Physicae Hildegardis - CAP. II.---DE SILIGINE £[Note: £[Col. 1130C] Secale cereale.] £[II, 2].

CAP. II.---DE SILIGINE £[Note: £[Col. 1130C] Secale cereale.] £[II, 2].


Siligo calida est, sed tamen frigidior est tritico, et multas vires habet. Panis autem ex ea factus, sanis hominibus bonus est et eos fortes facit; et illis qui pingues carnes habent, bonus, quoniam carnes eorum minuit, sed tamen eos fortes facit. Sed illis qui frigidum stomachum habent, et multum ex hoc infirmantur, contrarius est, quoniam ipsorum debilitas illum ad digestionem superare non valet, et ideo plurimam tempestatem in eis parat, quia [Col. 1130B] eum vix digerere possunt.

[Qui autem glandes in corpore suo habet, cujus cunque generis sint, siligineum panem ad ignem calefactum, vel de fornace calidum allatum et ruptum super glandes ponat, et calor virium ejus illas consumit et evanescere facit: et hoc faciat usque dum evanescant. Et si quis scabiem in capite habet, crustam siliginei panis in pulverem redigat, et pulverem ibi immittat, quia hoc malum aufert. Et post tres dies eumdem locum oleo olivae inungat, quoniam illud calidum est, et sanat. Sic autem faciat usque dum sanetur. Et si cancri, scilicet gracillimi vermiculi, carnem hominis comedunt, calida mica panis superponatur; et hoc saepe faciat, et de calore illius peribunt. Add. ed.]




CAP. III.---DE AVENA £[Note: £[Col. 1130C] Avena sativa.] £[II, 3].


[Col. 1130C]

Avena calida acuti gustus existit et fortis fumi [Note: [Col. 1130C] Verba acuti---fumi desunt in ed.], et laetus ac sanus cibus est sanis hominibus, et laetam mentem ac purum et clarum intellectum eis parat, atque bonum colorem ac sanam carnem eis [Col. 1131A] facit. Et illis qui aliquantulum et modice infirmantur bona est, tam in pane quam in farina ad comedendum, et eos non laedit. Istis autem qui multum infirmi et frigidi sunt ad comedendum non valet, quia avena semper calorem quaerit. Et si iste aut panem aut farinam avenae comederit, in ventre ipsorum se simul wollent (coagulantur ed.) et slim (livorem ed.) in eis pararet, atque vires eis non daret, quoniam frigidae sunt. Sed qui virgichtiget est [paralysi fatigatur ed.], et inde divisam mentem ac vanas cogitationes habet, ita quod sic aliquantulum amens efficitur, in asso balneo, cum avena in aqua in qua cocta est, ignitos lapides perfundat, et hoc saepe faciat, et ad se revertetur, et sanitatem recipiet.




CAP. IV.---DE HORDEO £[Note: £[Col. 1131D] Hordeum vulgare.] £[II, 4].


[Col. 1131B]

Hordeum frigidum est, ita quod frigidius et debilius est praefatis frugibus; et si comedatur aut in pane aut in farina, tam sanos quam infirmos laedit, quia tantas vires non habet ut caetera genera frugum. Sed infirmus qui jam toto corpore deficit, hordeum in aqua fortiter coquat, et aquam illam in dolium fundat, et in ipsam balneum recipiat, et hoc saepe faciat dum sanetur, et carnes corporis sui recipiet, et ad sanitatem perveniet. Et qui etiam tam valde infirmatur quod panem comedere non potest, hordeum et avenam aequali pondere recipiat, et modicum feniculi addat, et simul in aqua coquat, et, postquam coquitur, succum illum [Col. 1131C] per pannum colat, et ipsum, velut jus pro comestione panis, bibat, et hoc faciat dum convalescat. Sed qui in facie duram et asperam cutem habet, et quae de vento faciliter se schebet [in asperitatem ducitur ed.], hordeum in aqua coquat, et tunc cum aqua illa per pannum colatum et temperate calida in facie leniter se lavet, et cutis ejus sibi lenis et suavis erit, et pulchrum colorem habebit. Et si caput hominis infirmum est, ista aqua saepe lavetur, et sanum erit.




CAP. V.---DE SPELTA £[Note: £[Col. 1131D] Triticum spelta.] £[II, 5].


Spelta optimum granum est, et calida, et pinguis et virtuosa est, et suavior aliis granis est, et eam comedenti rectam carnem facit, et rectum sanguinem parat, atque laetam mentem et gaudium in [Col. 1131D] mente hominis facit; et quomodocunque comedant, sive in pane, sive in aliis cibis, bona et suavis est. Et si quis ita infirmus est quod prae infirmitate comedere non potest, accipe integra grana speltarum, et ea in aqua coque, sagimine addito, aut vitello ovi, ita ut propter meliorem saporem libenter comedi possit, et da hoc infirmo comedendum, et eum, ut bonum et sanum unguentum, interius sanat.




