Physicae Hildegardis - CAP. CXXXIX.---DE LUBESTUCKEL £[Note: £[Col. 1186D] Ligusticum levisticum.] £[II, 36].

CAP. CXXXIX.---DE LUBESTUCKEL £[Note: £[Col. 1186D] Ligusticum levisticum.] £[II, 36].


Lubestuckel [Levisticum ed.] temperati caloris est. Et si crudum comedit, hominem in natura sua zufloszlich facit [dissolvit ed.], et naturam ejus sic destituit. Sed et si quis coctum absque aliis condimentis solum [Col. 1186B] comederit, eum gravem et unlustig [taediosum ed.] mente et corpore faceret. Si autem cum aliis condimentis coquitur et comedatur, tunc comedentem non multum laedit. Et si aliquis homo druse [glandes ed.] in collo dolet, ita quod venae colli ejus inflatae sunt, accipiat Lubestuckel, et modicum plus de Gunderebe, et in aqua simul coquat; aqua effusa, collo calidas circumponat, quia venae colli ejus supra modum distractae sunt, et curabitur.

[Et si quis in pectore tussitat, ita quod ibi primum dolere incipit, levisticum accipiat et salviam aequali modo, et foeniculi bis tantum ut istorum duorum est, et in bonum vinum tam diu simul ponat, usque dum idem vinum saporem ex eis capiat, et tunc abjectis herbulis, idem vinum calefaciat, [Col. 1186C] et calidum post cibum bibat, usque dum sanetur. Si autem tussis modica est, homo praedictum poculum non calefactum bibat, quoniam dolor lenis est. Si vero dolor fortis est, idem vinum calefactum bibat, quatenus tanto suavius solvatur. Quod si reuma de naribus equi fluit, ita quod inde tussitat, homo qui eum liberare vult, levisticum accipiat, et modicum minus urentis urticae, et eas in aqua coquat, et deinde de aqua ablatis, fumum earum ita calidum in nares et in os ejus freno imposito transire permittat, et sanabitur. Si autem equus in ventre velut de morsibus dolet, homo levisticum accipiat, et modicum minus de urente urtica, et pabulo illius saepe intermisceat, quatenus ista simul [Col. 1186D] comedat, et curabitur. Add. ed.]




CAP. CXL.---DE EBICH £[Note: £[Col. 1186D] Hedera helix.] £[II, 146].


Ebich magis frigida quam calida, et ad comedendum homini inutilis est, velut unkrut. Sed homo qui gelsucht habet, ebich in patella cum cervino sepo aut veteri arvina svveysze [calefaciat ed.], et calidum supra stomachum suum ponat, et gelsucht in herbam illam transit, id est uszflecht, ita quod etiam cutis illius hominis gelware exterius apparebit; et cum herbas istas supra stomachum suum posuerit, [Col. 1187A] ut praedictum est, mox bruncrasse in frigida aqua tunde, et per pannum cola, ac ita frigida da illi ad bibendum, et gelsucht expellitur et curabitur.

[Sed et mulier quae injusto tempore multa menstrua inordinate patitur, ebech in aqua coquat, et sibi in femoribus, et in umbilico calidam circumponat, et frigiditas illius contrario fluxui resistit. Si etiam in aliquo homine interior pellicula, in qua intestina clausa sunt, aliquo casu scinditur, ille ebech, et bis tantum de majore consolida in bono vino coquat, et postquam eas coxerit herbas, a vino separet, et illi modicum pulveris de zituare facto, et tantum zuccari quantum ebech fuit, et satis de cocto melle inmittat, et ita rursum modice [Col. 1187B] fervere faciat, et deinde per saccellum velut purum potum faciat, et post cibum et ad noctem bibat, et hoc saepe faciat. Sed et herbas quae in praefato vino coctae sunt, super locum ubi interior pellicula rupta est, calidas liget et scissuras ejus colligunt. Radicem quoque majoris consolidae in minuta frusta inscidat, et in vinum ponat, ut inde saporem capiat, et hoc vinum semper bibat, usquedum sanetur. Add. ed.]




CAP. CXLI.---DE YBISCHA £[Note: £[Col. 1187D] Althaea officinalis.] £[II, 147].


Ybischa calida et sicca est, et contra febres valet. Nam homo qui febres habet, qualescunque sunt, ybischen in aceto tundat, et mane jejunus et ad noctem ita bibat, et fiber, cujuscumque naturae sit, cessabit. Sed et qui in capite dolet, Ybischam accipiat, [Col. 1187C] et modicum minus salviae addat, et has simul contundat, ac eis modicum de baumoleo commisceat, et tunc juxta ignem in manu sua tantum calefaciat, et sic fronti suae solummodo superponat, et panno liget, et ita obdormiat, et melius habebit.




