Missale 1962 335

DOMINICA SEXTA post Epiphaniam

II classis

Ant. ad Introitum Ps. 96, 7-8

Adorate Deum, omnes Angeli eius: 536 audivit, et laetáta est Sion: /"^m   et exsultaverunt fíliae Iudae. JL   JL Ps. ibid., 1 Dóminus regnavit, exsultet terra: laeténtur ínsulae multae. V. Glória Patri.

Oratio

Praesta,quaesumus,omnípotens Deus : 337 ut, semper rationabilia meditantes, quae tibi sunt placita, et dictis exsequámur, et factis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Thessalonicenses. i Thess, i, 2-10
338 Fratres: Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione, memores operis fidei vestrae, et laboris, et caritatis, et sustinentiae spei Dómini nostri Iesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum: scientes, fratres, dilecti a Deo, electionem vestram: quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos. Et vos imitatores nostri facti estis, et Dómini, excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti: ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia. A vobis enim diffamatus est sermo Dómini, non solum in Macedonia et in Achaia, sed et in omni loco fides vestra, quae est ad Deum, profecta est, ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui. Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos: et quómodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero, et exspectare Fílium eius de caelis (quem suscitavit ex mortuis) Iesum, qui eripuit nos ab ira ventura.

339 Graduale Ps. ioi, 16-17

Timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam. V. Quoniam aedificávit Dóminus Sion, et videbitur in maiestáte sua.

340 Allelúia, allelúia. V. Ps. 96, 1 Dóminus regnavit, exsultet terra: laeténtur ínsulae multae. Allelúia.

+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.     Mt. 13,31-35
341 In illo témpore: Dixit Iesus turbis parabolam hanc: Simile est regnum caelórum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo: quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, maius est omnibus oléribus, et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant, et habitent in ramis eius. Aliam parabolam locútus est eis: Simile est regnum caelórum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum. Haec ómnia locútus est Iesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis: ut impleretur quod dictum erat per Prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi. Credo.

Ant. ad Offertorium   Ps. 117, 16 et 17 342

Dextera Dómini fecit virtutem, dextera Dómini exaltavit me: non moriar, sed vivam, et narrabo opera Dómini.

Secreta
343 Haec nos oblatio, Deus, mundet, quaesumus, et renovet, gubernet et protegat. Per Dóminum. Praefatio de Ssma Trinitate.

Ant. ad Communionem       Luc. 4, 22 344

Mirabantur omnes de his, quae procedebant de ore Dei.

Postcommunio

Caeléstibus, Domine, pasti deliciis: 345 quaesumus; ut semper eadem, per quae veraciter vivimus, appetamus. Per Dóminum nostrum.


TEMPUS SEPTUAGESIMAE

DOMINICA IN SEPTUAGESIMA

II classis

Statio ad S. Laurentium extra muros


Ant. ad Introitum        Ps. 17, 5, 6 et 7
346 Circumdedérunt me gemitus mortis, dolores inferni circumdedérunt me: et in tribulatióne mea invocavi Dóminum, et exaudivit de templo sancto suo vocem meam. Ps. ibid., 2-3 Diligam te, Domine, fortitudo mea: Dóminus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. V. Glória Patri.

§ Non dicitur Glória in excelsis in Missis de Tempore ab hac dominica usque ad feriam IV Hebdomadae sanctae inclusive, neque in dominicis, neque in feriis.

Oratio
347 Preces populi tui, quaesumus, Dómine, clementer exaudi: ut, qui iuste pro peccatis nostris affligimur, pro tui nominis glória misericorditer liberemur. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios. 1 Cor. 9, 24-27 et 10, 1-5
348 Fratres: Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ? Sic currite, ut comprehendatis. Omnis autem qui in agóne contendit, ab omnibus se abstinet: et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant; nos autem incorruptam. Ego ígitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi áërem verberans: sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar. Nolo enim vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Móyse baptizati sunt in nube, et in mari: et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eundem potum spiritalem biberunt: (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus): sed non in pluribus eórum beneplacitum est Deo.

Graduale Ps. 9, 10-11 et 19-20 349

Adiutor in opportunitatibus, in tribulatione: sperent in te, qui noverunt te: quoniam non derelínquis quaeréntes te, Domine. V. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis: patientia pauperum non peribit in aetérnum: exsurge, Domine, non praeváleat homo.

