Physicae Hildegardis - CAP. XXIV.---DE HASELA £[Note: £[Col. 1280D] Deest in ed., ut sequentes num. 25-29.].

CAP. XXIV.---DE HASELA £[Note: £[Col. 1280D] Deest in ed., ut sequentes num. 25-29.].


Hasela plus de calido quam de frigido aere est, et diem et calorem diligit, ac in summitate aquarum versatur, atque munda pascua quaerit, et sanis et [Col. 1281A] infirmis hominibus ad comedendum bonus est, et ut alii pisces leychet.





CAP. XXV.---DE BLICKA.



Blicka plus de calido aere est quam de frigido, et diem ac calorem diligit, et in spuma ac in summitate aquarum libenter versatur, et munda pascua comedit, et sanis hominibus ad comedendum bonus est. Sed qui sunt infirmi modicum de ea comedant, quia molles carnes habet. Ut alii pisciculi leychent.





CAP. XXVI.---DE PAFENDUNO.



Pafenduno magis de calido quam de frigido aere est, et diem ac calorem diligit, et circa littus in spuma aquarum versatur, et vermiculos et herbulas [Col. 1281B] comedit, et sanis hominibus ad comedendum bonus est, infirmis autem non multum valet. Et ut alii pisces leychet, sed medicina in eo non est.





CAP. XXVII.---DE SLYA.



Slya de calore paludum est, et noctem diligit, et circa fundum et littus versatur, et magis inmundis quam mundis pascuis vescitur, et nec sanis nec infirmis hominibus ad comedendum valet. Et cum leychet, masculus et femina, mos quod in scopulis crescit, ad foramen modicae cavernulae trahunt, et ibi in eadem cavernula retro praefatum mos uterque eorum ex ore suo spumam emittit, et juxta illud morantur, et ad illud os et spiramen suum movent, usque dum coagulatum vitalem aerem accipiat, et tunc recedunt, et hoc modo slyen nascuntur. Et medicinae [Col. 1281C] non conveniunt.





CAP. XXVIII.---DE GERUNDULA.



Grundula magis de humido aere est quam de sicco, et noctem diligit, ac in fundo ac in summitate aquarum versatur, et etiam in cavernulis petrarum libenter moratur, et herbulis quibusdam et aliis pascuis vescitur; sed caro ejus sana non est ad comedendum, sed homines qui sani sunt, etiamsi comederint, superare quidem poterunt, infirmos autem et praecipue gichtige valde laedit, et omnes infirmitates in homine faciliter excitat. Et pisciculus iste magis feminei generis est quam masculini. Et se ad saxa et ad arenam affretant, et inde rogim inflatur, et eum accipit, et sic foeta fit. Et [Col. 1281D] cum leychet in spuma aquae et a slim absque lacte masculi coaguletur et hoc in locis facit, et tunc grana, de quibus pisciculus unus fit, in unum ducit et in alium, et ita separatim grana in unumquemque, et ita in aliis, dum vitalem aerem accipiant aquae vel coagulata. Sed postquam pisciculus iste eadem grana sua in plurimas suffusas diviserit, ut praefatum est, juxta ea non quiescit, sed recedit antequam vivant. Et ad medicamenta parum valet.





CAP. XXIX.---DE STECHELA.



[Col. 1282A]

Stechela plus de calido aere est quam de frigido, et diem diligit, et quibusdam herbis pascitur, et sanam carnem habet, atque tam infirmos quam sanos homines comesta non laedit. Et de natura hechtes et birsches est. Nam cum interdum bersich rogum suum emittit, hecht hoc videns masculum porche, qui fac super eadem grana fundere deberet depellit, et ipse milch suum desuper fundit, et ita effuso, deinde vitalem aerem ut pisciculi alii recipiant. Sed postquam birsich illa vivere inspexerit et sui generis non esse, ab eo recedit.





CAP. XXX.---DE STEYNBISZA £[IV, 22].



Steynbisza plus de frigido aere est quam de calido [Col. 1282B] et de humiditate, et in fundo fluminum versatur, et noctem diligit, et quae immunda sunt comedit, et homini ad comedendum sana non est, sed est fere ut madum, et de piscibus nascitur. Nam diversi pisces in uno loco et congregati jacent simul, et ibi quasdam spumas et egestiones faciunt, et hoc idem sibi cohaeret et coagulatur, tandem vitalem aerem accipit, velut vermiculi de fimo equi aut bovis nascuntur, et sic steynbisza nascitur. Et homini ad comedendum non valet [Note: [Col. 1281D] Ed. aliter: rSteinbiza de frigido aere est, et homini ad comedendum sana non est, sed fere ut vermis. Si quis autem incontinens in libidine est, steinbizim et brunecrassim aequo pondere pulverizet, et huic tertiam partem camphorae addat, et [Col. 1282D] per quindecim vel per plures dies, in frigida aqua modice bibat, et continentiam habebit.l].




