Missale Romanum 2002 continu 994

994 & 4 X

Pagina 994.

qui hódie pastor Ecclésiae (N.) ordinátus est, cum episcopáli Ordine et univérso clero, et omni pópulo acquisitiónis tuae: Votis huius famíliae...

d) Si praefatione propria non adhibetur, sumi potest Prex eucharistica IV, in cuius intercessionibus post verba ...ad laudem glóriae Tuae, Episcopus nuper ordinatus dicit:

Nunc ergo, Dómine, ómnium recordáre, pro quibus tibi hanc oblatiónem offérimus: in primis fámuli tui, Papae nostri N., (Epíscopi nostri N.), et mei indígni fámuli tui, quem hódie ad servítium pópuli tui elígere dignátus es, et Episcopórum Ordinis univérsi, sed et totíus cleri; recordáre quoque offeréntium, et circumstántium, et cuncti pópuli tui, et ómnium, qui te quaerunt corde sincéro. Meménto étiam illórum...

Alius vero Episcopus dicit: Nunc ergo, Dómine, ómnium recordáre, pro quibus tibi hanc oblatiónem offérimus: in primis fámuli tui, Papae nostri N., (Epíscopi nostri N.), mei indígni fámuli tui et istíus fámuli tui N., quem hódie ad servítium pópuli tui elígere dignátus es, et Episcopórum Ordinis univérsi, sed et totíus cleri; recordáre quoque offeréntium, et circumstántium, et cuncti pópuli tui, et ómnium, qui te quaerunt corde sincéro. Meménto étiam illórum...

995 & 4 X

Pagina 995.

Ant. ad communionem Jn 17,17-18 Pater sancte, sanctífica eos in veritáte. Sicut tu me misísti in mundum, et ego misi eos in mundum, dicit Dóminus (T.P. allelúia).

Post communionem

Si Episcopus nuper ordinatus praesidet liturgiae eucharisticae, dicit: Plenum, quaesumus, Dómine, in nobis remédium tuae miseratiónis operáre, ac tales nos esse pérfice propítius, et sic fovéri, ut tibi in ómnibus placére valeámus. Per Christum.

Si vero Episcopus ordinans principalis praesidet liturgiae eucharisticae, dicit: Huius, Dómine, virtúte mystérii, in fámulo tuo N. Epíscopo grátiae tuae dona multíplica, ut et tibi digne persólvat pastorále ministérium, et fidélis dispensatiónis aetérna praemia consequátur. Per Christum.

Benedictio in fine Missae

Si Episcopus nuper ordinatus praesidet liturgiae eucharisticae, ipse hanc benedictionem, manibus super populum extensis, impertitur: Deus, qui pópulis tuis indulgéndo cónsulis et amóre domináris, da Spíritum sapiéntiae quibus tradidísti régimen disciplínae, ut de proféctu sanctárum óvium fiant gáudia aetérna pastórum. R. Amen. Et qui diérum nostrórum númerum temporúmque mensúras maiestátis tuae potestáte dispénsas, propítius ad humilitátis nostrae réspice servitútem et pacis tuae abundántiam tempóribus nostris praeténde perféctam. R. Amen.

996 & 4 X

Pagina 996.

Collátis quoque in me per grátiam tuam propitiáre munéribus et quem fecísti gradu episcopáli sublímem, fac óperum perfectióne tibi placéntem atque in eum afféctum dírige cor plebis et praesulis, ut nec pastóri obodiéntia gregis nec gregi desit umquam cura pastóris. R. Amen. Et vos omnes, qui hic simul adéstis, benedícat omnípotens Deus, Pater, + et Fílius, + et Spíritus + Sanctus. R. Amen.

Si vero Episcopus ordinans principalis praesidet liturgiae eucharisticae, ipse hanc benedictionem, manibus super Episcopum nuper ordinatum extensis, impertitur:

Benedícat tibi Dóminus et custódiat te; sicut vóluit super pópulum suum te constitúere pontíficem, ita in praesénti saeculo felícem et aetérnae felicitátis fáciat te esse consórtem. R. Amen. Clerum ac pópulum, quem sua vóluit opitulatióne congregári, sua dispensatióne et tua administratióne per diutúrna témpora fáciat felíciter gubernári. R. Amen. Quátenus divínis mónitis paréntes, adversitátibus caréntes, bonis ómnibus exuberántes, tuo ministério fide obsequéntes, et in praesénti saeculo pacis tranquillitáte frúantur et tecum aeternórum cívium consórtio potíri mereántur. R. Amen.

