Missale 1962 2518

2518 Oblatis muneribus, quaesumus, Dómine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio C 1
2519 Refectione sancta enutrítam gubérna, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam: ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat et in religionis integritate per-sístat. Per Dóminum.

Die 7 maii S. Stanislai Episcopi et Martyris

III classis

Missa Protexísti, de Communi Martyrum tempore paschali I loco [15], cum orationibus ut infra :

Oratio P

,eus, pro cuius honore gloriosus Pontifex Stanisláus gladiis im-

piorum occubuit: praesta, quaesumus; ut omnes, qui eius implorant auxilium, petitionis suae salutarem consequantur effectum. Per Dóminum.

Secreta C 2

2521 \ Jf únera tibi, Domine, dicata sanctí-JLVJL fica: et, intercedente beáto Sta-nisláo Mártyre tuo atque Pontifice, per eadem nos placatus intende. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio C 2

2522 T Taec nos communio, Domine, pur-jL JL get a crimine: et, intercedente beáto Stanisláo Mártyre tuo atque Pontifice, caelestis remédii faciat esse consortes. Per Dóminum.

^ Pro votiva extra tempus paschale, Missa Sacerdotes Dei, de Communi unius Martyris II loco [5], cum oratione ut supra.

Die 9 maii S. Gregorii Nazianzéni Ep., Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Ant. ad Introitum Eccli. 15, 5

2525 "W"n medio Ecclésiae aperuit os eius: et I implevit eum Dóminus spiritu sa-JL. piéntiae et intellectus: stolam glóriae induit eum. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 91, 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. V. Glória Patri.

Oratio

2524 T^Veus, qui populo tuo aetérnae salú-JL/ tis beatum Gregórium ministrum tribuisti: praesta, quaesumus; ut, quem Doctorem vitae habuimus in terris, intercessórem habere mereamur in caelis. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 39, 6-14

Iustus cor suum tradet ad vigilandum 2525 diluculo ad Dóminum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur. Aperiet os suum in oratione, et pro delictis suis deprecabitur. Si enim Dóminus magnus voluerit, spiritu intellegentiae replébit illum: et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae, et in oratione confitebitur Domino: et ipse diriget consilium eius et disciplinam, et in absconditis suis consi-liábitur. Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae, et in lege testamenti Dómini gloriabitur. Collaudabunt multi sapientiam eius, et usque in saeculum non delebitur. Non recedet memória eius, et nomen eius requiretur a generatione in generationem. Sapientiam eius enarrabunt gentes, et laudem eius enuntiabit ecclesia.

Tempore paschali:

Allelúia, allelúia. V. Eccli. 45, 9 Amá- 2526 vit eum Dóminus, et ornavit eum: stolam glóriae induit eum. Allelúia. V. Osee 14, 6 Iustus germinabit sicut lilium: et florebit in aetérnum ante Dóminum. Allelúia.

Extra tempus paschale : Graduale Ps. 36, 30-31

Os iusti meditabitur sapientiam, et 2527 lingua eius loquetur iudicium. V. Lex Dei eius in corde ipsius: et non sup-plantabúntur gressus eius.

Allelúia, allelúia. V. Eccli. 45, 9 Amá- 2528 vit eum Dóminus, et ornavit eum: stolam glóriae induit eum. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.     Mt. 5, 13-19

2529 Tn illo témpore: Dixit Iesus discipulis JL suis: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub módio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. Nolite putare, quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelórum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelórum.

Ant. ad Offertorium Ps. 91, 13

2530 Iustus ut palma florebit: sicut cedrus, quae in Libano est, multiplicabitur. (T. P. Allelúia.)

Secreta

2531 Oiancti Gregorii Pontificis tui atque O Doctoris nobis, Domine, pia non desit oratio: quae et munera nostra concíliet; et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem     Luc. 12, 42

2532 Fidélis servus et prudens, quem constituit dóminus super familiam suam: ut det illis iii témpore tritici mensuram. (T. P. \llelúia.)