CAP. XXXI.---DE RULHEUBT £[Note: £[Col. 1282D] Deest in ed.].


Rulheubt magis de frigido quam de calido aere est, et diem diligit, et in medietate et in summitate aquarum versatur, et mundis ac immundis pascuis vescitur, et quidquid in pascuis ejus inmundum [Col. 1282C] est, in caput illius ascendit, et in cerebrum crescit, et ideo caput ejus nocivum est et immundum cum stomacho ipsius, et reliquum in corpore ejus de mundo cibo crescit et comedi potest. Et cum leychet, in cavernulam transit, et ibi rogim hac et illac emittit, et masculus quamdam humiditatem, et non lac, desuper fundit, et humiditas illa tam fortis est quod grana illa per eam coagulantur. Et postquam haec semina sua effuderint, statim recedunt.




CAP. XXXII.---DE CANCRO £[Note: £[Col. 1282D] Astacus fluviatilis.] £[IV, 23].


Cancer magis calidus est quam frigidus, et calorem plus de terra habet quam de aere, et diem ac noctem diligit, quia ante faciem suam secundum [Col. 1282D] solem et retro secundum lunam incedit [Note: [Col. 1282D] Et calorem---incedit om. ed.]. Et sanas carnes habet, et tam infirmus quam sanus homo eum comedere potest, excepto illo cui stomachus frigidus et bestoppet; qui comestos cibos vix digerere potest, illi cancer ad esum nimis fortis est ita quod eum difficile digeri potest, et ideo illi ad comedendum non valet. In capite autem ejus quoddam viride est, quod dicitur crebeszmar [crebezes malz ed.]: hoc accipe, et huic butyrum majoris ponderis adde, et haec simul knyt, et qui in [Col. 1283A] facie et circa nares est quedelechte [minutissimae pustulae ed.], velut dolor et ulcera ibi ebullire velint, ille ad noctem se ibi saepe ungat, et cum mane de lecto surgit, unctionem istam in facie vino abluet, et pulchram cutem habebit ita etiam quod ulcera ibi non surgunt.




CAP. XXXIII.---DE ANGUILLA £[Note: £[Col. 1283D] Muraena Anguilla.] £[II, 24].


Unde anguilla fit? In postero autem tempore, ut nunc est, anguilla quodam alio modo fit. Nam cum hyems supervenerit, aquatilis anguis, qui femina est, separat se a masculo, et aut super lapides, aut super harenam se confricat, et ita cutem suam amittit, et sic per hyemem in fossa quiescit. Sed cum deinde tempus aestatis institerit, quemdam lapidem quaerit, et super illum flatus suos ex [Col. 1283B] ore suo emittit, et tunc etiam super eumdem lapidem quaedam grana ex ore suo scilicet ad magnitudinem fabarum exspuit, et magnum desiderium et studium ad hoc opus habet, quia tunc mundus est, quia veterem cutem suam, in qua venenum fuerat, jam perdidit. Et anguilla qui masculus est, hoc videns, jam illuc properat, et illa anguis fugit eum, et a granis illis, quae exspuit, recedit, et mox anguilla super eadem grana ex ore suo velut lac emittit, id est kuwet, et ea cauda sua tegit, et super illa se extendendo contorquet, quod praefata aquatilis anguis videns, dedignatur, et appropians sub caudam anguillae, scilicet multos flatus interim emittit, et sic ambo ibi jacent: anguilla scilicet cauda sua grana illa tegendo et [Col. 1283C] anguis sub cauda illius efflando usque dum vitalem aerem acceperint. Sed postquam vivere incipiunt et anguilla hoc senserit, mox tam ipsa quam eadem anguis prae horrore fugiunt, quia naturam suam excesserunt. Et sic anguillae fiunt, et multae ex une praedicto grano erunt. Unde ubi germinare inceperunt, multitudo eorum cito exsurgit.

