Physicae Hildegardis - CAP. LIX.---DE BINSUGA £[Note: £[Col. 1153D] Lamium album.] £[II, 104].

CAP. LIX.---DE BINSUGA £[Note: £[Col. 1153D] Lamium album.] £[II, 104].


[Col. 1153A]

Binsuga [Apiago ed.] calida est, et homo qui eam comederit libenter ridet, quoniam calor ejus splen tangit et inde cor laetatur. Sed cui wisza [albugo ed.] in oculo crescit, eam de terra eradicet, et jam eradicatam in aqua vivi fontis ponat per noctem, et tunc de aqua ablata, in patella sweysze, et ita calidam super oculum illum ponat, et hoc per tres noctes faciat, et wisza in oculo ejus curabitur, et evanescet.




CAP. LX.---DE SUNNEWIRBEL £[Note: £[Col. 1153D] Cichoreum Intybus.---Solsequium ed.] £[II, 105].


Sunnewirbel calida et humida est, et in natura sua ad decorem tendit, et terrigena est. Sed tamen ille qui apud se eam portat, [sicut et ille qui super alios esse appetit, add. ed.] ab aliis hominibus odio [Col. 1153B] habetur. Sed qui circa pectus dolet, ita quod inde raucam vocem habet, sunnewirbel accipiat, et aequali pondere majorem clettam(?), et has in puro vino coquat ac deinde per pannum colet, et pransus ad noctem saepe bibat, et in pectore et in voce melius habebit. Et qui rectam digestionem habere non potest, sunnewirbel et majorem clettam aequali pondere accipiat, et in sole aut super ignitum laterem exsiccet, et ita in pulverem redigat, et huic pulveri secundum terciam partem unius istorum lucidum aut assum sol addat, et tunc cum melle, ex eo, honigwurtz [potum ed.] faciet, et ita pransus et ad noctem saepe bibat, et digestionem ad rectum tempus habebit. Et hoc modo herba haec ad medicamenta valet, nisi Deus prohibeat [Note: [Col. 1153D] Et hoc modo---prohibeat desunt in ed.].




CAP. LXI.---DE HOPPHO £[Note: £[Col. 1154D] Humulus Lupulus.] £[II, 74].


[Col. 1153C]

Hoppho [Humulus ed.] calidus et aridus est, et modicam humiditatem habet, atque ad utilitatem hominis non multum utilis est, quia melancoliam in homine crescere facit, et mentem hominis tristem parat, et viscera ejus gravat. Sed tamen in amaritudine sua quasdam putredines de potibus prohibet, ad quos additur, ita quod tanto diutius durare possunt.





CAP. LXII.---DE LILIM £[II, 106].



Lilim valde calida est. Et homo qui de splene, aut de stomacho, aut de infirmis visceribus demphig est [spiramen difficulter emittit aut immittit ed.] velut circa pectus suum sit virdumet [contritus sit ed] ita tamen quod in pulmone non dolet, iste lilim accipiat, [Col. 1153D] et eum cum modica cervisia, modico melle addito, coquat, et sic per pannum colet, et tunc jejunus ac pransus, ac cum dormitum vadit, saepe bibat, et levitatem ac bonam eructuationem ei facit, ita quod de praedictis infirmitatibus melius habebit. Sed et qui infirmos humores in se habet, ita quod de his flecma in ipso erescit, lilim in puro vino coquat, et tunc poleium in modico aceto stamphe [contundat ed.], et tunc cum praefato lilim et vino in quo coctum est welle [fervere faciat ed.] ac per pannum colet, atque in vasculo aliquo tegat, [Col. 1154A] id est demphe, dum infrigescat, et sic pransus et ad noctem saepe bibat, et primam humiditatem in co verswindet, et humores in ipso purgat, et flecma minuit, velut vulnus purgatur.




CAP. LXIII.---DE SELBA £[Note: £[Col. 1154D] Salvia officinalis.] £[II, 28.]


Selba [Salvia ed.] calidae et siccae naturae est, et magis de calore solis quam de humiditate terrae crescit, et contra infirmos humores utilis est, quia sicca est. Nam cruda et cocta bona est illi ad comedendum quem noxii humores fatigant, quoniam eos compescit. Accipe enim salviam et pulveriza eam, et pulverem istum cum pane comede, et superfluitatem malorum humorum in te minuit. [Et qui ab aliqua sordida re fetorem patitur, salviam naribus infigat, et ei prodest add. ed.] Sed et si [Col. 1154B] quis in superfluitate flecmatis habundat, aut si quis foetentem anhelitum habet, salviam in vino coquat, et tunc per pannum colet, et ita saepe bibat, et mali humores ac flecma in ipso attenuantur. Quod si ille qui has infirmitates habet aliquantulum virgicht est [per paralysim fatigatur ed.] salviam in aqua coquat et bibat, et humores et flecma in eo minuuntur.