CAP. CXLII.---DE DENEMARCHA £[Note: £[Col. 1187D] Valeriana officinalis.] £[II, 147].


Denemarcha calida et humida est. Et qui etiam pleurisim patitur, aut ille qui de gicht dolet, Denemarcham pulverizet, et huic pulveri modicum minus de pulvere nebeten addat [Note: [Col. 1187D] Et huic---addat. om. ed.], et tunc cum farina et aqua tortellas faciat; aut kucheln in patella cum sagimine, et has praedictas pulveres commisceat, et sic saepe comedat, et pleurisis [Col. 1187D] atque gicht in eo cessabunt, ita quod melius habebit.




CAP. CXLIII.---DE NEBETTA £[Note: £[Col. 1187D] Nepeta cataria.] £[II, 149]


Nebetta [Calamentum ed.] calida est. Et homo qui orfime [scrophulas ed.] in collo habet, antequam rumpentur, Nebettam pulverizet, et pulverem istum aut cum pane, aut in muse, aut in kucheln saepe comedat, et orfimae evanescent. Quod si orfimae franguntur, folia ejus ita cruda et recentia superpone, et orfimae siccabuntur.




CAP. CXLIV,---DE CRANCHSNABEL £[Note: £[Col. 1187D] Erodium cicutarium.] £[II, 150].


[Col. 1188A]

Cranchsnabel valde calida est, et modicum humiditatis habet, et etiam fere vires pigmentorum in se habet. Accipe ergo kranchsnabel, et minus de bertram [Piretro ed.], quam de kranchsnabel, sic nucis muscatam, minus quam de bertram, sic et haec in pulverem redige, et simul commisce, et qui in corde dolet pulverem istum aut cum pane comedat, aut absque pane, et manu sua lingat, [Note: [Col. 1188D] Et manu sua lingat om. ed., ut et infra.] et melius habebit, quia optimus pulvis est ad sanitatem cordis. Et qui nazeboz habet, eumdem pulverem naribus suis apponat, et odorem ejus in se intrinsecus trahat, et nazeboz levius et suavius se solvet, et cito evanescit absque periculo hominis illius. Sed et qui husten [tussim ed.] et gebrech [constrictionem [Col. 1188B] ed.] in pectore habet, cum farina et pulvere isto kuchelu [tortellos ed.] in patella ponat, sagimine aut butyro addito, et jejunus et pransus saepe comedat, et husten et ulcus pectoris leniter et suaviter solvit, et finiri facit, et sic homo melius habebit. Et etiam qui in pectore dolet, ita quod eum pectus demphet, aut qui in gutture dolet, ita quod vox subtrahitur, eumdem pulverem in calido vino bibat, et in pectore ac in gutture melius habebit. Sed et qui in capite dolet, ad pulverem istum lucidum sal aut assum sal addat, et ita aut in pane comedat aut in manu sua lingat, et melius habebit.




CAP. CXLV.---DE CONSOLIDA £[Note: £[Col. 1188D] Symphitum officinale.] £[II, 151].


Consolida frigida est. Et si homo eam absque [Col. 1188C] ratione comederit, omnes humores, qui in eo recte instituti, destituit [Note: [Col. 1188D] Et si---destituit desunt in ed.]. Sed si aliquod membrum in homine destitutum et ulceratum ac vulneratum est, si tunc eam comederit, livorem illum, qui ibi egreditur, repente sequitur, et ipsum livorem et ulcera superius in cute sanat, et non interius in carne: ac similitudinem habeat, quando lapides in magnam fossam projiciuntur, ut aquam effluere prohibeant, velut in aliquo vacht est, et ita aqua cum effluere non potest, in profunditate licus consedit [Note: [Col. 1188D] Ad similitudinem---consedit om. ed.]; et hoc modo vermiculi et quaeque prava introrsum manebunt, cum extra effluere prohibeantur. Sic consolida injuste et non recto modo comesta ulcera exterius sanat, et quaeque butrida [Col. 1188D] interius dimittit.





CAP. CXLVI.---DE BYVERWURTZ £[II, 152].