Postcommunio

Ut nobis, Domine, tua sacrificia 2533 dent salutem: beatus Gregorius Pontifex tuus et Doctor egregius, quaesumus, precator accedat. Per Dóminum.

Die 10 maii

S. Antonini Ep. et Conf.

III classis

Missa Statuit, de Communi Confessoris Pontificis I loco [19], praeter orationem sequentem :

Oratio P

Sancti Antonini, Domine, Confessó- 2534 ris tui atque  Pontificis meritis adiuvémur: ut, sicut te in illo mirabilem praedicámus, ita in nos misericordem fuisse gloriemur. Per Dóminum.

Et fit commemoratio Ss. Gordiani et Epimachi Mm. :

Oratio

Da, quaesumus, omnípotens Deus: 2535 ut, qui beatorum Martyrum tuorum Gordiáni et Epimachi so-lémnia colimus, eórum apud te inter-cessiónibus adiuvémur. Per Dóminum nostrum.

Secreta C

Sancti tui, quaesumus, Domine, nos 2536 ubique laetíficent: ut, dum eórum merita recólimus, patrocinia sentiamus. Per Dóminum.

Pro Ss. Martyribus Secreta

Hostias tibi, Domine, beatorum 2537 Martyrum tuorum Gordiáni et Epimachi dicátas meritis, benignus assume: et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.

Postcommunio C

2538 "T^raesta, quaesumus, omnípotens Deus : JL ut, de perceptis muneribus gratias exhibentes, intercedente beáto Antoní-no Confessóre tuo atque Pontifice, beneficia potiora sumámus. Per Dóminum nostrum.

Pro Ss. Martyribus Postcommunio

2539 /Quaesumus, omnípotens Deus: ut, \m qui caeléstia alimenta percepimus, intercedentibus sanctis Martyribus tuis Gordiáno et Epíma-cho, per haec contra ómnia adversa muniámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum.

Eodem die io maii

Ss. Gordiani et Epimachi Martyrum Commemoratio Tempore paschali : Ant. ad Introitum        Ps. 144,10-11

2540 /""^ancti tui, Domine, benedicent te: gloriam reg^i tui dicent, allelúia, allelúia. Ps. ibid., 1 Exaltabo te,

Deus meus Rex: et benedicam nomini tuo in saeculum, et in saeculum saeculi. V. Glória Patri.

Oratio

2541 T^Va, quaesumus, omnípotens Deus: y J ut, qui beatorum Martyrum tuorum Gordiáni et Epimachi solémnia colimus, eórum apud te intercessióni-bus adiuvémur. Per Dóminum.

S Léctio libri Apocalypsis beáti Ioannis 2542     Apostoli. Apoc. 19, 1-9

n diebus illis: Post haec ego Ioannes audivi quasi vocem turbarum multarum in caelo, dicentium: Allelúia: sa-

r Ius, et glória, et virtus Deo nostro est: quia vera et iusta iudicia sunt eius, qui iudicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius. Et iterum dixerunt: Allelúia. Et fumus eius ascendit in saecula saeculorum. Et ceciderunt seniores vigintiquátuor, et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum, dicentes: Amen: Allelúia. Et vox de throno exivit, dicens: Laudem dicite Deo nostro omnes servi eius; et qui timetis eum, pusilli et magni. Et audivi quasi vocem turbae magnae, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruórum magnorum, dicentium: Allelúia: quoniam regnavit Dóminus Deus noster omnípotens. Gaudeamus, et exsultemus, et demus gloriam ei: quia venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparávit se. Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim iustificationes sunt Sanctorum. Et dixit mihi: Scribe: Beáti, qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt.

Allelúia, allelúia. V. Sancti tui, Dó- 2543 mine, florebunt sicut lilium: et sicut odor bálsami erunt ante te. Allelúia. V. Ps. 115, 15 Pretiosa in conspectu Dómini mors Sanctorum eius. Allelúia.

CX 1 Sequentia sancti Evangelii secún-dum Ioannem. Io. 15, 5-11

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis 2544 suis: Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potestis facere. Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint: quodcumque volueritis, petetis, et fiet vobis. In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea. Si praecépta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei praecépta servavi, et maneo in eius dilectione. Haec locútus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.

