qui tecum.

852 & 4 X

Pagina 852.


Die 28 octobris

SS. SIMONIS ET IUDAE, APOSTOLORUM

Festum

Ant. ad introitum Isti sunt viri sancti, quos elégit Dóminus in caritáte non ficta, et dedit illis glóriam sempitérnam.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, qui nos per beátos Apóstolos ad agnitiónem tui nóminis veníre tribuísti, intercedéntibus sanctis Simóne et Iuda, concéde propítius, ut semper augeátur Ecclésia increméntis in te credéntium populórum. Per Dóminum.

Super oblata Glóriam, Dómine, sanctórum apostolórum Simónis et Iudae perpétuam venerántes, quaesumus, ut vota nostra suscípias et ad sacra mystéria celebránda nos digne perdúcas. Per Christum.

Praefatio de Apostolis, pp. 549 - 550 .

Ant. ad communionem Jn 14,23 Si quis díligit me, sermónem meum servábit, dicit Dóminus; et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus, et mansiónem apud eum faciémus.

853 & 4 X

Pagina 853.


Post communionem Percéptis, Dómine, sacraméntis, súpplices in Spíritu Sancto deprecámur, ut, quae pro apostolórum Simónis et Iudae veneránda gérimus passióne, nos in tua dilectióne consérvent. Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, pp. 613 -614 .


854 & 4 X

Pagina 854.

855 & 4 X

Pagina 855.

&&NOVEMBER


Die 1 novembris

OMNIUM SANCTORUM

Sollemnitas

Ant. ad introitum Gaudeámus omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre Sanctórum ómnium, de quorum sollemnitáte gaudent Angeli, et colláudant Fílium Dei.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Omnípotens sempitérne Deus, qui nos ómnium Sanctórum tuórum mérita sub una tribuísti celebritáte venerári, quaesumus, ut desiderátam nobis tuae propitiatiónis abundántiam, multiplicátis intercessóribus, largiáris. Per Dóminum.

DiciturCredo

Super oblata Grata tibi sint, Dómine, múnera, quae pro cunctórum offérimus honóre Sanctórum, et concéde, ut, quos iam crédimus de sua immortalitáte secúros, sentiámus de nostra salúte sollícitos. Per Christum.


856 & 4 X

Pagina 856.

Praefatio: De gloria matris nostrae Ierusalem. Tonus sollemnis

857 & 4 X

Pagina 857.

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Textus sine cantu: V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Nobis enim hódie civitátem tuam tríbuis celebráre, quae mater nostra est, caelestísque Ierúsalem, ubi iam te in aetérnum fratrum nostrórum coróna colláudat. Ad quam peregríni, per fidem accedéntes, alácriter festinámus, congaudéntes de Ecclésiae sublímium glorificatióne membrórum, qua simul fragilitáti nostrae adiuménta et exémpla concédis. Et ídeo, cum ipsórum Angelorúmque frequéntia, una te magnificámus, laudis voce clamántes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

858 & 4 X

Pagina 858.

Ant. ad communionem Mt 5,8-10 Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt; beáti pacífici, quóniam fílii Dei vocabúntur; beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

Post communionem Mirábilem te, Deus, et unum Sanctum in ómnibus Sanctis tuis adorántes, tuam grátiam implorámus, qua, sanctificatiónem in tui amóris plenitúdine consummántes, ex hac mensa peregrinántium ad caeléstis pátriae convívium transeámus. Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 614 . Pro Missa votiva de omnibus Sanctis, cf. infra, p. 118 7.

859 & 4 X

Pagina 859.


Die 2 novembris

IN COMMEMORATIONE OMNIUM FIDELIUM

DEFUNCTORUM

Missae quae sequuntur ad libitum celebrantis adhiberi possunt. (*) Quando dies 2 novembris incidit in dominicam, Missa fit de Commemoratione omnium fidelium defunctorum.