Byverwurtz [Rustica ed.] calida est et modicum frigida. Radicem ergo et folia biverwurtz pulveriza, et quantum medietas ejus pensat, tantum de pulvere bertram ponderat, tantum de pulvere cynamomi ei addat, et commisceat; et pulverem istum hoc modo commixtum quotidie aut cum pane, aut cum calido vino bibe, aut in suffen comede, et nullam magnam aut diuturnam infirmitatem habebis usque [Col. 1189A] ad mortem tuam. Et nullus homo pulverem istum sic paratum devitet; quia si sanus est et pulverem hunc quotidie comedit infirmus ad longum tempus in lecto decumbens non erit; et qui infirmus est, si eum comederit, sanus erit. Sed pulverem per pannum servare poteris sanum, eum in novum fictile vas pone de limo factum et aridum, et ita sub terra funde, et clausum tege, atque sic vires tuas obtinebis [Note: [Col. 1189D] Hujus capituli textum, in codice mancum et corruptum, ex editione sistimus: rRustica calida in bono temperamento est. Homo autem qui sanus esse vult, radicem et folia rusticae pulverizet, et quantum medietas ejus pensat de pulvere piretri addat, et quantum medietas piretri ponderat tantum de pulvere cinnamomi commisceat, et pulverem istum quotidie cum pane, aut in sorbicio, aut in calido vino bibat, et nullam magnam vel diuturnam infirmitatem usque ad mortem suam habebit. Et nullus homo pulverem istum devitet, quia si sanus homo illum quotidie comederit, infirmus ad longum tempus in lecto decumbens non erit: si infirmus comederit, sanus erit. Sed ut pulvis iste per annum servari possit sanus, in novum fictile [Col. 1190D] vas ponatur, et clausum cum terra tegatur, et sic vires suas retinebit.].





CAP. CXLVII.---DE GRENSING.



Grensing unkrut, nec ad ullam sanitatem hominis valet. Ita si homo illam comederet, ei nec prodesset nec obesset.




CAP. CXLVIII.---DE MORKRUT £[Note: £[Col. 1190D] Parnassia palustris.---Hoc capitulum repetitur infra cap. 200, sed cum inscriptione: De pastinaca, ut in edit.] £[II, 66].


Morkrut est refectio hominis, nec ei ad sanitatem [Col. 1189B] prodest, nec ei obest; sed comesta ventrem implet.




CAP. CXLIX.---DE GENSEKRUT £[Note: £[Col. 1190D] Potentilla anserina.---Hoc capitulum deest in ed.].


Gensekrut frigida est et est unkrut, nec homini ad sanitatem prodest si comederit, sed eum plus laedit.




CAP. CL.---DE LINSAMO £[Note: £[Col. 1190D] Linum usitatissimum.] £[II, 15].


Linsamo calidum est, etc., ut infra cap. 194, de semine lini, in quo multa leguntur quae hic desunt.




CAP. CLI.---DE HUNSDARM £[Note: £[Col. 1190D] Alsine medica.] £[II, 173].


Hunsdarm calida est, et est unkrut. Sed si quispiam homo casu ceciderit, vel si quispiam contis percussus fuerit, ita quod cutis ejus inde weydden erit [inde varias maculas habet ed.], Hunsdarm in aqua coquat, et aqua expressa, ita calidum super [Col. 1189C] locum casus aut percussionis saepe ponat, et pannum desuper liget, et livores ibi collectos depellit.




CAP. CLII.---DE NYESEWURTZ £[Note: £[Col. 1190D] Helleborus niger.] £[II, 153].


Nyesewurtz [Gelisia ed.] calida et sicca est, et modicum humida, sed quamdam viriditatem habet quae utilis est [Note: [Col. 1190D] Et modicum.---Utilis es. om. ed.]. Nam qui a gicht fatigatur, et etiam ille qui gelsucht habet, Nyesewurtz contundat, et succum ejus per pannum colet, et tunc eundem succum vino addat, et si gicht habet, jejunus hoc modo saepe bibat, aut si gelsucht [regium morbum ed.] habet, pransus saepe bibat, et curabitur. Sed et Nyesewurtz in vino, addito melle, coquat, et per pannum colet, et hoc pransus et ad noctem, cum dormitum vadit, bibat, et hoc saepe faciat, et ipsum [Col. 1189D] curabit, et ipsum in pectore suavem et levem facit, et stomachum suum purgat, et quidquid interius in corpore suo sordidum et fetidum est minuit.





CAP. CLIII.---DE HERBA GICHT £[II, 154].



[Col. 1190A]

Herba quae dicitur gicht valde calida est, et quamdam viriditatem in se habet. Et qui in stomacho dolet, eamdem herbam et semen ejus modice contundat, et in vino et in modico melle coquat, et per pannum colet, et ita calidum bibat. Qui autem praecavere vult, ne in stomacho infirmetur, eumdem potum frigidum saepe bibat, et sanitatem in stomacho retinebit. Sed qui a gicht saepe fatigatur eamdem herbam cum semine contundat, et arvinam ursi addat, et de baumoleo, velut terciam partem baumolei ad arvinam ursi, et sic in aquam coquat, et unguentum faciat, et se ubi dolet inungat, et statim cutim ejusdem hominis ita pertransit, quod tempestas pestis illius gicht ab eo [Col. 1190B] cessabit.




