Missale Romanum 2002 continu 1120

1120 & 4 X

Pagina 1120.

Vel: Mt 10,32 Omnis qui confitébitur me coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est, dicit Dóminus.

Post communionem Per huius sacraménti virtútem fámulos tuos, Dómine, in veritáte confírma, et fidélibus tuis in tribulatióne pósitis concéde, ut, crucem sibi post Fílium tuum baiulántes, christiáno nómine iúgiter váleant inter advérsa gloriári. Per Christum.


1121 & 4 X

Pagina 1121.

20. IN CONVENTU SPIRITUALI VEL PASTORALI

Ant. ad introitum Mt 18,19 Mt 20 Dicit Dóminus: Ubi sunt duo vel tres congregáti in nómine meo, ibi sum in médio eórum.

Vel: Col 3,14-15 Super ómnia caritátem habéte, quod est vínculum perfectiónis; et pax Christi exsúltet in córdibus vestris, in qua et vócati estis in uno córpore.

Collecta Infúnde in nobis, quaesumus, Dómine, spíritum intellegéntiae, veritátis et pacis, ut quae tibi sunt plácita toto corde noscámus, et, quae novérimus, unánimi voluntátum consensióne sectémur. Per Dóminum.

Vel: Deus, cuius Fílius ómnibus in nómine suo congregátis promísit seípsum in médio eórum affutúrum, praesta, quaesumus, ut illum praeséntem nobíscum sentiámus, et abundáre in córdibus nostris grátiam, misericórdiam et pacem in veritáte et caritáte experiámur. Per Dóminum.

Super oblata Respíciat, quaesumus, cleméntia tua, Dómine, tuórum múnera famulórum, ut, quae sunt in óculis tuis salutária atque recta, et veráciter intéllegant, et fiduciáliter eloquántur. Per Christum.

Praefatio II de Spiritu Sancto, p. 117 0.

1122 & 4 X

Pagina 1122.

Ant. ad communionem Ubi cáritas est vera, Deus ibi est. Congregávit nos in unum Christi amor.

Post communionem Da nobis, miséricors Deus, ut sancta quae súmpsimus et nos in tua voluntáte confírment, et testes ubíque veritátis effíciant. Per Christum.


1123 & 4 X

Pagina 1123.

II. PRO CIRCUMSTANTIIS PUBLICIS

21. PRO PATRIA VEL CIVITATE

Collecta Deus, qui mirábili consílio univérsa dispónis, súscipe benígnus quas pro pátria nostra tibi fúndimus preces, ut sapiéntia moderatórum et honestáte cívium concórdia et iustítia firméntur, atque fiat cum pace prospéritas perpétua. Per Dóminum.

22. PRO REMPUBLICAM MODERANTIBUS


Collecta Omnípotens sempitérne Deus, in cuius manu sunt hóminum corda et iura populórum, réspice benígnus ad eos qui nos in potestáte moderántur, ut ubíque terrárum populórum prospéritas, pacis secúritas et religiónis libértas, te largiénte, consístant. Per Dóminum.

23. PRO COTU MODERATORUM NATIONUM

Collecta Deus, qui miro órdine univérsa dispónis et ineffabíliter gubérnas, réspice propítius in congregátos moderatóres natiónum, eísque spíritum tuae sapiéntiae cleménter infúnde, ut in commúnem salútem et pacem ómnia dispónant, atque a voluntáte tua numquam discédant. Per Dóminum.

1124 & 4 X

Pagina 1124.

24. PRO SUPREMO NATIONIS MODERATORE VEL

REGE

Collecta Deus, cui potestátes humánae desérviunt, da fámulo tuo (regi nostro) N. prósperum suae dignitátis efféctum, in qua, te semper timens tibíque placére conténdens, pópulo sibi crédito líberam órdinis tranquillitátem iúgiter procúret et servet. Per Dóminum.

25. INITIO ANNI CIVILIS

Haec Missa adhiberi nequit in sollemnitate sanctae Dei Genetricis Mariae, die 1 ianuarii.

Ant. ad introitum Cf. Ps 64,12 Benedíces corónae anni benignitátis tuae, et campi tui replebúntur ubertáte.

Vel: Mt 28,20 Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus, dicit Dóminus, usque ad consummatiónem saeculi, alléluia.

Collecta Deus, qui, sine inítio et sine fine, totíus es princípium creatúrae, da nobis ita hunc annum, cuius inítia tibi dedicámus, transígere, ut et substántiis abundémus, et sanctitátis opéribus fulgeámus. Per Dóminum.

Super oblata Sacrifícia quae tibi offérimus ita tuis óculis, Dómine, sint accépta, ut omnes, qui inítia huius anni cum laetítia celebrámus, réliquum excúrsum eius in tua mereámur transígere caritáte. Per Christum.


1125 & 4 X

Pagina 1125.