Ant. ad Offertorium Ps. 31,11

2545 Laetámini in Domino et exsultate, iusti: et gloriamini, omnes recti corde, allelúia, allelúia.

Secreta

2546 t t óstias tibi, Domine, beatorum Már-X. JL tyrum tuorum Gordiáni et Epimachi dicátas meritis, benignus assume: et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem        Ps. 32, 1

2547 Gaudete, iusti, in Domino, allelúia: rectos decet collaudatio, allelúia.

Postcommunio

2548 /^^u^11111118, omnípotens Deus: ut,

qui caeléstia alimenta percepimus, intercedentibus sanctis Martyri-bus tuis Gordiáno et Epímacho, per haec contra ómnia adversa muniámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

"[ Extra tempus paschale, Missa Sapientiam, de Communi plurimorum Martyrum II loco [n], cum orationibus ut supra.

Die 11 maii


SS. PHILIPPI ET IACOBI APOSTOLORUM

II classis Tempore paschali :

Antiphona ad Introitum Neh. vel 2 Esdrae 9, 27

Clamaverunt ad te, Domine, 2549 in témpore afflictionis suae, et tu de caelo exaudisti eos, allelúia, allelúia. Ps. 32, 1 Exsultate, iusti, in Domino: rectos decet collaudatio. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui nos annua Apostolorum 2550 tuorum Philippi et Iacobi solemnitate laetíficas: praesta, quaesumus; ut, quorum gaudemus meritis, instruá-mur exemplis. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Sap. 5, 1-5

Stabunt iusti in magna constantia 2551 adversus eos, qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eórum. Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperátae salutis, dicentes intra se, paeniténtiam agentes, et prae angustia spiritus gementes: Hi sunt, quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabámus insaniam, et finem illorum sine honore: ecce quómodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 88, 6 Con- 2552 fitebúntur caeli mirabilia tua, Domine: etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. Allelúia. V. Ioann. 14, 9 Tan-

to témpore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Io. 14, 1-13

2553

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis suis: Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. In domo Patris mei mansiones multae sunt. Si quo minus, dixissem vobis: quia vado parare vobis locum. Et si abiero, et praeparávero vobis locum: iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis. Et quo ego vado scitis, et viam scitis. Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quómodo possumus viam scire? Dicit ei Iesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Si cognovissétis me, et Patrem meum utique cognovissétis: et ámodo cognoscetis eum, et vidistis eum. Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Dicit ei Iesus: Tanto témpore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quómodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse facit opera. Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet: quia ego ad Patrem vado. Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam. Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 6

Confitebuntur  caeli  mirabilia  tua, 2554 Domine: et veritatem tuam in ecclesia sanctorum, allelúia, allelúia.

Secreta

Munera, Domine, quae pro Aposto- 2555 lorum tuorum Philippi et Iacobi solemnitate deferimus, propitius suscipe: et mala ómnia, quae merémur, averte. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum. Praefatio de Apostolis.

Antiphona ad Communionem Ioann. 14, 9 et 10 Tanto témpore 2556 vobiscum sum, et non cognovistis me ? Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum, allelúia: non credis, quia ego in Patre, et Pater in me est? Allelúia, allelúia.

Postcommunio

Quaesumus,   Domine,   salutaribus 2557 repléti mysteriis: ut, quorum solémnia celebramus, eórum orationibus adiuvémur. Per Dóminum. Extra tempus paschale :

Antiphona ad Introitum Neh. vel 2 Esdrae 9, 27

Cimavérunt ad te, Domine, in témpore afflictionis suae, et tu de caelo exaudisti eos. Ps. 32, 1 Exsultate, iusti, in Domino: rectos decet collaudatio. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui nos Apostolorum tuorum 2559 Philippi et Iacobi solemnitate (commemoratione) laetíficas : praesta, quaesumus; ut, quorum gaudemus meritis, instruimur exemplis. Per Dóminum nostrum.

