Physicae Hildegardis - CAP. XLV.---DE DROMEDA


INCIPIT LIBER SEPTIMUS (OCTAVUS).

PRAEFATIO


[Note: [Col. 1338D] Deest in ed.].


[Col. 1337]

[Col. 1337C] Deus ab initio omnem creaturam bonam creavit [Note: [Col. 1338D] Marc. X, 6.]. Sed postquam diabolus hominem per serpentem decepit, ita quod ille de paradiso ejectus est, creaturae quemadmodum spectant divinam voluntatem, ad ultionem cum homine in deterius mutatae sunt. Unde et grana crudelium et venenosorum vermium ad ultionem hanc insurrexerunt ut et poenas infernales esse mortifera crudelitate sua ostenderent, ac ut homini timorem infernalem incutientes eum divina permissione veneno suo necarent, cum ante casum hominis nihil mortiferum sed succum delectabilem in se habuissent. Sed et cum terra in effusione sanguinis Abel [Note: [Col. 1338D] Gen. IV, 2.] corrupta est, mox novus ignis, per quem homicidium puniretur, in inferno exarsit, et mox etiam per divinam voluntatem [Col. 1337D] quaedam nebula, ex inferno ebulliendo, super terram se extendit et quodam pessimo humore terram infudit, ita quod quidam pessimi et [Col. 1338C] venenosi ac mortiferi vermes ex terra nascende multotiens ebullierunt, quatenus carnes hominis ab eis punirentur quia homo carnem hominis necaverat. Et cum postea divina ultione in diluvio [Note: [Col. 1338D] Luc. XVII, 27.] aquarum homines deleti sunt, tunc etiam iidem vermes, qui in aqua vivere non poterant, in aqua suffocati sunt; sed cum cadavera eorum inundatione aquarum per totam terram dispersa sunt, et deinde, cum diluvium cessasset [Note: [Col. 1338D] Ovid., Metam. I, 416.] et cadavera eorumdem vermium veneno plena computruissent, ex ipsa putredine alii vermes ejusdem generis exorti sunt, et ita per totam terram disseminati sunt. Quidam autem vermes venenis suis et homines et animalia necant, quidam autem tantum homines, quia vermes, qui in natura sua diabolicis artibus [Col. 1338D] aliquantum assimilantur, tam caetera animalia quam homines venenis suis occidunt; illi autem, qui diabolicas artes non imitantur, ita quod etiam [Col. 1339A] aliquantum debilia venena in se habent, hominibus quibusdam venenis suis interdum multas infirmitates et multa pericula etiam cum morte illorum [Col. 1340A] inferunt, sed caetera animalia occidere non possunt.





CAPITULA.



[Col. 1339]

Draco I

Serpens II

Blintsleich III

Credda IV

Ffrosch V

Laubfrosch VI

Harumna VII

Molle VIII

Lacerta IX

Aranea X

Vipera XI

Basiliscus XII

Scorpio XIII

Darant XIV

Ulworm XV

Testitudo XVI

Cyriaca XVII

Schertzfeder XVIII







LIBER OCTAVUS.



[Col. 1339]



CAP. I.---DE DRACONE


[IV, III, 38].



[Col. 1339B]

Draco [Note: [Col. 1339D] De medii aevi draconibus cons. Jules de Saint-Genois, in Messager belge, 1840, 58.] quemdam siccum et alienum calorem et quamdam igneam intemperantiam in se habet, et caro ejus interius ignea non est. Sed flatus ejus tam fortis et acer est, ut cum emittit, statim ignescat, velut ignis, cum ex lapide elicitur; et hominem fortissime odit, atque velut quamdam naturam et diabolicas artes in se habet; unde cum interdum flatum suum emittit, aerei spiritus de emissione flatus illius aerem interdum commovent. Et quidquid in carne ac in ossibus ejus est, contrarium ad medicamenta hominis existit, excepto sagimine ejus, quia cum draco flatum suum emittit, sanguis exsiccatur nec fluidus est; cum vero flatum suum introrsum habet, sanguis ejus humidus [Col. 1339C] est et fluit, unde etiam in sanguine ipsius medicina non invenitur [Note: [Col. 1339D] et quamdam igneam intemperantiam---non invenitur om. ed., quae addit: rNam homo cujus oculi caligant, de sanguine draconis per brevem horam in aquam ponat, et de eadem aqua, sanguine [Col. 1340D] ablato, palpebras et cilia oculorum ad noctem modice inungat, cavens ne oculos interius tangat, et sic tantum ter in mense faciat, et caliginem ab eis fugabit.l].