^ A Septuagesima usque ad feriam III post dominicam Quinquagesimae inclusive, quando in feriis adhibetur Missa dominicae, non dicitur tractus, sed tantum graduale.

Tractus Ps. 129, 1-4 350

De profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi vocem meam. V. Fiant aures tuae intendentes in orationem servi tui. V. Si iniquitates observaveris, Domine: Domine, quis sustinebit? V. Quia apud te propitiatio est, et propter legem tuam sustinui te, Domine.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.     Mt. 20, 1-16
351 In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Simile est regnum caelórum homini patrifamílias, qui éxiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod iustum fuerit, dabo vobis. Illi autem abierunt. Iterum autem éxiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter. Circa undecimam vero éxiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi? Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. Cum sero autem factum esset, dicit dóminus vineae procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem, incipiens a novissimis usque ad primos. Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt síngulos denarios. Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi síngulos denarios. Et accipientes murmurabant adversus patremfamílias, dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestus. At ille respondens uni eórum, dixit: Amíce, non facio tibi iniuriam: nonne ex denario convenisti mecum? Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. Aut non licet mihi, quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Credo.

352 Ant. ad Offertorium Ps. 91, 2

Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime.

Secreta
353 Muneribus nostris, quaesumus, Dómine, precibúsque susceptis: et caeléstibus nos munda mysteriis, et clementer exaudi. Per Dóminum nostrum Iesum Christum.

Praefatio de Ssma Trinitate.

Ant. ad Communionem   Ps. 30, 17-18 354

Illumina fáciem tuam super servum tuum, et salvum me fac in tua misericordia: Domine, non confundar, quoniam invocavi te.

Postcommunio
355 Fideles tui, Deus, per tua dona firméntur: ut eadem et percipiéndo requirant, et quaeréndo sine fine percipiant. Per Dóminum.


DOMINICA IN SEXAGESIMA

II classis Statio ad S. Paulum

Ant. ad Introitum Ps. 43, 23-26
356 Exsurge, quare obdormis, Dómine? exsurge, et ne repellas in finem: quare fáciem tuam avertis, oblivisceris tribulationem nostram? adhaesit in terra venter noster: exsurge, Domine, adiuva nos, et libera nos. Ps. ibid., 2 Deus, auribus nostris audivimus: patres nostri annuntiaverunt nobis. V. Glória Patri.

Oratio
357 Deus, qui conspicis, quia ex nulla nostra actione confidimus: concede propitius; ut, contra adversa ómnia, Doctoris gentium protectione mu-niámur. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios. 2 Cor. ii, 19-33 et 12, 1-9
358 Fratres: Libenter suffertis insipientes: cum sitis ipsi sapientes. Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in fáciem vos caedit. Secúndum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego: Hebraei sunt, et ego: Israelitae sunt, et ego: Semen Abrahae sunt, et ego: Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico) plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. A Iudaeis quinquies quadragenas, una minus, accepi. Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui: in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus: in labore et aerúmna, in vigiliis multis, in fame et siti, in ieiuniis multis,in frigore et nuditate: praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea cotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor ? quis scandalizatur, et ego non

uror? Si gloriari oportet: quae infirmitatis meae sunt, gloriabor. Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, qui est benedíctus in saecula, scit quod non mentior. Damasci, praepositus gentis Aretae regis, custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet: et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus eius. Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Dómini. Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum huiusmodi usque ad tertium caelum. Et scio huiusmodi hominem, sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit: quoniam raptus est in paradisum: et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui. Pro huiusmodi gloriabor: pro me autem nihil gloriabor, nisi in infirmitatibus meis. Nam, et si voluero gloriari, non ero insipiens: veritatem enim dicam: parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me. Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus sátanae, qui me colaphizet. Propter quod ter Dóminum rogavi, ut discederet a me: et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter ígitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.

Graduale Ps. 82, 19 et 14

Sciant gentes, quoniam nomen tibi 359 Deus: tu solus Altissimus super omnem terram. V. Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante fáciem venti.

§ Quando in feriis adhibetur Missa dominicae, non dicitur tractus, sed tantum graduale.