Anguilla autem magis de calido aere est quam de frigido, et noctem diligit atque naturam quorumdam vermium habet, qui in cavernulis libenter, qui etiam immundi non sunt, et etiam naturam piscium habet, et non multum immunda pascua quaerit. Sed tamen caro ejus aliquantulum inmunda est, nec in sano homine ad comedendum valet, [Col. 1284A] velut caro porcorum, sed tamen sanos homines non multum laedit, infirmos autem in omnibus febribus et malis humoribus, ac in cunctis infirmitatibus eorum concutit, et comedentes amaros animo et astutos atque argehse facit.---Sed et fel ejus pingue est, et qui contra caliginem oculorum cum eo oculos suos inungeret, exinde per modicum tempus clari efficerentur, sed postea iterum tanto plus exinde infirmarentur [Note: [Col. 1283D] Textum editum sistimus quod in multis variat: rAnguilla de calido aere est, et caro ejus aliquantum inmunda est, nec sana homini ad comedendum velut porcorum; sed tamen sanos non multum laedit, infirmos autem in omnibus malis humoribus et infirmitatibus eorum concutit, et comedentes amaros animo, et astutos, et suspiciosos facit. Sed fel ejus pingue est, et qui contra caliginem cum eo oculos suos inungeret, per modicum clari efficerentur, sed postea tanto plus infirmarentur. Si autem quempiam hominem pediculi interius laedunt et non egrediuntur, fel anguillae, et ter minus de acerrimo aceto, et tantum mollis ut istorum duorum est, in patella fortiter coquat. Postea zinziberum, et bis tantum longi piperis, et tantum basiliae, insuper ebur ad tertiam partem basiliae, et de rostro vulturis ad tertiam partem [Col. 1284D] eboris, et pulverem istum in praedictum acetum ponat, et denuo simul fervere faciat. Quod cum fecerit, hoc in sacellum ponat, et vinum infundat, ut per illum velut purus potus transeat, et in novo fictili vase recipiat. Et homo quem pediculi interius laedunt, potum hunc jejunus quotidie bibat, et ad noctem pediculi deficient et morientur, et arvina in ipso renovabitur.l].




CAP. XXXIV.---DE ALROPPA £[Note: £[Col. 1284D] Gadus Lota.---Deest in ed.].


Unde Alroppa fit. Anguilla femina interdum quamdam coagulationem ex ore suo super quemdam lapidem emittit, et non grana velut alii pisces faciunt; et masculus, videlicet alia anguilla, hoc videns, feminam depellit, et super hoc se complicat, [Col. 1284B] et cauda sua tam diu fovet, dum vitalem aerem accipiat, et sic alroppen nascuntur. Alroppa autem plus de frigido quam de calido aere est, et diem diligit, ac in medietate aquarum versatur, sed immunda pascua quaerit magis quam munda, et nec sanis nec infirmis hominibus ad comedendum valet, praeter jecor, quod tam infirmi quam sani ad esum sumere possunt. nec non utile et bonum est [Note: [Col. 1284D] Ed.: rAlropa de frigido aere est, et nec sanis nec infirmis ad comedendum valet, praeter jecur quod sanis et infirmis utile et bonum est. Quod si scrofulae in homine rumpuntur, caput alropae pulverizetur, et super ulcera ponatur, et exsiccabuntur.l].




CAP. XXXV.---DE PUNBELEN £[Note: £[Col. 1284D] Deest in ed.].


Unde punbelen sunt? Alroppen, tam masculus quam femina, uterque quamdam coagulationem ex ore suo, velut sordem, insimul emittunt, et cum illam emiserint, discedunt; nec morantur, sed illa a se ipsa velut mado vitalem aerem accipit, et punbelim [Col. 1284C] nascuntur, scilicet illa quae quasi kulheuvtchen in paludibus et in pulveri naturae esse solet; non medicinae convenit.




CAP. XXXVI.---DE LAMPREDA £[Note: £[Col. 1284D] Peiromyzon spec.---Deest in ed.].


Unde Lumpreda sit. Quidam serpens qui, cum ova aquatilis anguis viderit, mox anguem illam depellit, et se super eadem ova complicat, et ea fovet, et sic ex ovis illis murenae nascuntur. Lampreda autem plus de calido aere quam de frigido est, et invederslage naturam piscium habet, et etiam naturam serpentum tenet, quia venenosa est, et in cauda sua aliquod veneni est; et duos tantum oculos habet, quia foramina quae quasi oculi in ea videntur, oculi non sunt, sed tantum caeca foramina. [Col. 1285A] Et noctem diligit, et in cavernulis et in paludibus aquarum libenter moratur, et immundis pascuis utitur. Et tam sanis quam infirmis hominibus ad comedendum mala est, et malam digestionem [Col. 1286A] in stomacho hominis parat, atque in omnibus venis tempestates excitat. Nec ulla utilitas medicinae in ea est.


[Col. 1285] EXPLICIT QUARTUS (QUINTUS) LIBER DE PISCIBUS.






INCIPIT LIBER QUINTUS (SEXTUS). DE AVIBUS.