Nam homo, qui calculum in se habet, de sanguine draconis accipiat et eum in humidum locum ponat ut modice humescat; et tunc ipsum sanguinem in puram et modicam aquam per brevem horam ponat, scilicet dum eadem aliquid caloris inde capiat, et sic sanguine eodem ablato, de aqua illa jejunus modice bibat, et mox aliquem cibum comedat, et ita cum sanguine et aqua per novem dies moderate faciat, et de fortitudine sanguinis illius calculus in eo frangitur, et sic homo ille liberabitur. Nullus autem homo de puro et simplice sanguine ejus comedat et bibat, quia si quis homo faceret, statim moreretur [Note: [Col. 1340D] nullus---moreretur om. ed.].




CAP. II.---DE QUODAM SERPENTE


[Note: [Col. 1340D] Deest in ed.].


[Col. 1339D]

Quoddam genus serpentis est, quod valde calidum est et quod in terra et in aqua morari potest, et quod etiam diabolicas artes insidiis suis ad [Col. 1340B] hominem habet. Nam istud genus serpentis homini inimicatur, et flatus suos contra hominem emittit, et plenum est mortifero veneno; unde etiam de veneno quod in se habet cutis ejus exspissatur, ita quod in rugas contrahitur et quod etiam de ardore solis eadem exterior cutis scinditur; et cum hoc idem senserit velut inde de ulceribus gravatur, et tunc angustum foramen petrae quaerit, et in illud se tamdiu fricat dum spumas illas abjicit, et tunc aliquantum minus asper est quam tunc fuisset, cum spumis illis premebatur. Et cum easdem spumas jam abjecerit, cutis ejus subtilis et lucida velut recens efficitur, et hoc idem serpens multum gaudet, et tunc etiam in veneno suo et insidiis suis aliquantum minus asper est. Sed homo, qui eum tunc [Col. 1340C] invenerit occidat, et cor ejus caute tollat et ad solem exsiccet, et in aliquo tenui servando metallo obfirmet, et cum deinde aliqua magna tristitia et molestia opprimitur, illud in manu dextra teneat, et laetus efficietur, et quamdiu etiam in manu tenuerit, nullo veneno interius laedi poterit, quia si aliquod venenum interim comederit seu biberit, aut per sudorem, aut per nauseam, aut per secessum per eum transibit. Jecor autem ejus, et quae in eodem serpente sunt, mortifera existunt, nec ulli remedio hominis conveniunt. Aliud autem genus serpentis est, quod etiam calidum est, quod tantum in terra et non in aqua moratur, cujus venenum hominem aliquantum levius laedit si homo istud tetigerit seu gustaverit, quia aliquantum debile est. Et [Col. 1340D] istud genus serpentis cum homine interdum moratur, et in domibus hominis aut in siccis locis, et minus homini insidias ponit. Sed cum viderit, cum homo ipsum ferire vult, linguam exerit et eum ad [Col. 1341A] supplicandum movet, quia de genere isto est, quod Adam seduxit, et ideo etiam habitacula hominis saepe quaerit.




CAP. III.---DE BLINTSLEICH


[Note: [Col. 1341D] Anguis fragilis.---Deest in ed.]


Blintsleich frigidus est, et dum vivit, hominem non laedit, sed ad nullam utilitatem nec ad medicinam valet, sed postquam mortuus fuerit, veneno ejus homines laeduntur, si illud tetigerint aut gustaverint.




CAP. IV.---DE CREDDA


[Note: [Col. 1341D] Rana bufo.] [IV, III, 39].