CAP. VI.---DE PISA £[Note: £[Col. 1131D] Pisum sativum.] £[II, 6].


Pisa frigida et aliquantulum flegmatica existit. [Col. 1132A] Pulmonem aliquantulum demphet [deprimit ed.]. Sed tamen homini qui calidae naturae est bona est ad comedendum, et ferocem illum facit. Ille autem qui frigidae naturae est, infirmis non valet, quia in comestione in eo mulslim parat.

[Pisa etiam omnibus infirmitatibus nociva est, nec ullas vires in se habet ut infirmitates expellat. Attamen qui de superfluo suo flegmate in fronte capitis dolet, pisam albam dentibus masticando terat, et hanc purissimo melle contemperet, et sic temporibus apponat et ligamine comprimat; et sic faciat usque dum melius habeat. Sed et qui viscera interius infirma habet, jus pisae calidum saepe sorbeat, et melius habebit. Add. ed.]




CAP. VII.---DE FABA £[Note: £[Col. 1132D] Vicia faba. Cf. lepid. Waltheri von der Vegelweide poemation; Waz eren hat fro bone.] £[II, 7].


[Col. 1132B] Faba calida est, et sanis et fortibus hominibus bona est ad comedendum, et est melior quam pisa. Nam si infirmi fabam comedunt, eos non multum laedit, quia tantum livorem et slim in eis non parat sicut pisa facit. Farina enim fabae bona est et utilis tam infirmo quam sano homini, quia levis est et faciliter digeri potest. Sed qui in visceribus dolet, fabam in aqua coquat, modico sagimine aut oleo addito, et separata faba, soff (jus ed.) ejus calidum sorbeat, haec saepe faciat, et eum interius sanat.

[Et qui ebullientem dolorem, et scabiem, ac ulcera, cujuscunque naturae sint, in carne sua habet, farinam fabae accipiat, et modicum de pulvere seminis [Col. 1132C] feniculi addat, et haec cum minima farinula tritici in aqua contemperet, ut cohaerere possit; et sic tortellos, aut ad ignem, aut ad solem paret, et eos desuper saepe ponat, et dolorem illius extrahet et sanabitur. Add. ed.]




CAP. VIII.---DE LENTE £[Note: £[Col. 1132D] Ervum lens.] £[II, 8, 9].


Lens frigida est, et comesta nec medullam hominis, nec sanguinem, nec carnem ejus auget, nec vires ei tribuit, sed tantum satiat ventrem, et vanitate implet; infirmos humores ad procellam in hominibus excitat.

[Si cui maculae scabiei, et immundi crines, qui radicem ulcerum in se habent, in capite hominis crescunt, lentem super ignito lapide in pulverem leniter redigat, et concham testudinis cum livore, [Col. 1132D] quae in ea est, in pulverem redigat, et aequo pondere pulveri lentis addat, et super maculas ponat; et livorem ejusdem doloris absterget, et sic sanabitur.---Cap. IX.---De Vichbona.---Vichbona frigida est. Qui in visceribus dolet, ita ut quasi interius intumescat, vichbonam in farinam redigat, et huic modicum panis in pulverem redacti addat, et modicum seminis foeniculi, seu de succo levistici, et ita cum aqua velut cibum coquat et aliquantum calidum comedat; et haec saepe faciat, et infirma viscera sanat. Add. ed.]




CAP. IX.---DE HIRS £[Note: £[Col. 1133D] Panicum miliaceum. Cf. infra cap. 193, De mitio.] £[II, 13].


[Col. 1133A]

Hirs frigidum est, modicum calidum est, quia nec sanguinem, nec carnem auget in homine, nec vires eis tribuit, sed tantummodo ventrem ejus implet, et tantum famem in eo minuit quia gustum refocillationis non habet. Sed et cerebrum hominis aquosum facit. Et stomachum ejus tepidum ac tardum parat, et humoribus qui in homine sunt procellam incutit, et est fere ut unkrut, nec sanum homini ad comedendum.




CAP. X.---DE VENICH £[Note: £[Col. 1133D] Panicum Italicum.] £[II, 14].


Venich frigidum est, et modicum calorem habet, et parum valet, quia modicam refocillationem habet, et modicas vires comedenti tribuit, sed tamen eum non laedit, quantum milium illum laedere solet, [Col. 1133B] nec etiam malos humores et pestes in homine commovet tam valide, ut milium facit. [Qui autem ardentes febres habet, venich in vino coquat et vinum illud calidum saepe bibat, et curabitur. Ad. edd.]