Tractus Ps. 59, 4 et 6
360 Commovisti, Domine, terram, et conturbasti eam.. V. Sana contritiones eius, quia mota est. V. Ut fugiant a facie arcus: ut liberentur electi tui.

+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 8, 4-15
361 In illo témpore: Cum turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad Iesum, dixit per similitudinem: Exiit, qui seminat, semináre semen suum: et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud. Et aliud cecidit supra petram: et natum áruit, quia non habebat humorem. Et aliud cecidit inter spinas, et simul exórtae spinae suffocaverunt illud. Et aliud cecidit in terram bonam: et ortum fecit fructum centuplum. Haec dicens, clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat. Interrogabant autem eum discipuli eius, quae esset haec parabola. Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intellegant. Est autem haec parabola: Semen est verbum Dei. Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt: deínde venit diabolus, et tollit verbum de corde eórum, ne credentes salvi fiant. Nam qui supra petram: qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum: et hi radices non habent: qui ad tempus credunt, et in témpore tentationis recedunt. Quod autem in spinas cecidit: hi sunt, qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitae euntes, suffocantur, et non referunt fructum. Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. Credo.

Ant. ad Offertorium        Ps. 16, 5, 6-7
362 Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea: inclina aurem tuam, et exaudi verba mea: mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te, Domine.

Secreta
363 Oblatum tibi, Domine, sacrificium vivificet nos semper et múniat. Per Dóminum.

Praefatio de Ssma Trinitate.

Ant. ad Communionem Ps. 42, 4 364

Introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat iuventutem meam.

Postcommunio
365 Supplices te rogamus, omnípotens Deus: ut, quos tuis réficis sacramentis, tibi etiam placitis moribus dignánter deservíre concedas. Per Dóminum nostrum.


DOMINICA IN QUINQUAGESIMA

II classis Statio ad S. Petrum

Ant. ad Introitum Ps. 30, 3-4
366 Esto mihi in Deum protectórem, et in locum refugii, ut salvum me facias: quoniam firmamentum meum, et refugium meum es tu: et propter nomen tuum dux mihi eris, et enútries me. Ps. ibid., 2 In te, Domine, speravi, non confundar in aetérnum: in iustitia tua libera me, et éripe me. V. Glória Patri.

Oratio
367 Preces nostras, quaesumus, Domine, clementer exaudi: atque, a peccatorum vinculis absolutos, ab omni nos adversitáte custodi. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios. i Cor. 13, 1-13
368 Fratres: Si linguis hominum loquar, et Angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria ómnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum, ita ut árdeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Caritas pátiens est, benigna est: caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati: ómnia suffert, ómnia credit, ómnia sperat, ómnia sustinet. Caritas numquam excidit: sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. Videmus nunc per speculum in aenigmate: tunc autem facie ad fáciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec: maior autem horum est caritas.

369 Graduale Ps. 76, 15 et 16

Tu es Deus qui facis mirabilia solus: notam fecisti in gentibus virtutem tuam. V. Liberasti in brácchio tuo populum tuum, filios Israel, et Ioseph.

T Quando in feriis adhibetur Missa dominicae, non dicitur tractus, sed tantum graduale.

Tractus Ps. 99, 2-3
370 Iubilate Deo, omnis terra: servite Domino in laetítia. V. Intrate in conspectu eius in exsultatione: scitote, quod Dóminus ipse est Deus. V. Ipse fecit nos, et non ipsi nos: nos autem populus eius, et oves páscuae eius.

+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam.       Luc. 18, 31-43
371 In illo témpore: Assumpsit Iesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Ierosólymam, et consummabuntur ómnia, quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis. Tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellábitur, et conspuetur: et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget. Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intellegebant quae dicebantur. Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam, mendicans. Et cum audiret turbam praetereúntem, interrogabat quid hoc esset. Dixerunt autem ei, quod Iesus Nazarenus transiret. Et clamavit, dicens: Iesu, fili David, miserere mei. Et qui praeíbant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. Stans autem Iesus, iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum, dicens: Quid tibi vis faciam ? At ille dixit: Domine, ut videam. Et Iesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur illum, magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo. Credo.

Ant. ad Offertorium      Ps. 118, 12-13
372 Benedíctus es, Domine, doce me iustificationes tuas: in labiis meis pronuntiávi ómnia iudicia oris tui.