Et universum populum benedicit subiungens: Et vos omnes, qui hic simul adéstis, benedícat omnípotens Deus, Pater, + et Fílius, + et Spíritus + Sanctus. R. Amen.

Pagina 997.
B

In Ordinatione plurium Episcoporum

Ant. ad introitum Cf. Lc 4,18 Spíritus Dómini super me, propter quod unxit me, evangelizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde (T.P. allelúia).

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, qui sola ineffábilis grátiae largitáte, hos fámulos tuos presbyteros hódie ad summi sacerdótii ministérium eleváre dignáris, tríbue illis digne persólvere munus episcopále plebémque commíssam, te in ómnibus gubernánte, verbo et exémplo dirígere concéde. Per Dóminum.

Vel, praesertim si Episcopi non residentiales ordinantur: Deus qui, pastor aetérnus, gregem tuum assídua custódia gubérnans, vis hos fámulos tuos presbyteros hódie collégio episcopáli sociáre, concéde, quaesumus, ut, eórum sancta conversatióne, Christi testes veri ubíque exhibeántur. Qui tecum. Credo dicitur secundum rubricas; oratio universalis omittitur.

Super oblata

Si Episcopus nuper ordinatus praesidet liturgiae eucharisticae, dicit: Pro nostrae servitútis augménto sacrifícium tibi, Dómine, laudis offérimus, ut, quod imméritis contulísti, propítius exsequáris. Per Christum.


998 & 4 X

Pagina 998.

Si vero Episcopus ordinans principalis praesidet liturgiae eucharisticae, dicit: Haec oblátio, Dómine, pro Ecclésia tua famulísque tuis Epíscopis nuper ordinátis deláta sit tibi munus accéptum, et, quos sacerdótes magnos in tuo pópulo suscitásti, apostolicárum virtútum munéribus, ad gregis proféctum, exórna. Per Christum.

Praefatio: De Sacerdotio Christi et de ministerio acerdotum (pp. 991 -992 ). Mentio Episcoporum modo ordinatorum fit secundum has formulas:

a) In Prece eucharistica I, Episcopus nuper ordinatus Hanc ígitur proprium dicit:

Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et cunctae famíliae tuae, quam tibi offérimus étiam pro me indígno fámulo tuo, et pro his fámulis tuis, quos ad episcopátus Ordinem promovére dignátus es, quaesumus, Dómine, ut placátus accípias, et propítius in me tua dona custódias, ut quod divíno múnere consecúti sumus, divínis efféctibus exsequámur. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

Alius vero Episcopus dicit: Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et cunctae famíliae tuae, quam tibi offérimus étiam pro his fámulis tuis, quos ad episcopátus Ordinem promovére dignátus es, quaesumus, Dómine, ut placátus accípias, et propítius in eis tua dona custódias, ut quod divíno múnere consecúti sunt, divínis efféctibus exsequántur. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

Pagina 999.
b) In Prece eucharistica II, post verba ...congregémur in unum Episcopus dicit:

Recordáre, Dómine, Ecclésiae tuae toto orbe diffúsae, ut eam in caritáte perfícias una cum Papa nostro N. (et Epíscopo nostro N.), et me indígno fámulo tuo, et pro his fámulis tuis, quos hódie pastóres Ecclésiae providére voluísti, et univérso clero. Meménto étiam fratrum nostrórum...

c) In Prece eucharistica III, post verba ...ad totíus mundi pacem atque salútem, Episcopus dicit:

Ecclésiam tuam, peregrinántem in terra, in fide et caritáte firmáre dignéris cum fámulo tuo Papa nostro N. (et Epíscopo nostro N.), et me indígno fámulo tuo, et his fámulis tuis, qui hódie pastóres Ecclésiae ordináti sunt, cum episcopáli Ordine et univérso clero, et omni pópulo acquisitiónis tuae: Votis huius famíliae...

d) Si praefatio propria non adhibetur, sumi potest Prex eucharistica IV, in cuius intercessionibus post verba ...ad laudem glóriae tuae, Episcopus dicit:

Nunc ergo, Dómine, ómnium recordáre, pro quibus tibi hanc oblatiónem offérimus: in primis fámuli tui, Papae nostri N., (Epíscopi nostri N.), et mei indígni fámuli tui, et istórum famulórum tuórum, quos hódie ad servítium pópuli tui elígere dignátus es, et Episcopórum Ordinis univérsi, sed et totíus cleri; recordáre quoque offeréntium, et circumstántium, et cuncti pópuli tui, et ómnium, qui te quaerunt corde sincéro. Meménto étiam illórum...