CAP. XI.---DE HANFF £[Note: £[Col. 1134D] Cannabus sativa.] £[II, 16].


Hanff [Cannabus ed.] calidum existit, et cum aer nec multum calidus nec multum frigidus est crescit, et ita etiam natura ipsius est, et semen ejus sanitatem habet, et sanabile est sanis hominibus ad comedendum, et in stomacho eorum leve est et utile, ita quod slim de stomacho ejus aliquantulum aufert, et faciliter digeri potest, atque malos humores minuit, et humores bonos fortes facit. Sed tamen qui in capite infirmus est et qui vacuum cerebrum habet, si hanff comederit, illum facile aliquantulum [Col. 1133C] dolere facit in capite. Illum autem, qui sanum caput habet et plenum cerebrum in capite, non laedit. Sed qui valde infirmatur, illum etiam in stomacho aliquantulum dolere facit. Eum autem, qui moderate infirmus est, comestum non laedit.

[Qui autem frigidum stomachum habet, cannabum in aqua coquat, et expressa aqua, panniolo involvat; et ita calidum stomacho saepe superponat: et illum confortat, et loco suo restituit. Et qui etiam vacuum cerebrum habet, si cannabum comederit, aliquantum in capite dolere facit; sed sanum caput et plenum cerebrum non laedit. Pannus quoque ex cannabo factus ad ulcera et vulnera liganda valet, quia calor in eo temperatus est. Add. ed.]




CAP. XII.---DE RATDE £[Note: £[Col. 1134D] Nigella sativa.] £[II, 64].


[Col. 1133D]

Ratde [Zizania ed.] calida et sicca est, et nulli homini in cibo valet, quia inde dolorem haberet. Pecoribus autem nec prodest, nec multum obest. Si quis autem in capite ulcera habet, ita tamen quod scabies non sit, ratden tundat et tunso assum lardum commisceat, et cum illo ulcera, quae in capite sunt, saepe perungat, et ulcera sua emordet, ac sanatur. Sed et radten tunde et mel ei commisce; et ubi multae muscae sunt, in parietem linias, id est striche, et muscae, quae ex hoc gustaverint, infirmabuntur, et cadent et deficient.




CAP. XIII.---DE GALGAN £[Note: £[Col. 1134D] Alpinia Galanga.] £[II, 17].


[Col. 1134A]

Galgan [Galanga ed.] totum calidum est, frigiditatem in se non habet et virtuosum est. Homo, qui ardentem febrem in se habet, galgan pulverizatum et pulverem istum in fonte bibat, et ardentem febrem exstinguet. Et qui in dorso aut in latere de malis humoribus dolet, galgan in vino welle et calidum saepe bibat, et dolor cessabit. Et qui in corde dolet, et cui in corde unmecht, ille mox de galgan comedat satis, et melius habebit.

[Homo quoque qui foetentem halitum patitur, qui ad pulmonem transit, ita ut etiam aliquando raucam vocem habeat, galangam et foeniculum aequali pondere accipiat, et bis tantum de nuce muscata et de piretro, ut istorum duorum est, et haec [Col. 1134B] pulverizet, et simul commisceat, et de pulvere isto ad pondus duorum nummorum cum tenui buccella panis quotidie jejunus comedat; et mox modicum calidi vini bibat, et alias nobiles herbas, quae bonum odorem habent, tam pransus quam jejunus, frequenter comedat, ut bonus odor earum foetentem halitum compescat.

