Compendium Theologiae Lib.2 Cap.10


Quod regnum obtinere est possibile

Oportet autem ulterius ostendere, quod homo ad illud regnum pervenire possit: alioquin frustra speraret et pateretur. Primo autem apparet hoc esse possibile ex promissione divina, dicit enim Dominus, Luc. xii, 32: nolite timere pusillus grex, quia complacuit patri vestro dare vobis regnum. Est autem divinum beneplacitum efficax ad implendum omne quod disponit, secundum illud Isai. xlvi, 10: consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Voluntati enim eius quis resistit? Ut dicitur ad roman. Ix, 19. Secundo ostenditur hoc esse possibile ex evidenti exemplo.




Compendium Theologiae Lib.2 Cap.10