[Quod si ille qui has infirmitates habet aliquantum per paralysin fatigatur, salviam in aqua coquat, ut praedictum est, et eam bibat, et calor ejus cum aqua delinitus, paralysin in homine compescit. Nam si homini isti cum vino daretur, vinum paralysiacos humores in ipso modum suum transilire faceret. Qui autem fastidium comedendi habet, salviam accipiat, [Col. 1154C] et minus de cerefolio, et modicum de allio, et haec in aceto simul contundat, et sic condimentum faciat, et cibos quos comedere vult in eo intingat, et appetitum comedendi habet. Cum cibus qui madidum succum habet hominem in capite dolere facit, salviam, et origanum, et foeniculum aequali pondere accipiat; et marrubii plus quam horum omnium sit, et ad succum contritum butyrum sufficienter addat; vel si illud non habuerit, arvina addita, ex his unguentum faciat, et caput inungat: et melius habebit. Si etiam malus fumus de stomacho ad ilia hominis extenditur, et eum ibi dolere facit, salviam accipiat et quinquies tantum seuwurtz ut salviae est, et decies tantum rutae ut [Col. 1154D] salviae; et herbas istas in nova olla cum aqua usque ad primam ferventem ebullitionem coquat; et deinde expressa aqua, easdem herbas ita coctas et calidas super locum ubi dolet ponat, et panno desuper liget. Si quis urinam prae frigiditate stomachi retinere non potest, salviam in aqua coquat, et per pannum colet; et eam calidam saepe bibat, et curabitur. Si etiam mali, et concreti, et venenosi humores in homine superabundaverint, et eum sanguinem exscreare et movere per aliqua tempora fecerint, interim nullam medicinam idem homo sibi adhibeat, ne sanguis, per medicinam exterritus, [Col. 1155A] ipsum interius exulceret, et plus solito effluat; sed postquam sanguis aliquantum cessaverit, salviam in leni et suavi vino modica aqua mixta coquat; modico quoque oleo olivae aut butyro addito, et cocto, per pannum colet, et modice, non jejunus, sed pransus bibat: et eum confortat, et interius sanat. Add. ed.]




CAP. LXIV.---DE RUTHA £[Note: £[Col. 1155D] Ruta graveolens.] £[II, 29].


Ruta de forti et de plena, id est queckin, viriditate terrae magis quam de calore crescit; et calorem temperatum in se habet, sed tamen magis calorem. Est fortis viribus in humiditate, et bona contra aridas amaritudines quae in illo homine crescunt in quo recti humores deficiunt. Sed et melior et utilior est cruda quam pulverizata in comestione. [Col. 1155B] Et comesta injustum fervorem sanguinis in homine compescit. Nam calor rutae injustum calorem melancoliae attenuat, et injustum frigus melancoliae temperat; et ita homo ille, qui melancolicus est melius habebit, cum eam post alios cibos comedit. Sed et si quis alium cibum comederit unde dolet, rutam postea comedat, et minus dolet.

[Homo quoque qui humentes oculos habet, rutam accipiat, et bis tantum salviae, et cerefolii bis tantum ut salviae, et herbas istas in mortario modice contundat, ut aliquantum succi reddant; et deinde easdem herbas ita contritas claro ovi intingat, et ad noctem, cum dormitum vadit, illas super frontem usque ad utraque tempora ponat, et malos humores extrahunt; vel is aliquis de pomo succum [Col. 1155C] sugat. Qui nigros seu turbulentos oculos habet, ut aliquando nubes est, et in eis aliquo modo caligat, succum rutae accipiat, et bis tantum puri liquoris mellis, et modicum boni et clari vini his commisceat, et micam triticei panis his imponat, et super oculos suos in nocte cum panno liget. Quod si homo in renibus et in lumbis interdum dolet, hoc multoties de infirmitate stomachi fit: tunc idem homo rutham et absinthium aequali pondere accipiat, ei plus his de arvina ursi addat, et haec simul contundat, et cum his circa renes et lumbos suos ubi dolet se juxta ignem fortiter inungat. Si homo aliquando ita in delectatione commovetur, quod sperma ad articulum emissionis pervenit, sed [Col. 1155D] tamen intra in corpore aliquo modo retentum fuerit, et inde infirmari coeperit, rutam et modicum minus de absinthio accipiat, et succum eorum exprimat, et huic succo zuccharum, et plus de melle, et tantum vini quantum succorum istorum est, addat, et ignito chalybe in nova olla, aut in patella quinquies calefaciat, et posquam modicum comederit, istud calidum bibat. Quod si in hyeme est, quod praedictas herbas habere non potest, baccas lauri et bis tantum de dictamno pulverizet, et post modicum cibi, in calido vino ignito chalybe calefacto bibat; et sic noxius livor qui in eo remansit cum [Col. 1156A] urina et digestione egeritur. Si quis autem homo comederit, unde mox dolet, rutam et bis tantum de salvia cum sale temperatas statim comedat et melius habebit. Add. ed.]