Secreta
373 Haec hostia, Domine, quaesumus, emundet nostra delicta: et, ad sacrificium celebrandum, subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. Per Dóminum nostrum.

Praefatio de Ssrfta Trinitate.

Ant. ad Communionem   Ps. 77, 29-30
374 Manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eórum attulit eis Dóminus: non sunt fraudáti a desiderio

Postcommunio
375 Quaesumus, omnípotens Deus: ut, qui caeléstia alimenta percepimus, per haec contra ómnia adversa muniámur. Per Dóminum.


TEMPUS QUADRAGESIMAE


Feria quarta cinerum

I classis



DE BENEDICTIONE CINERUM

Ante Missam benedicuntur cineres facti de ramis olivarum, sive aliarum arborum, praecedenti anno benedictis, hoc modo:

Sacerdos, indutus pluviali violaceo, vel sine casula, cum ministris similiter indutis, procedit ad benedicendum cineres in vase aliquo super altari positos. Et primo cantatur a choro sequens antiphona:

Ps. 68, 17

Exaudi nos, Domine, quoniam benigna est misericordia tua: secúndum multitudinem miserationum tuarum respice nos, Domine. Ps. ibid., 2 Salvum me fac, Deus: quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. V. Glória Patri. Repetitur Exaudi nos.

Deinde sacerdos, ad latus Epistolae, non vertens se ad populum, manibus iunctis (quod servatur etiam in orationibus omnium benedictionum quoad manus iunctas) dicit:

V. Dóminus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Oremus. Oratio
377 Omnípotens sempitérne Deus, parce paeniténtibus, propitiare supplicántibus: et mittere dignéris sanctum Angelum tuum de caelis, qui benedícat et sancti licet hos cineres, ut sint remedium salubre omnibus nomen sanctum tuum humiliter implorántibus, ac semetípsos pro conscientia delictorum suorum accusantibus, ante conspectum divinae clementiae tuae facinora sua deplorántibus, vel sereníssimam pietatem tuam suppliciter obnixéque flagitántibus : et praesta per invocationem sanctissimi nominis tui; ut, quicumque per eos aspersi fuerint, pro redemptione peccatorum suorum, corporis sanitatem, et animae tutelam percipiant. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Oremus. Oratio

Deus, qui non mortem, sed paenitentiam desíderas peccatorum: fragilitatem condicionis humanae benignissime respice ; et hos cineres, quos causa proferéndae humilitatis, atque promeréndae véniae, capitibus nostris imponi decernimus, bene ^dicere pro tua pietate dignare: ut, qui nos cinerem esse, et ob pravitátis nostrae deméritum in pulverem reversúros cognoscimus; peccatorum omnium veniam, et praemia paenitentibus repromíssa, misericorditer consequi mereamur. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Oremus. Oratio

Deus, qui humiliatione flecteris, et satisfactione placáris: aurem tuae pietatis inclina precibus nostris ; et capitibus servorum tuorum, horum cinerum aspersióne contáctis, effunde propitius gratiam tuae benedictionis: ut eos et spiritu compunctiónis répleas, et quae iuste postulaverint, efficaciter tribuas ; et concessa perpetuo stabilita et intacta manere decérnas. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Oremus. Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui Ninivitis in cinere et cilicio paenitentibus indulgéntiae tuae remedia praestitisti: concede propitius ; ut sic eos imitemur habitu, quatenus véniae prosequimur obtentu. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Postea celebrans, imposito incenso in thuribulo, ter aspergit cineres aqua benedicta, dicendo antiphonam Asperges, sine cantu et sine psalmo, et ter adolet incenso.


DE IMPOSITIONE CINERUM

Deinde dignior sacerdos ex clero, accedens ad altare, imponit cineres celebranti non genuflexo. Si vero non adsit alius sacerdos, ipsemet celebrans, ad altare conversus, sibi ipsi cineres imponit in capite, nihil dicens, et cantatur statim a choro

Antiphona loël. 2, 13

Immutémur habitu,in cinere et cilicio: 381 ieiunémus, et plorémus ante Dóminum: quia multum misericors est dimittere peccata nostra Deus noster.