CAP. CLIV.---DE YSENA £[Note: £[Col. 1190D] Verbena officinalis.] £[II, 155]


Ysena [Verbena ed.] frigida est magis quam calida, et ubi aut de ulceribus, aut de vermibus putridae carnes in homine sunt, Ysenam in aqua coquat, et tunc lineum pannum supra putrida vulnera aut super putrida loca vermium pone, et de Ysena illa modice aqua expressa, eam modice calidam super lineum pannum illum quod super putridas carnes has posuisti depone; et postquam illa exsiccatur, iterum aliam coctam eodem modo superpone, et hoc tam diu fac, donec putredo illa auferatur. Sed et si alicui in gutture intumet, Ysenam in aqua modice calefaciat, et ita modice calidam super guttur [Col. 1190C] suum ponat, et panno liget, et hoc faciat, dum tumor evanescat




CAP. CLV.---DE SATEREIA £[Note: £[Col. 1190D] Satureia hortensis.] £[II, 156].


Satereia magis calida est quam frigida. Homo autem qui gicht fatigatur, ita quod membra ejus semper moventur, Satureiam pulverizet, et huic pulveri minus de pulvere kumels quam de pulvere salviae, sic et pulveres istos in honigwurtz simul commisceat, et illam pransus saepe bibat, et melius habebit.




CAP. CLVI.---DE WOLFESGELEGENA £[Note: £[Col. 1190D] Arnica montana.---Deest in ed.].


Wolfesgelegena valde calida est, et venenosum calorem in se habet. Et cum masculus aut femina in libidine ardet, si quis homo illum vel illam in cuti ejus viridi Wolfesgelegena tetigerit, in amore [Col. 1190D] illius ardebit, et deinde postquam herba illa aruerit, masculus aut femina, qui cum eadem herba tactus [Col. 1191A] est, de amore illo quo incensus est, fere infatuatur, ita quod stultus deinceps erit.




CAP. CLVII.---DE SYME £[Note: £[Col. 1191D] Stellaria media.] £[II, 170].


Symes frigida est. Aut si maden aut vermes hominem comedant, Symes ad ignem pulverizet, et ipsum pulverem in loco ulceris ponat, et vermes et maden morientur.




CAP. CLVIII.---DE JUNCO £[Note: £[Col. 1191D] Deest in edit.].


Juncus nec recte calidus, nec recte frigidus, sed tepidus est, et ideo ad medicamenta non valet.





CAP. CLIX.---DE MEYGILANA £[II, 157].



Meygelana frigida est, et frigiditatem hanc habet quam terra, cum flores ad fructus producit [Note: [Col. 1191D] Et frigiditatem---producit om. ed.]. Et si in quolibet homine orfimae crescunt aut freyslich, aut aliquod ulcus, in quo venenum est, ille [Col. 1191B] Meygelanam jejunus saepe comedat, et evanescent. Sed et qui vallendsucht [regium morbum ed.] habet, Meygelanam saepe comedat, et cum de eodem morbo jam super terram cadit, eamdem herbam sub lingua ejus pone, et tanto citius surget, et levius dolebit.




CAP. CLX.---DE DORNELLA £[Note: £[Col. 1191D] Potentilla tormentilla.] £[II, 158].


Dornella frigida est, et eadem frigiditas bona et sana est [Note: [Col. 1191D] Et eadem---est om. ed.], et contra fiber valet qui de noxiis cibis oriuntur. Accipe ergo Dornellam et eam in vino coque, modico melle addito, et tunc per pannum cola, et sic jejunus ad noctem saepe bibe, et a febre sanaberis.




CAP. CLXI.---DE SCHARLEYA £[Note: £[Col. 1191D] Salvia Sclarea.] £[II, 159].


Scharleya [Cicula ed.] calida est, et contra venenum valet [Note: [Col. 1191D] Et contra---valet om. ed.]. Nam si quis venenum sumpsit, [Col. 1191C] Scharleyam, modice melle addito, et modicum ruthae addat, et postquam coxerit, et modicum stramoniae addat, et sic per pannum colet, et sic post cibum ter bibat, et venenum aut per nauseam aut per secessum per eum transibit, nisi tale venenum sit, quod ei mortem inferat. Et cui stomachus tam debilis est, quod de cibis facile Eyterech sit, Scharleyam accipiat, et terciam ejus partem poleyae, et feniculi quarta, tertia pars poleyae, et haec simul in bono vino coquat, modico melle addito, et per pannum colet, et post cibum et ad noctem saepe bibat; stomachus ejus suaviter curabitur, seu purgabitur, et appetitum comedendi habebit. Sed et qui in capite dolet, Scharleyam in aqua coquat, et aqua [Col. 1191D] expressa, ita calidam capiti suo circumponat, et panno caput tegat ut ita dormiat, et melius habebit.