PRAEFATIO


[Note: [Col. 1285C] Ed.: rCap. 1.---Volatilium natura et varietas. Volatilia frigidiora sunt animalibus quae in terra versantur, quoniam tanto calore libidinis non generantur; et etiam mundiores carnes terrenis animalibus habent, quia non nuda de matre procedunt, sed testa cooperta. Quaedam etiam ab igneo aere vivunt, et ideo velut ignis sursum tendunt. Sed illa quae altitudinem in volatu suo petunt plus de igneo aere in se habent quam illa quae circa terram versantur. Haec autem quae, et in aquis, et in terra, et in aere versantur, erectam altitudinem aeris non petunt, sed quo aer terrae et aer aquae se extendit. Illa quoque quae plurimis pennis abundant, calidiora illis sunt quae penuriam pennarum patiuntur. Et quoniam volatilia de aere [Col. 1286C] vivunt, in aliquo casu de quo aer tangitur, motum aliquando naturaliter sentiunt; et quia etiam aerea sunt, mutationem aeris multotiens in se sentiunt, et secundum eamdem voces suas saepissime producunt, quemadmodum gallus horas diei et noctis vocibus suis distinguit, et ut etiam aliquando cantare incipit, cum aura seipsam in alium modum mutare videtur. Volatilia quoque virtutem hanc designant qua homo cogitando dictat, et qua in semetipso praemeditando multa deputat, antequam in fulgens opus procedant. Et ut volatilia in aerem pennis attolluntur, et ubique in aere versantur, sic etiam anima, dum in corpore hominis est, cogitationibus suis elevatur, et ubique se dilatat.l]


[Col. 1285]

[Col. 1285B] Cum anima in corpore hominis aerea est, quandiu in corpore manet, ita quod aere attollitur et sustentatur, alioquin in corpore suffocaretur: et in humano corpore cum sensibili intelligibilitate et stabilitate versatur, et ad haec volatilia creata sunt et posita, cum quibus ipsa sentire et scire debet, quae sibi scienda sunt, quoniam volatilia in aere pennis suis attolluntur et ubique in aere versantur; et sic anima, dum in corpore est, cogitationibus [Col. 1286B] suis elevatur et ubique se dilatat. Et in humiditate terrae perfectio illa ostenditur, quod homo in formatione sua perfectus est atque in corporabilitate discernitur, quod homo se corporalem esse in arboribus cognoscit; et his duobus, scilicet in humiditate, in corporabilitate intelligere debet, quod accrescere non poterit, quandiu anima in ipso est.





CAPITULA.



Griffo I

Strusz II

Pavo III

Grus IV

Cingnus V

Reyger VI

Wultur VII

Aquila VIII

Othobere IX

Anser X

Hagelgans XI

Aneta XII

Gallus XIII

Urhun XIV

Repphun XV

Birckhun XVI

Falko XVII

Habich XVIII

Sperwer XIX

Milvus XX

Weho XXI

Corvus XXII

Kraha XXIII

Nebelkra XXIV

Muser XXV

Ordume. XXVI

Merla XXVII

Columba XXVIII

Turtur: XXIX

Psittacus XXX

Pica XXXI

Heera XXXII

Ule XXXIII

Huwo XXXIV

Sisogomi XXXV

Cuculus XXXVI

Snepha XXXVII

Specht XXXVIII

Passer XXXIX

Mersa XL

Amsela XLI

Drusela XLII

Lercha XLIII

Ysenbrado XLIV

Widehoppo XLV

Quatela XLVI

Nachtegalla XLVII

Stara XLVIII

Fincko XLIX

Distelfincke L

Imera LI

Grasemucka LII

Warckengel LIII

Merla LIV

Wassersteltza LV

Beynstertz LVI

Hyrundo LVII

Cimgel LVIII

Vespertilio LIX

Wichewala LX

Apis LXI

Musca LXII

Cicata LXIII

Locusta LXIV

Mugga LXV

Humbelim LXVI

Glimo LXVII

Megelana LXVIII







LIBER SEXTUS.



[Col. 1287]



CAP. I. DE GRIFFONE £[IV, II, 2].



[Col. 1287A]

Griffo valde calidus est, et quiddam de natura volucrum et quiddam de natura bestiarum habet. Nam de natura volucrum ita velox est ut eum moles super corpore suo non gravaret; de natura autem bestiarum, homines comedit. Et cum volat in aere, in calorem ardentem non volat, sed tamen ei aliquantulum appropinquat [Note: [Col. 1287D] Et quiddam---appropinquat om. ed.]. Et caro ejus ad esum hominis non valet, quia si homo de carnibus illius comederet, multum inde laederetur [Note: [Col. 1287D] Laederetur; et nec caro, nec ova ejus, nec caetera quae in eo sunt medicinae conveniunt, ed., reliqua omittens.], quoniam illic pleniter naturam bestiarum in se tenet. Sed in utraque natura defectum habet. Sed cum tempus instat quod ova sua ponat, speluncam quaerit, interius quidem amplam, sed exterius in ore foraminis ita acutam et constrictam ita quod vix intrare [Col. 1287B] potest, et in illa, propter timorem quem de leone habet, ova sua sollicite observat, quoniam leo a longe illa odorat, et si ad ea pervenire poterit, ipsa conculcat et confringit, quia griffo ei semper insidiatur, nec eum juxta se patitur manere, virtutem ejus dedignans. Tamen ursum juxta se patitur, quia ille debilior leone sit. Et ova sua hoc modo ponit quod ea nec splendor solis nec flatus venti possit tangere. Sed nec caro, nec ova ejus, nec caetera quae in eo sunt ad medicamenta multum valent, quia in duobus naturis defectum magis quam perfectionem habet.