Qui vero quolibet modo in pulmone dolet, pingues carnes devitet, et a cibo qui multo sanguine perfusus est et incocto cibo se abstineat, quia tabem circa pulmonem faciunt. Sed et pisam, et lentem, cruda poma, cruda olera, nuces et oleum devitet, quoniam livorem pulmoni inferunt. Quod si carnes comedere vult, macras comedat; et si caseum, non coctum, nec crudum, sed aridum comedat, quia [Col. 1134C] mali livores in eo sedati sunt. Et si oleum comedere vult, modice comedat, ne inde pulmoni livores contrahat. Aquam vero non bibat, quoniam circa pulmonem livorem parat. Sed et novum mustum, quod nondum in fervore ebulliendo sordes ejecit, non bibat quia nondum purgatum est. Cervisia autem eum non multum laedit, quoniam cocta est. Vinum vero bibat, quoniam bono calore suo pulmonem juvat; et ab humida et a nebulosa aura se observet, quia haec humiditate sua pulmonem laedit. Si mali humores in visceribus et in splene hominis superabundaverint, et cordi multas passiones per melancholiam intulerint, ille galangam et piretrum aequali pondere accipiat, et album piper ad quartam [Col. 1134D] partem unius istorum; vel si album piper non habuerit, accipiat pfeffertruch quater tantum ut albi piperis est, et haec in pulverem redigat. Deinde farinam fabae tollat, et ei praedictum pulverem addat, atque haec omnia cum succo foenugreci, absque aqua et vino, alioque liquore commisceat. Quo facto, ex omnibus his tortellos paret, et eos ad calorem solis exsiccet; unde in aestate, dum solem habere potest, eos faciat, quatenus in hieme eos habeat. Deinde eosdem tortellos tam pransus quam jejunus comedat. Postea liquiricium tollat, et quinquies plus de foeniculo et zuccaro, ad pondus liquiricii, [Col. 1135A] et modicum mellis, et ex his potum faciat, et tam pransus quam jejunus contra dolorem cordis bibat. Sed et homo cui flegma fumum in capite facit, et auditum ejus confundit, galangam accipiat, et ad ejus tertiam partem aloe et origani, bis tantum ut galangae, et folia persici, ejusdem ponderis ut origani est; et ex his pulverem faciat et eo tam pransus quam jejunus quotidie utatur. Qui autem in pectore, in corde, et in splene dolet, et qui stomachum de flegmate infrigidatum habet, galangam accipiat, et bis tantum origani, et semen apii ponderis ut origanum est, et parum albi piperis; et haec in pulverem redigat, et huic modicum cocti mellis addat, et inde electuarium faciat, ita ut illud absque repentino fervore leniter coquatur; et idem [Col. 1135B] electuarium saepe comedat; et puro, leni et bono vino frequenter utatur. Sed et qui a paralysi fatigatur, galangam accipiat, et ad ejus medietatem nucem muscatam, et spicam ad medietatem nucis muscatae, et githerut, et levisticum aequalis ponderis, sed utriusque singillatim plus quam spicae; et his saxifricam et polypodium aequalis ponderis addat; sed eorumdem duorum simul tantum erit quantum quinque superiorum; et haec in pulverem simul redigat. Et si sanus, pulverem istum in pane comedat; si autem infirmus, inde electuarium faciat, et comedat. Add. ed]




CAP. XIV.---DE ZITUAR £[Note: £[Col. 1135D] Amomum zedoaria.] £[II, 18].


Zituar temperate calidus, et magnam virtutem in se habet. Nam homo, qui in membris suis tremet, [Col. 1135C] id est bibet, et in quo virtus deficit, zituar in vinum incidat et parum minus galgan addat, et hoc cum modico melle in vino coquat, et sic calidum, id est melch bibat, et tremor ab eo abscedit, et virtutem recipit. Et qui multam salivam et multas spumas in se habet, zituar pulverizet et pulverem istum in panniolum liget, et ita in vasculum, aqua infusa, ponat, ut aqua saporem inde habeat, et sic in aqua per noctem dimittat, ac jejunus in mane saepe bibat, et saliva et spuma cessabit. Sed qui in capite multum dolet, cum eodem pulvere in panno ligato et in aqua madefacto frontem et tempora madefaciat, et melius habebit. Et cui stomachus malis cibis repletus est et multum gravatus est, zituar pulverizet, et [Col. 1135D] cum pulvere isto et modica farina similae et aqua tortellum faciat, et eum in sole aut in fornace fere frigidata coquat, et tunc eumdem tortellum in pulverem redigat, et pulverem istum jejunus in manu sua saepe lingat, id est lecke, ac etiam [cum] ad dormitum vadit per noctem stomachus ejus molestet [Note: [Col. 1135D] Ed., recte: et pulverem istum jejunus in manu sua saepe lingat, etiam cum ad noctem dormitum vadit, [Col. 1136D] et gravedinem stomachi aufert.].




CAP. XV.---DE INGEBER £[Note: £[Col. 1136D] Amomum zingiber.]. £[II, 19].