Pagina 1000.
Ant. ad communionem Jn 17,17-18 Pater sancte, sanctífica eos in veritáte. Sicut tu me misísti in mundum, et ego misi eos in mundum, dicit Dóminus (T.P. allelúia).

Post communionem

Si Episcopus nuper ordinatus praesidet liturgiae eucharisticae, dicit: Plenum, quaesumus, Dómine, in nobis remédium tuae miseratiónis operáre, ac tales nos esse pérfice propítius, et sic fovéri, ut tibi in ómnibus placére valeámus. Per Christum.

Si vero Episcopus ordinans principalis praesidet liturgiae eucharisticae, dicit: Huius, Dómine, virtúte mystérii, in his fámulis tuis Epíscopis grátiae tuae dona multíplica, ut et tibi digne persólvant pastorále ministérium, et fidélis dispensatiónis aetérna praemia consequántur. Per Christum.

Benedictio in fine Missae

Si Episcopus nuper ordinatus praesidet liturgiae eucharisticae, ipse hanc benedictionem, manibus super populum extensis, impertitur: Deus, qui pópulis tuis indulgéndo cónsulis et amóre domináris, da Spíritum sapiéntiae quibus tradidísti régimen disciplínae, ut de proféctu sanctárum óvium fiant gáudia aetérna pastórum. R. Amen. Et qui diérum nostrórum númerum temporúmque mensúras maiestátis tuae potestáte dispénsas, propítius ad humilitátis nostrae réspice servitútem et pacis tuae abundántiam tempóribus nostris praeténde perféctam. R. Amen.

Pagina 1001.
Collátis quoque in nos per grátiam tuam propitiáre munéribus et quos fecísti gradu episcopáli sublímes, fac óperum perfectióne tibi placéntes atque in eum afféctum dírige cor plebis et praesulis, ut nec pastóri obodiéntia gregis nec gregi desit umquam cura pastóris. R. Amen. Et vos omnes, qui hic simul adéstis, benedícat omnípotens Deus, Pater, + et Fílius, + et Spíritus + Sanctus. R. Amen.

Si vero Episcopus ordinans principalis praesidet liturgiae eucharisticae, ipse hanc benedictionem, manibus super Episcopos nuper ordinatos extensis, impertitur:

Benedícat vobis Dóminus et custódiat vos; sicut vóluit super pópulum suum vos constitúere pontífices, ita in praesénti saeculo felíces et aetérnae felicitátis fáciat vos esse consórtes. R. Amen. Clerum ac pópulum, quem sua vóluit opitulatióne congregári, sua dispensatióne et vestra administratióne per diutúrna témpora fáciat felíciter gubernári. R. Amen. Quátenus divínis mónitis paréntes, adversitátibus caréntes, bonis ómnibus exuberántes, vestro ministério fide obsequéntes, et in praesénti saeculo pacis tranquillitáte frúantur et vobíscum aeternórum cívium consórtio potíri mereántur. R. Amen.

Pagina 1002.

Et universum populum benedicit subiungens: Et vos omnes, qui hic simul adéstis, benedícat omnípotens Deus, Pater, + et Fílius, + et Spíritus + Sanctus. R. Amen.

Pagina 1003.

2. IN ORDINATIONE PRESBYTERORUM

Haec Missa ritualis adhiberi potest, cum colore albo vel festivo, exceptis sollemnitatibus, dominicis Adventus, Quadragesimae et Paschae, atque diebus intra octavam Paschae. Quibus occurrentibus diebus, dicitur Missa de die.

A

In Ordinatione plurium presbyterorum

Ant. ad introitum Jr 3,15 Dabo vobis pastóres iuxta cor meum, et pascent vos sciéntia et doctrína (T.P. allelúia).

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Dómine Deus noster, qui in regéndo pópulo tuo ministério úteris sacerdótum, tríbue his diáconis Ecclésiae tuae, quos hódie ad presbyterátus munus elígere dignáris, perseverántem in tua voluntáte famulátum, ut ministério atque vita tuam váleant in Christo glóriam procuráre. Qui tecum. Credo dicitur secundum rubricas; oratio universalis omittitur.

Super oblata Deus, qui sacerdótes tuos sacris altáribus tuóque pópulo ministráre voluísti, per huius sacrifícii virtútem concéde propítius, ut famulórum tuórum servítium tibi iúgiter pláceat, et fructum qui semper máneat in Ecclésia tua váleat afférre. Per Christum.


