Ordo Initiationis Christianae 66

PRAENOTANDA V. DE IIS QUAE AD EPISCOPUM SPECTANT

66 Episcopo autem, pro sua dioecesi, competit:
1)Institutionem catechumenatus condere et pro necessitatibus normas opportunas decernere (cf. n. 44).
2)Prout adiuncta ferunt statuere an et quando Ordo initiationis celebrari possit extra tempora (cf. n. 58).
3)Dispensare propter impedimenta gravia ab uno scrutinio vel etiam, in extraordinariis adiunctis, a duobus (cf. n. 240).
4)Permittere ut ex parte vel ex toto adhibeatur Ritus simplicior (cf. n. 240).
5)Catechistis, qui revera digni sunt et opportune praeparati, deputationem tradere ad exorcismos et benedictiones peragenda.(cf., nn. 44 et 47).
6 )Ritui "electionis" praesidere et ratam habere per se vel per delegatum admissionem electorum (cf. n. 44).


PRAENOTANDA VI. DE ACCOMMODATIONIBUS QUAE MINISTRO COMPETUNT

67 Celebrantis est plene et intellegenter uti libertate quae ipsi sive in Praenotandis generalibus, n. 34, sive in rubricis Ordinis deinceps tribuitur. Multis in locis de consulto modus agendi et precandi non determinatus est vel duae solutiones oblatae sunt, ut celebrans ritum secundum prudens iudicium suum pastorale condicioni candidatorum et astantium possit accommodare. Maxima libertas relicta est in monitionibus et in supplicationibus, quae pro adiunctis semper abbreviari vel mutari possunt vel etiam ditari intentionibus, ut respondeant speciali condicioni sive candidatorum (v. g. luctui vel gaudio quod alicui ex iis in familia occurrerit)sive astantium (v. g. luctui vel gaudio communi paroeciae aut civitatis). Ipsius etiam celebrantis erit textus accommodare, mutatis genere ac numero, pro cuius vis circumstantiae opportunitate.


PRIMUS GRADUS: RITUS AD CATECHUMENOS FACIENDOS

68 Ordo, quo ii, qui christiani fieri intendunt, inter catechumenos annumerantur, celebratur cum, accepta prima Dei viventis annuntiatione, initialem iam fidem in Christum Salvatorem habent. Exinde praesupponitur absoluta prima "evangelizatio", initium conversionis et fidei ac sensus Ecclesiae praeviumque cum sacerdote vel aliquibus membris communitatis commercium necnon praeparatio ad hunc ordinem liturgicum.


69 Antequam candidati inter catechumenos admittantur, quod diebus determinatis inter annum iuxta locales condiciones fiet, tempus pro diversis casibus opportunum et necessarium exspectetur ad motiva conversionis investiganda et, si necesse est, purificanda.


70 Optatur ut vel integra christiana communitas vel aliqua eius pars, ex amicis et familiaribus catechistisque ac sacerdotibus constans, actuosam partem celebrationi habeant.


71 Adsint praeterea "sponsores", qui candidatos, ab ipsis ad ductos, nunc Ecclesiae praesentent.


72 Ritum, qui receptione candidatorum, liturgia verbi et dimissione eorum perficitur, Eucharistia etiam sequi potest.


PRIMUS GRADUS: RITUS INTRODUCTIONIS

73 Candidati una cum sponsoribus suis fideliumque coetu congregantur sive extra limen ecclesiae sive in atrio, vel ingressu, sive etiam in parte ipsius ecclesiae accommodata, sive denique, pro adiunctis, in alio idoneo extra ecclesiam loco. Ad quem sacerdos vel diaconus, indutus alba vel superpelliceo et stola vel etiam pluviali festivi coloris, venit, fidelibus psalmum vel hymnum aptum pro opportunitate cantantibus.


PRIMUS GRADUS: RITUS INTRODUCTIONIS Monitio praevia

74 Celebrans candidatos humaniter salutat. Alloquens deinde eos ipsorumque sponsores atque astantes omnes, gaudium Ecclesiae gratumque animum significat et sponsoribus amicisque opportune memorat experientiam propriam sensumque religiosum quo candidati, iter suum spirituale secuti, ad hodiernum gressum perveniunt. Deinde invitat sponsores et candidatos ut accedant. Dum veniunt et locum occupant coram sacerdote, cantus aptus opportune peragitur, v. g. Ps. 62,1-9.