CAP. LXV.---DE HYSSOPO £[Note: £[Col. 1155D] Hyssopus officinalis.] £[II, 30].


Ysophus siccae naturae est, et temperate calidus existit, et tam magnae virtutis est, quod lapis etiam ei resistere non potest, quin ibi crescat ubi seminatur. Et saepe comestus infirmas et foetidas spumas humorum purgat, id est reyniget, sicut calor in olla wellet [spumas ejicit ed.], et ad omnes cibos utilis est. Coctus utilior enim est et pulverizatus quam crudus. Et comestus jecor querck facit, et pulmonem aliquantulum purgat. Nam et qui hus [tussitat ed.] et de jecore dolet, et qui dumphet de pulmone [Col. 1156B] dolet, et uterque istorum yssopum aut cum carnibus, aut cum sagimine comedat, et meliorabitur, quia si quis yssopum, aut solo vino aut sola aqua addita, comederit, plus inde laeditur quam juvetur.

Sed et qui in jecore aut in pulmone dolet, laquiricium accipiat, et cynamomi plus quam laquiricii, et yssopi plus quam istorum duorum, et feniculi plus quam istorum trium, et haec in nova olla coquat, sufficienter melle addito, ita ne amaritudo in eis sit, et fortissime coquat, et tunc ollam istam cum eisdem herbis per novem et totidem noctes, et tunc per pannum colet, et sic bibat. Nam si in jecore aut in pulmone valde dolet, in novem diebus per singulos dies bibat. Sed antequam in mane diei bibat, modicum comedat, et tunc bibat. Sed [Col. 1156C] ad noctem satis comedat, et cum dormitum vadit, satis ex eo bibat. Si autem in pulmone modice et in jecore dolet, eodem modo tribus diebus transactis bibat, et hoc saepe faciat, et curabitur, nisi Deus non velit.

[Sed si jecur de tristicia hominis infirmatur, antequam infirmitas in eo superabundet, pullos gallinarum coquat cum hysopo, et tam hysopum quam pullos istos saepe comedat. Sed et crudum hysopum vino impositum frequenter manducet, et idem vinum bibat, quia hysopus ei utilior est ad infirmitatem istam quam illi qui in pulmone dolet. Add. ed.]




CAP. LXVI.---DE FENICULO £[Note: £[Col. 1156D] Anethum Feniculum.] £[II, 31].


Feniculum suavem calorem habet, nec siccae nec [Col. 1156D] trigidae naturae est. Et crudum comestum, hominem non laedit. Et quocumque modo [comedatur] laetum facit hominem, et suavem calorem ac bonum sudorem ei infert, atque bonam digestionem facit. Semen quoque ejus calidae naturae est et utile ad sanitatem hominis, si aliis herbis additur in medicamentis. Nam qui feniculum aut semen ejus jejunus quotidie comedit, malum flecma aut putredines in eo minuit, atque foetorem anhelitus ejus compescit, et oculos ejus clare videre facit [bono calore, et bonis viribus suis. Qui autem aliqua contrarietate occupatus dormire non potest, [Col. 1157A] si in aestate est, foeniculum, et bis tantum millefolii modice conquat, et aqua expressa, herbas istas calidas temporibus et fronti et capiti circumponat, et desuper panno liget. Sed et viridem salviam accipiat, et eam vino modice aspergat, et sic supra cor suum, et circa collum suum ponat, et dormitione alleviabitur. Quod si in hyeme est, semem foeniculi, et radicem millefolii in aqua coquat, et capiti, ut praedictum est, circumponat, et salviam pulverizatam, et vino modice madefactam super cor et collum ponat, et melius habebit. Cum vero aliquis griseos oculos habens, in eis aliquo modo caligat, et dolet, cum dolor ille adhuc recens est, foeniculum vel semen ejus terat, et sic sumat succum ejus, et rorem quem super recto gramine invenerit, [Col. 1157B] et modicum farinae similae, et hoc tortello commisceat, et in nocte oculis suis circumponat, et panno liget, et melius habebit. Sed et si aliquis oculos similes turbidae nubi, quae nec ad plenum ignea, nec ad plenum turbida, sed aliquantum glauca, et in eis caliginem et dolorem sustinet, foeniculum si in aestate est, terat, vel si in hyeme est, semen ejus tritum claro ovi bene despumato imponat, et cum dormitum se collocat, oculis superponat, et caliginem oculorum minuit. Si etiam nimius dolor prae multo fluore in naribus hominis excreverit, foeniculum, et quater plus de aneto accipiat, et super lapideam tegulam tecti, vel super tenuem laterem igne calefactum ponat, et hac et illac foeniculum illud et anetum verset, ut fumiget; et fumum [Col. 1157C] istum et odorem ejus naribus et ore introrsum in se trahat, et deinde herbas illas ita calefactas cum pane comedat. Hoc autem per quatuor, aut per quinque dies faciat, ut illi effluentes humores tanto suavius separentur. Homo autem qui malum livorem in infirmo stomacho suo habet, foeniculum accipiat, et modicum plus de urtica, et levistici bis tantum ut istorum duorum est, et ex his cum modica farina, aut modico pane cibum faciat, et saepe comedat, et infirmo stomacho livorem aufert. Homo etiam quem melancholia laedit, foeniculum ad succum contundat, et frontem, et tempora, et pectus, et stomachum saepe perungat, et melancholia in eo cessabit. Sed et quis assas carnes, vel assos pisces, [Col. 1157D] vel aliud quicquam assum comederit, et inde dolet, mox foeniculum vel semen ejus comedat, et minus dolebit.