1

Ant. ad introitum Cf. Mt 1; 1Co 15,22 Sicut Iesus mórtuus est et resurréxit, ita et Deus eos qui dormiérunt per Iesum addúcet cum eo. Et sicut in Adam omnes moriúntur, ita et in Christo omnes vivificabúntur.

Collecta Preces nostras, quaesumus, Dómine, benígnus exáudi, ut, dum attóllitur nostra fides in Fílio tuo a mórtuis suscitáto, in famulórum tuórum praestolánda resurrectióne spes quoque nostra firmétur. Per Dóminum.

Super oblata Nostris, Dómine, propitiáre munéribus, ut fámuli tui defúncti assumántur in glóriam cum Fílio tuo, cuius magno pietátis iúngimur sacraménto. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

Praefatio defunctorum, pp. 563 - 567 .


860 & 4 X

Pagina 860.

Ant. ad communionem Cf. Jn 11,25-26 Ego sum resurréctio et vita, dicit Dóminus. Qui credit in me, étiam si mórtuus fúerit, vivet; et omnis, qui vivit et credit in me, non moriétur in aetérnum.

Post communionem Praesta, quaesumus, Dómine, ut fámuli tui defúncti in mansiónem lucis tránseant et pacis, pro quibus paschále celebrávimus sacraméntum. Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 615 .

2

Ant. ad introitum Cf. Jn 4 Réquiem aetérnam dona eis, Dómine, et lux perpétua lúceat eis.

Collecta Deus, glória fidélium et vita iustórum, cuius Fílii morte et resurrectióne redémpti sumus, propitiáre fámulis tuis defúnctis, ut, qui resurrectiónis nostrae mystérium agnovérunt, aetérnae beatitúdinis gáudia percípere mereántur. Per Dóminum.

Super oblata Omnípotens et miséricors Deus, his sacrifíciis áblue, quaesumus, fámulos tuos defúnctos a peccátis eórum in sánguine Christi, ut, quos mundásti aqua baptísmatis, indesinénter purífices indulgéntia pietátis. Per Christum.

Praefatio defunctorum, pp. 563 - 567 .


861 & 4 X

Pagina 861.

Ant. ad communionem Cf. Jn 4 Lux aetérna lúceat eis, Dómine, cum Sanctis tuis in aetérnum, quia pius es.

Post communionem Sumpto sacraménto Unigéniti tui, qui pro nobis immolátus resurréxit in glória, te, Dómine, supplíciter exorámus pro fámulis tuis defúnctis, ut, paschálibus mystériis mundáti, futúrae resurrectiónis múnere gloriéntur. Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 615 .

3

Ant. ad introitum Cf. Rm 8,11 Deus, qui suscitávit Iesum a mórtuis, vivificábit et mortália córpora nostra, propter inhabitántem Spíritum eius in nobis.

Collecta Deus, qui Unigénitum tuum, devícta morte, ad caeléstia transíre fecísti, concéde fámulis tuis defúnctis, ut, huius vitae mortalitáte devícta, te conditórem et redemptórem possint perpétuo contemplári. Per Dóminum.

Super oblata Pro ómnibus fámulis tuis in Christo dormiéntibus hóstiam, Dómine, súscipe benígnus oblátam, ut, per hoc sacrifícium singuláre vínculis mortis exúti, vitam mereántur aetérnam. Per Christum.

Praefatio defunctorum, pp. 563 - 567 .


862 & 4 X

Pagina 862.

Ant. ad communionem Cf. Ph 3,20-21 Salvatórem exspectámus Dóminum Iesum Christum, qui reformábit corpus humilitátis nostrae configurátum córpori claritátis suae.

Post communionem Multíplica, Dómine, his sacrifíciis suscéptis, super fámulos tuos defúnctos misericórdiam tuam, et, quibus donásti baptísmi grátiam, da eis aeternórum plenitúdinem gaudiórum. Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 615 .


Die 3 novembris

S. Martini de Porres, religiosi

De Communi sanctorum: pro religiosis (p. 961 ).