1004 & 4 X

Pagina 1004.

Praefatio: De Sacerdotio Christi et de ministerio sacerdotum.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Qui Unigénitum tuum Sancti Spíritus unctióne novi et aetérni testaménti constituísti Pontíficem, et ineffábili dignátus es dispositióne sancíre, ut únicum eius sacerdótium in Ecclésia servarétur. Ipse enim non solum regáli sacerdótio pópulum acquisitiónis exórnat, sed étiam fratérna hómines éligit bonitáte, ut sacri sui ministérii fiant mánuum impositióne partícipes. Qui sacrifícium rénovent, eius nómine, redemptiónis humánae, tuis apparántes fíliis paschále convívium, et plebem tuam sanctam caritáte praevéniant, verbo nútriant, refíciant sacraméntis. Qui, vitam pro te fratrúmque salúte tradéntes, ad ipsíus Christi nitántur imáginem conformári, et constánter tibi fidem amorémque testéntur. Unde et nos, Dómine, cum Angelis et Sanctis univérsis tibi confitémur, in exsultatióne dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth... Mentio presbyterorum modo ordinatorum in Precibus eucharisticis fit secundum has formulas:

Pagina 1005.
a) in Prece eucharistica I, dicitur Hanc ígitur proprium: Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et cunctae famíliae tuae, quam tibi offérimus étiam pro his fámulis tuis, quos ad presbyterátus Ordinem promovére dignátus es, quaesumus, Dómine, ut placátus accípias, et propítius in eis tua dona custódias, ut, quod divíno múnere consecúti sunt, divínis efféctibus exsequántur. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

b) in Prece eucharistica II, post verba . . . congregémur in unum, dicitur: Recordáre, Dómine, Ecclésiae tuae toto orbe diffúsae, ut eam in caritáte perfícias una cum Papa nostro N. et Epíscopo nostro N. Recordáre quoque istórum famulórum tuórum, quos hódie presbyteros Ecclésiae providére voluísti, et univérsi cleri. Meménto étiam fratrum nostrórum...

c) in Prece eucharistica III, post verba ...ad totíus mundi pacem atque salútem, dicitur: Ecclésiam tuam, peregrinántem in terra, in fide et caritáte firmáre dignéris cum fámulo tuo Papa nostro N. et Epíscopo nostro N., cum episcopáli Ordine et his fámulis tuis, qui hódie presbyteri Ecclésiae ordináti sunt, et univérso clero, et omni pópulo acquisitiónis tuae. Votis huius famíliae...

d) Si praefatio propria non adhibetur, sumi potest Prex eucharistica IV, in cuius intercessionibus post verba ...ad laudem glóriae tuae, dicitur: Nunc ergo, Dómine, ómnium recordáre, pro quibus tibi hanc oblatiónem offérimus: in primis fámuli tui, Papae nostri N., Epíscopi nostri N., et Episcopórum Ordinis univérsi, et istórum famulórum tuórum, quos hódie ad pópuli tui servítium presbyterále elígere dignátus es, sed et totíus cleri; recordáre quoque offeréntium, et circumstántium, et cuncti pópuli tui, et ómnium, qui te quaerunt corde sincéro. Meménto étiam illórum...

Pagina 1006.
Ant. ad communionem Mc 16,15; Mt 28,20 Eúntes in mundum univérsum, praedicáte Evangélium: ego vobíscum sum ómnibus diébus, dicit Dóminus (T.P. allelúia).

Post communionem Sacerdótes tuos, Dómine, et omnes fámulos tuos vivíficet divína, quam obtúlimus et súmpsimus, hóstia, ut, perpétua tibi caritáte coniúncti, digne famulári tuae mereántur maiestáti. Per Christum.

Benedictio in fine Missae

Episcopus, manibus super presbyteros nuper ordinatos et populum extensis, dicit: Deus, Ecclésiae institútor et rector, sua vos constánter tueátur grátia, ut presbytérii múnera fidéli ánimo persolvátis. R. Amen. Ipse divínae vos fáciat caritátis et veritátis in mundo servos et testes, atque reconciliatiónis minístros fidéles. R. Amen. Et vos fáciat veros pastóres, qui fidélibus tríbuant panem vivum et verbum vitae, ut magis crescant in unitáte córporis Christi. R. Amen.

Et universum populum benedicit subiungens: Et vos omnes, qui hic simul adéstis, benedícat omnípotens Deus, Pater, + et Fílius, + et Spíritus + Sanctus. R. Amen.