Si etiam interdum a malis humoribus in virilibus viri inflatio pessimi tumoris insurgit, quae illum ibi dolere facit, foeniculum accipiat, et ter tantum fenugraeci, et modicum butyri vaccarum, et haec simul contundat, et desuper ponat, et malos humores extrahunt. Deinde idem vir tortellos ex quibus cervisia fit accipiat, et cum calida aqua eos modice faciat, et sic calefaciat, et super praefatum tumorem ponat. Sed et si praegnans mulier in partu multum laborat, tunc cum timore et magno moderamine [Col. 1158A] suaves herbulas, ut foeniculum, et asarum in aqua coquat, et expressa aqua, ita calide circa femora et dorsum ejus ponantur, et desuper panno ligato suaviter teneantur, ut dolor, et claustra illius tanto suavius et facilius solvantur. Homo quoque semen foeniculi accipiat, et ad medietatem ejus galangam, et ad eamdem medietatem dictamnum, et ad medietatem dictamni pilosellam, et haec simul pulverizet, et per pannum colet, et post modicam horam prandii, pulverem hunc calido vino, et non fervente imponat, et bibat. Et pulvis iste hominem qui sanus est, sanum retinet, infirmum autem confortat, et digestionem homini parat, et vires tribuit, et bonum et pulchrum colorem faciei subministrat, et unicuique homini, sive sanus, sive infirmus [Col. 1158B] sit, post cibum ejus comestus prodest. Quod si oves infirmari incipiunt, foeniculum, et plus de aneto accipiat, et in aquam ponat, ut aqua saporem ab eis accipiat, et infirmis ovibus ad potandum imponat. Add. ed.]




CAP. LXVII.---DE DILLE £[Note: £[Col. 1157D] Anethum graveolens.] £[II, 32].


Dille [Anetum ed.] siccae, et calidae, et temperatae naturae est. Et quocunque modo comedatur, tristem facit hominem. Et crudum non valet ad comedendum, quia majorem humiditatem terrae in se habet quam feniculum, et aliquantulum quondam pinguedinem de terra sibi attrahit, unde malum est homini crudum ad comedendum, sed tamen coctum comestum gicht compescit, et ita utilis est in comestione.

[Col. 1158C] [Cui ergo multus sanguis de naribus fluit, accipiat anetum, et bis tantum millefolii, et has herbas virides fronti, temporibus, et pectori suo circumponat. Et hae herbae virides esse debent, quoniam virtus earum in viriditate praecipue viget. Quod si in hyeme est, herbas istas pulverizet, et ipsum pulverem modico vino aspersum in saccellum ponat, et fronti, temporibus, et pectori superponat, ut praedictum est. Igitur ut homo delectationem et libidinem carnis in se extinguat, accipiat in aestate anetum, et bis tantum bachminzae, et brochvurtz modicum plus, et radicem irs Illyricae, et haec omnia in acetum incidat, et ex eis condimentum faciat, et sic frequenter cum omnibus cibis suis comedat. [Col. 1158D] In hyeme autem haec pulverizet, et pulverem item cum escis suis manducet, quia viriditatem earundem herbarum tunc habere non potest. In humida enim et leni aura, quia tunc boves facile infirmari incipiunt, anetum, et minus de radice irs Illiricae pabulo eorum intermisce, et pravos humores in eis consumit. Add. ed.]