2558

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Ephesios. Ephes. 4, 7-13

2560 "T^ratres: Unicuique nostrum data est JP gratia secúndum mensuram donationis Christi. Propter quod dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus. Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret ómnia. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi: donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.

Graduale Ps. 44, 17-18

2561 Constitues eos principes super omnem terram: memores erunt nominis tui, Domine. V. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, propterea populi confitebuntur tibi.

2562 Allelúia, allelúia. V. Ioann. 14, 9 Tanto témpore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum. Allelúia.

^ In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 125, 5-6

2563 Qui seminant in lacrimis, in gaudio metent. V. Euntes ibant, et flebant, mittentes semina sua. V. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos. Evangelium Non turbetur, ut supra 525.

Ant. ad Offertorium Ps. 18, 15

In omnem terram exivit sonus eórum, 2564 et in fines orbis terrae verba eórum.

Secreta

Munera, Domine, quae pro Aposto- 2565 lorum tuorum Philippi et Iacobi solemnitate (commemoratione) deferimus, propitius suscipe: et mala ómnia, quae merémur, averte. Per Dóminum nostrum.

Praefatio de Apostolis.

Antiphona ad Communionem Ioann. 14, 9 et 10  Tanto témpore 2566 vobiscum sum, et non cognovistis me ? Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum: non credis, quia ego in Patre, et Pater in me est?

Postcommunio

Quaesumus, Domine, salutaribus re- 2567 pléti mysteriis: ut, quorum so-lémnia (memoriam) celebramus, eórum orationibus adiuvémur. Per Dóminum.

Die 12 maii

Ss. Nerei, Achillei et Domitillae Virg. atque Pancratii Mm.

III classis Tempore paschali :

Antiphona ad Introitum Ps. 32, 18, 19 et 20

Ecce óculi Dómini super timentes 2568 eum, sperantes in misericordia eius, allelúia: ut eripiat a morte animas eórum : quoniam adiutor et protector noster est, allelúia, allelúia. Ps. ibid., i Exsultate, iusti, in Domino: rectos decet collaudatio. V. Glória Patri.

Oratio

2569 Qjemper nos, Domine, Martyrum tuó-O rum Nérei, Achíllei, Domitíllae atque Pancratii foveat, quaesumus, beata solemnitas: et tuo dignos reddat obsequio. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Sap. 5, 1-5

2570 Otabunt iusti in magna constantia adO versus eos, qui se angustiaverunt et qui abstulerunt labores eórum. Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis, dicentes intra se, paeniténtiam agentes, et prae angustia spiritus gementes: Hi sunt, quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabámus insaniam, et finem illorum sine honore: ecce quómodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est.

2571 Allelúia, allelúia. V. Haec est vera fraternitas, quae vicit mundi crimina: Christum secuta est, inclita tenens regna caeléstia. Allelúia. V. Te Martyrum candidátus laudat exercitus, Domine. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Io. 4, 46-53

2572 tfl illo témpore: Erat quidam régu-JL Ius, cuius filius infirmabatur Capharnaum. Hic cum audisset, quia Iesus ad-veníret a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret fílium eius: incipiebat enim mori. Dixit ergo Iesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus. Dicit ei Iesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat. Iam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius eius viveret. Interrogabat ergo horam ab eis, in qua mélius habuerit. Et dixerunt ei: Quiaheri hora septima reliquit eum febris. Cognovit ergo pater, quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: Filius tuus vivit: et credidit ipse, et domus eius tota.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 6

Confitebuntur  caeli mirabilia tua, 2573 Domine: et veritatem tuam in ecclesia sanctorum, allelúia, allelúia.

Secreta

Sanctorum Martyrum tuorum, quae- 2574 sumus, Domine, Nérei, Achíllei, Domitíllae atque Pancratii sit tibi gra-ta confessio: quae et munera nostra comméndet, et tuam nobis indulgentiam semper implóret. Per^Dóminum.

Ant. ad Communionem        Ps. 32, 1

Gaudete, iusti, in Domino, allelúia: 2575 rectos decet collaudatio, allelúia.