PRIMUS GRADUS: RITUS INTRODUCTIONIS Collocutio

75 Tunc celebrans singulos candidatos interrogat primo, si casus ferat, de nomine civili seu de nomine familiae, nisi nomina, propter parvum numerum candidatorum, iam nota sint. Quod fit hoc vel simili modo:
Quo nomine vocaris?
Candidatus: N.
Singuli semper respondeant, etiamsi interrogatio semel tantum, ratione numeri candidatorum, a celebrante fiat. Si magis placet, celebrans singulos vocat nominatim; vocati autem respondent:
Adsum.
Reliquae interrogationes, propter magnum numerum, omnibus simul fieri possunt.
Celebrans: Quid petis ab Ecclesia Dei? Candidatus: Fidem.
Celebrans: Fides quid tibi praestat? Candidatus: Vitam aeternam.
Aliis etiam verbis uti potest celebrans ad interrogandum candidatum de eius proposito, et admittere liberas responsiones: v. g., post primam interrogationem:
Quid petis? Quid vis? Ad quid? admittere licet verba: Gratiam Christi, vel ingressum in Ecclesiam, vel vitam aeternam vel alia convenientia, quibus deinde celebrans interrogationes suas aptabit.


PRIMUS GRADUS: RITUS INTRODUCTIONIS Prima adhaesio

76 Postea celebrans, iterum pro necessitate accommodans sermonem suum responsionibus acceptis, candidatos denuo alloquitur, his vel similibus verbis:
Omnem, qui venit in mundum, hominem Deus illuminat eique manifestat a creatura mundi sua invisibilia, ut gratias agere discat suo Creatori. Vobis igitur, qui lumen eius estis secuti, ecce nunc Evangelii via aperitur: ut, iacientes fundamenta, vivum agnoscatis Deum, qui hominibus revera loquitur; ac, luce Christi ambulantes, eius confidatis sapientiae, et, in dies vitam vestram in eo reponentes, toto corde in ipsum credere valeatis. Haec est fidei via, qua Christus vos perducet in caritate ut vitali habeatis aeternam. Numquid parati estis, ductu eius, illam hodie viam ingredi?
Candidati: Paratus sum.
Formulae ad libitum, aliis adiunctis aptiores, n. 370.


77 Deinde ad sponsores et ad omnes fideles conversus, interrogat eos his vel similibus verbis:
Vos, qui nunc istos nobis candidatos praesentatatis sponsores, vosque fratres universi circumstantes, estis parati illos adiuvare ad Christum inveniundum eumque sequendum?
Omnes: Parati sumus.


PRIMUS GRADUS: RITUS INTRODUCTIONIS Exorcismus et

abrenuntiatio quoad cultus gentilitios

78 Ubicumque passim floreant cultus sive ad potestates spirituales colendas, sive ad umbras defunctorum evocandas, sive ad beneficia magicis artibus obtinenda, possunt, pro iudicio Conferentiarum Episcopalium, introduci, ex toto vel ex parte, primus quidam exorcismus primaque abrenuntiatio, ubi sequitur. Quo in casu n. 76 omittendus erit.


79 Post brevissimam monitionem aptam, celebrans, versus faciem uniuscuiusque candidati leniter exsufflat, dicens:
Spiritu oris tui repelle, Domine, malignos spiritus: impera eis ut recedant, quia, appropinquavit regnum tuum. Sicubi vero exsufflatio, etiam lenis, minus conveniens esse videatur, omittitur; formulam autem supradictam dicat celebrans manu dextera ad candidatos erecta, vel alio modo regionis usibus aptato, vel etiam absque ullo gestu. Si vero numerosiores sunt candidati, celebrans formulam semel tantum dicit pro omnibus, omissa exsufflatione.


80 Si Conferentia Episcopalis opportunum esse iudicaverit ut iam nunc candidati cultibus religionis non christianae et spiritibus vel magicis artibus aperte abrenuntient, ipsius erit procurare formulam interrogationis et abrenuntiationis, adiunctis locorum aptam, quae his verbis vel similibus (dummodo sermo non sit ipsis religionum non christianarum cultoribus offensivus)profertur:
Dilectissimi candidati, cum a Deo vocati et adiuti, illum solum eiusque Christum colere et adorare decernatis, atque ipsi soli Deo eiusque Christo servire iam velitis, nunc hora est ut publice abrenuntietis iis potestatibus, quae non sunt Deus, et cultibus, quibus Deo veneratio non exhibetur. Absit ergo a vobis, ut Deum eiusque Christum deseratis et alienis potestatibus serviatis.
Candidati: Absit a nobis.
Celebrans: Absit a vobis ut N. et N. colatis.
Candidati: Absit a nobis.
Et ita pariter pro unoquoque cultu, cui renuntiandum est. Alia formula ad libitum, n. 371.