CAP. CLXII.---DE STORCKSNABEL £[Note: £[Col. 1191D] Geranium pratense.] £[II, 160].


Storcksnabel est magis frigida quam calida, et contra calculum valet [Note: [Col. 1192D] Et contra---valet om. ed.]. Nam qui Steyn [calculum ed.] in corpore suo habet, Storcksnabel accipiat, et minus de Steynbrecha, et in aqua coquat, et per pannum colet, et assum balneum faciat [et illud intret add. ed.], et avenam in aqua coquat, et cum [Col. 1192A] aqua illa, in qua avena cocta est, ignitos lapides perfundat; et postquam hoc modo sudaverit, in ipso balneo praedictam aquam in qua Storcksnabel et Steinbrecka coctae sunt, calidam bibat, et Steyn in eo suaviter frangetur. Et qui in corde dolet et semper tristis est, Storcksnabel accipiat, et minus poleyae, et ruthae minus quam poleyae, et haec pulverizet, et pulverem istum cum pane suo saepe comedat, et cor ejus confortabitur et laetus erit.




CAP. CLXIII.---DE BENEDICTA £[Note: £[Col. 1192D] Geum urbanum.] £[II, 162].


Benedicta calida est; et si eam aliquis in potu sumit, ad amorem libidinis incendit. Sed si quis homo toto corpore in viribus corporis sui deficit, benedictam in aqua coquat, et aquam illam ita calidam saepe bibat, et vires corporis recipiet, et postquam [Col. 1192B] corporis melius habuerit, eam devitet [Note: [Col. 1192D] Et postquam---devitet om. ed.].





CAP. CLXIV.---DE RISZA £[II, 163].



Risza [Rubea ed.] frigida est et contra fiber valet. Nam qui fiber habet et fastidium comedendi, Riszam in aqua coquat modice, et ipsam herbam in eadem aqua ita dimittat, et eamdem aquam in mane et ad noctem ita calidam bibat, atque ipsam herbam in aqua coctam ita calidam stomacho suo per brevem horam superponat, et hoc per tres dies faciat, et febres in eo cessabunt.---[Sed et qui quartanas febres patitur, rubeam et herbam veprium aequali pondere, et brachvurtz, ter tantum ut istorum duorum est, in vino coquat. Deinde clarum et optimum vinum infundat, et ignitum chalybem immittat, et hoc decies cum eodem vino et chalybe [Col. 1192C] faciat; postea sumat vinum illud quod cum praedictis herbis coxit, et vino cui chalybem immisit infundat, et simul una vice fervere faciat, et in ipsa accessione febris illud bibat usque dum sanetur. Add. ed.]




CAP. CLXV.---DE MUSETHA £[Note: £[Col. 1192D] Deest in ed.].


Musetha magis calida est quam frigida, et quibuslibet unguentis addita, ea toto meliora et fortiora reddit; sed per se solam ad medicamentum non multum valet.





CAP. CLXVI.---DE BIRCKWURTZ £[II, 167].



Birckwurtz plus frigida quam calida est. Et homo qui superfluos et venenosos, id est eytherecht, humores in se habet, Birckwurtz quae est blutwurtz [Col. 1192D] accipiat, et bis tantum de Brachwurtz adhuc ad succum contundat, et sic in fictile vas ponat, et desuper bonum ac clarum vinum fundat, et ita post cibum, et cum dormitum vadit, per quindecim dies, et ei ad annum proderit, ita quod superfluos et venenosos humores haec potio in ipso imminuit [Note: [Col. 1192D] Ita quod---imminuit des. in ed.].




CAP. CLXVII.---DE ASTRENCIA £[Note: £[Col. 1192D] Astrantia Ostruthium.] £[II, 161].