Ingeber [Zinziber ed.] valde calidum est et diffusum, id est zufloszlich, et sano et pingui homini comestum obest, quia eum inscium et ignarum ac tepidum et lascivum facit. Sed qui in corpore aridus [Col. 1136A] est, et jam fere deficit, ingewer pulverizet, et in suffen pulverem istum jejunus modice sumat, et etiam cum pane ejus interdum modice comedat, et meliorabitur. Sed mox, cum melius habuerit, eum amodo non comedat, ne inde laedatur. Et qui ulcerosus, id est suerecht, et turbidos oculos habet, ingeber pulverizet et pulverem istum in pannum liget, et in vinum ponat, ut vinum inde atrum, id est zanger, fiat, et in nocte cum dormitum vadit, circa palpebras et oculos liniat de vino isto; et si modicum ex eo oculos intraverit, non nocebit; et ita eyther [ulcerosum venenum ed.] et turbulenciam de oculis aufert. [Quia dum homo visum oculorum habet, oculis sic subvenire potest; postquam autem visum perdiderit, oculis hoc modo prodesse non poterit. Et [Col. 1136B] cui oculi caligant, succum rutae et hysopi aequali mensura accipiat, et huic ter tantum de praedicto vino addat, et hoc in aereum vas fundat, ut in illo virtutem suam retineat; et ad noctem, cum dormitum vadit, oculos et palpebras exterius cum illo circumliniat; et si oculos interius aliquantulum tetigerit, non eos nocebit; et hoc saepe faciat, et caliginem oculorum fugabit. Sed et qui constipationem in stomacho et in ventre patitur, zinziberum pulverizet, et cum modico succo ancusae pulverem istum commisceat, et ex eodem pulvere, et farina fabae tortellos faciat, et eos in fornace, qui jam in calore ignis aliquantum cessavit, coquat. Et sic tortellos istos tam pransus quam jejunus saepe comedat, et foeditatem stomachi minuit, et [Col. 1136C] hominem confortat. Item homo qui in stomacho quemlibet dolorem patitur, zinziber, et bis tantum galangae, et zituaris ad mediam partem pulverizet, et post cibum pulverem istum in vinum ponat; et sic bibat, et etiam ad noctem, cum dormitum vadit; et sic saepe faciat, et in stomacho melius habebit. Add. ed.]

Et si quis citerdrose in corpore suo habet, de eodem praedicto pulvere ligato in panno in aceto ponat, et modicum vini, si habet, addat, ne nimis acrum, id est zanger fiat, et cutem cum panno illo et pulvere locum illum ubi citerdrosae sunt in eo liniet, et sanabitur.

[Homo autem quem vich fatigat, modicum zinziberi [Col. 1136D] et plurimum cinnamomi accipiat et haec pulverizet. Deinde tollat salviae minus quam zinziberis et foeniculi plus quam salviae, et tanaceti plus quam salviae, et haec in mortario ad succum terat, et per pannum colet. Deinde mel modice in vino coquat, et ei parum albi piperis addat; vel si illud non habuerit, parum de nimmolo, et praedictum pulverem et praedictum succum immittat. Postea merlinsen sumat, et tormentillae bis tantum, et synape, quod in campo crescit, tantum ut tormentillae, sed minus quam merlinsen sit; et haec in mortario ad succum terat, et in saccellum ponat, [Col. 1137A] et praefatum mellitum et pulverizatum vinum superfundat, et ex his clarum potum faciat. Qui autem praedictum dolorem patitur, potum istum quantum uno halitu bibere potest jejunus bibat, et simili modo ad noctem cum se in lectum reponit: et hoc faciat usque dum sanetur. Sed et homo qui potiones facere et sumere vult, zinziberum et dimidiam partem tantum de liquiricio, et tertiam partem de zituare quantum de zinzibero pulverizet et colet; et deinde eumdem pulverem simul penset; postea sumat tantum de zucharo quantum pulvis iste pensat. Omnia haec simul penset ad pondus triginta nummorum. Deinde accipiat de purissima farinula similae quantum dimidia testa nucis capit, et tantum lactis citocatiae quantum incisa [Col. 1137B] penna scriptoris in incisione tenere potest, et sic de praedicto pulvere, et de farina, et lacte citocatiae tenuissimam massam, vel tortellum faciat; et hanc massam in quatuor partes dividat, et ad solem in martio vel in aprili siccet, quoniam in mensibus istis radius solis ita temperatus est quod nec nimis calidus nec nimis frigidus, et ideo sanitatem praecipue affert. Quod si in istis mensibus lac de praedicta citocatia habere non poterit, ita quod eum oportet differre ad maium: tunc etiam praefato tortello in maio facto, ad solem etiam maii exsiccet, et sic ad opportunum tempus observet. Et qui tunc potionem sumere voluerit, quartam partem de praedicta massa jejunus sumat. Quod si stomachus illius tam fortis et spissus est ut tactum potionis [Col. 1137C] hujus non sentiat, iterum dimidiam partem tertiae partis praefati tortelli accipiat, et denuo totam cum lacte citocatiae illiniat; et sic iterum in sole siccatam jejunus sumat. Sed antequam aliquis potionem istam accipiat, si frigus est, se calefaciat, et sic sumat: et postquam eam sumpserit, in lecto vigilando modicum requiescat, et deinde surgens, hac et illac modice deambulet, ita tamen ne frigus patiatur; post solutionem autem, triticeum panem, non siccum, sed in sorbiciuncula intinctum comedat, et pullos gallinarum, et porcinas carnes atque alias suaves carnes edat. Grossum autem panem, et bovinas carnes, et pisces, et alios grossos cibos et assos, exceptis assis pyris, devitet; et a caseo et a crudis oleribus et pomis se abstineat. Vinum autem, [Col. 1137D] sed tamen modice, bibat et aquam dimittat. Claritatem quoque solis fugiat et sic per tres dies haec observet. Add. ed.]