81 Celebrans deinde, ad sponsores et ad omnes fideles conversus, interrogat eos his vel similibus verbis:
Vos, qui nunc istos nobis candidatos praesentatis, sponsores, vosque fratres universi circumstantes, qui eos audistis, testes estis candidatos istos Dominum Christum elegisse eique soli servire velle?
Omnes: Testes sumus.
Celebrans: Estis parati eos adiuvare ad Christum inveniendum eumque sequendum? Omnes: Parati sumus.


82 Celebrans, manibus iunctis, dicit: Tibi, clementissime Pater, pro his famulis tuis gratias agimus, quod te, multimodis praevenientem et pulsantem, iam quaesierunt, tibique, hodie vocanti, coram nobis responderunt. Te Igitur omnes laudamus et benedicimus, Domine.
Omnes: Te laudamus et benedicimus, Domine.


PRIMUS GRADUS: RITUS INTRODUCTIONIS Signatio frontis et

sensuum

83 Tunc celebrans candidatos (si pauci sunt)eorumque sponsores invitat his vel similibus verbis: Nunc ergo, candidati Dilectissimi, accedite cum sponsoribus, ut accipiatis signum novae condicionis vestrae.
Et singuli successive cum sponsoribus accedunt ad celebrantem. Qui pollice crucem facit in fronte (vel ante frontem, si Conferentia Episcoporum censet propter adiuncta tactum non convenire)uniuscuiusque catechumeni, dicens:
N., Accipe crucem in fronte: Christus ipse te munit signo caritatis suo (vel: victoriae suae). Edisce nunc illum cognoscere et sequi.
Postquam celebrans catechumenos signaverit, catechistae vel etiam sponsores, pro opportunitate, idem faciunt, nisi postea signare debeant, uti in n. 85.


84 Si vero numerus candidatorum sat magnus sit, celebrans eos alloquitur, his vel similibus verbis:
Candidati carissimi, cum, nobis assetiendo (si antea abrenuntiatio facta est: et falsis cultibus abrenuntiando)vitam et spem nostram in Christo probaveritis, nunc vos, ut catechumeni efficiamini, una cum catechistis et sponsoribus vestris, signabo signo crucis Christi; et tota vos communitas amore suo complectetur et auxilio praeveniet.
Tunc celebrans signum crucis super omnes simul facit, catechistis vel sponsoribus illud super singulos applicantibus, dicens:
Accipite crucem in fronte:
Christus ipse vos munit signo caritatis suae (vel: victoriae suae).
Ediscite nunc illum cognoscere et sequi.


85 Deinde fit signatio sensuum (de iudicio autem celebrantis omitti potest partim vel etiam totaliter). Signationes peraguntur a catechistis vel a sponsoribus (et, si in particularibus adiunctis requiritur, fieri possunt a pluribus presbyteris vel diaconis). Formula autem semper profertur a celebrante, qui dicit:
Dum signantur aures: Accipite signum crucis in auribus, ut audietis vocem Domini.
Dum signantur oculi: Accipite signum crucis in oculis, ut videatis Claritatem Dei.
Dum signatur os: Accipite signum crucis in ore, ut verbo Dei respondeatis.
Dum signatur pectus: Accipite signum crucis in pectore, ut Christus habitet per fidem in cordibus vestris.
Dum signantur scapulae: Accipite signum crucis in scapulis, ut suscipiatis suave iugum Christi.Celebrans postea solus catechumenos omnes simul signat, non tangendo, sed signum crucis super illos producendo, dum ait: Signo vos omnes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, ut vivatis in saecula saeculorum.
Candidati: Amen.
Ritus signandi cruce, praesertim si pauci sunt catechumeni, fieri potest super singulos a celebrante, qui formulas profert numero singolari.


86 Signationes autem, quotiescumque factae sint (nn. 83, 84, 85), concludi possunt, pro opportunitate, collaudando Christum, v. g.: Gloria tibi, Domine.