CAP. LXVIII.---DE PETROSELINO £[Note: £[Col. 1158D] Apium Petroselinum.] £[II, 33].


Petroselinum robustae naturae est, et magis calorem quam frigus in se habet; et de vento ac humiditate crescit. Et melior et utilior est homini crudum quam coctum in comestione. Et comestum febres quae hominem concutiunt, sed leniter tangunt, [Col. 1159A] attenuat; sed tamen in mente hominis gravitatem generat. Sed qui in corde, aut in splene, aut in latere dolet, petroselinum in vino coquat, modico aceto addito et satis de melle, et tunc per pannum colet, et ita saepe bibat, et eum sanat. [Sed et qui infirmum stomachum habet, petroselinum accipiat, et bis tantum feniculi, et lanariae tantum ut petroselini, et ex his pulmentum faciat, cui butyrum aut bovinam arvinam et assum sel addat, et sic coctum saepe comedat. Sed et qui allium comedit et inde dolet, mox petroselinum comedat et minus dolebit add. ed.] Et qui de calculo dolet, petroselinum accipiat, et adde ei tertiam partem steinbrechent [Saxifricam ed.], et haec in vino coquat, et per pannum colet, et hoc in asso balneo [Col. 1159B] bibat. Et iterum petroselinum, et adde ei tertiam partem steinbrechen, in aqua coquat, et ignitos lapides ejusdem balnei assi cum eadem aqua perfundat, et hoc saepe faciat et melius habebit.

[Item qui a paralysi torquetur, petroselinum et foeniculum aequo pondere accipiat, et modicum minus de salvia; et herbas has simul in mortario modice terat, et eis rosatum oleum olivae addat, et in locum ubi patitur ponat, et desuper cum panno liget. Et qui mollem carnem habet, et de superfluis potationibus de gutta in aliquo membro suo fatigatur, petroselinum accipiat, et quater tantum de ruta, et in patella cum oleo olivae frixet; vel si oleum hoc non habuerit, cum hyrcino sepo infrixari [Col. 1159C] faciat, et herbas istas calidas loco ubi dolet ponat, et pannum desuper liget, et melius habebit. Add. ed.]




CAP. LXIX---DE APIO £[Note: £[Col. 1159D] Apium graveolens.] £[II, 34].


Apium calidum est, et plus viridis naturae quam siccae; multum succum in se habet, et crudum non valet homini ad comedendum, quoniam ita malos humores in eo parat. Coctum autem non nocet homini ad comedendum, sed sanos humores ei facit. Quocunque autem modo comedatur, vagam mentem homini inducit [quia viriditas ejus eum interdum laedit, interdum tristem in instabilitate facit. Et homo qui humectantes oculos habet, ita quod de superabundantibus humoribus lacrymas stillando superfundunt, apium accipiat, et [Col. 1159D] parum plus foeniculi, et haec ad succum contundat, et in claro ovi absque vitello ejus intingat, et cum noctem dormitum vadit, eas super humectantem oculum cum panno liget, et haec saepe faciat, et curabitur. Add. ed.] Qui autem de gicht ita fatigatur quod os ejus contrahendo torquetur, et quod membra ejus trement, et quod etiam in aliis membris suis contrahitur, semen apii pulverizet et addat ei tertiam partem rutae et etiam nucis muscatae minus quam pulveris rutae sit, et gariofiles, minus quam nucis muscatae, et steinbrechen [Col. 1160A] minus quam gariofiles et haec omnia in pulverem redigat, et tam jejunus quam pransus pulverem istum comedat, et gicht ab eo cessabit, quia optimum remedium contra gicht est. Sed qui a gicht fatigatur, etiamsi pulverem istum saepe comederit, gicht ab eo fugat, ne laedatur.




CAP. LXX.---DE KIRBELE £[Note: £[Col. 1159D] Scandix Cerefolium] £[II, 35].


Kirbele [Cerifolium ed.] siccae naturae est, et nec de forti aere, nec de forti humiditate terrae crescit, sed in debili aura, antequam fertilis calor aestatis oriatur; sed tamen magis calida est quam frigida, et idem calor sanus est. Et inutilibus herbis aliquantum assimilatur, quia si crudum comeditur, multum fumum in capite hominis parat. Nam nec coctum nec crudum corpori hominis ad comedendum [Col. 1160B] prodest, nisi quod tantum ad medicamenta valet, et fracta vulnera viscerum sanat. Kirbelam enim tunde, id est stamphe, et succum ejus exprimendo infunde vino, et da ei bibere, qui fracta vulnera viscerum habet, et haec saepe faciat, et curabitur.