Ant. ad communionem He 13,8 Iesus Christus heri et hódie, ipse et in saecula.

Post communionem Adésto, Dómine, pópulis, qui sacra mystéria contigérunt, ut in toto decúrsu huius anni nullis perículis affligántur, qui in tua semper protectióne confídunt. Per Christum.

26. PRO HUMANO LABORE SANCTIFICANDO

A

Ant. ad introitum Gn 1,1 Gn 27 Gn 1,31 In princípio creávit Deus caelum et terram. Et creávit Deus hóminem ad imáginem suam. Vidítque Deus cuncta quae fécerat, et erant valde bona.

Vel: Cf. Ps 89,17 Bónitas tua, Dómine, sit super nos, et opus mánuum nostrárum secúnda nobis.

Collecta Rerum cónditor Deus, qui hóminem iussísti labóris offícia sustinére, da, ut opus quod incípimus huius vitae prosit increméntis, et regno Christi dilatándo tua benignitáte profíciat. Per Dóminum.

Vel: Deus, qui humáno labóre imménsum creatiónis opus iúgiter pérficis atque gubérnas, exáudi preces pópuli supplicántis, et praesta, ut omnes hómines digno potiántur labóre, quo, suam condiciónem honestántes, árctius coniúncti frátribus suis váleant inservíre. Per Dóminum.

1126 & 4 X

Pagina 1126.

Aliae orationes, pp. 112 6-1127.

Super oblata Deus, qui humánum genus praeséntium múnerum et aliménto végetas et rénovas sacraménto, tríbue, quaesumus, ut eórum et corpóribus nostris subsídium non desit et méntibus. Per Christum.

Praefatio V de dominicis " per annum ", p. 541 .

Ant. ad communionem Col 3,17 Omne quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Iesu Christi, grátias agéntes Deo et Patri per ipsum.

Post communionem Unitátis et caritátis mensae partícipes effécti, rogámus, Dómine, cleméntiam tuam, ut, per ópera quae nobis implénda commisísti, et vitam sustentémus terrénam, et regnum tuum aedificémus fidéntes. Per Christum.

B

Aliae orationes

Collecta Deus, qui naturálium rerum virtútes hóminum labóri súbdere voluísti, concéde propítius, ut, opéribus nostris christiáno spíritu inténti, sincéram caritátem cum frátribus exercére, et creatióni divínae perficiéndae sóciam óperam praestáre mereámur. Per Dóminum.

1127 & 4 X

Pagina 1127.


Super oblata Súscipe, Dómine, múnera supplicántis Ecclésiae, et praesta, ut, per humánum quem tibi offérimus labórem, óperi Christi redemptóris consociári mereámur. Per Christum.


Post communionem Gubérna, quaesumus, Dómine, temporálibus adiuméntis quos dignáris aetérnis recreáre mystériis. Per Christum.

27. IN AGRIS CONSERENDIS

A

Ant. ad introitum Cf. Ps 89,17 Bónitas tua, Dómine, sit super nos, et opus mánuum nostrárum secúnda nobis.

Collecta Deus, quo iuvánte, sémina terrae mandámus, tua multiplicánda virtúte, concéde, ut, quae nostris scimus deésse labóribus, per te, qui das solus increméntum, suppleántur abúnde. Per Dóminum.

Aliae orationes, pp. 112 8-1129.

Super oblata Deus, qui verus es corporálium auctor frúctuum et spiritálium summus agrícola, da, quaesumus, labórum proféctus nostrórum, ut fructus terrae abundánter capiámus, et, quae ab una providéntia sumunt princípium, ad tuam glóriam semper cooperéntur. Per Christum.


1128 & 4 X

Pagina 1128.

Praefatio V de dominicis " per annum ", p. 541 .

Ant. ad communionem Ps 84,13 Dóminus dabit benignitátem, et terra nostra dabit fructum suum.

Post communionem Qui tuis nos, Dómine, réficis sacraméntis, mánuum nostrárum adésto labóribus, ut, qui in te vívimus, movémur et sumus, terrae semínibus benedictióne concéssa de segétibus multiplicátis nutriámur. Per Christum.

B

Aliae orationes

Collecta Benedictiónem tuam, Dómine Deus, super pópulum tuum propitiátus infúnde, quátenus, dante te benignitátem, terra nostra próferat fructus suos, quibus ad honórem sancti tui nóminis grata semper mente fruámur. Per Dóminum.

Super oblata Nostris, Dómine, adésto munéribus, ut, qui de granis fruménti deférimus tibi panem in tui Corpus Fílii transmutándum, sémini terrae committéndo per te concéssa benedictióne laetémur. Per Christum.


1129 & 4 X

Pagina 1129.


Post communionem Concéde fidélibus tuis, omnípotens Deus, cóngruam terrae frúctuum largitátem, quibus temporáliter enutríti, spiritálibus quoque profíciant increméntis, ut, quorum in hoc sacraménto pignus accepérunt, bona consequántur aetérna. Per Christum.