87 Deinde celebrans dicit:
Oremus. Preces nostras, quaesumus, Domine, clementer exaudi, et hos catechumenos N. et N., quos crucis Dominicae impressione signavimus, eiusdem virtute custodi, ut, gloriae tuae rudimenta servantes, per custodiam mandatorum tuorum ad regenerationis gloriam pervenire mereantur. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Vel altera oratio ad libitum:
Oremus. Omnipotens Deus, qui per crucem et resurrectionem Filii tui populum tuum vivificasti, praesta, quaesumus, ut famuli tui, quos cruce signavimus, vestigia Christi prosequentes, salvificam crucis virtutem vivendo teneant et operando demonstrent. Per Christum Dominum nostrum. Amen.


PRIMUS GRADUS: RITUS INTRODUCTIONIS Impositio nominis novi

88 Sic ubi vigent religiones non christianae, quae nomen novum initiatis statim imponunt, Conferentia Episcoporum decernere potest ut novis catechumenis iam nunc nomen imponatur vel christianum vel in culturis localibus usitatum, non obstante praescriptione can. 761 C.I.C., dummodo christiano sensu affici valeat (quo in casu omittentur suo tempore nn. 203-205).
Celebrans: N., deinceps vocaberis etiam N.
Catechumenus: Amen (vel aliud verbum conveniens).
Interdum satis erit ut explicetur significatio christiana nominis antea a parentibus accepti.


PRIMUS GRADUS: RITUS INTRODUCTIONIS Ritus auxiliarii

89 Si quae consuetudines videantur aptae ad significandam receptionem in communitatem, v. g. porrectio salis vel alius actus symbolicus aut etiam traditio crucis vel numismatis sacri, admitti possunt, pro iudicio Conferentiae Episcopalis, et inseri sive ante sive post ingressum in ecclesiam.


PRIMUS GRADUS: RITUS INTRODUCTIONIS Introductio in ecclesiam

90 His peractis, celebrans invitat catechumenos ut intrent cum sponsoribus suis in ecclesiam vel in locum aptum, haec vel similia dicens:
ingredimini in ecclesiam, ut partem habeatis nobiscum in mensa verbi Dei.
Tunc gestu invitat catechumenos ut intrent cum sponsoribus suis in ecclesiam vel in locum aptum.
Interim, cantatur antiphona: Venite, filii, audite me: timorem Domini docebo vos, cum Psalmo 33,2. 3. 6. 9. 10. 11. 16, vel alius cantus congruus.


PRIMUS GRADUS: SACRA VERBI DEI CELEBRATIO

91 Postquam catechumeni ad suas sedes pervenerint, celebrans eos breviter alloquitur, patefaciens dignitatem verbi Dei, quod in ecclesia annuntiatur et auditur.
Postea liber sacrarum Scripturarum processione defertur, honorifice deponitur et, pro opportunitate, etiam incensatur. Sequitur sacra verbi Dei celebratio.


PRIMUS GRADUS: SACRA VERBI DEI CELEBRATIO Lectiones et homilia

92 Seligantur una vel plures lectiones novis catechumenis aptiores ex iis quae in Ordine lectionum Missae, n. 743. assignantur. Seligi possunt etiam alii textus apti et alii psalmi responsorii, n. 372 propositi.
Deinde fit homilia.


PRIMUS GRADUS: SACRA VERBI DEI CELEBRATIO Porrectio

Evangeliorum

93 Postea, si celebranti placuerit, libelli Evangeliorum catechumenis digne et reverenter distribuuntur, adhibita, pro opportunitate, formula congrua, v.g.:
Accipe Evangelium Iesu Christi Filii Dei.
Etiam cruces dari possunt, nisi forte antea in signum receptionis iam traditae sint.
Catechumenus opportune verbis aptis respondebit dono et verbo celebrantis.


PRIMUS GRADUS: SACRA VERBI DEI CELEBRATIO Deprecatio pro

catechumenis

94 Deinde tota congregatio fidelium una cum sponsoribus hanc deprecationem vel aliam similem habet pro catechumenis.
Celebrans: Fratribus nostris catechumenis, qui longum iam cursum duxerunt, gratulantes pro Dei mansuetudine, qua ad hunc diem adducti sunt, oremus pro ipsis, ut magnum, quod adhuc restat, iter usque ad plenam vitae nostrae participationem percurrere valeant.Lector: Ut Pater caelestis Christum suum eis in dies magis revelet, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine.
Lector: Ut integram Dei Voluntatem corde magno et animo volenti Amplectantur, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine.
Lector: Ut in via sua prosequenda sincero et continenti auxilio nostro fulciantur, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine.
Lector: Ut Communitatem nostram unitate cordium conspicuam et Caritate afluentem Inveniant, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine.
Lector: Ut illorum nostrumque corda magis magisque Necessitatibus hominum commoveantur, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine.
Lector: Ut, suo tempore, lavacro regenerationis et renovationis Spiritus Sancti digni habeantur, Dominum precemur. -- Exaudi, Domine.
In supradicta deprecatione addatur petitio consueta pro necessitatibus Ecclesiae et totius mundi, si deinde, dimissis catechumenis, oratio universalis omittenda erit in celebratione eucharistica (cf. n. 97).