CAP. II.---DE STRUSZ £[Note: £[Col. 1287D] Job XXXIX, 16, Struthio Camelus.] £[IV, II, 3].


[Col. 1287C] Strusz [Struthio ed.] valde calidus est, et de natura bestiarum in se habet. Nam volucrum pennas, sed cum eis non volat, quia velut bestia velociter currit, atque circa terram versatur, et pascuis vescitur. Et tanti caloris est, quod ova ejus comburerentur et quod foetus non proferret si illa ipse foveret; et ideo illa in sabulo abscondit, ubi et humore et calore et ipso foventur. Sed postquam pulli de ovis illis exierint, post matrem et cum matre currunt, velut alii pulli faciunt [Note: [Col. 1288D] Nam volucrum pennas---faciunt om. ed.]. Homo autem qui vallentsucht [caducum morbum ed.] habet, de carnibus struthionis saepe comedat, et ei vires tribuunt, atque insaniam caduci morbi ei auferunt. Sed et pinguibus et fortibus hominibus caro ejus ad comedendum sana est, quia superfluas carnes [Col. 1287D] eorum minuit et eos fortes facit; macris autem et infirmis non valet, quia eis ad esum nimis fortis esset [Note: [Col. 1288D] Quia---esset om. ed.]. Et qui melancolicus est, ita quod gravedinem et torporem mentis habet, de jecore ejus saepe comedat, et melancoliam in eo minuit, atque [Col. 1288A] mentem ipsius alleviando suavem facit et mandam. [Ova ejus ad comedendum non valent, quia venenosa sunt. Sed si quis hydropicus est, testas eorumdem ovorum de quibus pulli egrediuntur, pulverizet, et in aquam ponat, et eam tam pransus quam jejunus saepe bibat, et curabitur add. ed.]. Cor autem struthionis et pulmo et quae in eo sunt ad medicamentanon valent, quia nec virtutem volucrum nec bestiarum perfecte habet.




CAP. III.---DE PAVONE £[Note: £[Col. 1288D] Pavo cristatus.] £[IV, II, 4].


Pavo calidus et humidus est, atque de natura [volucrum et] bestiarum in se habet. Et vox ejus secundum volucres et secundum bestias permixta est et sonat. [Note: [Col. 1288D] Quae sequuntur usque ad Caro autem pavonis ad comedendum, etc. om. ed.] Nam antequam pavo esset, quaedam bestoliae libitu suo quibusdam volucribus se commiscuerunt [Col. 1288B] in coitu; inde pavones nati sunt. Et pavo acer et astutus est, et altitudinem aeris non multum quaerit in volatu. Et pavo qui masculus est tortuosos e incestos mores habet, et minutis animalibus et bestiolis se interdum in coitu commiscet, quae cum pullos generant, secundum matrem et non secundum patrem formas liabent, sed tamen aliqui eorum secundum colorem pennarum patris et in crinibus suis interdum colorati sunt. Et ipse pavo, cum bestiolas illas currere videt, eas de se natas cognoscit et diligit. Sed pavo, scilicet femina, cum ova sua ponit, ea abscondit ne masculus suus illa videat, quasi eam pudeat ova pertulisse et non nuda carne pullum generare, sed testa ovi opertum, et ideo ova odit et ea confringit [Col. 1288C] si illa invenerit. Et sic femina ova sua abscondit, ne masculus illa videat, usque dum pulli de ovis egrediantur. Sed adhuc pullos suos tam diu celat, dum plus crescant et dum currere possunt. Postquam autem ita confortantur quod ire possunt, tunc cum illis ad masculum suum procedit. Et ille, eos ire videns, pullos suos esse intelligit, et cum pennis suis illis applaudit, et gaudium se habere ostendit. Sed tamen femina eosdem pullos adhuc ab eo segregat et ab eo movet usque dum plus confortentur, quia timet quod ille pedibus suis conculcet. Sed et idem masculus quamdam altitudinem quaerit in qua aerem illum flare intelligit de quo pennae ejus in multitudinem et in longitudinem cito educentur. Quod cum viderit, de eis gaudet [Col. 1288D] velut bestiae de saltu suo, sed et alius aer postea easdem pennas afflans eas emollit et educit, et inde tristantur dum iterum crescunt. Femina autem aerem illum ut pennae ei crescant non quaerit, sed velut in constrictione circa inferiora versatur.