Alia antiph.     Ibid., 17 et Esth. 13, 17 382

Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Dómini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo: et ne claudas ora canentium te, Domine. Sequitur

Responsorium Esth. 13 et loël. 2 383

Emendémus in mélius, quae ignoranter peccavimus: ne subito praeoccupat! die mortis, quaerámus spatium paeniténtiae, et invenire non possimus. * Attende, Domine, et miserere: quia peccavimus tibi. V. Ps. 78, 9 Adiuva nos, Deus salutaris noster: et propter honorem nominis tui, Domine, libera nos. Attende, Domine. V. Glória Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Attende, Domine.

Sacerdos vero, dum cantantur antiphonae et responsorium, detecto capite, primo imponit cineres digniori sacerdoti, a quo ipse accepit, deinde ministris paratis, genibus flexis coram altari, dicens :

384 Gen. 3, 19 Memento, homo, quia pulvis es, et in pulverem reverteris.

Postea veniunt alii, primo clerus per ordinem, deinde populus : et genibus flexis ante altare, singulatim recipiunt cineres a sacerdote, ut dictum est de ministris. Completa cinerum impositione, sacerdos dicit:

V. Dóminus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
385 Concede nobis, Domine, praesídia militiae christianae sanctis inchoare ieiuniis: ut, contra spiritales nequitias pugnatúri, continentiae muniámur auxiliis. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

§ Si solemnis benedictio cinerum tardioribus horis fiat, licet primo mane, ante Missam, cineres benedicere forma simplici, absque cantu, ordine supradescripto. Item eadem forma adhiberi potest ubi ministri sacri vel cantores haberi nequeant.

§ Benedictio cinerum, quae semel, mane, ante Missam principalem peracta est, ante Missam vespertinam iterari potest, de Ordinarii loci facultate, in ecclesiis ubi Missa vespertina cum magno fidelium concursu celebrari solet.


DE MISSA

Statio ad S. Sabinam

In Missa quae benedictionem cinerum sequitur, omittuntur psalmus Iudica me, Deus cum sua antiphona, necnon confessio cum absolutione, versibus sequentibus atque orationibus Aufer a nobis et Oramus te, Domine. Sacerdos igitur cum ad altare accesserit, statim illud ascendit et osculatur in medio.

Antiphona ad Introitum Sap. u, 24, 25 et 27
386 Misereris omnium, Domine, et nihil odisti eórum quae fecisti, dissímulans peccata hominum propter paenitentiam et parcens illis: quia tu es Dóminus Deus noster. Ps. 56, 2 Miserere mei, Deus, miserere mei: quoniam in te confidit anima mea. V. Glória Patri.

Oratio

Praesta, Domine, fidelibus tuis: ut 387 ieiuniorum veneranda solémnia, et congrua pietate suscipiant, et secura devotione percúrrant. Per Dóminum.

Léctio Ioélis Prophetae. Ioël. 2, 12-19
388 Haec dicit Dóminus: Convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio, et in fletu, et in planctu. Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dóminum Deum vestrum: quia benignus et misericors est, pátiens, et multae misericordiae, et praestábilis super malitia. Quis scit, si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro? Canite tuba in Sion, sanctificate ieiunium, vocate caetum, congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos et sugentes úbera: egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo. Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Dómini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo: et ne des hereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eórum? Zelatus est Dóminus terram suam, et pepercit populo suo. Et respondit Dóminus, et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et óleum, et replebimini eis: et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus: dicit Dóminus omnípotens.

Graduale Ps. 56, 2 et 4
389 Miserere mei, Deus, miserere mei: quoniam in te confidit anima mea.
V. Misit de caelo, et liberavit me, dedit in opprobrium conculcantes me.

§ Sequens tractus dicitur in Missis de feria II, IV et VI usque ad feriam II Hebdomadae sanctae inclusive, praeterquam feria IV Quatuor Temporum.

Tractus Ps. 102, 10
390 Domine, non secúndum peccata nostra, quae fecimus nos: neque secúndum iniquitates nostras retríbuas nobis. V. Ps. 78, 8-9 Domine, ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum: cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur) V. Adiuva nos, Deus salutaris noster: et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.      Mt. 6,16-21
391 In illo témpore: Dixit Iesus discípulis suis: Cum ieiunatis, nolite fieri sicut hypócritae, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. Tu autem, cum ieiunas, unge caput tuum, et fáciem tuam lava, ne videaris hominibus ieiunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi aerúgo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo: ubi neque aerúgo, neque tinea demolitur: et ubi fures non effodiunt, nec furantur. Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.