PRIMUS GRADUS: SACRA VERBI DEI CELEBRATIO Oratio conclusiva

95 Deprecatione absoluta, celebrans, manus ad catechumenos extendens, profert orationem sequentem:
Oremus
(Deus patrum nostrorum,)Deus universae conditor creatura, te supplices exoramus, ut hos famulos tuos N. et N. respicere digneris propitius, ut sint semper Spiritu ferventes, spe gaudentes, tuo semper nomini servientes. Perduc eos, Domine, quaesumus, ad novae regenerationis lavacrum, ut, una cus tuis vitam degentes prosperam, pia consequantur. Per Christum Dominum nostrum.
Amen.
Vel alia oratio ad libitum:
Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, pater universae creaturae, qui hominem ad imaginem tuam creasti, hos accedentes dilectos amanter suscipe, et praesta, ut, qui verbum Christi tui inter nos audierunt, virtute eius innovati, ad plenam denique cum ipso conformitatem tua gratia perveniant. Per Christum Dominum nostrum.
Amen.


PRIMUS GRADUS: SACRA VERBI DEI CELEBRATIO Dimissio

catechumenorum

96 Tunc celebrans, brevissime recolens quanto cum gaudio catechumeni recepti sint, eosque admonens ut secundum verbum auditum exinde vivere studeant, dimittit, his vel similibus verbis usus:
Catechumeni, ite in pace, et Dominus maneat vobiscum.
Catechumeni: Deo gratias.
Coetus catechumenorum, postquam exierit, non statim solvitur, sed ductu aliquorum fidelium insimul manent, ut fraterne gaudium et spiritualem experientiam inter se conferre possint. Si autem propter graviores rationes non exeunt (cf. Praenotanda, n. 19, ¦ 3)et cum fidelibus manere debent, caveatur, etiamsi celebrationi Eucharistiae adsint, ne partem habeant ad modum baptizatorum. Si autem Eucharistia non celebretur, cantus aptus pro opportunitate addatur, et fideles una cum catechumenis dimittantur.


PRIMUS GRADUS: SACRA VERBI DEI CELEBRATIO Celebratio

Eucharistiae

97 Postquam catechumeni recesserint, si Eucharistia sequatur, continuo incipit oratio universalis pro Ecclesiae et totius mundi necessitatibus. Dicitur postea, si casus ferat, Credo et fit praeparatio donorum. Attamen, ob rationes pastorales, orationem universalem et Credo omittere licet.


DE TEMPORE CATECHUMENATUS EIUSQUE RITIBUS

98 Catechumenatus, seu pastoralis catechumenorum disciplina, ita protrahatur ut eorum conversio et fides maturescere queant, et si necesse est, etiam per plures annos. Etenim totius vitae christianae institutione et tirocinio debite producto catechumeni apte initiantur mysteriis salutis et exercitio morum evangelicorum sacrisque ritibus, subsequentibus temporibus celebrandis, et introducuntur in vitam fidei, liturgiae et caritatis populi Dei. In casibus peculiaribus, attenta praeparatione spirituali candidati, de iudicio Ordinarii loci, tempus catechumenatus brevius esse potest, immo, in adiunctis omnino singularibus, uno tractu persolvi valet (cf .n. 240).


99 Instructiones intra illud tempus catechumenis tradantur, quibus,dum doctrina cattolica ipsis omni ex parte exhibetur, fides illuminetur, cor in Deum dirigatur, participatio mysterii liturgici foveatur, actio apostolica excitetur vitaque tota secundum spiritum Christi nutriatur.


100 Celebrationes verbi Dei habeantur, tempori liturgico accommodatae, quae tum catechumenorum instructionibus, tum necessitatibus communitatis inserviant (cf. infra, nn. 106-108).


101 Exorcismi primi, seu minores, modo deprecatorio ac positivo instructi, ante oculos catechumenorum veram exhibeant condicionem vitae spiritualis, pugnam inter carnem et spiritum, momentum abrenuntiationis ad beatitudines regni Dei consequendas atque continuam divini auxilii necessitatem (cf. infra nn. 109-118).