[Col. 1289A] [Note: [Col. 1289D] Ed. sic pergit multa addens: rCarnes ejus nec sanis, nec infirmis ad comedendum valent, quia omnes noxios humores qui in homine sunt commovent et excitant. Homo autem qui hydropicum morbum habet, pavonem, scilicet masculum, in aqua putei, non autem in aqua salientis fontis cum hysopo coquat, et carnes illas comedat; postea cor, et os quod in genu illius volvitur, et ungues ipsius pulverizet, ita quod pulvis de osse genuum bis tantus sit quantus pulvis unguium, et quod pulvis cordis ejus tribus partibus pulverem ossium et genuum excedat. Deinde pandoniam et ter tantum de levistico, et modicum de sanguine anguillae in vino coquat, et per pannum colet, et huic vino praedictum pulverem immittat, et ita bibat; et hoc per decem et octo dies faciat. Et homo vesicam pavonis exsiccet et eam servet, et si ulcus aut slier in aliquo homine ebullit, eam desuper liget, et suaviter rumpetur, [Col. 1290D] et postquam rumpitur, iterum desuper ponat, et putredines extrahit, et tanto citius sanabitur. Quod si homo cocturam habet, vesicam pavonis super corticem consuat et tanto minus foetebit, et solummodo sordes extrahit, et non sanitatem. Sed et de minutissimis pennis ejus homo globum parvum faciat, et cocturae suae imponat, et illae quod nocivum est, extrahunt, et minus foetere faciunt. Ova ejus ad comedendum non valent.l] Caro autem pavonis ad comedendum nec sanis nec infirmis hominibus valet. Sed qui sanus est eam quidem superare potest. Omnes autem noxios humores qui in infirmo sunt commovet et excitat. Sed vesicam pavonis sicca et eam serva, et si ulcus aut slyr in aliquo homine ebullit, eam desuper liga, et suaviter rumpetur. Et postquam rumpitur, item desuper pone, et putredines illas extrahit, et tanto citius sanabitur.




CAP. IV.---DE GRUE £[Note: £[Col. 1290D] Ardea Grus.] £[IV, II, 5].


Grus calida est, et mundam naturam habet et possibilitatem volandi et in terra eundi tenet. Et cum multitudine libenter volat, et tanto facilius insidias effugat. Et magnam virtutem in collo habet, et simplex est et provida, et vigilem sensum habet [Col. 1289B] et artem hanc ut praecaveat quod nec avis nec bestia eam faciliter laedere poterit [Note: [Col. 1290D] Et possibilitatem volandi---poterit om. ed.]. Caro autem ejus tam infirmis quam sanis ad esum bona est, sed ova ejus ad comedendum non valent.---Homo autem qui a gicht fatigatur, de carnibus ejus frequenter comedat, et gicht in eo cessabit. Et qui vicht habet, de jecore ejus saepe comedat. Et si schelmo porcos fatigat et occidit, rostrum gruis pulveriza, et ipsum pulverem aut in muz quod comedunt aut in aquam quam bibunt, et illis ad comedendum et bibendum da, et melius habebunt, et schelmo in eis cessabit. Et de sanguine gruis sicca et serva, et dextrum pedem ejus sicca et serva, et si tunc interdum ulla femina in difficultate partus laborat, de sanguine isto in modica aqua comminuat, [Col. 1289C] et cum illo super os vulvae, scilicet superius, inunge, et in eadem aqua, sanguine isto permixta, fac ipsam feminam quasi in speculo se conspicere, atque dextrum pedem gruis super umbilicum ejus liga, et tanta vis in istis existit quod clausa viscera et clausae lenden [clausa viscera ed.] tanto citius ad partum aperiuntur. Caetera autem quae in ea sunt ad medicamenta non valent.




CAP. V.---DE CYGNO £[Note: £[Col. 1290D] Anas olor.] £[IV, II, 6].