Astrencia calida est, et contra febres valet [Note: [Col. 1192D] Et contra---valet ed. om.]. Nam qui febres habet, cujuscunque generis sint, [Col. 1193A] Astrenciam accipiat, et eam modice contundat, et sic tonsa seu trita dimidium piccarium usque ad summitatem ejus super eamdem astrenciam fundat, et ita cum eodem vino per noctem reszuet [reservet ed.], et in mane diei iterum ei vinum superaddat, et sic jejunus bibat, et hoc per tres dies aut per quinque dies faciat, et curabitur.---[Qui autem comestum cibum digerere non potest, succum aristolochiae longae ad pondus duorum nummorum accipiat, et succum bibinellae ad pondus unius nummi; et succum citocatiae ad pondus oboli unius, et zinziber ejusdem ponderis, et farinam similae succis istis admisceat, et tortellos ad latitudinem nummi, sed aliquantum spissos faciat, et eos ad solem, vel in fornace jam fere infrigidato coquat. Et homo ille [Col. 1193B] qui supradicto modo infirmatur, si interius calidus est ita quod cibus in eo exustus est, de his tortellis unum in mane diei jejunus sumat; vel si interius frigidus est ita quod cibus in eo prae frigore congelatus et compressus est, duos aut tres tortellos in mane jejunus accipiat. Et cibus quem postea primum comedit, jus vel sorbiciuncula sit, et deinde alios bonos et suaves cibos, et sic tandiu faciat dum se in stomacho liberatum sentiat. Add. ed.]




CAP. CLXVIII.---DE ERTPEFFER £[Note: £[Col. 1193D] Polygonum hydropiper.] £[II, 168].


Ertpeffer frigida est, et de lucido aere crescit [Note: [Col. 1193D] Et de lucido---crescit om. ed.]. Et homo qui fiber habet ertpeffer sufficienter accipiat, et in bonum vinum per noctem unam ponat, et tunc ertpeffer abjiciat, et idem vinum ignito calybe calefaciat, et in mane jejunus bibat atque ad [Col. 1193C] noctem cum dormitum vadit, et sic faciat usque quod sanitatem in se sentiat.




CAP. CLXIX.---DE BREMA £[Note: £[Col. 1193D] Rubus caesius et fruticosus.] £[II, 177].


Brema in qua bramber crescunt plus calida quam frigida est. [Et si quis in lingua dolet ita quod aut intumescit aut ulcera habet, linguam suam cum brema, seu cum modico flebotomo parumper inscidi faciat, ut livor erumpat. Sed et qui in dentibus dolet, idem in gingivis faciat, et melius habebit. Add. ed.]. Et si vermes hominem comedunt, idem bremam pulveriza, et pulverem istum super locum illum pone, ubi vermes carnem hominis aut pecoris comedunt, et morientur, et sic ille sanabitur. Sed et si quis pulmone dolet, et in pectore hustet, bertram [Col. 1193D] accipiat et minus de eisdem bremen quam de bertranis, sic et hysopi minus quam harum bremen, et dost minus quam de his, et mel addat, et fortiter in bono vino coquat, et tunc per pannum colet, et sic, postquam illud modicum comederit bibat, et post plenum cibum satis ex ea bibat, et hoc saepe faciat, et pulmo sanitatem recipiet, et slim de pectore auferetur. Fructus autem bramber, scilicet qui in bremen nascitur, nec sanum nec infirmum hominem laedit, et faciliter digeritur; sed medicina in eo non invenitur [Note: [Col. 1193D] Sed---invenitur deest in ed.].




CAP. CLXX.---DE ERPERIS £[Note: £[Col. 1194D] Fragaria vesca. Deest in ed.].


[Col. 1194A]

Herba in qua erpere nascuntur plus calida est quam frigida. Illa slim in comedente homine parat, et ad medicinam non valet. Fructus quoque erperae velut slim in homine, qui eum comedit, faciunt, nec sano nec infirmo homini ad comedendum valent, quia juxta terram crescunt et quia etiam in putrido aere crescunt.




CAP. CLXXI.---DE WALT BERIS £[Note: £[Col. 1194D] Vaccinium murtillus.] £[II, 179].


Herba in qua walt bere nascuntur, quae etiam heydel bere vocantur, scilicet quae nigrae sunt, maximum frigus in se habet, scilicet cum frigus aliquantum calori jam cedit, ita quod jam ex terra et ex lapidibus humor frigoris magis laedit quam prosit. Ad medicamenta non valet, fructus vero [Col. 1194B] comedentem laedit, ita quod gicht in eo excitat.




CAP. CLXXII.---DE FUNGIS £[Note: £[Col. 1194D] Deest in ed].