102 Benedictiones etiam, quibus Dei caritas et Ecclesiae sollicitudo significantur, catechumenis offerantur, ut, dum ipsi gratia sacramentorum adhuc carent, animum tamen gaudiumque et pacem in labore et itinere persequendo ab Ecclesia accipiant (cf. infra nn. 119-124).


103 Per eosdem annos, dum catechumeni progredientes a primo coetu catechetico ad alios ascendunt, transitus occurrentes ritibus aliquoties significari possunt. Pro opportunitate ergo anticipare licet traditionem Symboli, immo Orationis dominicae, et ritum "Ephphetha", pro quibus tempus nonnumquam deerit in ultima competentium praeparatione (nn. 125-126). Provideri etiam possunt, pro locorum utilitate et voto, celebrationes ritus unctionis ope Olei catechumenorum (cf. infra nn. 127-132).


104 Catechumeni hoc tempore cogitent de illis patrinis inveniendis, a quibus Ecclesiae die electionis praesentabuntur (cf. Praenotanda generalia de initiatione christiana, nn. 8-10, et supra n. 43).


105 Interdum in anno curetur, ut ad aliquas celebrationes catechumenatus, necnon ad ritus transitionis (cf. nn. 125-132), congregetur universa communitas, quae initiationis catechumenorum partem habet, nempe presbiteri, diaconi, catechistae, sponsores et patrini, amici ac familiares.


DE TEMPORE CATECHUMENATUS EIUSQUE RITIBUS: DE CELEBRATIONIBUS

VERBI DEI

106 Ad usum catechumenorum parentur peculiares verbi Dei celebrationes, quibus in primis haec proposita sint:
a)ut doctrina tradita animis infigatur, v.g., ethica Novi Testamenti propria, condonatio iniuriarum et contumeliarum, sensus peccati et paenitentiae, officia christianorum in mundo implenda, etc.;
b)ut orationis aspectus et viae sapide doceantur;
c)ut signa, actiones et tempora mysterii liturgici catechumenis explanentur;
d)ut iidem paulatim in cultum totius communitatis inducantur.


107 Ad sanctificationem diei dominicae, cum iam a tempore catechumenatus institutio quaedam providenda sit:
a)celebrationes, n. 106 memoratae et catechumenis propriae, hac die assidue fiant, ut assuescant actuose et perite earum partem habere;
b)prima pars celebrationis Missae dominicalis paulatim ipsis aperiatur, in qua fiat, si potest, dimissio catechumenorum post liturgiam verbi et addatur deprecatio pro ipsis in oratione universali.


108 Celebrationes verbi Dei fieri possunt post catechesim et complecti exorcismos minores; concludi etiam possunt benedictionibus, ut infra dicetur (cf. nn. 110 et 119).


DE TEMPORE CATECHUMENATUS EIUSQUE RITIBUS: DE EXORCISMIS

MINORIBUS

109 Exorcismi minores celebrantur a sacerdote vel a diacono, immo a catechista digno et apto, ab Episcopo deputato ad hoc ministerium peragendum. Qui omnes, manus extendentes supra catechumenos inclinatos vel genuflexos, unam vel aliam ex orationibus infrascriptis proferunt (nn. 113-118).


110 In ecclesia vel in sacello vel in domo catechumenatus fiant intra celebrationem verbi; etiam, pro opportunitate, in principio vel in fine congregationum ad catechesim habendam; denique, ob peculiares necessitates privatim pro singulis catechumenis.


111 Iam ante catechumenatum, tempore evangelizationis, exorcismi minores peragi possunt ad bonum spirituale fautorum (qui "sympathizantes" vulgo appellantur).


112 Nibil impedit quominus formulae pro exorcismis minoribus assignatae, pluries variis in adiunctis adhibeantur.


DE TEMPORE CATECHUMENATUS EIUSQUE RITIBUS: DE EXORCISMIS

MINORIBUS Orationes exorcismi

113 Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, qui nobis per unigenitum Filium tuum Spiritum Sanctum promisisti, pro his catechumenis, qui sese tibi offerunt, te supplices exoramus: omnem ab eis spiritum malignum, omnem erroris et peccati operationem averte, ut ipsi templum Spiritus Sancti fieri mereantur. Et, verbum fidei nostrae confirmans, fac ut non loquamur inaniter, sed in illa virtute et gratia, qua Unigenitus tuus mundum liberavit a malo. Per Christum Dominum nostrum.
Omnes: Amen.