28. POST COLLECTOS FRUCTUS TERRAE

Ant. ad introitum Ps 66,7 Terra dedit fructum suum: benedícat nos Deus, Deus noster.

Collecta Dómine, Pater bone, qui terram hómini próvidus tradidísti, concéde, ut frúctibus ex ea colléctis vitam sustentáre possímus, iisdémque ita semper utámur, ut laudi tuae et ómnium utilitáti, te opitulánte, profíciant. Per Dóminum.

Vel: Grátias tibi reférimus, Dómine, pro frúctibus, quos in salútem hóminum terra prodúxit, quátenus, sicut illos summae tuae temperaméntum providéntiae comparávit, ita de terra cordis nostri germen iustítiae et fructus caritátis fácias exoríri. Per Dóminum.

Super oblata Sanctífica, Dómine, múnera, quae tibi de terra fructificánte cum gratiárum actióne deférimus, et, qui nobis terrenárum frugum tríbuis ubertátem, fac mentes nostras caelésti fertilitáte fecúndas. Per Christum.

Praefatio V de dominicis " per annum ", p. 541 .

1130 & 4 X

Pagina 1130.

Ant. ad communionem Cf. Ps 103,13-15 De fructu óperum tuórum, Dómine, satiábitur terra, ut edúcas panem de terra, et vinum laetíficet cor hóminis.

Post communionem Da, quaesumus, Dómine, ut de percéptis terrae frúctibus hoc salutári mystério tibi grátias exhibéntes, eódem operánte in nobis, bona potióra cónsequi mereámur. Per Christum.

29. PRO POPULORUM PROGRESSIONE

Ant. ad introitum 1Jn 3,17 Qui habúerit substántiam huius mundi, et víderit fratrem suum necessitátem habére et cláuserit víscera sua ab eo, quómodo cáritas Dei manet in eo?

Collecta Deus, qui unam dedísti cunctis géntibus oríginem, et unam ex eis in te voluísti famíliam congregáre, tuae caritátis ardóre ómnium corda perfúnde et fratrum suórum desidério iustae progressiónis accénde, ut, per bona quae cunctis affluénter largíris, humána singulórum perficiátur persóna, et aequitas atque iustítia, quavis divisióne subláta, in hóminum societáte firméntur. Per Dóminum.

Super oblata Preces ad te clamántium, Dómine, propitiátus exáudi, et, Ecclésiae tuae oblatióne suscépta, praesta, ut omnes hómines spíritu filiórum Dei repleántur, quátenus, inaequalitátibus in caritáte superátis, una fiat in tua pace populórum família. Per Christum.


1131 & 4 X

Pagina 1131.

Ant. ad communionem Cf. Ps 103,13-15 De fructu óperum tuórum, Dómine, satiábitur terra, ut edúcas panem de terra, et vinum laetíficet cor hóminis.

Vel: Lc 11,9 Pétite, et dábitur vobis; quaerite, et inveniétis; pulsáte, et aperiétur vobis, dicit Dóminus.

Post communionem Uno pane refécti, quo humánam famíliam iúgiter instáuras, quaesumus, Dómine, ut, ex unitátis participatióne sacraménti, válidum et purum hauriámus amórem ad progrediéntes pópulos iuvándos, et ad opus iustítiae, inspiránte caritáte, perficiéndum. Per Christum.

30. PRO PACE ET IUSTITIA SERVANDA

Haec Missa adhiberi nequit in sollemnitate sanctae Dei Genetricis Mariae, die 1 ianuarii.

A

Ant. ad introitum Cf. Qo 36,18-19 Da pacem, Dómine, sustinéntibus te, et exáudi oratiónes servórum tuórum, et dírige nos in viam iustítiae.

Collecta Deus, qui pacíficos revelásti fílios tuos esse vocándos, praesta, quaesumus, ut illam instaurémus sine intermissióne iustítiam, quae sola firmam pacem spóndeat et verácem. Per Dóminum.

1132 & 4 X

Pagina 1132.


Vel: Deus, qui patérnam curam ómnium geris, concéde propítius, ut hómines, quibus unam oríginem dedísti, et unam in pace famíliam constítuant, et fratérno semper ánimo uniántur. Per Dóminum. Aliae orationes, pp. 113 2-1133.

Super oblata Fílii tui, pacífici Regis, sacrifícium salutáre, his sacramentórum signis oblátum, quibus pax et únitas designántur, quaesumus, Dómine, ad concórdiam profíciat inter omnes fílios tuos confirmándam. Per Christum.

Ant. ad communionem Mt 5,9 Beáti pacífici, quóniam fílii Dei vocabúntur.

Vel: Jn 14,27 Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis, dicit Dóminus.

Post communionem Largíre nobis, quaesumus, Dómine, spíritum caritátis, ut, Córpore et Sánguine Unigéniti tui vegetáti, pacem inter omnes, quam ipse relíquit, efficáciter nutriámus. Per Christum.