Fungi qui super terram nascuntur, cujuscunque generis sint, velut spuma et velut sudor terrae sunt, et hominem comedentem aliquantulum laedunt, quia slim et schum in eo faciunt. Sed tamen fungi, qui in sicca aura et in sicca terra nascuntur magis frigidi quam calidi sunt, et aliquantum meliores illis sunt, qui in humida aura et humida terra nascuntur, sed medicinae in eis non multum invenitur. Et fungi, qui in humida aura et humida terra nascuntur, nec calidi nec frigidi ad plenum sunt, sed tepidi, et si homo eos comederit, malum humorem in ipso excitant; et medicina in eis non multa est. Fungi autem qui in quibusdam arboribus, [Col. 1194C] sive stantibus, sive jacentibus, nascuntur, ad cibum hominis aliquantum boni sunt, velut quaedam herbulae hortorum, et comedentem minus laedunt, et etiam interdum ad medicamenta valent. Fungus qui in nuce crescit, nec rectum calorem, nec rectum frigus, sed torporem in se habet, sed ad comedendum non valet, quia in eo excitat . . . Sed si in aliquo homine vermis nascitur, antequam vermis ille vivat, accipe swam qui in nuce crescit, et cum novus est, scilicet recens de arbore ablatus, et eum super ferventem aquam tene, ut inde calidus et humidus fiat, et ita calidum et humidum super tumorem illum saepe pone, et tumor ille, ubi jam vermes crescere incipiunt, [Col. 1194D] evanescet. Si autem ille vermis creverit, ita quod vivus erit, eumdem swam in calida fornace absque prunis aridum fac, et eum ita in pulverem redige, et pulverem illum ulceri saepe superpone, et vermes illi morientur.

Fungus autem, qui in fago nascitur, calidus est, et tam infirmo quam sano homini in cibo ad comedendum bonus est. Et homo qui aut infrigiditatum aut limosum stomachum habet, fungum de fago accipiat, cum recens est, et eum in aqua cum bonis herbulis coquat, modico sagimine addito, et tunc [Col. 1195A] pransus modicum ex eo ita satis et saepe comedat, et stomachum ejus calefacit, et slim ab eo aufert. Sed et si mulier praegnans, cum fatigatur, ita quod tarda, et gravis, et oppressa est in corpore per gravedinem partus, fungum de fago accipiat et eum in aqua tam fortiter coquat ut totus comminuatur, et tunc per pannum colet, et tunc de succo illo, sufficienter sagimine addito, suffen faciat, et aut bis aut semel in die ex eo comedat, postquam pransa fuerit, et de dolore partus sui levius solvetur.

Fungus, qui de holder crescit, frigidus est, nec ad comedendum homini valet, ita ut si etiam aliquis ex eo comederit, debilitatur. Nec etiam ad medicinam multum valet. Fungus qui in salice nascitur, [Col. 1195B] calidus est, et ad comedendum bonus. Qui autem in pulmone dolet et inde pectore demphet, fungum in vino coquat, et modicum cimini et modicum sagiminis addat, et ita suffen illud sorbeat, et etiam ipsum fungum ita comedat. Sed et idem fungus ita comestus dolorem cordis et dolorem splenis mitigat, quia cor interdum ex hoc dolet, quod stomachus et pulmo et splen malis humoribus illud afficiunt. Sed si purgatoriam potionem sumere vis, accipe fungum de salice, cum recens est, et eum aut in sole, aut in calida fornace exsicca, et sic pulveriza, et deinde, cum potionem sumere volueris, de stramonia tolle, et ei de pulvere istius fungi ad pondus nummi adde, et de lacte springwurtz ad pondus oboli, et simul commisce, [Col. 1195C] et ita potionem illam velut aliam potionem jejunus sume quam homines sumere solent, et purgabit te. Nam pulvis iste fungi hujus stramoniam et springwurtz temperat, et malos humores in homine velut bona aromata perscrutatur.

Et si quis wisza in oculo habet, fungum salicis ad solem exsiccet, et postea, quoties wisza oculorum curare voluerit, eum in aqua per brevem horam ponat, et deinde aquam, quam in se trahit, excutiet, et tunc de succo, quem in se habet, cum penna ad palpebras striche, ita etiam quod oculorum interius modicum tangat, et hoc faciat per quinque aut per tres noctes, cum dormitum vadit, et curabitur. Fungus, qui in piro nascitur, frigidus [Col. 1195D] et humidus est, et homini ad comedendum non obstat nec prodest. Sed homo, cui caput grindig est, fungum de piro accipiat, cum recens est, et succum ejus in baumoleum exprimat, et tunc abjecto eodem fungo, cum baumoleo isto caput suum saepe perungat, et curabitur. Et qui scabiosos ungues habet, de fungo piri accipiat ad latitudinem unguis sui ubi grinte est, et in felle bovis, et non vaccae, intingat, et ita pars illa in felle isto intincta, quam super unguem suum posuit, interius [Col. 1196A] exsiccatur, iterum in eodem felle intingat, et eodem unguis pulcher ibi crescit. Fungus, qui in aspa crescit, calidus est et limosus, et ad comestionem hominum non valet, et nulla medicina in eo reperitur.




CAP. CLXXIII.---DE WICHWURTZ £[Note: £[Col. 1195D] Deest in ed.].