114 Oremus.
Domine Deus noster, per quem vita vera revelatur, corruptela tollitur, fides roboratur, spes erigitur et Caritas confovetur, te rogamus in nomine dilecti Filii tui Domini nostri Iesu Christi et in virtute Spiritus Sancti: ab his famulis amove incredulitatem et dubitationem (idolorum servitutem et magiam, incantamenta et necromantiam), pecuniae cupiditatem et passionum illecebras, inimicitias ac dissensiones et formam quamlibet pravitatis. Et quia vocasti eos, ut sancti et immaculati fierent in conspectu tuo, innova in eis spiritum fidei et pietatis, patientiae et spei, temperantiae et puritatis, caritatis et pacis. Per Christum Dominum nostrum.
Omnes: Amen.


115 Oremus.
Domine Deus omnipotens qui ad imaginem et similitudinem tuam hominem in sanctitate ac iustitia condidisti, et, peccatorem non deserens, saluti eius per incarnationem Filii tui sapienter providisti, hos famulos tuos salva et ab omnibus malis et inimici libera servitute; aufer ab eis spiritum mendaci, cupiditatis et nequitiae. Suscipe eos in regnuum tuum aperi oculos cordis eorum ad intellegendum Evangelium tuum, ut, filii lucis effecti, membra sint ecclesiae tua sanctae, testimonium perhibeant veritati, et opera secundum mandata tua exerceant caritatis. Per Christum Dominum nostrum.
Omnes: Amen.


116 Oremus.
Domine Iesu Christe, qui, montem ascendens, Discipulos tuos a via peccati avertere et regni caelorum beatitudines revelare voluisti, fac, ut famuli tui, qui verbum Evangelii audiunt, a Spiritu cupiditatis et avaritiae, voluptatis et superbiae serventur immunes. Sicut discipuli tui, beatos se censeant pauperes et esurientes, misericordes et mundo corde: pacem afferant et persecutiones laeti sustineant, ut fiant regni tui participes, et, promissam sibi misericordiam consecuti, videndi Deum gaudio in caelis fruantur. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
Omnes: Amen.


117 Oremus.
Deus, universae carnis creator et salvator, qui hos dilectos amore tuo formasti, misericordia suscepisti et ad te dignanter vocasti, hodie, mentes eorum probans, ipsos tuere Filium tuum exspectantes, conserva eos providentia tua, et consilium caritatis tuae ad finem perducens, praesta, ut ipsi, Christo firmiter adhaerentes, inter Discipulos eius in terris ascribantur et in caelis eiusdem confessionem audire laetentur. Per Christum Dominum nostrum.
Omnes: Amen.


118 Oremus.
Deus, cordium inspector et operum remunerator, labores et profectum famulorum tuorum benignus respice. Gressus eorum confirma, fidem auge, paenitentiam suscipe, et, iustitiam bonitatemque tuam patenter aperiens, praesta, ut sacramenta tua in terris participare et tui mereantur consortio perfrui sempiterno. Per Christum Dominum nostrum. Omnes: Amen.
Aliae orationes exorcismi, n. 373.


DE TEMPORE CATECHUMENATUS EIUSQUE RITIBUS: DE BENEDICTIONIBUS

CATECHUMENORUM

119 Benedictiones n. 102 indicatae impertiri possunt a sacerdote vel a diacono vel etiam a catechista (cf. n. 48), qui, manus extendentes ad catechumenos, unam vel aliam ex orationibus infrascriptis proferunt (nn. 121-124). Oratione absoluta, catechumeni, si commode fieri potest, accedunt ad celebrantem, qui singulis manum imponit. Deinde exeunt. Benedictiones de more conferantur praesertim in fine celebrationum verbi Dei; etiam, pro opportunitate, in fine catecheticae congregationis; denique, ob peculiares necessitates, privatim singulis catechumenis.


120 Iam ante catechumenatum, tempore evangelizationis, eodem modo benedicere licet fautores ("sympathizantes"), ad ipsorum spirituale bonum.


121 Oremus.
Da, quaesumus, Domine, catechumenis nostris, ut, sanctis edocti mysteriis, et renoventur fonte baptismatis, et inter ecclesiae tuae membra numerentur. Per Christum Dominum nostrum.
Omnes: Amen.