Credda [Rubeta ed.] ex parte magnum calorem habet et ex parte magnam acerbitatem in se habet, velut periculosa aura cum fulgura et tonitrua ac grando procedunt, atque quasi diabolicam artem in viriditate sua habet, et mansionem in terra et sub [Col. 1341B] terra quaerit, et ideo aliquam societatem cum homine tenet, et interdum, periculo hominis, cum eo est [Note: [Col. 1341D] velut periculosa aura---cum eo est om. ed.]. Homo autem qui orfimas in se habet, jecor bufonis [Rubetae ed.] accipiat, et illud in humida terra involvat, et tunc cum eadem humida terra in alia qualibet terra per novem dies sepeliat, et decima die ipsum jecor abjiciat, et illam humidam terram, in qua idem jecor involutum fuit tollat, et eam in testa calefaciat, et sic super orfime, quae diruptae non sunt, per tres dies ponat, et sine dubio evanescent, nisi aut mors hominis illius sit, aut nisi Deus nolit [Note: [Col. 1341D] nisi---nolit om. ed.]. Quod si orfime diruptae sunt, tunc eamdem terram, quam supradiximus, ad ignem calefaciat, et in vetus lineum pannum ponat qui aliquando [Col. 1341C] sudorem hominis in se recipit, sed telam araneae prius super eadem ulcera ponat, et tunc eumdem pannum, ipsa calida terra in illo consuta, desuper ponat; cum calorem perdiderit, iterum calefaciat et desuper ponat, et hoc bis vel ter in die per tres noctes faciat, et orfime exsiccabuntur [Note: [Col. 1341D] Huc usque ed.]. Eadem quippe terra in lineum pannum propter munditiam lini ponatur, quia linum livorem sibi attrahit, quod lina (sic) non facit; et in veterem pannum, quoniam ille sudorem hominis esse debet magis perfusus quam novus; in quo sudor hominis esse debet ut putredines sudorem illum, qui etiam foetidus est, fugiant, quia quod malum est, multotiens malum depellit.




CAP. V.---DE FROSCH


[Note: [Col. 1341D] Rana esculenta.---Deest. in edd., ut seq. n. VI-VIII.].


[Col. 1341D] Frosch frigidus est et aliquantum aquosus, et ideo tam malas vires in se non habet quemadmodum bufo. Si quis a gicht alicubi in corpore suo, excepto capite, fatigatur, frosch accipiat, et eum super herbulam aut sub alia quadam herba suffocet, et mox calidum pannum super membrum, in [Col. 1342A] quo gicht furit, ponat, et frosch jan morientem super eumdem pannum per modicam horam ponat, et gicht in loco illo per annum unum aut per annum dimidium cessabit.




CAP. VI.---DE LAUBFROSCH


[Note: [Col. 1341D] Rana arborea.].


Laubfrosch plus calidus quam frigidus est, et de aere illo crescit, per quem arbores viriditates et flores suos producunt. Et cum viriditates et flores suos producunt, eo tempore aerei spiritus hominibus magis quam in alio tempore insidiantur, quia tunc etiam mentes homini magis in vanitatem ludendi et ridendi exsurgunt, velut etiam tunc viriditas arborum crescit, et tunc etiam homines idololatriam et multas vanitates cum eodem verme per diabolicas artes faciunt. Sed si quis irretire vult, [Col. 1342B] ne diabolicae artes per eum fiant, ipsum in unum queckbronen projiciat ut madidus fiat, deinceps nullus cum eo quidquam diabolice perficere poterit. Ad medicamenta vero non valet.





CAP. VII.---DE HARUMNA.


Harumna frigida est, et calores, quos in se habet livor et venenum sunt. Sed idem venenum tam forte non est, quod homo multum inde laedatur. Et medicina in eo non est.




CAP. VIII.---DE MOLL


[Note: [Col. 1341D] Molc, Molch? Lacertae species.].