Wichwurtz plus frigida et humida est quam calida. Homo autem qui ardentes febres habet, id est brinnende fiber, Wichwurtz accipiat et bis tantum de basilica, et haec in puro vino coquat, et tunc infrigidari permittat, ac per singulos dies in mane jejunus hoc bibat, et ad noctem cum dormitum vadit; et sic faciat dum sanetur.




CAP. CLXXIV.---DE ALOE £[Note: £[Col. 1195D] Cf. infra cap. 224.] £[III, 6].


[Col. 1196B] Aloe. Succus herbae hujus calidus est et magnam virtutem habet. Et si quis homo fortes quotidianas febres in stomacho habet, beneduch in canabo cum aloe faciat et stomacho superponat, et super umbilicum, et febris cessabit. Nam odor ejus corpus hominis interius confortat, sed [non?] tamen caput, sed eamdem fatigationem quae in capite hominis est purgat. Et qui tussim, id est husten, habet, idem beneduch cum aloe paratum super pectus suum, ita quod etiam odorem ejus naribus capiat, et tussis cessabit. Sed et qui ridden habet, accipiat succum de andorn; vel si in hieme est, accipiat de pulvere ejus et plus de aloe, sed et liquiricii plus quam lorber, et haec in vino coquat, et sic per pannum colet, et honigwurtz addat, et cum jam de [Col. 1196C] ridden fatigatur, et cito curabitur, quicunque ridde sit, praeter quartanam. Et qui gelsucht habet, aloe in frigida aqua ponat, et mane, et cum dormitum vadit, illam bibat, et hoc ter vel quater faciat et curabitur [Note: [Col. 1195D] Capitulum hoc in ed. brevissime sic exponitur: rArbor ligni Aloe calida est. Homo qui febres in stomacho suo habet, et qui quotidianas, seu [Col. 1196D] tertianas, seu quartanas patitur, de ligno hoc in potum suum ponat et meliorabuntur.l].





CAP. CLXXV.---DE THURE £[III, 8].



Thus calidum est plus quam frigidum, et odor ejus absque igne ascendit [utilis ed.]; quia oculos clarificat et cerebrum purgat. Accipe ergo thus et pulveriza, et huic modicum farinae similae adde, et etiam albuginem ovi [Note: [Col. 1196D] Et etiam---ovi om. ed.], et sic tortellos fac, et eos ad solem aut per calidam laterem [Note: [Col. 1196D] Aut per---laterem om. ed.] sicca, et postea eos naribus tuis saepe appone, et odor eorum te confortat, et oculos tuos clarificat, ac cerebrum [Col. 1196D] tuum implet. Sed qui in capite dolet, ita quod caput suum scindi putat, tortellum sic paratum ut praedictum est ad utrumque tympus ponat, et panno modice constringat, cum dormitum vadit, et dolor capitis cessabit. Et qui cottidianas febres habet, accipiat thus et Romischmyntzam et simul contundat, et sic super umbilicum suum saepe ponat et panno constringat ut incalescat, et curabitur [quia febres stomachum et jecur fatigant. Add. ed.]





CAP. CLXXVI.---DE MYRRHA £[III, 7.]



[Col. 1197A]

Mirrha calida est et arida. Si autem mirrham apud te portare volueris, eam primum in sole calefac, aut super laterem igne calefactum, ita modice defluat [Note: [Col. 1197D] Aut---defluat om. ed.], id est zufliesze, et tunc eam juxta te habe, ut de carne et de sudore tuo incalescat, et fantasmata, et magicae artes, atque invocationes daemoniorum super mala verba et maleficia herbarum a te fugat, ita quod te minus laedere possunt, ita si magica nec comedisti nec bibisti. Sed et qui in libidine ardet, pectus et ventrem suum cum ea bestriche et superfluitatem libidinis ab eo fugat. Sed et odor mirrhae libidinem ab homine fugat, sed mentem ejus non laetificat, sed opprimit et gravat, ac tristem facit. Et ideo qui Mirrham apud se habet, [Col. 1197B] gebrant aurum assum simul portet, quoniam hoc mentem hominis laetificat. Et cum magnae febres hominem invadunt, si ei tunc mirrha in calido vino ad bibendum datur, febris ab eo cessat. Ita etiam quem libido invadit, si mirrham comedit, libidinem in eo exstinguit, sed tamen illum valde aridum facit, et ideo non valet, nec utilis est ut ullus homo illam nisi pro magna necessitate comedat.






Physicae Hildegardis - CAP. CXXXIX.---DE LUBESTUCKEL £[Note: £[Col. 1186D] Ligusticum levisticum.] £[II, 36].