B

Aliae orationes pro pace

Collecta Deus, cónditor mundi, sub cuius arbítrio ómnium saeculórum ordo decúrrit, adésto propítius invocatiónibus nostris et tranquillitátem pacis praeséntibus concéde tempóribus, ut in láudibus misericórdiae tuae incessábili exsultatióne laetémur. Per Dóminum.

1133 & 4 X

Pagina 1133.


Vel: Deus pacis, immo pax ipsa, quem discórdans ánimus non capit, quem mens cruénta non récipit, praesta, ut, qui concórdes sunt, boni perseverántiam téneant, qui discórdes sunt, mali oblivióne sanéntur. Per Dóminum.

Adhiberi potest etiam Missa pro concordia fovenda, pp. 110 7-1108.

31. TEMPORE BELLI VEL EVERSIONIS

Ant. ad introitum Jr 29,11-12 Jr 14 Dicit Dóminus: Ego cógito cogitatiónes pacis et non afflictiónis; invocábitis me, et ego exáudiam vos, et redúcam captivitátem vestram de cunctis locis.

Vel: Cf. Ps 17,5-7 Circumdedérunt me gémitus mortis, dolóres inférni circumdedérunt me; et in tribulatióne mea invocávi Dóminum, et exaudívit de templo sancto suo vocem meam.

Collecta Deus miséricors et fortis, qui bella cónteris deprimísque supérbos, immanitátes a nobis et lácrimas dignáre festinánter arcére, ut omnes in veritáte tui nominári fílii mereámur. Per Dóminum.

Vel: Deus, auctor pacis et amátor, quem nosse vívere, cui servíre regnáre est, prótege ab ómnibus impugnatiónibus súpplices tuos, ut, qui in defensióne tua confídimus, nullíus hostilitátis arma timeámus. Per Dóminum.

1134 & 4 X

Pagina 1134.


Super oblata Memoráre, Dómine, Fílium tuum, qui est ipse pax, ódia nostra suo Sánguine peremísse, et, mala nostra propitiátus aspíciens, da, ut homínibus quos díligis pacem haec hóstia cum tranquillitáte restítuat. Per Christum.

Ant. ad communionem Jn 14,27 Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis, dicit Dóminus; non quómodo mundus dat, ego do vobis. Non turbétur cor vestrum neque formídet.

Post communionem Uno pane, qui cor hóminis confírmat, suáviter satiátis, da nobis, Dómine, et belli furóres superáre felíciter, et tuam amóris ac iustítiae legem fírmiter custodíre. Per Christum.

32. PRO PROFUGIS ET EXSULIBUS

Ant. ad introitum Ps 90,11 Angelis suis Deus mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis.

Vel: Jr 29,11-12 Jr 14 Dicit Dóminus: Ego cógito cogitatiónes pacis et non afflictiónis; invocábitis me, et ego exáudiam vos, et redúcam captivitátem vestram de cunctis locis.

1135 & 4 X

Pagina 1135.


Collecta Dómine, cui nullus est aliénus, nemo ab opitulatióne longínquus, prófugos et éxsules, segregátos hómines puerósque dispérsos propítius intuére, ut illis réditus in pátriam, nobis erga egénum et ádvenam a te benígnitas tribuátur. Per Dóminum.

Super oblata Dómine, qui tuum voluísti Fílium pónere ánimam suam, ut in unum tuos dispérsos fílios congregáret, praesta, ut haec pacífica oblátio communiónem obtíneat animórum, et caritátem fraternitátis adáugeat. Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 90,2 Refúgium meum et fortitúdo mea, Deus meus, sperábo in eum.

Post communionem Dómine, qui nos uno pane et uno cálice refecísti, da nobis humanitátem in ádvenas ac derelíctos sincéro corde sectári, ut omnes in terra vivéntium congregári dénique mereámur. Per Christum.


1136 & 4 X

Pagina 1136.

33. TEMPORE FAMIS VEL PRO FAME

LABORANTIBUS

A

Ant. ad introitum Ps 73,20 Ps 19 Réspice, Dómine, in testaméntum tuum, et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem.

Collecta Deus, qui bonus et omnípotens ómnibus próvides creatúris, efficácem da nobis dilectiónem erga fratres cibórum inópiam patiéntes, ut, fame depúlsa, líbero ac secúro corde tibi váleant deservíre. Per Dóminum.

Aliae orationes, ab ipsis esurientibus dicendae, p. 113 7.

Super oblata Réspice, Dómine, oblatiónem, quam tibi de tuis datis óptimis exhibémus, ut, quae divínae abundántiam vitae et unitátem in caritáte signíficat, ad aequam nos partitiónem mutuúmque impéllat fraternitátis offícium. Per Christum.

Ant. ad communionem Mt 11,28 Veníte ad me, omnes qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos, dicit Dóminus.