Moll plus calidus est quam frigidus, sed calor ejus cito infrigidatur, et venenum ejus mortiferum. Sed ipse moll hominem per se non multum laedit, dum vivit, sed veneno ejus homines occiduntur, si illud gustaverint. Caetera quae in eo sunt, [Col. 1342C] ad medicinam non valent.




CAP. IX.---DE LACERTA


[Note: [Col. 1341D] Lacertae species.] [IV, III, 40].


Lacerta calida et sicca est, sed venenum ejus aliquantum debile est, et homini non multum nocivum. Sed ipsa lacerta aspera et acer in natura sua. Quae autem in ea sunt ad medicamenta non valent [Note: [Col. 1341D] Ed.: rLacerta calida et sicca est. Homo [Col. 1342D] autem qui in capite suo immundam scabiem habet, lacertam ad pulverem comburat, et pulverem istum in purum et bonum vinum ponat, et huic vino veterem lardum intingat, et cum eo scabiem capitis perungat et sanabitur.l].





CAP. X.---DE ARANEA


[IV, III, 41].


Aranea plus calida est, quam frigida, et est in periculo veneni sui fere ut scorpio, excepto quod scorpio grossum et pingue cor habet, aranea autem modicum et debile cor tenet [Note: [Col. 1342D] Excepto---tenet, om. ed., quae sic pergit: rEt interim dum in cavernula sua jacet, ferox in insidiis tam homini quam aliis animalibus existit. Ipsa vero tela araneae utilitati non multum convenit, nisi quod super quaedam ulcera hominum velut suavis sit sentitur.]. Et venenum araneae si carnem hominis exterius tetigerit, homini periculosum est. Si vero venenum ejus homo comederit et biberit, morietur, aut mortem vix evadet.





CAP. XI.---DE VIPERA.


[Col. 1342D]

Vipera velut ignis calida est, et totum quod in ea existit mortiferum est, nec aliquem juxta se vivere permittit quod superare potest, atque tantae malitiae [Col. 1343A] est quod etiam vipera de alia vipera fugit usque ad tempus illud quo natura ejus est ut concipiat. In regione autem, in qua vipera habitat, si quis homo mortuam viperam reperierit, quia viventem habere non potest, magnum ignem in secreto loco, ubi homines non sunt, de forti ligno accendat, et ita mortuam in ignem illum [Note: [Col. 1343D] Act. XXVIII, 5.] proiciat, et tunc propere ab eodem loco recedat, ne venenum illius aut malus vapor ipsum tangat; et postquam in cineres redacta, si quid de ea residuum est, homo ille relinquat, et cineres ejus et cineres carbonum illorum per quos incensa est accipiat, et in lineo panno reservet. Deinde si quisquam homo in corpore suo intumescit, eumdem pannum cum ipsis cineribus super tumorem illum ponat, et statim tumor iste cessabit.





CAP. XII.---DE BASILISCO.



[Col. 1343B]

Basiliscus de quibusdam vermibus nascitur, qui aliquid de dyabolicis artibus in se habent, scilicet quod rubeta. Nam cum aliquando rubeta gravida est, et cum impraegnata est, quod pullos suos gignat, si tunc ovum serpentis aut gallinae viderit, illud amat, et super se extendit et fovet, usque dum foetus suos quos naturaliter conceperat, gignit; quos postquam produxerit, statim moriuntur, et mortuos videns, denuo super idem ovum se ponit et illud fovet, usque dum foetus in eodem ovo vivere inceperint. Et mox de dyabolica arte antiqui serpentis [Note: [Col. 1343D] Apoc. XII, 9.] quaedam vis illam tangit qui etiam in Antechristo [Col. 1343C] requiescit, ita ut sicut ille omnibus coelestibus resistit, sic etiam illud animal omnibus mortalibus repugnat eos occidendo. Sed postquam rubeta illud in ovo vivere senserit, statim de injusta consuetudine obstupescit et fugit, et istud testam ovi sui rumpit et egreditur, atque in natura sua fortissimum flatum emittit, qui in se acerrimum et fortissimum ignem qui etiam absque tartareis tormentis esse poterit, similem fulguri et tonitrui. Postquam autem de ovo suo egreditur, mox cum fortitudine flatus sui terram scindi facit usque fere ad profunditatem quinque cubitorum, et tunc ibi in humida terra jacet usque dum ad maturitatem suam creverit. Deinde ad terram sursum ascendit, et flatu suo omnia necat quae in vita reperit, nam [Col. 1343D] nihil vivens pati vult nec potest. Cum autem aliquid viderit quod vivit, statim indignando praemittit frigus et deinde flatus sui, et sic creaturam illam necat quam afflat, ita quod statim cadit velut fulgore et tonitruo percussa sit. Si autem basiliscus in quolibet agro et vinea mortuus fuerit et ibi cadaver suum computruerit, locus ille infoecundus et sterilis efficitur; vel si in aliqua turre vel in aliqua domo moritur, et ibi computruerit, homines ibi morantes semper infirmi sunt, et animalia quae ibi sunt pestilentia, id est schelmo frequenter occupat, ita quod etiam inde saepius moriuntur.