Collecta Deus, qui beátum Martínum per humilitátis iter ad caeléstem glóriam perduxísti, tríbue nobis eius ita nunc pérsequi exémpla praeclára, ut exaltári cum ipso mereámur in caelis. Per Dóminum.

Die 4 novembris

S. Caroli Borromeo, episcopi

Memoria

De Communi pastorum: pro episcopo (p. 929 ).

Collecta Custódi, quaesumus, Dómine, in pópulo tuo spíritum, quo beátum Cárolum epíscopum implevísti, ut Ecclésia indesinénter renovétur, et, Christi se imágini confórmans, ipsíus vultum mundo váleat osténdere. Qui tecum.

863 & 4 X

Pagina 863.


Super oblata Inténde múnera, Dómine, altáribus tuis pro beáti Cároli commemoratióne propósita, et huius sacrifícii virtúte concéde, ut, sicut illum pastorális offícii vigilántia et praecláris virtútum méritis sublimásti, ita nos fácias sincéris óperum frúctibus abundáre. Per Christum.


Post communionem Praestent nobis, quaesumus, Dómine, sacra mystéria quae súmpsimus eam ánimi fortitúdinem, quae beátum Cárolum réddidit in ministério fidélem et in caritáte fervéntem. Per Christum.



Die 9 novembris

IN DEDICATIONE BASILICAE LATERANENSIS

Festum

In ipsa basilica adhibetur Missa de Communi Dedicationis ecclesiae, p. 891 .

Ant. ad introitum Cf. Ap 21,2 Vidi civitátem sanctam, Ierúsalem novam, descendéntem de caelo a Deo, parátam sicut sponsam ornátam viro suo.

Vel: Cf. Ap 21,3 Ecce tabernáculum Dei cum homínibus! Et habitábit cum eis, et ipsi pópulus eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus.

Dicitur Gloria in excélsis.

864 & 4 X

Pagina 864.


Collecta Deus, qui de vivis et eléctis lapídibus aetérnum habitáculum tuae praeparas maiestáti, multíplica in Ecclésia tua spíritum grátiae, quem dedísti, ut fidélis tibi pópulus in caeléstis aedificatiónem Ierúsalem semper accréscat. Per Dóminum.

Vel: Deus, qui pópulum tuum Ecclésiam vocáre dignátus es, da, ut plebs in nómine tuo congregáta te tímeat, te díligat, te sequátur et ad caeléstia promíssa, te ducénte, pervéniat. Per Dóminum.

Quando hoc festum incidit in dominicam, diciturCredo

Super oblata Súscipe, quaesumus, Dómine, munus oblátum, et poscéntibus concéde, ut hic sacramentórum virtus et votórum obtineátur efféctus. Per Christum.

Praefatio: De mysterio Ecclesiae, quae est sponsa Christi templumque Spiritus.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Qui domum oratiónis muníficus inhabitáre dignáris, ut, grátia tua perpétuis fovénte subsídiis, templum Spíritus Sancti ipse nos perfícias, acceptábilis vitae splendóre corúscans.

865 & 4 X

Pagina 865.

Sed et visibílibus aedifíciis adumbrátam, Christi sponsam Ecclésiam perénni operatióne sanctíficas, ut, innumerábili prole mater exsúltans, in glóriam tuam collocétur in caelis. Et ídeo, cum Sanctis et Angelis univérsis, te collaudámus, sine fine dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Ant. ad communionem Cf. 1P 2,5 Tamquam lápides vivi superaedificámini, domus spiritális, sacerdótium sanctum.

Post communionem Deus, qui nobis supérnam Ierúsalem per temporále Ecclésiae tuae signum adumbráre voluísti, da, quaesumus, ut, huius participatióne sacraménti, nos tuae grátiae templum effícias, et habitatiónem glóriae tuae íngredi concédas. Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, pp. 614 -615 .