Cyngnus (sic) frigidus est et humidus, et aliquid de natura anseris habet et natura anetae. Et in aqua se libenter lavat, atque aquam et terram magis quam volatum diligit, ac in aquis quaedam immunda interdum forat [Note: [Col. 1290D] Et aliquid---interdum forat om. ed.]. Et caro ejus sanis ad [Col. 1289D] comedendum bona est, infirmis autem non valet. [Col. 1290A] Et homo, qui dumphet, jecor ejus coquat, et saepe comedat, et putredinem a pulmone illius aufert, et ille curabitur. Sed et qui in splene dolet, pulmonem cygni coquat et saepe comedat, et splen ejus sanabitur. Et qui urslecht in corpore suo habet, cingnum pinguem faciat, et eo occiso, smalcze accipiat, et in patella primum dissolvat, id est zulasz, et tunc biboz et sepo [Note: [Col. 1290D] Superscript. cineres.] corticem quercus aequali pondere addat, ita ut bis tantum de sagimine sit, et sic denuo in patella simul coquat, et inde unguentum faciat, et saepe cum eo se perungat. Sed cutis ejus, ubi se primum ungit, bulechte [pustulosa ed.] fit, et postea cito sanabitur. Et reliqua quae in eo sunt ad medicamenta non multum valent [Note: [Col. 1290D] Et reliqua---valent om. ed.].




CAP. VI.---DE REYGER £[Note: £[Col. 1290D] Ardeae spec.] £[IV, II, 7].


[Col. 1290B]

Reyger [Ardea ed.] calidus et siccus est, et non nisi dus donne (sic) aquarum descendit. Et ideo etiam circa aquas interdum versatur [Note: [Col. 1290D] Et non nisi---versatur om. ed.]. Et caro ejus tam infirmis quam sanis hominibus ad comedendum bona est, quia in stomacho ejus slim non parat. Homo autem, qui tristem mentem habet, cor ejus saepe comedat, et mentem ejus laetam facit. Et cui oculi caligant aut sergent (?) caput reygers in aqua coquat, et postquam coquitur, oculos ejus accipiat, et eos in sole exsiccet, et tunc eos in frigidam aquam per modicam horam ponat, ut in ea mollescant, et iterum ad solem exsiccet, et sic ter faciat, et postquam hoc fecerit, eosdem oculos ad pulverem comminuat, et tunc tantum cum in oculis [Col. 1290C] caligat aut dolet, pulverem istum in purum et bonum vinum ponat, et sic ei pennam intinguat, ac cum ea [palpebras et cilia oculorum suorum circumliniat, et si] oculos interius modice tetigerit, non oberit. Et hoc ad noctem, cum dormitum vadit, saepe faciat, et caliginem ac dolorem oculorum aufert. Sed cui stomachus induratus est, ita quod getwang habet, de jecore ejus saepe comedat, et stomachum ejus mollificat. Et qui in splene dolet, de ossibus ejus in aqua sufficienter schabe, et ita jejunus et ad noctem saepe bibat, et melius habebit.




CAP. VII.---DE VULTURE £[Note: £[Col. 1290D] Falconis species.] £[IV, II, 17].


Vultur frigidae naturae est, et artes volucrum et [Col. 1290D] bestiarum novit, et inter alias volucres velut propheta [Col. 1291A] est, et in tanta altitudine volat, quanta humor terrae sursum ascendit, scilicet usque ad calorem aeris; et nullum volucrem laedit, et praecavet etiam ne ab aliis laedatur, atque cadaveribus pascitur, et etiam de terra illa interdum forat, quae sanguine animalium perfunditur, scilicet ubi animalia occiduntur [Note: [Col. 1291D] Et in tanta altitudine---occiduntur om. ed.]. Caro autem ejus comedi non debet, quia frigiditas quae in eo est [Note: [Col. 1291D] Quia frigid.---est om. ed.] homini in cibo mortifera esset. Sed cerebrum vulturis hanc naturam habet, dum ipse vultur vivit, ut si homo illud incorruptum habere posset, omnem infirmitatem praeter mortem a se depelleret. Sed homo illud incorruptum habere non potest, quia cum mors [Note: [Col. 1291D] Sed cum mors etc. ed.] volucrem illum aliquo modo invadit, ita quod vitalis aer ab eo egreditur, ipso moriente pellicula cerebri [Col. 1291B] frangitur, et mox cerebrum dissipatur, ita quod virtutem suam amittit. Sed cum vulturem occidis, cum adhuc calidus est, pennas ejus aufer, et corpus ejus incide, et tantum viscera in quibus stercora sunt abjice, et totum aliud corpus, scilicet cum integro capite et cum corde, jecore et pulmone [Note: [Col. 1291D] Scilicet cum integro---pulmone om. ed.] in aqua et in nova olla fortiter coque, et tunc smaltz, modicum baumolei adde, et minus bilsen olei quam baumolei sit, et sic unguentum fac, et illum qui unsinnig [freneticus ed.] est per totum caput suum sepo illo unge; et illum qui virgichtigit est et quem gicht fatigat, cum eo ubique in corpore suo perunge. Et etiam qui in dorso aut in lenden, aut in corpore suo ullam infirmitatem habet, cum eo ibi inunge, et curabitur, aut Deus eum curare [Col. 1291C] non vult, quia hoc unguentum pretiosissimo unguento pretiosior est, quia cutem infirmantis hominis cito pertransit et eum sanat. [Note: [Col. 1291D] Reliqua desunt in ed.] Etsi ita cum praedicto smalcz caput vulturis, ut praedictum est, coquitur, de succo cerebri ejus haberi poterit, et non alio modo. Et cor ejus in medium divide, ut tanto melius siccari possit, ad ignem suaviter sicca, ita ne assetur, et deinde etiam ad solem sicca, et tunc illud in cervinam corrigiam consue, cum illa te cinge, et si quis te veneno occidere vult, dum cum eadem corrigia cum corde illo accinctus es, mox toto corpore tremis et sudas, et sic intelligere poteris venenum tibi prope esse, et hoc modo illud devitare poteris, Nam quia vultur venenum laedit, [Col. 1291D] ideo etiam omnis laesio ab eo fugit; vultur enim naturaliter tempora aurarum et auras temporum novit, et etiam volentem se occidere declinat. Unde cor ejus, ad ignem positum, ut quod livoris in eo est exsiccetur, et etiam ad solem, ut firmitudo ejus de calore solis roboretur, et ita in cervinam corrigiam positum, quia cervus velocior et sensibilior aliis animalibus est, et ita homini circumcinctum, ut praedictum est, dum corpus hominis ab illo incalescit, [Col. 1292A] ipsa pericula veneni declinare facit, quoniam aer, qui circa hominem est, advenientem noxium aerem et per insidias emissum per virtutem ejusdem cordis et cervinae corrigiae, quia et idem aer circa illa versatur depellit. Nam cum idem aer venenum adesse senserit, propter virtutem praedicti cordis et corrigiae, hominem ad trepidationem commovet, ut cum de bonis operibus loca et homines in sanctificationem et in prosperitatem ducuntur, et ut de malis operibus in scandala et in laesionem sic etiam vertuntur. Sed cum vultur coquitur, oculum ejus in anulo besmede, et si illum in digito portaveris, paralisim et gicht a te compescit. Pulmo et pennae ad medicamenta non valent.