CAP. XIII.---DE SCORPIONE


[Note: [Col. 1344D] Deest in ed, ut qui seq. cap. XIV-XVI.].


[Col. 1344A]

Scorpio ardentem calorem et ardorem in se habet, nec non quamdam acerbitatem infernalium poenarum, et quidquam in eo est, totum mortiferum venenum est, et mors hominis et aliquando animalium; ita ut si quis hominum venenifica cum illo parare vult, et ille qui parat alicui ad gustandum vel ad tangendum daret, morti subjaceret. Et nulla medicamenta in eo sunt, nisi certissima mors.





CAP. XIV.---DE DARANT.



Darant valde calidus est et venenosus, et omne venenum suum caudae inmittit, ita quod cauda ejus veneno semper plena est velut ubera pecorum lacte, et veneno caudae suae mortem homini et animalibus [Col. 1344B] infert, et nulla utilitas nec aliqua medicamenta in eo sunt.





CAP. XV.---DE TYRIACA.



Tyriaca vermis valde calidus est, et in natura siccum aerem quaerit; qui etiam sanam humiditatem habet, quia nec nimis calidus nec nimis frigidus est, sed sanus, et in eodem tempore ab omnibus noxiis humoribus suis se purgat. Alioquin valde periculosus homini esset. Et dum infirmus aer aut aura institerit, quasdam arenosas cavernulas quaerit et in illis interim se abscondit, et tunc etiam ibi quasdam herbulas comedit quae ad sanitatem respiciunt, et ex his sanus tunc perdurat. Sed in eo multa pretiosa unguenta non sunt, sed velut quemdam [Col. 1344C] terrorem facit cum aliquo modo gustatus ab homine sudorem educit, interiores autem infirmitates hominis non multum expellit.





CAP. XVI.---DE SCHERZBEDRA.



Scherczbedra (?) calida est, et etiam humiditatem in se habet. Sed homo iste qui venenum comedit aut bibit, scherczbedern totam in pulverem redigat, et modicum farinae similae addat, ita ut pulvis iste quinquies farinam excedat, et etiam aquam commisceat, et sic tortellas faciat, et eas ad solem aut in calidum fornacem aliquantum infrigiditatum coquat, et tunc ipsas tortellas denuo in pulverem redigat, et in ovo de pulvere isto ipse sumat, et venenum aut per nauseam aut per secessum ab eo [Col. 1344D] purgat.




CAP. XVII.---DE ULWURM


[Note: [Col. 1344D] Lumbricus terrestris.] [IV, III, 42].


Ulwurm valde calidus est, et in viriditate illa crescit, qua gramina germinare incipiunt, et in strepitu ejusdem viriditatis crescit, et propter mundam naturam suam nulla ossa habet, atque velut aliae utiles, velut cynamomum, bonus et utilis est. Terra enim quamdam humiditatem in se habet, per quam velut per venas, continetur, ne diffluat, et cum pluvia de aere descensura, eadem humiditas terrae pluviam venturam sentit, de qua venae terrae impleantur, et hoc ulwurm per naturam suam intelligentes [Col. 1345A] procedunt propter repletionem venarum terrae [Note: [Col. 1345B] Et in viriditate terrae---venarum terrae om. ed.].