Die 10 novembris

S. Leonis Magni, papæ et Ecclesiæ

doctoris

Memoria

Ant. ad introitum Cf. Qo 45,30 Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum, ut sit illi sacerdótii dígnitas in aetérnum.

Collecta Deus, qui advérsus Ecclésiam tuam, in apostólicae petrae soliditáte fundátam, portas ínferi numquam praevalére permíttis, da ei, quaesumus, ut, intercedénte beáto Leóne papa, in tua veritáte consístens, pace contínua muniátur. Per Dóminum.

866 & 4 X

Pagina 866.


Super oblata Oblátis munéribus, quaesumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina, ut et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Christum.

Ant. ad communionem Mt 16,16 Mt 18 Dixit Petrus ad Iesum: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndit Iesus: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclésiam meam.

Post communionem Refectióne sancta enutrítam gubérna, quaesumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam, ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat, et in religiónis integritáte persístat. Per Christum.


Die 11 novembris

S. Martini Turonensis, episcopi

Memoria

Ant. ad introitum Cf. Mt 1 Suscitábo mihi sacerdótem fidélem, qui iuxta cor meum et ánimam meam fáciet, dicit Dóminus.

Collecta Deus, qui in beáto Martíno epíscopo sive per vitam sive per mortem magnificátus es, ínnova grátiae tuae mirabília in córdibus nostris, ut neque mors neque vita separáre nos possit a caritáte tua. Per Dóminum.

867 & 4 X

Pagina 867.


Super oblata Sanctífica, quaesumus, Dómine Deus, haec múnera, quae in honórem sancti Martíni laetánter offérimus, ut per ea vita nostra inter advérsa et próspera semper dirigátur. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Mt 25,40 Amen dico vobis, quámdiu fecístis uni ex his frátribus meis mínimis, mihi fecístis, dicit Dóminus.

Post communionem Da nobis, Dómine, unitátis sacraménto reféctis, perféctam in ómnibus cum tua voluntáte concórdiam, ut, sicut beátus Martínus totum se tibi subiécit, ita et nos esse tui veráciter gloriémur. Per Christum.


Die 12 novembris

S. Iosaphat, episcopi et martyris

Memoria

Ant. ad introitum Propter testaméntum Dómini et leges patérnas, Sancti Dei perstitérunt in amore fratérnitatis: Quia unus fuit semper spíritus in eis, et una fides.

Collecta Excita, quaesumus, Dómine, in Ecclésia tua Spíritum, quo replétus beátus Iósaphat ánimam suam pro óvibus pósuit, ut, eo intercedénte, nos quoque eódem Spíritu roboráti, ánimam nostram pro frátribus pónere non vereámur. Per Dóminum.

868 & 4 X

Pagina 868.


Super oblata Clementíssime Deus, múnera haec tua benedictióne perfúnde, et nos in tua fide confírma, quam sanctus Iósaphat effúso sánguine asséruit. Per Christum.

Ant. ad communionem Mt 10,39 Qui perdíderit ánimam suam propter me, dicit Dóminus, invéniet eam in aetérnum.

Post communionem Spíritum, Dómine, fortitúdinis et pacis haec nobis tríbuat mensa caeléstis, ut, sancti Iósaphat exémplo, vitam nostram ad honórem et unitátem Ecclésiae libénter impendámus. Per Christum.


Die 15 novembris

S. Alberti Magni, episcopi et Ecclesiæ

doctoris

De Communi pastorum: pro episcopo (p. 929 ), vel de Communi doctorum Ecclesiae (p. 943 ).

Collecta Deus, qui beátum Albértum epíscopum in humána sapiéntia cum divína fide componénda magnum effecísti, da nobis, quaesumus, ita eius magistérii inhaerére doctrínis, ut per scientiárum progréssus ad profundiórem tui cognitiónem et amórem perveniámus. Per Dóminum.

869 & 4 X

Pagina 869.


Die 16 novembris

S. Margaritæ Scotiæ

De Communi sanctorum: pro iis qui opera misericordiae exercuerunt (p. 963 ).