Post communionem Deus, Pater omnípotens, súpplices te rogámus, ut panis vivus, qui de caelo descéndit, ad fratres ínopes nos róboret sublevándos. Per Christum.


1137 & 4 X

Pagina 1137.

B

Aliae orationes, ab ipsis esurientibus dicendae

Collecta Deus, qui mortem non fecísti, et escam praebes omni carni, tuórum famem famulórum miserátus expélle, ut laetius corda nostra et expedítius tibi váleant deservíre. Per Dóminum.

Super oblata Tibi, Dómine, de nostra egestáte haec múnera libénter offérimus, a tua benignitáte supplíciter exorántes, ut tuae sint nobis largitiónis primítiae salutáris. Per Christum.


Post communionem Qui cibum caeléstem, Dómine, a tua largitáte suscépimus, quaesumus, ut spem nobis et robur sic cónferat ad labórem, ut efficáciter nostris fratrúmque necessitátibus subveníre possímus. Per Christum.

34. TEMPORE TERRAEMOTUS

Collecta Deus, qui fundásti terram super stabilitátem suam, parce metuéntibus, propitiáre supplícibus, ut, treméntis terrae perículis pénitus amótis, cleméntiam tuam iúgiter sentiámus, et, tua protectióne secúri, tibi serviámus gratánter. Per Dóminum.

1138 & 4 X

Pagina 1138.

35. AD PETENDAM PLUVIAM

Collecta Deus, in quo vívimus, movémur et sumus, plúviam nobis tríbue congruéntem, ut, praeséntibus subsídiis sufficiénter adiúti, sempitérna fiduciálius appetámus. Per Dóminum.

36. AD POSTULANDAM AERIS SERENITATEM

Collecta Omnípotens sempitérne Deus, qui nos et castigándo sanas et ignoscéndo consérvas, praesta supplícibus tuis, ut optáta áeris serenitáte laetémur, et pietátis tuae donis ad glóriam nóminis tui salutémque nostram semper utámur. Per Dóminum.

37. AD REPELLENDAS TEMPESTATES

Collecta Deus, cuius nutu univérsa obo´ diunt eleménta, te súpplices exorámus, ut, sedátis terréntibus procéllis, in matériam tránseat laudis comminátio potestátis. Per Dóminum.

1139 & 4 X

Pagina 1139.

III. AD DIVERSA

38. PRO REMISSIONE PECCATORUM

A

Ant. ad introitum Cf. Sg 11,24-25 Sg 11,27 Miseréris ómnium, Dómine, et nihil odísti eórum quae fecísti, dissímulans peccáta hóminum propter paeniténtiam, et párcens illis, quia tu es Dóminus Deus noster.

Collecta Súpplicum preces, quaesumus, Dómine, propitiátus exáudi, et confiténtium tibi parce peccátis, ut páriter nobis indulgéntiam tríbuas benígnus et pacem. Per Dóminum.

Vel: Propitiáre, Dómine, pópulo tuo, et ab ómnibus absólve peccátis, ut, quod nostris offensiónibus promerémur, tua indulgéntia repellátur. Per Dóminum. Aliae orationes, p. 114 0.

Super oblata Hóstias tibi, Dómine, placatiónis et laudis offérimus, ut et delícta nostra miserátus absólvas, et nutántia corda tu dírigas. Per Christum.

Praefatio IV de dominicis " per annum ", p. 540 .

Ant. ad communionem Lc 15,10 Gáudium erit coram Angelis Dei super uno peccatóre paeniténtiam agénte.

1140 & 4 X

Pagina 1140.


Post communionem Praesta nobis, miséricors Deus, ut, percipiéntes hoc múnere véniam peccatórum, illa deínceps vitáre tua grátia valeámus, et tibi sincéro corde servíre. Per Christum.

B

Aliae orationes

Collecta Omnípotens et mitíssime Deus, qui sitiénti pópulo tuo fontem vivéntis aquae de petra produxísti: educ de cordis nostri durítia lácrimas compunctiónis; ut peccáta nostra plángere valeámus, remissionémque eórum, te miseránte, mereámur accípere. Per Dóminum.

Super oblata Hanc oblatiónem, quaesumus, Dómine quam maiestáti tuae pro peccátis nostris offérimus, propítius réspice et praesta, ut sacrifícium ex quo homínibus prófluit fons véniae Sancti Spíritus grátiam lácrimas effundéndi pro nostris offensiónibus largiátur. Per Christum.


Post communionem Tui, Dómine, sacraménti veneránda percéptio fáciat nos gemítibus lacrimárum máculas nostrórum dilúere peccatórum atque optátae nobis, te largiénte, indulgéntiae praestet efféctum. Per Christum.


1141 & 4 X

Pagina 1141.