CAP. VIII.---DE AQUILA £[Note: £[Col. 1291D] Falco Aquila. Cf. Job. XXXIX, 30.] £[IV, II, 18].


[Col. 1292B]

Aquila valde calida est, velut ignea sit [Note: [Col. 1291D] Velut---sit om. ed.], et oculi ejus magis ignei sunt quam aquosi, et ideo etiam solem fortiter inspicit. Et quoniam fere ignea est, et calorem et frigus pati potest, et alte volat quia calorem bene suffert [Note: [Col. 1292D] Et ideo etiam---suffert om. ed.]. Sed et caro ejus homini ad comedendum mortifera esset [Note: [Col. 1292D] Ed., mortifera est. Sed aquilae, quamvis diversa nomina habeant, omnes tamen eamdem naturam habent nisi quod alia acrior, alia levior est, et quod alia velocius, alia tardius volat, quibus verbis capitulum claudit, alia omittens.] si eam comederet, quia nimis fortis ei esset propter nimium calorem qui in ea est. Et quoniam calore solis perfusa est, et quia etiam eum fortiter inspicit, inde grim est, et inde etiam multam sensibilitatem in corde habet. Et plurima rapit et transvehit, quae abjicit et non comedit, sed ea tantum comedit quae sana et calida sunt. Et cum ova ponit, calidissimum locum aut solis aut aeris quaerit, ut calore [Col. 1292C] illo fortiter perfundantur et confortentur; et si casu evenerit, ut aliquod ex his vacaverit, ita quod calore perfundi non possit, pullus qui ex eo egreditur debilis et infirmus erit et non tam fortis ut vivere deberet; et tam mirabilis natura in corde ejus et ita apud se haberet [Note: [Col. 1292D] Locus corruptus.], et tanta scientia super omnem modicum in eo claresceret, quod cor hominis eam sufferre non posset. Nam in ipsa hora qua aquila occiditur vel per se moritur, tota vis in corde ejus est, ita quod ipsum cor fit velut unmechtig sit, ita quod etiam debilius erit quam alia corda volucrum aut animalium. Et ideo nullus homo cor illud tam forte habere potest ut in ipso est quando vivit. Sic et scotbaro et gensaro ac hasenaro eamdem naturam [Col. 1292D] habent quam et iste de quo, nisi quod alius acrior, alius lenior est, et quod alius velocius, alius tardius volat, sicut et homines in moribus suis diversi sunt, sed tamen unam naturam humanitatis habent. Et ad illa opera valent, sicut etiam praefatum est.






Physicae Hildegardis - CAP. XXIV.---DE HASELA £[Note: £[Col. 1280D] Deest in ed., ut sequentes num. 25-29.].