1007 & 4 X

Pagina 1007.

B

In Ordinatione unius presbyteri

Ant. ad introitum Jr 3,15 Dabo vobis pastóres iuxta cor meum, et pascent vos sciéntia et doctrína (T.P. allelúia).

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Dómine Deus noster, qui in regéndo pópulo tuo ministério úteris sacerdótum, tríbue huic diácono Ecclésiae tuae, quem hódie ad presbyterátus munus elígere dignáris, perseverántem in tua voluntáte famulátum, ut ministério atque vita tuam váleat in Christo glóriam procuráre. Qui tecum.

Credo dicitur secundum rubricas; oratio universalis omittitur.

Super oblata Deus, qui sacerdótes tuos sacris altáribus tuóque pópulo ministráre voluísti, per huius sacrifícii virtútem concéde propítius, ut famulórum tuórum servítium tibi iúgiter pláceat, et fructum qui semper máneat in Ecclésia tua váleat afférre. Per Christum.

Praefatio: De Sacerdotio Christi et de ministerio sacerdotum.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est.

1008 & 4 X

Pagina 1008.

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Qui Unigénitum tuum Sancti Spíritus unctióne novi et aetérni testaménti constituísti Pontíficem, et ineffábili dignátus es dispositióne sancíre, ut únicum eius sacerdótium in Ecclésia servarétur. Ipse enim non solum regáli sacerdótio pópulum acquisitiónis exórnat, sed étiam fratérna hómines éligit bonitáte, ut sacri sui ministérii fiant mánuum impositióne partícipes. Qui sacrifícium rénovent, eius nómine, redemptiónis humánae, tuis apparántes fíliis paschále convívium, et plebem tuam sanctam caritáte praevéniant, verbo nútriant, refíciant sacraméntis. Qui, vitam pro te fratrúmque salúte tradéntes, ad ipsíus Christi nitántur imáginem conformári, et constánter tibi fidem amorémque testéntur. Unde et nos, Dómine, cum Angelis et Sanctis univérsis tibi confitémur, in exsultatióne dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Mentio presbyteri modo ordinati in Precibus eucharisticis fit secundum has formulas:

a) in Prece eucharistica I, dicitur Hanc ígitur proprium: Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et cunctae famíliae tuae, quam tibi offérimus étiam pro hoc fámulo tuo, quem ad presbyterátus Ordinem promovére dignátus es, quaesumus, Dómine, ut placátus accípias, et propítius in eo tua dona custódias, ut, quod divíno múnere consecútus est, divínis efféctibus exsequátur. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

1009 & 4 X

Pagina 1009.

b) in Prece eucharistica II, post verba ...congregémur in unum, dicitur: Recordáre, Dómine, Ecclésiae tuae toto orbe diffúsae, ut eam in caritáte perfícias una cum Papa nostro N. et Epíscopo nostro N. Recordáre quoque istíus fámuli tui, quem hódie presbyterum Ecclésiae providére voluísti, et univérsi cleri. Meménto étiam fratrum nostrórum...

c) in Prece eucharistica III, post verba ...ad totíus mundi pacem atque salútem, dicitur: Ecclésiam tuam, peregrinántem in terra, in fide et caritáte firmáre dignéris cum fámulo tuo Papa nostro N. et Epíscopo nostro N., cum episcopáli Ordine et hoc fámulo tuo, qui hódie présbyter Ecclésiae ordinátus est, et univérso clero, et omni pópulo acquisitiónis tuae. Votis huius famíliae...

d) Si praefatio propria non adhibetur, sumi potest Prex eucharistica IV, in cuius intercessionibus post verba ...ad laudem glóriae tuae, dicitur: Nunc ergo, Dómine, ómnium recordáre, pro quibus tibi hanc oblatiónem offérimus: in primis fámuli tui, Papae nostri N., Epíscopi nostri N., et Episcopórum Ordinis univérsi, et istíus fámuli tui, quem hódie ad pópuli tui servítium presbyterále elígere dignátus es, sed et totíus cleri; recordáre quoque offeréntium, et circumstántium, et cuncti pópuli tui, et ómnium, qui te quaerunt corde sincéro. Meménto étiam illórum...

& 4 X

Pagina 1010.

Ant. ad communionem Mc 16,15; Mt 28,20 Eúntes in mundum univérsum, praedicáte Evangélium: ego vobíscum sum ómnibus diébus, dicit Dóminus (T.P. allelúia).