Ant. ad Offertorium Ps. 29, 2-3 392

Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me: Domine, clamavi ad te, et sanasti me.

Secreta
393 Fac nos, quaesumus,  Domine, his muneribus offerendis convenienter aptari: quibus ipsius venerabilis sacramenti celebramus exordium. Per Dóminum nostrum.

Praefatio de Quadragesima, quae dicitur tamquam propria in Missis de Tempore a feria IV cinerum usque ad sabbatum ante dominicam I Passionis; et tamquam de Tempore in ceteris Missis, quae celebrantur eodem tempore, et praefatione propria carent.

Ant. ad Communionem    Ps. 1, 2 et 3
394 Qui meditabitur in lege Dómini die ac nocte, dabit fructum suum in témpore suo.

Postcommunio
395 Percepta nobis, Domine, praebeant sacramenta subsidium: ut tibi grata sint nostra ieiunia, et nobis proficiant ad medelam. Per Dóminum. Deinde sacerdos absolute dicit: Oremus.

Et diaconus (si in officio diaconatus serviat) versus ad populum, iunctis manibus, dicit :

Humiliáte capita vestra Deo.

Alioquin ipse sacerdos, stans in eodem loco ante librum, et non vertens se ad populum.

Oratio
396 Inclinantes se, Domine, maiestati tuae, propitiátus intende: ut, qui divino munere sunt refecti, caeléstibus semper nutriantur auxiliis. Per Dóminum.

§ Et hic modus dicendi orationem super populum servatur tantummodo in Missis de feria, usque ad feriam IV Hebdomadas sanctae inclusive.

§ De feriis Quadragesimae et Passionis fit commemoratio in omnibus Missis, tam in cantu quam lectis.

Feria quinta III classis

Statio ad S. Georgium


Antiphona ad Introitum Ps. 54, 17, 19, 20 et 23
397 Dum clamarem ad Dóminum, exaudivit vocem meam ab his, qui appropinquant mihi, et humiliavit eos, qui est ante saecula, et manet in aetérnum: iacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet. Ps. ibid., 2-3 Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam: intende mihi, et exaudi me. V. Glória Patri.

Oratio
398 398 Deus, qui culpa offénderis, paeniténtia placáris: preces populi tui supplicántis propitius respice; et flagella tuae iracundiae, quae pro peccatis nostris merémur, averte. Per Dóminum.

Léctio Isaíae Prophetae. Isai. 38, 1-6
399 In diebus illis: AEgrotávit Ezechias usque ad mortem: et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta, et dixit ei: Haec dicit Dóminus: Dispone domui tuae, quia, morieris tu, et non vives. Et convertit Ezechias fáciem suam ad parietem, et oravit ad Dóminum, et dixit: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quómodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno. Et factum est verbum Dómini ad Isaiam, dicens: Vade, et dic Ezechíae: Haec dicit Dóminus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas: ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos : et de manu regis Assyriorum éruam te, et civitatem istam, et protegam eam, ait Dóminus omnípotens.

Graduale Ps. 54, 23, 17, 18 et 19
400 Iacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet. V. Dum clamarem ad Dóminum, exaudivit vocem meam ab his, qui appropinquant mihi.

+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.       Mt. 8, 5-13
401 In illo témpore: Cum introisset Iesus Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, et dicens: Domine, puer meus iacet in domo paralyticus, et male torquetur. Et ait illi Iesus: Ego veniam, et curabo eum. Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit; et álii: Veni, et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit. Audiens autem Iesus, miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. Dico autem vobis, quod multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno caelórum: filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium. Et dixit Iesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.

Ant. ad Offertorium Ps. 24,1-3
402 Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam: neque irrídeant me inimici mei: etenim universi, qui te exspectant, non confundentur.

Secreta
403 Sacrifíciis praesentibus, Domine, quaesumus, intende placatus: ut et devotioni nostrae proficiant, et saluti. Per Dóminum nostrum.

Praefatio de Quadragesima.

Ant. ad Communionem       Ps. 50, 21
404 Acceptabis sacrificium iustítiae, oblationes, et holocausta, super altare tuum, Domine.