[Cum autem homo aliquando crudum cibum comedit, mali humores eorumdem ciborum, quia per nullum condimentum temperati sunt, ad splen ascendunt, et illud dolere faciunt, unde idem homo cerifolium accipiat, et minus de aneto, et cum triticeo pane in aceto, velut offas, et condimentum faciat, et frequenter comedat. Postea etiam semen lini accipiat, et illud in sartagine coquat, et expressa [Col. 1160C] aqua in saccellum fusum loco splenis, quanto calidius pati potest, cum saccello superponat. Homo quoque qui diversa ulcera et scabiem patitur, cerifolium accipiat, et ter plus de polypodio, et enulae quinquies plus quam cerifolii sit, et haec in aqua coquat; postea aqua expressa, et per pannum colata, eam in sartaginem fundat, et modicum novi thuris, et sulphuris addat, et novam arvinam porci plus quam aliorum praedictorum sit addat, ut simul in sartagine super ignem aliquantulum velut unguentum inspissetur. Et cum unguento dolens circa ulcera se inungat; haec autem per quinque dies faciat, et cutis et caro ejus per istud transfundantur, et postea idem dolens balneo se abluat, quatenus livores isti et foetor de ipso auferantur. Add. ed.]




CAP. LXXI.---DE PUNGO £[Note: £[Col. 1160D] Veronica Beccabunga,] £[II, 37].


[Col. 1160D]

Pungo calidae naturae est; et qui ex eo mus coquit [ex eo solum cibum facit ed.], sagimine aut oleo addito, et sic comedit, ventrem ejus velut quaedam potio solvit. Et etiam comesta gicht compescit.




CAP. LXXII.---DE CRASSO £[Note: £[Col. 1160D] Levidium Sativum.] £[II, 38].


Crasso [Nasturtium ed.] magis calidus quam frigidus est, et etiam humidus existit, et plus de viriditate terrae quam de sole crescit; et comesta malos humores in homine auget, et splen laedit, [quoniam illud molle est et facile laeditur add. ed.]




CAP. LXXIII.---DE BURNCRASSE £[Note: £[Col. 1161D] Nasturtium aquaticum.] £[II, 39].


[Col. 1161A]

Burncrasse calidae naturae est, et comesta non multum prodest homini, nec multum laedit. Sed qui gelsucht [regium morbum ed.] habet aut fiber, iste burncrasse in patella sweysze, et sic calidum saepe comedat, et curabit eum. Et qui comestos cibos vix digerere potest, burncrasse item in patella sweysze, quia vires ejus de aqua sunt, et sic comedat, et juvabit eum.




CAP. LXXIV.---DE BURTEL £[Note: £[Col. 1161D] Portulaca Sativa.] £[II, 40].


Burtel [Portulaca ed.] frigidum est, et comestum livorem et slim in homine facit, nec homini ad comedendum prodest.




CAP. LXXV.---DE BACHMYNTZA £[Note: £[Col. 1161D] Mentha aquatica.] £[II, 41].


Bachmyntza calida est, sed tamen aliquantulum [Col. 1161B] frigida, et moderate comedi potest, et comesta nec prodest homini, nec multum ei obest. Cum de multis cibis et potibus stomachus ejus gravatur et inde dumphet, iste bachmyntzam aut crudam aut coctam cum carnibus, aut in suffen aut in muse coctam saepe comedat, et dumpho cessabit, quia pinguia et calida viscera et smero ejus aliquantum infrigidat, et ita dumpho minuetur. Sed qui de infirmo pulmone dumphet, ille flecma excreat, et vix se movendo tussitat; qui pinguedine et de multis cibis et potibus dumphet, ille tantum anhelitum difficiliter trahit, et flecma non excreat, et ita discernitur et ista bachmyncza utatur, sicut praedictum est.




CAP. LXXVI.---DE MYNTZA MAJORI £[Note: £[Col. 1161D] Mentha silvestris.] £[II, 42.]


Alia Myntza [Mentha ed.], quae magna, est calida [Col. 1161C] magis quam frigida. Ista tundatur, et ubi suern [sotim ed.] aut snebelcza hominem comedendo laedunt, illud circa desuper liget, et morientur.




CAP. LXXVII.---DE MINORI MYNTZA £[Note: £[Col. 1161D] Mentha arvensis.] £[II, 43].