Post communionem Sacerdótes tuos, Dómine, et omnes fámulos tuos vivíficet divína, quam obtúlimus et súmpsimus, hóstia, ut, perpétua tibi caritáte coniúncti, digne famulári tuae mereántur maiestáti. Per Christum.

Benedictio in fine Missae

Episcopus, manibus super presbyterum nuper ordinatum et populum extensis, dicit: Deus, Ecclésiae institútor et rector, sua te constánter tueátur grátia, ut presbytérii múnera fidéli ánimo persólvas. R. Amen. Ipse divínae te fáciat caritátis et veritátis in mundo servum et testem, atque reconciliatiónis minístrum fidélem. R. Amen. Et te fáciat verum pastórem, qui fidélibus tríbuat panem vivum et verbum vitae, ut magis crescant in unitáte córporis Christi. R. Amen.

Et universum populum benedicit subiungens: Et vos omnes, qui hic simul adéstis, benedícat omnípotens Deus, Pater, + et Fílius, + et Spíritus + Sanctus. R. Amen.

Pagina 1011.

3. IN ORDINATIONE DIACONORUM

Haec Missa ritualis adhiberi potest, cum colore albo vel festivo, exceptis sollemnitatibus, dominicis Adventus, Quadragesimae et Paschae atque diebus intra octavam Paschae. Quibus occurrentibus diebus, dicitur Missa de die.

A

In Ordinatione plurium diaconorum

Ant. ad introitum Jn 12,26 Qui mihi minístrat me sequátur, dicit Dóminus; et ubi sum ego, illic et miníster meus erit (T.P. allelúia).

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, qui minístros Ecclésiae tuae docuísti non ministrári velle, sed frátribus ministráre, his fámulis tuis, quos hódie ad diaconátus munus elígere dignáris, concéde, quaesumus, et in actióne sollértiam, et cum mansuetúdine ministérii in oratióne constántiam. Per Dóminum. Credo dicitur secundum rubricas; oratio universalis omittitur.

Super oblata Pater sancte, cuius Fílius discipulórum vóluit laváre pedes, ut nobis praebéret exémplum, súscipe, quaesumus, nostrae múnera servitútis, et praesta, ut, nosmetípsos in spiritálem hóstiam offeréntes, spíritu humilitátis et diligéntiae repleámur. Per Christum.


Pagina 1012.
Praefatio: De Christo fonte totius ministerii in Ecclesia.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Qui Unigénitum tuum Sancti Spíritus unctióne novi et aetérni testaménti constituísti Pontíficem, et ineffábili dignátus es dispositióne sancíre, ut multa ministéria in Ecclésia exerceréntur. Ipse enim non solum regáli sacerdótio pópulum acquisitiónis exórnat, sed étiam fratérna hómines éligit bonitáte, ut sacri sui ministérii fiant mánuum impositióne partícipes. Qui plebem sanctam caritáte praevéniant, verbo nútriant, refíciant sacraméntis. Qui, vitam pro te fratrúmque salúte tradéntes, ad ipsíus Christi nitántur imáginem conformári, et constántes tibi fidem amorémque testéntur. Unde et nos, Dómine, cum Angelis et Sanctis univérsis tibi confitémur, in exsultatióne dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Mentio diaconorum modo ordinatorum in Precibus eucharisticis fit secundum has formulas:

a) in Prece eucharistica I, dicitur Hanc ígitur proprium: Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et cunctae famíliae tuae, quam tibi offérimus étiam pro fámulis tuis, quos ad diaconátus Ordinem promovére dignátus es, quaesumus, Dómine, ut placátus accípias, et propítius in eis tua dona custódias,

1013 & 4 X

Pagina 1013.

ut, quod divíno múnere consecúti sunt, divínis efféctibus exsequántur. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

b) in Prece eucharistica II, post verba ...congregémur in unum, dicitur: Recordáre, Dómine, Ecclésiae tuae toto orbe diffúsae, ut eam in caritáte perfícias una cum Papa nostro N. et Epíscopo nostro N. Recordáre quoque istórum famulórum tuórum, quos hódie minístros Ecclésiae providére voluísti, et univérsi cleri. Meménto étiam fratrum nostrórum...

c) in Prece eucharistica III, post verba ...ad totíus mundi pacem atque salútem, dicitur: Ecclésiam tuam, peregrinántem in terra, in fide et caritáte firmáre dignéris cum fámulo tuo Papa nostro N. et Epíscopo nostro N., cum episcopáli Ordine et his fámulis tuis, qui hódie minístri Ecclésiae ordináti sunt, et univérso clero, et omni pópulo acquisitiónis tuae. Votis huius famíliae...