Postcommunio
405 Caelestis doni benedictione percepta: supplices te, Deus omnípotens, deprecámur; ut hoc idem nobis et sacramenti causa sit, et salutis. Per Dóminum.

Super populum: Oremus. Humiliáte capita vestra Deo.

Oratio
406 Parce, Domine, parce populo tuo: ut, dignis flagellatiónibus castigátus, in tua miseratione respíret. Per Dóminum nostrum.

Feria sexta

III classis Statio ad Ss. Ioannem et Paulum

Ant. ad Introitum Ps. 29, 11
407 Audívit Dóminus, et misertus est mihi: Dóminus factus est adiutor meus. Ps. ibid., 2 Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me: nec delectasti inimicos meos super me. V. Glória Patri.

Oratio
408 Inchoata ieiunia, quaesumus, Domine, benigno favore proséquere: ut observantiam, quam corporaliter exhibémus, mentibus etiam sinceris exercere valeamus. Per Dóminum.

Léctio Isaiae Prophetae. Isai. 58, 1-9
409 Haec dicit Dóminus Deus: Clama, ne cesses: quasi tuba exalta vocem tuam : et annuntia populo meo scelera eórum, et domui Iacob peccata eórum. Me etenim de die in diem quaerunt, et scire vias meas volunt: quasi gens, quae iustitiam fecerit, et iudicium Dei sui non dereliquerit : rogant me iudicia iustítiae : appropinquare Deo volunt. Quare ieiunavimus, et non aspexisti: humiliavimus animas nostras, et nescisti ? Ecce in die ieiunii vestri invenitur volúntas vestra, et omnes debitores vestros repétitis. Ecce ad lites et contentiones ieiunatis, et percutitis pugno ímpie. Nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester. Numquid tale est ieiunium, quod elegi, per diem affligere hominem animam suam ? numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere? numquid istud vocabis ieiunium, et diem acceptabilem Domino ? Nonne hoc est magis ieiunium quod elegi ? dissólve colligatiónes impietatis, solve fasciculos deprimentes: dimitte eos, qui confracti sunt, liberos, et omne onus dirúmpe. Frange esurienti panem tuum, et egenos, vagósque induc in domum tuam: cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur, et anteibit fáciem tuam iustitia tua, et glória Dómini colliget te. Tunc invocabis, et Dóminus exaudiet: clamabis, et dicet: Ecce, adsum. Quia misericors sum, Dóminus Deus tuus.

Graduale Ps. 26, 4
410 Unam pétii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Dómini. V. Ut videam voluptatem Dómini, et protegar a templo sancto eius.

Tractus Ps. 102, 10
411 Domine, non secúndum peccata nostra, quae fecimus nos: neque secúndum iniquitates nostras retríbuas nobis. V. Ps. 78, 8-9 Domine, ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum: cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur) V. Adiuva nos, Deus salutaris noster: et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.

+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum. Matth. 5,43-48 et 6,1-4
412 In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis : Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos: et orate pro persequentibus et calumniantibus vos : ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super iustos et iniustos. Si enim diligitis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt ? Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis ? nonne et ethnici hoc faciunt ? Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est. Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videámini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum, qui in caelis est. Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypócritae faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

Ant. ad Offertorium Ps. 118,154 et 125
413 Domine, vivifica me secúndum eloquium tuum: ut sciam testimonia tua.

Secreta
414 Sacrificium, Domine, observántiae quadragesimalis, quod offerimus, praesta, quaesumus : ut tibi et mentes nostras reddat acceptas, et continéntiae promptióris nobis tribuat facultatem. Per Dóminum.

Praefatio de Quadragesima.

Ant. ad Communionem     Ps. 2, 11-12
415 Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore: apprehendite disciplinam, ne pereatis de via iusta.

Postcommunio
416 Spiritum nobis, Domine, tuae caritatis infunde: ut, quos uno pane caelesti satiasti, tua facias pietate concordes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti.

Super populum: Oremus. Humiliáte capita vestra Deo.

Oratio
417 Tuére, Domine, populum tuum, et ab omnibus peccatis clementer emúnda: quia nulla ei nocebit adversitas, si nulla ei dominetur iniquitas. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.


Missale 1962 335