Minor Myntza [Mentha ed.] quae dicitur, calida magis quam frigida est. Et illa tundatur, et oculis ubi augswer est [qui livorem dolendo patiuntur ed.], superponatur, et panno ligetur, et sic augswer extrahit. Sed et qui frigidum stomachum habet et cibos digerere non potest, istam minorem mynczam aut crudam, aut cum carnibus, aut cum piscibus coctam comedat, et stomachum ejus calefacit, et digestionem parabit.




CAP. LXXVIII.---DE ROSSEMYNTZA £[Note: £[Col. 1161D] An Romischemynoza?---Mentha crispa.] £[II, 14].


[Col. 1161D] Rossemyntza [Roemische mentha ed.] moderati caloris est et acuti, sed tamen aliquantum temperati est. Et quem gicht laedit, istam tundat, et succum ejus per pannum colet, et modicum vini addat, et ita mane et sero et ad noctem illam bibat, et gicht cessabit. Et ut sal omnem cibum moderate additum temperat, quia, si nimium aut si minus parum ad cibos additur, malum est, sic Romische Myntza, aut [Col. 1162A] carnibus, aut piscibus, aut spise, aut muse moderate addita, bonum saporem illi cibo praestat et bonum condimentum. Et sic etiam comesta stomachum calefacit et bonam digestionem parat.




CAP. LXXIX.---DE ALLIO £[Note: £[Col. 1161D] Allium sativum.] £[II, 46].


Allium rectum calorem habet, et de fortitudine roris crescit, et queck habet [et vegetatur ed.], id est a primo somno noctis usque jam dum diescere fere incipit et cum jam matutinum est. Sanis et infirmis [Note: [Col. 1162D] Et cum maturum est, sanis et infirmis, etc., ed.] ad comedendum sanabilius est quam porrum. Et crudum comedi debet, quia qui illud coqueret, quasi perditum vinum fieret, id est seiger, quia succus ejus temperatus est et rectum calorem habet. Nec oculis obest, verum tamen propter calorem ejus sanguis circa oculos hominis valde erigitur, [Col. 1162B] sed postea puri fiunt. Sed moderate comedatur, ne sanguis in homine ultra modum incalescat. Cum autem allium vetus est, sanus et rectus fructus ejus evanescet; sed si tunc aliis cibis temperatur, ad vires suas redit.




CAP. LXXX.---DE ALSLAUCH £[Note: £[Col. 1162D] Allium ascalonicum.] £[II, 47].


Alslauch [Aschalonia ed.] frigida et venenosa est, et nec sano nec infirmo ad comedendum valet. Sed tamen qui eum comedere vult, prius eum in vinum ponat, et in eo beysze [temperet ed.], et sic tam sanus quam infirmus comedat. Attamen infirmo est melior crudus modice sumptus quam coctus, quia si coctum comederet [Note: [Col. 1162D] Add. ex edit.: ei in ventre quosdam morsus faceret.]; et ideo cum eum crudum comedere voluerit, eum prius in vino beysze, ut [Col. 1162C] praefatum est.




CAP. LXXXI.---DE PORRO £[Note: £[Col. 1162D] Allium porrum.] £[II, 47].


Porrum quod dicitur Lauch [Note: [Col. 1162D] Quod---Lauch om. ed.] et velocem ac inutilem calorem in se habet, ut vile lignum, scilicet spachin [virgultorum sepium ed.], quod velociter accenditur et velociter cadit; et homini inquietudines in libidine facit. Et crudum comestum tam malum et contrarium est homini ut venenosa et inutilis herba, quia sanguinem et tabem et humores hominis in contrarium, id est wal pervertit, ita quod in homine sanguis per eum [recte] non crescit et quod tabes in eo per illum non minuitur, et quod mali humores in eo non mundantur. Sed qui porrum [crudum] comedere vult, in vino, sale addito, aut in aceto primo beysze, ita quod in vino aut in sale tam [Col. 1162D] diu jaceat usque dum in eis sic temperetur quod malas vires suas in illis perdat; sicque a mane usque ad mediam diem, aut a nona usque ad vesperam; et sic temperatum bonum est sanis ad comedendum. Crudum autem melius est hoc modo sanis quam coctum. Sed infirmis nec crudum nec coctum valet comedere, quia eorum sanguis rectum calorem non habet, et quia tabes eorum turbida est, et quia [Col. 1163A] humores eorum spumosi, id est feymechte sunt. Et ideo si semper infirmus illud comederet, haec omnia in eo pervertit [Note: [Col. 1163D] Quia eorum sanguis---pervertit om. ed.]. Quod si tamen aliqui infirmi magnum appetitum habuerint ad comedendum porrum, illum crudum, ut supra dictum est, temperatum modice comedant, quia crudum sic melius est quam coctum. [Et medicamentis non multum congruit quia instabili aura crescit, scilicet cum calor aurae humiditatem, humiditas calorem in se habet. Add. ed.]