d) Si praefatio propria non adhibetur, sumi potest Prex eucharistica IV, in cuius intercessione post verba ...ad laudem glóriae tuae, dicitur: Nunc ergo, Dómine, ómnium recordáre, pro quibus tibi hanc oblatiónem offérimus: in primis fámuli tui, Papae nostri N., Epíscopi nostri N., et Episcopórum Ordinis univérsi, et istórum famulórum tuórum, quos hódie ad pópuli tui servítium diaconále elígere dignátus es, sed et totíus cleri; recordáre quoque offeréntium, et circumstántium, et cuncti pópuli tui, et ómnium, qui te quaerunt corde sincéro. Meménto étiam illórum...

1014 & 4 X

Pagina 1014.

Ant. ad communionem Mt 20,28 Fílius hóminis non venit ministrári, sed ministráre, et dare ánimam suam redemptiónem pro multis (T.P. allelúia).

Post communionem Concéde fámulis tuis, Dómine, caelésti cibo potúque replétis, ut, ad glóriam tuam et salútem credéntium procurándam, fidéles inveniántur Evangélii, sacramentórum caritatísque minístri. Per Christum.

Benedictio in fine Missae

Episcopus, manibus super diaconos nuper ordinatos et populum extensis, dicit: Deus, qui vos vocávit ad servítium hóminum in Ecclésia sua, det vobis magnum zelum erga omnes, máxime erga afflíctos et páuperes. R. Amen. Ipse qui vobis munus dedit praedicándi Evangélium Christi, ádiuvet vos ut, vivéntes secúndum verbum suum, testes eius sitis sincéri atque ardéntes. R. Amen. Et qui vos fecit dispensatóres mysteriórum suórum, praestet vos esse imitatóres Fílii sui Iesu Christi et in mundo minístros unitátis et pacis. R. Amen.

Et universum populum benedicit subiungens: Et vos omnes, qui hic simul adéstis, benedícat omnípotens Deus, Pater, + et Fílius, + et Spíritus + Sanctus. R. Amen.

1015 & 4 X

Pagina 1015.

B

In Ordinatione unius diaconi

Ant. ad introitum Jn 12,26 Qui mihi minístrat me sequátur, dicit Dóminus; et ubi sum ego, illic et miníster meus erit (T.P. allelúia).

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, qui minístros Ecclésiae tuae docuísti non ministrári velle, sed frátribus ministráre, huic fámulo tuo, quem hódie ad diaconátus munus elígere dignáris, concéde, quaesumus, et in actióne sollértiam, et cum mansuetúdine ministérii in oratióne constántiam. Per Dóminum.

Credo dicitur secundum rubricas; oratio universalis omittitur.

Super oblata Pater sancte, cuius Fílius discipulórum vóluit laváre pedes, ut nobis praebéret exémplum, súscipe, quaesumus, nostrae múnera servitútis, et praesta, ut, nosmetípsos in spiritálem hóstiam offeréntes, spíritu humilitátis et diligéntiae repleámur. Per Christum.

Praefatio: De Christo fonte totius ministerii in Ecclesia.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus:

1016 & 4 X

Pagina 1016.

Qui Unigénitum tuum Sancti Spíritus unctióne novi et aetérni testaménti constituísti Pontíficem, et ineffábili dignátus es dispositióne sancíre, ut multa ministéria in Ecclésia exerceréntur. Ipse enim non solum regáli sacerdótio pópulum acquisitiónis exórnat, sed étiam fratérna hómines éligit bonitáte, ut sacri sui ministérii fiant mánuum impositióne partícipes. Qui plebem sanctam caritáte praevéniant, verbo nútriant, refíciant sacraméntis. Qui, vitam pro te fratrúmque salúte tradéntes, ad ipsíus Christi nitántur imáginem conformári, et constántes tibi fidem amorémque testéntur. Unde et nos, Dómine, cum Angelis et Sanctis univérsis tibi confitémur, in exsultatióne dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Mentio diaconi modo ordinati in Precibus eucharisticis fit secundum has formulas:
a) in Prece eucharistica I, dicitur Hanc ígitur proprium: Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et cunctae famíliae tuae, quam tibi offérimus étiam pro fámulo tuo, quem ad diaconátus Ordinem promovére dignátus es, quaesumus, Dómine, ut placátus accípias, et propítius in eo tua dona custódias, ut, quod divíno múnere consecútus est, divínis efféctibus exsequátur. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

b) in Prece eucharistica II, post verba ...congregémur in unum, dicitur: Recordáre, Dómine, Ecclésiae tuae toto orbe diffúsae, ut eam in caritáte perfícias una cum Papa nostro N. et Epíscopo nostro N. Recordáre quoque istíus fámuli tui, quem hódie minístrum Ecclésiae providére voluísti, et univérsi cleri. Meménto étiam fratrum nostrórum...