CAP. XVI.---DE PIPERE £[Note: £[Col. 1137D] Piper longum et nigrum.] £[III, 4].


Piper valde calidum est et aridum, et quamdam praecipitationem in se habet, et multum comestum laedit hominem, et pleurisim in eo parat, et humores [Col. 1138A] in eo destituit, ac malos humores in eo facit. Si quis spleneticus est, et qui cibos in fastidio habet, ita quod eum non libet comedere, iste in aliquo cibo cum pane piper modice comedat, et in splene melius habebit, et fastidium comedendi ponet [Note: [Col. 1137D] Ed. rDe arbore piperis. Arbor in qua piper crescit valde calida est; piper quoque valde calidum et aridum es. Et multum comestum, hominem laedit, et pleurisim in eo parat, et bonos humores destituit. Homo autem qui poma aut pira comederit, et inde dolet, mox piper comedat, et melius habebit. Sed et qui spleneticus est, et cui fastidium comedendi habet [Col. 1138D] iste piper in aliquo cibo cum pane modice comedat, et in splene melius habebit.l].




CAP. XVII.---DE KUMEL £[Note: £[Col. 1138D] Cuminum, Cyminum.] £[II, 20].


Kumel [Cyminum ed.] temperati caloris est et siccum; homini qui danphet bonum et utile et sanum est ad comedendum, quocunque modo comedatur; sed illum laedit qui in corde dolet, si comederit [quia cor perfecte non calefacit, quod semper calidum esse debet add. ed.] Sano autem bonum est ad comedendum, quia bonum ingenium ei parat et temperiem ei infert, qui nimis calidus est; sed unumquemque laedit, qui infirmus est si comederit, quia [Col. 1138B] pestem in eo excitat, praeter illum qui in pulmone dolet.

[Homo qui coctum vel assum caseum comedere vult, ne inde doleat, ciminum superponat, et sic comedat. Qui vero nauseam patitur, ciminum accipiat, et ad ejus tertiam partem piper et bibinellam, velut quartam partem cimini, et haec pulverizet et puram farinam similae accipiat, et pulverem istum farinae huic immittat; et sic cum vitello ovi et modica aqua tortellos, aut in calido fornace, aut sub calidis cineribus faciat, et tortellos istos comedat. Sed et praedictum pulverem super panem positum manducet, et in visceribus calidos et frigidos humores, qui nauseam homini inferunt, compescunt. Add. ed.]




CAP. XVIII.---DE BERTRAM £[Note: £[Col. 1138D] Anthenis pyrethrum.] £[II, 21].


[Col. 1138C]

Bertram [Piretrum ed.] temperati caloris et aliquantum sicci, et eadem temperies pura est, et bonam viriditatem tenet. Nam sano homini bonus est comestus, quia tabem in eo minuit ac bonum sanguinem in eo auget, et purum intellectum in homine facit. Sed et infirmum, qui jam fere in corpore defecit, ad vires reducit, et in homine nihil indigestum dimittit; sed bonam digestionem illi parat. Et homo, qui multum flecma in capite habet, si eum frequenter comedit, flecma in capite ejus minuit. Sed et saepe comestus pleurisim ab homine depellit, et puros humores in homine parat, et oculos ejus clarificat. Et quocunque modo comedatur, scilicet [Col. 1138D] aut siccus aut in cibo, utilis et bonus est tam infirmo quam sano homini. Nam si homo eum frequenter comedit, ab eo infirmitatem fugat et eum infirmari prohibet. Quod autem comestus in ore humiditatem et salivam educit, hoc ideo est, quia malos humores extrahit, et sanitatem reddit.




CAP. XIX.---DE LIQUIRICIO £[Note: £[Col. 1138D] Glycyrrhiza glabra. Sub nomine Henigwurz saepissime occurrit. Ejusdem culturam in agro Bambergensi instituit sancta Cunegundis imperatrix Cf. Walafridi


Liquiricium temperati caloris est, et homini claram [Col. 1139A] vocem parat quomodocunque comedatur, et mentem ejus suavem facit, et oculos ejus clarificat, et stomachum ejus ad digestionem mollificat. Sed et frenetico multum prodest, si illud saepe comedat, quia furorem qui cerebro ejus est exstinguit [Note: [Col. 1139C] Quia---exstinguit in ed. desunt.].