Collecta Deus, qui beátam Margarítam exímia in páuperes caritáte mirábilem effecísti, da, ut, eius intercessióne et exémplo, imáginem bonitátis tuae inter hómines referámus. Per Dóminum.

S. Gertrudis, virginis

De Communi virginum (p. 946 ), vel de Communi sanctorum: pro moniali (p. 960 ).

Collecta Deus, qui iucúndam tibi mansiónem in corde beátae Gertrúdis vírginis praeparásti, ipsíus intercessióne, cordis nostri ténebras cleménter illústra, ut te in nobis praeséntem et operántem laetánter experiámur. Per Dóminum.

Die 17 novembris

S. Elisabeth Hungariæ

Memoria

De Communi sanctorum: pro iis qui opera misericordiae exercuerunt (p. 963 ).

Collecta Deus, qui beátae Elísabeth tribuísti in paupéribus Christum cognóscere ac venerári, da nobis, eius intercessióne, egénis et tribulátis iugi caritáte servíre. Per Dóminum.

870 & 4 X

Pagina 870.


Die 18 novembris

In Dedicatione basilicarum Ss. Petri et

Pauli, apostolorum

Ant. ad introitum Cf. Ps 44,17-18 Constítues eos príncipes super omnem terram; mémores erunt nóminis tui in omni generatióne et generatiónem: proptérea pópuli confitebúntur tibi in aetérnum et in saeculum saeculi.

Collecta Ecclésiam tuam, Dómine, apostólicis defénde praesídiis, ut, per quos inítium divínae cognitiónis accépit, per eos usque in finem saeculi cápiat grátiae caeléstis augméntum. Per Dóminum.

Super oblata Servitútis nostrae tibi, Dómine, munus offeréntes, tuam deprecámur cleméntiam, ut trádita nobis apostolórum Petri et Pauli ministério véritas in córdibus nostris illibáta persevéret. Per Christum.

Praefatio de Apostolis, pp. 549 - 550 .

Ant. ad communionem Cf. Jn 6,69 Jn 70 Dómine, verba vitae aetérnae habes, et nos credídimus quia tu es Christus Fílius Dei.

Post communionem Pópulus tuus, quaesumus, Dómine, caelésti pane reféctus, apostolórum Petri et Pauli commemoratióne laetétur, quorum donásti patrocínio gubernári. Per Christum.


871 & 4 X

Pagina 871.


Die 21 novembris

In Præsentatione beatæ Mariæ Virginis

Memoria

De Communi beatae Mariae Virginis (p. 897 ).

Collecta Sanctíssimae venerántibus Vírginis Maríae memóriam gloriósam, ipsíus nobis, quaesumus, Dómine, intercessióne concéde, ut de plenitúdine grátiae tuae nos quoque mereámur accípere. Per Dóminum.

Die 22 novembris

S. Cæciliæ, virginis et martyris

Memoria

De Communi martyrum: pro virgine martyre (p. 924 ), vel de Communi virginum: pro una virgine (p. 947 ).

Collecta Deus, qui nos ánnua beátae Caecíliae celebritáte laetíficas, praesta, quaesumus, ut ea, quae de ancílla tua devóte trádita sunt, exémpla nobis praebeant imitánda et Christi Fílii tui in servis eius praedicent mirabília. Qui tecum.

Die 23 novembris

S. Clementis I, papæ et martyris

De Communi martyrum: pro uno martyre (p. 915 ), vel de Communi pastorum: pro papa (p. 927 ).

Collecta Omnípotens sempitérne Deus, qui in ómnium sanctórum tuórum es virtúte mirábilis, da nobis in beáti Cleméntis ánnua commemoratióne laetári, qui, Fílii tui sacérdos et martyr, quod mystério gessit, testimónio comprobávit, et, quod praedicávit ore, confirmávit exémplo. Per Dóminum.


Missale Romanum 2002 continu 838