CAP. LXXXII.---DE LAUCH £[Note: £[Col. 1163D] Allium fistulosum.] £[II, 50].


Omnis Lauch [Porrum ed.] qui cavus est ut hol, ut surige et prieslauch et planza et similes, nimis calidi non sunt, sed temperati, et aliquantum quasi vinosum succum habent. De vento ac humiditate [Col. 1163B] terrae crescunt, sed praecipue inter alios Lauch [minus] nocivus est, nec procellas in humoribus hominis parat, et cito digeri potest. Sanis autem crudus comestus non nocet; infirmis autem coquatur, ne humiditas ejus ad humiditatem illorum jungatur, quoniam infirmi diversos humores in se habent [Note: [Col. 1163D] Ne humiditas---habent om. ed.]




CAP. LXXXIII.---DE UNLAUCH £[Note: £[Col. 1163D] Allium cepa.] £[II, 49].


Unlauch [Cepe ed.] rectum calorem non habet, sed acutam humiditatem, et de rore illo queck [vegetatur ed.] qui est circa ortum diei, id est cum vires roris jam elabuntur. Et crudus tam nocivus quam venenosus est ad comedendum, ut succus inutilium herbarum; coctus ad comedendum sanus [Col. 1163C] [quia per ignem nociva quae in eo sunt minuuntur cad. ed.]. Et illis qui vidden, aut fiber, aut gicht habent, bonus est coctus. Illis autem qui magensich sunt [qui infirmum et debilem stomachum habent ed.], tam crudus quam coctus dolere facit, quia humidus est [Note: [Col. 1163D] Quia---est om. ed.].




CAP. LXXXIV.---DE KOLE £[Note: £[Col. 1163D] Brassica oleracea.] £[II, 51].


Kole et Weydenkole et Kochkole [Caulis, et Wendolkoel, et rubeae caules ed.] humidae naturae sunt, et kappus aliquantum plus frigidum quam calidum est, et aliquantum siccae naturae, et de livore roris et aeris crescunt. Et exinde quasi vires et viscera habent, et succus eorum aliquantulum inutilis est, et infirmitates in hominibus ab eis generantur, et debilia viscera vulnerantur. Sed sani homines [Col. 1163D] qui fortes venas [habent], nec multum pingues sunt, si haec comederint, ea in viribus suis superare poterunt; pinguibus autem hominibus nociva sunt, quia caro eorum in succo abundat, et comesta ipsis fere ita obest [Note: [Col. 1163D] Quia caro---obest des. in ed.] quemadmodum infirmis. Et in muse et cum carnibus cocta nociva sunt, et malos humores augent magis quam minuant [Note: [Col. 1163D] Et in muse---minuant om. ed.].





CAP. LXXXV.---DE WISZGRAS £[II, 52].



[Col. 1164A]

Wiszgras [Weggrasz et Suregrasz et Roemesgrasz ed.] temperatae naturae ac temperate sicci sunt, atque sanis et infirmis sunt quasi melda et latichen [quasi medela ed.] ad comedendum, et nocivos humores non generant, et faciliter digeruntur cum sanitate.




CAP. LXXXVI.---DE STUTGRAS £[Note: £[Col. 1164D] Exstat iterum infra, paucis mutatis. Vide cap. 196.] £[II, 53].


Stutgras, quae minores sunt, debiles et infirmos humores in debilibus hominibus parant, atque melancoliam in eis augent; gravia sunt ad digerendum, et ita contraria homini ad comedendum, ut unkrut [quoniam viriditas eorum mala est. Add. ed.]




CAP. LXXXVII.---DE KURBESA £[Note: £[Col. 1164D] Cucurbita lagenaria.] £[II, 55].


Kurbesa [Cucurbita ed.] sicca et frigida sunt, atque [Col. 1164B] de aere crescunt, et tam infirmis quam sanis ad comedendum bonae sunt [Note: [Col. 1164D] Hic in ed. ponitur cap. De peponibus: Pepones humidae et frigidae sunt et de humiditate---non valent.], ac de humiditate terrae crescunt, et amaritudinem humorum in hominibus movent, et infirmis ad manducandum non valent.





Physicae Hildegardis - CAP. LIX.---DE BINSUGA £[Note: £[Col. 1153D] Lamium album.] £[II, 104].