CAP. XX.---DE CYNAMOMO £[Note: £[Col. 1139C] Laurus Cinnamomum.] £[III, 3].


Cynamomum etiam valde calidum est et fortes vires habet, et etiam modicam humiditatem in se tenet; sed calor ejus tam fortis quod humiditatem illam deprimit, et qui eum saepe comedit, malos humores in eo minuit ac bonos humores in eo parat [Note: [Col. 1139C] Ed.: rDe arbore cinnamomi. Arbor cujus cortex cinnamomum est valde calida est. Unde homo qui a gutta paralysis fatigatur, et qui quotidianas, tertianas, et quartanas habet, vas de chalybe factum tollat, et in illud bonum vinum fundat, et de ligno et foliis [Col. 1139D] praefatae arboris, dum succum in se habent, imponat, et ad ignem fervere faciat, et calidum saepe bibat, et sanabitur. Et homo cui caput gravatum et obtusum est, ita quod flatum per nares difficulter emittit et introrsum trahit, cinnamomum pulverizet, et eumdem pulverem cum buccella panis saepe comedat, aut in manu sua lingat, et noxios humores per quos caput obtusum est, dissolvit.l].




CAP. XXI.---DE NUCE MUSCATA £[Note: £[Col. 1139D] Myristica moschata.] £[III, 2].


Nux muscata magnum calorem habet et bonum temperamentum in viribus suis. Et si homo nucem [Col. 1139B] muscatam comedit, cor ejus aperit et sensum ejus purificat, ac bonum ingenium illi infert. Accipe quocunque nucem muscatam et aequali pondere cynamomi et modicum gariofiles, id est nelchin, et haec pulveriza, et tunc eum pulvere isto ac cum simila farinae et modica aqua tortellos fac, et eos saepe comede, et omnem amaritudinem cordis et mentis tuae sedat, et cor tuum et obtusos sensus tuos aperit, et mentem tuam laetam facit, et sensus tuos purificat, ac omnes nocivos humores in te minuit, et bonum succum sanguini tuo tribuit, et fortem te facit [Note: [Col. 1139D] Ed.: rDe arbore nucis muscatae. Arbor in qua nux muscata crescit calida est. Lignum autem et folia ejus medicinae non multum conveniunt. Nux quoque muscata magnum calorem habet, et bonum temperamentum in viribus suis. Et si quis nucem muscatam comedit, cor ejus aperit, et sensus ejus purificat, et bonum ingenium bono calore et suavi virtute sua illi infert. Homo quoque nucem muscatam, et pari pondere cinnamomum, et modicum de gariofylo pulverizet; et cum pulvere isto, et farina [Col. 1140C] similae, et modica aqua tortellos faciat, et eos saepe comedat, et omnem amaritudinem cordis et mentis ejus sedat, et obtusos sensus ejus aperit, et mentem ipsius laetam facit, et omnes nocivos humores in eo minuit. Sed et quem paralysis in cerebro fatigat, nucem muscatam, et bis tantum galangae pulverizet, et etiam de radice gladiolae et plantaginis aequali [Col. 1140D] pondere modice tundat, sale addito; ex omnibus his sorbiunculam (sic) faciat et sorbeat, et hoc semel aut bis in die faciat, usque dum sanetur.l].




CAP. XXII---DE ROSA £[Note: £[Col. 1140D] Rosa centifolia.] £[II, 76].


Rosa frigida est, et idem frigus utile temperamentum in se habet. In mane aut orto jam die, folium rosae tolle, illud oculis tuis superpone, humorem, [Col. 1139C] id est trieffen ejus extrahit, ac eos clarificat. Sed et qui modica ulcera in corpore suo habet, eis folia rosae superponat, et livorem illis extrahit [Note: [Col. 1140D] Ed. post extrahit haec addit: Et qui praeceps est in ira rosam accipiat et minus de salvia, et in pulverem terat, et in hora illa cum ira in ipso surgit, naribus suis apponat; nam salvia consolatur, rosa laetificat. Rosa accipiatur et ad medietatem ipsius salvia, recente quoque arvina quae infusa est addita; et haec in aqua simul coquantur ut inde unguentum fiat; et ubi homo a crampho vel a paralysi fatigatur, ipso unguento ibidem inungatur et melius habebit. Quae sequuntur, sed et rosa, etc., omittit ed.]. Sed et rosa ad potiones et ad unguenta atque ad omnia medicamenta valet, si eis addatur; et tanto meliora sunt, si eis aliquantum de rosa additum fuerit, quamvis parum, hoc est de bonis viribus illius, ut praedictum est.