Postcommunio

Quaesumus, Domine: ut, beatorum 2576 Martyrum tuorum Nérei, Achíllei, Domitíllae atque Pancratii depre-catiónibus, sacramenta sancta, quae sumpsimus, ad tuae nobis proficiant pla-catiónis augmentum. Per Dóminum.

Extra tempus paschale : Ant. ad Introitum Ps. 36, 39

Salus autem iustorum a Domino: et 2^77 protector eórum est in témpore tribulationis. Ps. ibid., 1 Noli aemulari in malignantibus, neque zeláveris facientes iniquitatem. V. Glória Patri.

Oratio

2578 Qjemper nos, Domine, Martyrum tuó-O rum Nérei, Achíllei, Domitíllae atque Pancratii foveat, quaesumus, beata solemnitas: et tuo dignos reddat obsequio. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Petri Apostoli. 1 Petri 4, 13-19

2579 /Carissimi: Communicantes Christi

passionibus gaudete, ut et in revelatione glóriae eius gaudeatis exsultantes. Si exprobramini in nomine Christi, beáti eritis: quoniam quod est honoris, glóriae, et virtutis Dei, et qui est eius Spiritus, super vos requiescit. Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetítor. Si autem ut christianus, non erubescat : glorificet autem Deum in isto nomine. Quoniam tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei. Si autem primum a nobis: quis finis eórum qui non credunt Dei Evangelio ? Et si iustus vix salvabitur, impius et peccator ubi parabunt ? Itaque et hi, qui patiuntur secúndum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefáctis.

Graduale Exodi 15, 11

2580 Gloriosus Deus in Sanctis suis: mirabilis in maiestáte, faciens prodigia. V. Ibid., 6 Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute: dextera manus tua confregit inimicos.

2581 Allelúia, allelúia. V. Haec est vera fraternitas, quae vicit mundi crimina: Christum secuta est, inclita tenens regna caelestia. Allelúia.

Evangelium Erat quidam regulus, ut supra 527.

Ant. ad Offertorium Ps. 123, 7

Anima nostra, sicut passer, erepta est 2582 de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos liberati sumus.

Secreta

Sanctorum Martyrum tuorum, quae- 2583 sumus, Domine, Nérei, Achíllei, Domitíllae atque Pancratii sit tibi grata confessio: quae et munera nostra com-méndet, et tuam nobis indulgentiam semper implóret. Per Dóminum.

Antiphona ad Communionem Matth. 25, 40 et 34 Amen dico vobis: 2584 quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis: venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum ab initio saeculi.

Postcommunio

Quaesumus, Domine: ut, beatorum 2585 Martyrum tuorum Nérei, Achíllei, Domitíllae atque Pancratii depre-catiónibus, sacramenta sancta, quae sumpsimus, ad tuae nobis proficiant placatiónis augmentum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum.

Die 13 maii

S. Roberti Bellarmino Ep., Conf. et Eccl. Doctoris

III classis

Ant. ad Introitum Eccli. 15, 5

In medio Ecclésiae aperuit os eius: 2586 et implevit eum Dóminus spiritu . sapientiae et intellectus: stolam glóriae induit eum. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 91, 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui ad errorum insidias repel-léndas et Apostolicae Sedis iura propugnánda beatum Robértum, Pontificem tuum atque Doctorem, mira eruditione et virtute decorásti: eius meritis et intercessione concede; ut nos in veritatis amore crescamus et errantium corda ad Ecclésiae tuae redeant unitatem. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Sap. 7, 7-14

Optavi, et datus est mihi sensus: et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae: et praepósui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius: nec comparavi illi lapidem pretiosum: quoniam omne aurum, in comparatione illius, arena est exigua, et tamquam Iutum aestimabitur argentum in conspectu illius. Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam: quoniam inexstinguibile est lumen illius. Venerunt autem mihi ómnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius, et laetátus sum in omnibus: quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est. Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. Infinitus enim thesaurus est hominibus: quo qui usi sunt, partícipes facti sunt amicitiae Dei, propter disciplinae dona commendati. Tempore paschali :

Allelúia, allelúia. V. Dan. 12, 3 Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti. Allelúia. V. Ibid. Qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitátes. Allelúia.