Homo autem, qui orfimas habet, illa hora cum ad descensionem pluviae Ulwurm procedunt, sufficienter de eis accipiat, et in testam aut in ollam ponat, atque eos cum hordeaceis straminibus modice subfumiget, ut moriantur, et tunc eis farinam de tritico addat, et cum ligno de quercu simul fortiter commisceat, et tunc etiam modicum vini et aceti aequali mensura addat, et sic iterum commisceat, et tunc etiam modicum vini et aceti aequali mensura addat, et sic iterum commisceat, quasi pastam, id est deick faciendo; et deinde de isto deick super orfimas, antequam rumpantur, per tres dies ponat et munditia istorum mundorum vermium [Col. 1345B] immunditiam carnis illius minuit, nec ibi diutius durare poterit. Quod si scrofulae et orfimae ruptae sunt, praefatam pastam, id est deick, eodem modo paratam ut praedictum est insuper in rensc eminentiam acerbae lixiviae [in supereminentia acerbae lixiviae ed.] intinge, et ita fractae orfimae impone, et putredinem illarum aufert et sanat. Et qui in stomacho dolet, idem stercus ulwurmes in testeo vase, ut praediximus calefacto super broscleffel, et super stomachum suum ponat et hoc saepe faciat, et stomachus ejus purgabitur et levis erit. [Col. 1346A] Quod si ulwurm in tempore illo habere non potes in quo eos libenter haberes, et si non pluit, ita quod ipsi de terra non egrediuntur, tunc in humido loco terram fode, et eos quaere, et praedictas medicinas cum eis fac; sed tamen ad praefatas medicinas multo utiliores sunt cum descensu pluviae per se procedunt [Note: [Col. 1345B] Quod si---procedunt om. ed.].




CAP. XVIII.---DE TESTUDINE


[Note: [Col. 1345B] Helix et Limax.] [IV, III, 43, 44].


Testudo quae in testa est super terram incedit; frigidae naturae est. Sed testudo quae non in testa est non multum ad medicinam valet. Attamen si vermes aliquem hominem comedunt, testam hujus testudinis accipiat, et eam in pulverem redigat, et pulverem istum super locum projiciat ubi vermes eum comedunt, et vermes morientur, et homo ille [Col. 1346B] sanabitur. Testudo autem, quae absque testa est. frigida fere ad eadem medicamenta valet, si eam ita paraveris quemadmodum de ulwurm dictum est, excepto quod medicamentum de ulwurm factum multo melius et fortius est quam medicamentum de testudine ista factum. Nam cum ulwurm habere non poteris, tunc medicamenta, quae de eo praedicta sunt, cum testudine ista, quae absque testa est, para, quamvis debiliora sint illis, quae de ulwurm parantur. Et sic homo ille curabitur, qui de eis utitur ut praefatum est [Note: [Col. 1345B] Ed.: rTestudo quae absque testa est, ad eadem [Col. 1346B] medicamenta valet, si eam homo ita paraverit, quemadmodum de ulvurme supradictum est, excepto quod medicamentum de ulvurme multo melior et fortior est.l].





LIBER NONUS. PRAEFATIO. DE GENERE METALLORUM.



[Col. 1345]

[Col. 1345C] De genere metallorum. Cum initio spiritus Domini ferebatur super aquas [Note: [Col. 1345B] Gen. I, 2.], et cum aqua mundum inundaret, et cum sine fluctuatione inundationis manerent spiritus, ex spiratione sua eas fluere fecit, et sic etiam eaedem aquae terram transfuderunt et eam confirmaverunt ne dissiparetur. Et cum ibi ignea vis quae in aqua fluit terram pertransivit, ubi ignis ejusdem aquae in aeramentum auri ipsam terram transfudit. Ubi autem puritas inundationis aquae terram pertransivit, ibi ipsa puritas inundationis in aeramentum argenti cum eadem terra de [Col. 1346C] se perfusa facta est. Sed ubi fluctuatio aquae a ventis commota terram pertransivit, ibi eadem fluctuatio in aeramentum calibis et ferri cum ipsa terra quam transfudit versa est, et ideo etiam calibs et ferrum caeteris aeramentis fortiora, sicut etiam fluctuatio aquae a ventis commota fortior quietudine aurarum est, et ut spiritus Domini aquas primo inundare fecit, ita et etiam hominem vivificat, atque herbis et arboribus et lapidibus viriditatem dedit.