1017 & 4 X

Pagina 1017.

c) in Prece eucharistica III, post verba ...ad totíus mundi pacem atque salútem, dicitur: Ecclésiam tuam, peregrinántem in terra, in fide et caritáte firmáre dignéris cum fámulo tuo Papa nostro N. et Epíscopo nostro N., cum episcopáli Ordine et hoc fámulo tuo, qui hódie miníster Ecclésiae ordinátus est, et univérso clero, et omni pópulo acquisitiónis tuae. Votis huius famíliae...

d) Si praefatio propria non adhibetur, sumi potest Prex eucharistica IV, in cuius intercessione post verba ...ad laudem glóriae tuae, dicitur: Nunc ergo, Dómine, ómnium recordáre, pro quibus tibi hanc oblatiónem offérimus: in primis fámuli tui, Papae nostri N., Epíscopi nostri N., et Episcopórum Ordinis univérsi, et istíus fámuli tui, quem hódie ad pópuli tui servítium diaconále elígere dignátus es, sed et totíus cleri; recordáre quoque offeréntium, et circumstántium, et cuncti pópuli tui, et ómnium, qui te quaerunt corde sincéro. Meménto étiam illórum...

Ant. ad communionem Mt 20,28 Fílius hóminis non venit ministrári, sed ministráre, et dare ánimam suam redemptiónem pro multis (T.P. allelúia).

Post communionem Concéde fámulis tuis, Dómine, caelésti cibo potúque replétis, ut, ad glóriam tuam et salútem credéntium procurándam, fidéles inveniántur Evangélii, sacramentórum caritatísque minístri. Per Christum.


1018 & 4 X

Pagina 1018.

Benedictio in fine Missae

Episcopus, manibus super diaconum nuper ordinatum et populum extensis, dicit: Deus, qui te vocávit ad servítium hóminum in Ecclésia sua, det tibi magnum zelum erga omnes, máxime erga afflíctos et páuperes. R. Amen. Ipse qui tibi munus dedit praedicándi Evangélium Christi, ádiuvet te ut, vivéns secúndum verbum suum, testis eius sis sincérus atque ardens. R. Amen. Et qui te fecit dispensátor mysteriórum suórum, praestet te esse imitatórem Fílii sui Iesu Christi et in mundo minístrum unitátis et pacis. R. Amen.

Et universum populum benedicit subiungens: Et vos omnes, qui hic simul adéstis, benedícat omnípotens Deus, Pater, + et Fílius, + et Spíritus + Sanctus. R. Amen.

1019 & 4 X

Pagina 1019.

4. IN ORDINATIONE SIMUL DIACONORUM ET

PRESBYTERORUM

In Ordinatione diaconorum et presbyterorum una simul actione liturgica conferenda adhiberi potest haec Missa ritualis, cum colore albo vel festivo, exceptis sollemnitatibus, dominicis Adventus, Quadragesimae et Paschae atque diebus intra octavam Paschae. Quibus occurrentibus diebus, dicitur Missa de die.

Ant. ad introitum Jn 12,26 Qui mihi minístrat me sequátur, dicit Dóminus; et ubi sum ego, illic et miníster meus erit (T.P. allelúia).

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, qui pastóres pópulo tuo providére voluísti, effúnde in Ecclésia tua spíritum pietátis et fortitúdinis, qui hos fámulos tuos dignos altáribus tuis reddat minístros et Evangélii tui strénuos ac mites adsertóres effíciat. Per Dóminum.

Credo dicitur secundum rubricas; oratio universalis omittitur.

Super oblata Pater sancte, cuius Fílius discipulórum vóluit laváre pedes, ut nobis praebéret exémplum, súscipe, quaesumus, nostrae múnera servitútis, et praesta, ut, nosmetípsos in spiritálem hóstiam offeréntes, spíritu humilitátis et diligéntiae repleámur. Per Christum.

Dicitur praefatio De Christo fonte totius ministerii in Ecclesia (p. 101 2). Mentio modo Ordinatorum in Precibus eucharisticis fit secundum has formulas:


Missale Romanum 2002 continu 994