39. AD POSTULANDAM CONTINENTIAM

Collecta Caelésti, Dómine, Sancti Spíritus igne corda nostra cleménter exúre ut tibi casto córpore serviámus, et mundo corde placeámus. Per Dóminum.

Super oblata Accépta tibi sint, Dómine, nostra dona ut, indulgéntia tua adiuvánte, sacrificáre tibi hóstiam laudis plena libertáte ac pura mente possímus quos dignátus es salváre per grátiam. Per Christum.

Post communionem Percépta nobis sacraménta, quae súmpsimus, reflóreat cor et caro nostra vigóre pudicítiae et castimóniae novitáte, ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus. Per Christum.

40. AD POSTULANDAM CARITATEM

Ant. ad introitum Ez 36,26-28 Dicit Dóminus: Auferam cor lapídeum de carne vestra, et dabo vobis cor cárneum, et spíritum meum ponam in médio vestri: et éritis mihi in pópulum, et ego ero vobis in Deum.

1142 & 4 X

Pagina 1142.

Collecta Corda nostra, quaesumus, Dómine, tuae Spíritu caritátis inflámma, ut tuae digna semper ac plácita maiestáti cogitáre et te in frátribus sincére dilígere valeámus. Per Dóminum.

Super oblata Propítius, Dómine, quaesumus, haec dona sanctífica, et, hóstiae spiritális oblatióne suscépta, concéde, ut caritátem tuam ad omnes possímus exténdere. Per Christum.

Ant. ad communionem 1Co 13,13 Nunc autem manent fides, spes, cáritas, tria haec: maior autem horum est cáritas.

Post communionem Quos uno pane caelésti satiásti, quaesumus, Dómine, ut Sancti Spíritus grátia perfúndas, et abundánter refícias perféctae dulcédine caritátis. Per Christum.

41. PRO FAMILIARIBUS ET AMICIS

Ant. ad introitum Cf. Ps 121,6-8 Rogáte quae ad pacem sunt Ierúsalem, et abundántia diligéntibus te Propter fratres meos et próximos meos loquébar pacem de te.

Collecta Deus, qui caritátis dona, per grátiam Sancti Spíritus, tuórum fidélium córdibus infudísti, da fámulis tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis, ut te tota virtúte díligant, et, quae tibi sunt plácita, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.

1143 & 4 X

Pagina 1143.

Super oblata Miserére, Dómine, fámulis tuis, pro quibus hoc laudis sacrifícium tuae offérimus maiestáti, ut, per haec sancta, supérnae benedictiónis grátiam obtíneant, et glóriam aetérnae beatitúdinis acquírant. Per Christum.

Ant. ad communionem Mt 12,50 Quicúmque fécerit voluntátem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est, dicit Dóminus.

Post communionem Te quaesumus, Dómine, suméntes divína mystéria, ut fámulis tuis, quibus dedísti in nos caritátem, indulgéntiam tríbuas peccatórum, consolatiónem vitae gubernationémque perpétuam, quátenus nos omnes, tibi unánimes serviéntes, ante fáciem tuam congaudéntes perveníre mereámur. Per Christum.

42. PRO AFFLIGENTIBUS NOS

Ant. ad introitum Lc 6,27-28 Dilígite inimícos vestros, dicit Dóminus; benefácite his qui odérunt vos; benedícite maledicéntibus vobis, et oráte pro calumniántibus vos.

Collecta Deus, qui caritátis tuae praecépto voluísti, ut nos affligéntibus amórem impendámus sincérum, da nobis ita novae legis sequi mandáta, ut bona pro malis réddere et álii aliórum ónera portáre studeámus. Per Dóminum.

1144 & 4 X

Pagina 1144.


Super oblata Pacem cum ómnibus habére cupiéntes, tibi, Dómine, pro his qui nobis adversántur hoc sacrifícium offérimus, et Fílii tui mortem commemorámus, per quam, cum inimíci essémus, tibi reconciliáti sumus. Per Christum.

Ant. ad communionem Mt 5,9-10 Beáti pacífici, quóniam fílii Dei vocabúntur. Beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

Post communionem Per haec pacis nostrae mystéria, da nos, Deus, cum ómnibus esse pacíficos, et eos qui nobis adversántur tibi gratos effícere, nobísque placátos. Per Christum.

43. PRO CAPTIVITATE DETENTIS

Ant. ad introitum Ps 87,2-3 Dómine, Deus salútis meae, in die clamávi et nocte coram te. Intret in conspéctu tuo orátio mea, inclína aurem tuam ad precem meam.

Collecta Deus, cuius Fílius, ad rediméndum genus humánum a captivitáte peccáti, formam servi accípere dignátus est, da fámulis tuis in vínculis constitútis, ut illa libertáte potiántur, qua omnes hómines, fílios tuos, voluísti donári. Per Dóminum.

1145 & 4 X

Pagina 1145.