Extra tempus paschale : Graduale Eccli. 44,16 et 17

Ecce sacerdos magnus, qui in diebus 2590 suis placuit Deo, et inventus est iustus. V. Ibid., 20 Non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi.

Allelúia, allelúia. V. Dan. 12, 3 Qui 2591 docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti. Allelúia.

^ In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 91, 2-5

Bonum est confiteri Domino et 2592 psallere nomini tuo, Altissime. V. Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem. V. Quia delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo.

iHT x Sequentia sancti Evangelii secún-dum Matthaeum.     Mt. 5, 13-19

In illo témpore: Dixit Iesus discípu- 2593 lis suis: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub módio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. Nolite putare, quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelórum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelórum.

Ant. ad Offertorium Ps. 72, 28

2594 Mihi autem adhaerére Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes praedicatiónes tuas in portis fíliae Sion. (T. P. Allelúia.)

Secreta
2595 Hóstias tibi, Domine, in odorem suavitatis offerimus: et praesta; ut, beáti Roberti monitis et exemplis edocti, per semitam mandatorum tuorum dilatato corde curramus. Per Dóminum nostrum.

Antiphona ad Communionem
Mt 5,14 Mt 5,16

2596 Vos estis lux mundi: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio
2597 Sacraménta, quae sumpsimus, Dómine Deus noster, in nobis foveant caritatis ardorem: quo beatus Robér-tus vehementer accensus, pro Ecclesia tua se iugiter impendébat. Per Dóminum nostrum.

Die 14 maii

S. Bonifatii Mart. Commemoratio

Tempore paschali, Missa Protexísti, de Communi Martyrum tempore paschali I loco [15], cum orationibus ut infra.

Extra tempus paschale, Missa In virtute, de Communi unius Martyris HI loco [6], item cum orationibus ut infra.

Oratio P

Da, quaesumus, omnípotens Deus: 2598 ut, qui beáti Bonifatii Martyris tui solémnia colimus, eius apud te inter-cessiónibus adiuvémur. Per Dóminum.

Secreta C 3

Muneribus nostris, quaesumus, Dó- 2599 mine, precibúsque susceptis: et caeléstibus nos munda mysteriis, et clementer exaudi. Per Dóminum.

Postcommunio C 4

Refecti participatione muneris sacri, 2600 quaesumus, Domine Deus noster: ut, cuius exséquimur cultum, intercedente beáto Bonifátio Mártyre tuo, sentiamus effectum. Per Dóminum.

Die 15 maii

S. Ioannis Baptistae de la Salle Confessoris

III classis

Ant. ad Introitum Ps. 36, 30-31

Os iusti meditabitur sapientiam, 2601 et lingua eius loquetur iudicium: lex Dei eius in corde ipsius. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Noli aemulári in malignantibus: neque zeláveris facientes iniquitatem. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui, ad christianam pauperum 2602 eruditionem et ad iuvéntam in via veritatis firmandam, sanctum Ioannem Baptistam Confessórem excitásti, et novam per eum in Ecclesia familiam collegisti: concede propitius; ut eius intercessione et exemplo, studio glóriae tuae in animarum salute ferventes, eius in caelis corónae partícipes fieri valeamus. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 31, 8-11

2603 t">eátus vir, qui inventus est sine má-JLs cula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic, et laudabimus eum ? fecit enim mirabilia in vita sua. Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi glória aeterna: qui potuit transgredi, et non est transgressus: facere mala, et non fecit: ídeo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum.

Tempore paschali:

2604 Allelúia, allelúia. V. Iac. 1, 12 Beatus vir, qui suffert tentationem: quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Allelúia. V. Eccli. 45, 9 Amavit eum Dóminus, et ornavit eum: stolam glóriae induit eum. Allelúia.