CAP. XXIII.---DE LILIO £[Note: £[Col. 1140D] Lilium candidum. Hildeg. ep. ad Wibertum; Scivias, III, 8.] £[II, 77].


[Col. 1140A]

Lilium plus frigidum quam calidum est. Accipe ergo caput radicis lilii, et illud cum veteri arvina fortiter tunde, et tunc in patella zulasse, et sic in vasculum pone; et deinde qui albam lepram, scilicet quedick, habet, cum eo frequenter unge, prius calefacto unguento, et sanabitur. Sed rubea lepra de simili curari potest.

Et qui uzslecht habet, caprinum lac saepe bibat, et uzslechte ab eo perfecte exeant; et tunc stam et folia liliorum accipiat, et ea tundat, ac succum eorum exprimat, et eumdem succum eorum cum farina insimul knede, et ubi in corpore ab uzslecht dolet, semper ungat; sed tamen antequam hoc unguento se ungat, lac caprinum semper bibat. Odor etiam [Col. 1140B] primae eruptionis, id est blut, liliorum, ac etiam odor florum eorum cor hominis laetificat ac rectos cogitatus ei parat [Note: [Col. 1140D] Verba odor---parat desunt id ed.].




CAP. XXIV.---DE PSILLIO £[Note: £[Col. 1140D] Plantago psillium.] £[II, 78].


Psillium frigidae naturae est, et in illa frigiditate dulce temperamentum habet; et qui illud in vino coquit, et vinum ita calidum bibit, fortes febres, id est fiber, ab eo compescit. Et oppressam mentem hominis per dulce temperamentum suum laetificat, et cerebrum ejus tam frigore quam temperamento suo ad sanitatem juvat et confortat. Sed et qui febres in stomacho habet, psillium in vino coquat, et vino effuso, psillium illud in pannum ponat, et ita calidum super stomachum suum liget, et febres [Col. 1140C] de stomacho suo fugabit.




CAP. XXV.---DE SPICA £[Note: £[Col. 1140D] Lavendula spica.] £[II, 79].


Spica calida et sicca, et calor ejus sanus est. Et qui spicam cum vino coquit, vel, si vinum non habet, cum melle et aqua coquat, et ita tepidum saepe bibat, et dolorem jecoris et pulmonis, et dumphedinem in pectore ejus mitigat, et scientiam puram ac purum ingenium facit.




CAP. XXVI.---DE CUBEBO £[Note: £[Col. 1141D] Piper cubeba.] £[II, 23].


[Col. 1141A]

Cubebo calidum est, et calor ille temperamentum in se habet, et etiam siccum est. Et si quis cubebo comedit, indignus ardor ille, qui in ipso est, temperatur; sed et mentem ejus laetam parat ac ingenium et scientiam illius puram facit, [quoniam utilis et temperatus calor ejus indignos ardores libidinis, in quibus foetidi et limosi livores latent, exstinguit, et mentem hominis et ingenium ejus accendendo clarificat. Add. ed.]




CAP. XXVII.---DE GARIOFILES £[Note: £[Col. 1141D] Eugenia caryophyllata.] £[II, 24].


Gariofiles nelchin valde calidum est, et etiam quamdam humiditatem in se habet qua se suaviter extendit ut ipsa suavis humiditas mellis. Et si quis in capite dolet, ita quod ei caput dumet, velut surdus [Col. 1141B] sit, gariofiles saepe comedat, et dume quae in capite est minuit. Et cum infirma viscera aliquando in homine tumescunt, tunc multoties fit quod tumor ille viscerum hydropem morbum in eo crescere facit. Unde jam cum hydropis in homine crescere incipit, ille gariofiles saepe comedat, et illa vitium morbi compescunt, quia virtus eorum in viscera hominis illius transit ac tumorem eorum minuit, et hydropem morbum sic fugat, nec eum ulterius crescere permittit [Note: [Col. 1141D] Quia---permittit, in ed. desunt.]. Sed et calor medullae hominis multoties exsudat, podagram in eo parat. Quae cum jam in homine crescere incipit, si tunc ille saepe gariofiles comedit, virtus eorum in medullam hominis illius vadit et prohibet ne podagra crescat et ne ulterius in eo procedat, cum jam in [Col. 1141C] initio est [Note: [Col. 1141D] Et ne---initio est in ed. desunt.]. [Et qui singultum patitur garyofillum frequenter manducet. Sed et zituar pransus frequenter comedat, et haec etiam per mensem unum faciat. Add. ed.]





Physicae Hildegardis - CAP. II.---DE SILIGINE £[Note: £[Col. 1130C] Secale cereale.] £[II, 2].