Super oblata Per humánae redemptiónis salutáre sacraméntum, quod tibi, Dómine, offérimus, praesta, ut fámuli tui a captivitáte solvántur, et ánimae perpétua gáudeant libertáte. Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 68,31 Ps 34 Laudábo nomen Dei cum cántico, et magnificábo eum in laude. Quóniam exaudívit páuperes Dóminus, et vinctos suos non despéxit.

Post communionem Nostrae libertátis prétium recoléntes, tuam, Dómine, pro frátribus nostris implorámus cleméntiam, ut a vínculis solvántur, et servi fiant iustítiae tuae. Per Christum.

44. PRO DETENTIS IN CARCERE

Collecta Omnípotens et miséricors Deus, cui soli patent córdium secréta, qui iustum agnóscis et ímpium iustificáre vales, exáudi preces nostras pro fámulis tuis in cárcere deténtis, et praesta, ut per patiéntiam et spem in afflictióne sublevéntur, et cítius váleant sine offensióne ad própria revérti. Per Dóminum. Pro detentis in carcere propter Evangelium, adhiberi possunt orationes Pro christianis persecutione vexatis, pp. 111 9-1120.

1146 & 4 X

Pagina 1146.

45. PRO INFIRMIS

Ant. ad introitum Ps 6,3-4 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea, et ánima mea turbáta est valde.

Vel: Cf. Is 53,4 Vere languóres nostros Dóminus tulit, et dolóres nostros ipse portávit.

Collecta Deus, qui languóres nostros voluísti ab Unigénito Fílio tuo portári, ut infirmitátis et patiéntiae virtútem osténderes humánae, preces nostras pro frátribus in aegritúdine pósitis benígnus exáudi, et praesta, ut, qui dolóribus, aerúmnis aliísve morbis premúntur, et inter eos qui beáti praedicántur se séntiant eléctos, et Christo pro mundi salúte patiénti se sciant unítos. Per Dóminum.

Vel: Omnípotens sempitérne Deus, salus aetérna credéntium, exáudi nos pro fámulis tuis infírmis, pro quibus misericórdiae tuae implorámus auxílium, ut, réddita sibi sanitáte, gratiárum tibi in Ecclésia tua réferant actiónes. Per Dóminum.

Super oblata Deus, cuius nútibus vitae nostrae moménta decúrrunt, súscipe preces et hóstias, quibus tuam pro frátribus aegrotántibus misericórdiam implorámus, ut, de quorum perículo metúimus, de eórum salúte laetémur. Per Christum.


1147 & 4 X

Pagina 1147.

Ant. ad communionem Col 1,24 Adímpleo, quae desunt passiónum Christi in carne mea, pro córpore eius, quod est Ecclésia.

Post communionem Deus, infirmitátis humánae singuláre praesídium, auxílii tui super infírmos fámulos tuos osténde virtútem, ut, ope misericórdiae tuae adiúti, Ecclésiae tuae sanctae incólumes repraesentári mereántur. Per Christum.

46. PRO MORIENTIBUS

Ant. ad introitum Rm 14,7-8 Nemo nostrum sibi vivit, et nemo sibi móritur: sive enim vívimus, Dómino vívimus; sive mórimur, Dómino mórimur. Sive ergo vívimus sive mórimur, Dómini sumus.

Vel: Cf. Is 53,4 Vere languóres Dóminus tulit, et dolóres nostros ipse portávit.

Collecta Omnípotens et miséricors Deus, qui humáno géneri, per ipsum mortis institútum, aetérnae vitae áditum misericórditer reserásti, réspice propítius fámulum tuum extrémo agóne laborántem, ut, consociátus Fílii tui passióni et eius sánguine signátus, tibi váleat immaculátus praesentári. Per Dóminum.

Vel, pro hodie morituris: Omnípotens et miséricors Deus, qui amórem tuum creatúris ómnibus ubíque maniféstas, audi benígne preces quas pro hódie moritúris effúndimus, ut, pretióso sánguine Fílii tui redémpti, absque peccáti mácula de hoc mundo váleat exíre atque in sinu misericórdiae tuae perénniter requiéscere. Per Dóminum.

1148 & 4 X

Pagina 1148.


Super oblata Súscipe, Deus, hóstiam, quam tibi pro fámulo tuo in extrémo vitae constitúto fidénter offérimus, et da per eam univérsa illíus delícta purgári, ut, qui tuae dispositiónis aerúmnis in hac vita prémitur, in futúra réquiem consequátur aetérnam. Per Christum.

Ant. ad communionem Col 1,24 Adímpleo quae desunt passiónum Christi in carne mea, pro córpore eius, quod est Ecclésia.

Vel: Jn 6,54 Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, habet vitam aetérnam, dicit Dóminus, et ego resuscitábo eum in novíssimo die.

Post communionem Per huius, Dómine, sacraménti virtútem, fámulum tuum dignáre cleménter tua grátia sustinére, ut in hora mortis contra se inimícum praevalére non vídeat, sed cum Angelis tuis tránsitum habére mereátur ad vitam. Per Christum.