Extra tempus paschale :

Graduale Ps. 91, 13 et 14

2605 Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur in domo Dómini. V. Ibid., 3 Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem.

2606 Allelúia, allelúia. V. Iac. 1, 12 Beatus vir, qui suffert tentationem: quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum. Mt. 18, 1-5 2607 tn illo témpore: Accesserunt discipuli JL ad Iesum, dicentes: Quis, putas, maior est in regno caelórum ? Et advocans Iesus parvulum, statuit eum in medio eórum, et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelórum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelórum. Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 25

Veritas mea et misericordia mea cum 2608 ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Laudis tibi, Domine, hostias immo- 2609 ? lámus in tuorum commemoratione Sanctorum: quibus nos et praesentibus éxui malis confidimus, et futuris. Per Dóminum nostrum.

Antiphona ad Communionem Matth. 24, 46-47 Beatus servus, quem, 2610 cum venerit dóminus, invenerit vigilán-tem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constituet eum. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Refecti cibo potuque caelesti, Deus 2611 noster, te supplices exorámus: ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum nostrum.

Die 16 maii

S. Ubaldi Ep. et Conf.

III classis

Missa Statuit, de Communi Confessoris Pontificis I loco [19], praeter orationem sequentem :

Oratio P A uxílium tuum nobis, Domine, quae- 2612 XJL sumus, placatus impende: et, intercessione beáti Ubáldi Confessoris tui atque Pontificis, contra omnes diaboli nequitias dexteram super nos tuae propitiationis extende. Per Dóminum.

Secreta

Sancti tui, quaesumus, Domine, nos ubique laetíficent: ut, dum eórum merita recólimus, patrocinia sentiamus. Per Dóminum.

Postcommunio C

2614 "t^raesta, quaesumus, omnípotens Deus : JL ut, de perceptis muneribus gratias exhibentes, intercedente beáto Ubáldo Confessóre tuo atque Pontifice, beneficia potiora sumámus. Per Dóminum nostrum.

Die 17 maii

S. Paschalis Baylon Conf.

III classis

Missa Os iusti, de Communi Confessoris non Pontificis I loco [24], praeter orationem sequentem :

Oratio P
2615 Deus, qui beatum Paschalem Con-ÍlJ fessórem tuum mirifica erga Corporis et Sanguinis tui sacra mysteria dilectione decorásti: concede propitius ; ut, quam ille ex hoc divino convivio spiritus percepit pinguedinem, eandem et nos percipere mereamur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre.

Secreta C
2616 Laudis tibi, Domine, hostias immola lámus in tuorum commemoratione Sanctorum: quibus nos et praeséntibus éxui malis confidimus, et futuris. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio C
2617 Refécti cibo potuque caelesti, Deus XX. noster, te supplices exorámus: ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum nostrum.

Die 18 maii S. Venantii Mart.

III classis

Tempore paschali, Missa Protexísti, de Communi Martyrum I loco [15], cum orationibus ut infra.

Extra tempus paschale, Missa In virtute, de Communi unius Martyris III loco [6], item cum orationibus ut infra :

Oratio P

Deus, qui hunc diem beáti Venántii 2618 Martyris tui triumpho consecrá-sti: exaudi preces populi tui, et praesta; ut, qui eius merita veneramur, fidei constantiam imitemur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Secreta P

Hanc oblationem, omnípotens Deus, 2619 beáti Venántii merita tibi reddant acceptam: ut, ipsius subsidiis adiuti, glóriae eius consortes efficiamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Postcommunio P

Sumpsimus, Domine, aetérnae vitae 2620 sacramenta, te humiliter deprecantes: ut, beáto Venántio Mártyre tuo pro nobis deprecante, veniam nobis concílient et gratiam. Per Dóminum nostrum.

Die 19 maii

S. Petri Caelestini Papae et Confessoris

III classis

Missa Si diligis me, de Communi unius aut plurium Summorum Pontificum [1], praeter orationem sequentem :

Oratio P 2621 i Aeus, qui beatum Petrum Caelesti-


Missale 1962 2518