122 Oremus.
Deus, qui per sanctos prophetas tuos accedentibus ad te nuntiasti: "Lavamini, mundi estote", et per Christum spiritualem regenerationem disposuisti, hos nunc respice famulos, qui se diligenter ad Baptismum disponunt: benedice eos, et, promissionibus tuis fidelis, praepara et sanctifica, ut, donorum tuorum capaces effecti, et adoptionem filiorum et Ecclesiae tuae consortium recipere mereantur. Per Christum Dominum nostrum.
Omnes: Amen


123 Oremus.
Domine Deus omnipotens, respice servos tuos, qui Evangelio Christi tui erudiuntur: da, ut, te conoscentes ac diligentes, corde pleno et alacri animo tuam semper faciant voluntatem. Dignare eos initiatione sancta instituere; aggrega eos Ecclesiae tuae, ut divinorum mysteriorum et terrenae fiant et perpetuae sortis participes. Per Christum Dominum nostrum.
Omnes: Amen.


124 Oremus.
Deus, qui, per adventum unigeniti Filii tui Iesu Christi, mundum ab errore providus liberasti, exaudi nos et da catechumenis tuis intellegentiam, perfectionem, fidem non ancipitem et firmam veritatis agnitionem, ut in dies ascendant de virtute in virtutem; tempore opportuno regenerationem accipiant in remissionem peccatorum, et nomen tuum nobiscum glorificent. Per Christum Dominum nostrum.
Omnes: Amen.


DE TEMPORE CATECHUMENATUS EIUSQUE RITIBUS: RITUS INTER

TEMPORA CATECHUMENATUS

125 Traditiones, quae tum ad utilitatem "temporis catechumenatus", tum propter brevitatem "temporis purificationis et illuminationis" anticipari possunt, celebrentur oportet quando catechumeni maturi videntur; secus, ne fiant.


126 Celebratio fiat modo infra descritto traditio Symboli nn. 183-187; traditio Orationis dominicae nn. 188-192. Traditione peracta, celebratio concludi potest ritu "Ephphetha" (cf. nn. 200-202), nisi inter "ritus transitionis" habeatur redditio Symboli (cf. nn. 194-199), quae incipit a ritu "Ephphetha". In his casibus caveatur ne in formulis usurpetur verbum "electi": dicatur simpliciter "catechumeni".


127 Si opportunum videtur catechumenos prima unctione muniri, ministranda est unctio a sacerdote vel a diacono.


128 Unctio, quae in fine celebrationis verbi Dei confertur, omnibus catechumenis datur. Ob peculiares rationes conferri potest etiam privatim singulis. Praeterea, pro opportunitate, licet pluries catechumenos inungere.


129 In ipso ritu adhibeatur Oleum catechumenorum benedictum ab Episcopo in Missa chrismatis vel, ob rationes pastorales, a sacerdote statim ante unctionem.


DE TEMPORE CATECHUMENATUS EIUSQUE RITIBUS: RITUS INTER

TEMPORA CATECHUMENATUS Ritus unctionis

130 Si usurpatur Oleum antea ab Episcopo de more benedictum, celebrans prius dicat unam vel aliam ex formulis exorcismorum minorum (nn. 113-118). Deinde: Muniat vos virtus Christi Salvatoris, in cuius signum vos oleo linimus salutis, in eodem Christo Domino nostro, qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
Catechumeni: Amen.
Singuli catechumeni liniuntur Oleo catechumenorum in pectore vel in utraque manu vel etiam in aliis partibus corporis, si opportunum esse videtur. Si numerosiores sunt catechumeni, plures ministros adhibere licet.


131 Si autem Oleum a sacerdote benedicendum sit, ipse illud benedicit, dicens hanc orationem:
Deus, plebis tuae virtus et praesidium qui signum roboris in olei creatura posuisti, hoc oleum benedicere digneris; et catechumenis, qui eo linientur, concede fortitudinem, ut, divInam sapientiam et virtutem accipientes, Evangelium Christi tui altius intellegat, magno animo labores vitae christianae aggrediantur, et, digni adoptionis filiorum effecti, se in Ecclesia tua renasci et vivere laetentur. Per Christum Dominum nostrum.
Omnes: Amen.


132 Postea celebrans, ad catechumenos conversus, dicit:
Muniat vos virtus Christi Salvatoris, in cuius signum vos oleo linimus salutis, in eodem Christo Domino nostro qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
Catechumeni: Amen.
Singuli catechumeni liniuntur Oleo catechumenorum in pectore vel in ambabus manibus vel etiam in aliis partibus corporis, si opportunum esse videtur. Si numerosiores sunt catechumeni, plures ministros adhibere licet.



Ordo Initiationis Christianae 66