47. AD POSTULANDAM GRATIAM BENE MORIENDI

Ant. ad introitum Ps 22,4 Si ambulávero in médio umbrae mortis, non timébo mala, quóniam tu mecum es, Dómine, Deus meus. Virga tua et báculus tuus ipsa me consoláta sunt.

1149 & 4 X

Pagina 1149.


Collecta Deus, qui nos ad imáginem tuam creásti, et pro nobis Fílium tuum mortem subíre voluísti, concéde supplícibus tuis ita vigiláre omni témpore orántes, ut absque peccáti mácula de hoc mundo exíre, et in sinu misericórdiae tuae cum exsultatióne requiéscere mereámur. Per Dóminum.

Super oblata Sicut mortem nostram occidísti, Dómine, morte Unigéniti tui, ita eiúsdem sacraménti virtúte praesta, ut, voluntáti tuae obodiéntes usque ad mortem, cum pace et fidúcia de hoc saeculo exíre, et ipsíus resurrectiónis partícipes éffici tuo múnere valeámus. Per Christum.

Praefatio communis V, p. 561 , vel VI, p. 562 .

Ant. ad communionem Rm 14,7-8 Nemo nostrum sibi vivit, et nemo sibi móritur: sive enim vívimus, Dómino vívimus. sive mórimur, Dómino mórimur. Sive ergo vívimus sive mórimur, Dómini sumus.

Vel: Lc 21,36 Vigiláte omni témpore, orántes, ut digni habeámini stare ante Fílium hóminis.

Post communionem Immortalitátis pígnora, Dómine, per haec mystéria consecúti, pro nostrae mortis éxitu pietátis tuae auxílium súpplices implorámus, ut, inimíci superátis insídiis, in sinu glóriae tuae reficiámur aetérnae. Per Christum.


1150 & 4 X

Pagina 1150.

48. IN QUACUMQUE NECESSITATE

A

Ant. ad introitum Salus pópuli ego sum, dicit Dóminus: de quacúmque tribulatióne clamáverint ad me, exáudiam eos, et ero illórum Dóminus in perpétuum.

Collecta Deus, refúgium nostrum in labóribus, virtus in languóribus, solámen in flétibus, parce pópulo tuo, ut, dignis flagellatiónibus castigátus, in tua miseratióne dénique respíret. Per Dóminum.

Super oblata Oblatiónes famíliae tuae, quaesumus, Dómine, súscipe miserátus, ut, sub tuae protectiónis auxílio, et colláta non perdant, et ad aetérna dona pervéniant. Per Christum.

Ant. ad communionem Mt 11,28 Veníte ad me, omnes qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos, dicit Dóminus.

Post communionem Sentiámus, Dómine, quaesumus, tui perceptióne sacraménti, subsídium mentis et córporis, ut, in utróque salváti, de caeléstis remédii plenitúdine gloriémur. Per Christum.


1151 & 4 X

Pagina 1151.

B

Ant. ad introitum Cf. Ps 43,26 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Collecta Omnípotens et miséricors Deus, afflictiónem nostram propitiátus inténde, et ita filiórum tuórum onus álleva fidémque confírma, ut in patérna semper providéntia tua sine dubitatióne confídant. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, Dómine, múnera, quae tibi fidénter offérimus, et, quam maeróris amaritúdinem sustinémus, fac, ut in suavitátis sacrifícium convertátur. Per Christum.

Ant. ad communionem Jn 16,23-24 Si quid petiéritis Patrem in nómine meo, dabit vobis. Pétite et accipiétis, ut gáudium vestrum sit plenum, dicit Dóminus.

Post communionem Te súpplices, Dómine, exorámus, ut, dápibus recreáti munitíque divínis, et futúros labóres fórtiter ággredi valeámus, et fratres in pressúra pósitos impénsius confirmémus. Per Christum.


1152 & 4 X

Pagina 1152.

C

Aliae orationes

Collecta Deus, qui nos in tantis perículis constitútos, pro humána scis fragilitáte non posse subsístere, da nobis salútem mentis et córporis, ut ea, quae pro peccátis nostris pátimur, te adiuvánte vincámus. Per Dóminum.

Vel: Da, quaesumus, Dómine, pópulo tuo diabólica vitáre contágia, et te solum Deum pura mente sectári. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, quaesumus, Dómine, preces et oblatiónes nostras, ut, qui peccatórum nostrórum flagéllis percútimur, miseratiónis tuae grátia liberémur. Per Christum.


Post communionem Tribulatiónem nostram, quaesumus, Dómine, propítius réspice, et iram tuae indignatiónis, quam pro peccátis nostris iuste merémur, per passiónem Fílii tui, propitiátus avérte. Per Christum.


1153 & 4 X

Pagina 1153.


Missale Romanum 2002 continu 1120