CAPITULA.



[Col. 1345]

Aurum I.

Argentum II.

Plumbum III.

Stagnum IV.

Cuprum V.

Messing VI.

Ferum VII.

Calibs VIII.




LIBER NONUS. DE METALLIS.



[Col. 1347]



CAP. I.---DE AURO


[I, 15].



[Col. 1347A]

Aurum calidum est, et quamdam naturam velut sol, et quasi de aere est. Homo autem qui virgichtiget est, aurum accipiat et illud ita coquat, quod nihil sordis in eo sit, et ut ei nichil abege, et sic in pulverem redigat, id est male, et tunc accipiat modicum farinae similae ad quantitatem medietatis palmae et eam cum aqua knede, et huic deick de pulvere illo auri ad pondus unius obuli addat, et eum in mane diei jejunus comedat, et iterum secunda die eodem modo cum farina et cum eodem pondere auri tortellum faciat, et eum ipso die jejunus comedat, et tortellus iste hoc modo paratus et comestus ab illo gicht per annum compescit. Et [Col. 1347B] aurum istud in stomacho illius per duos menses jacet, et ipsum stomachum non exacerbat, nec exulcerat, sed si frigidus est et slimechte, eum absque periculo ejusdem hominis calefacit et purgat. Sed si sanus homo istud facit, ei sanitatem retinebit, et si infirmus est, sanus erit. Et iterum purum aurum accipe, et illud in olla aut in testa ghiwe (gluwe?), et ita ignitum in purum vinum pone ut ab eo incalescat, et ita calidum bibe, et hoc saepe fac, et gicht a te cessabit. Sed et qui fiber in stomacho habet, ita cum ignito auro purum vinum calefaciat et sic bibat, et fiber eum derelinquet. Et si alicubi in corpore tuo tumor exsurgit, aurum ad solem calefaciat et ita circa geswolst ejusdem tumoris bestriche, et tumor ille evanescet. Et qui [Col. 1347C] surdas aures habet cum gemalem auro et farina similae deick paret ut supra dictum est, et modicum de eo in aures suas figat, quatenus calor ejus in aurem transeat, et hoc saepe faciet, et auditum recipiet [Note: [Col. 1347D] Ed.: rAurum calidum est, et quamdam naturam velut sol habet, et quasi de aere, et ruborem ex igne habet: et etiam de humido aere est. Sed qui febrem in stomacho habet, cum ignito auro purum et bonum vinum calefaciat, et sic bibat, et febris cum relinquet, quoniam bona virtus ejusdem auri, cum alterato calore, vi ignis, ut praedictum est, pravos humores stomachi aufert. Vino autem, et non aquae imponatur, quia vinum livorem in stomacho [Col. 1348D] hominis plus consumit quam aqua. Quod si alicubi in corpore hominis tumor exsurgit, aurum in sole calefaciat, et illud ita circum inflationem ejusdem tumoris, quasi liniendo ducat: et idem tumor evanescet. Quoniam bona virtus auri, cum ad ignem solis excitatur, mox idem aurum, quod ab igne sit, quasi per calorem solis reviviscit, atque insurgentes humores fortitudine sua fugat.l].





CAP. II.---DE ARGENTO


[I, 16].


Argentum frigidum est [quia frigidum ventum illum habet, qui etiam terram frigidam facit ad. ed.]. Homo autem qui superfluitatem humorum in se habet et illos [per excreationem add. ed.] saepe ejicit, argentum valde purum factum in igne gluwe, et ita calidum in bonum vinum ponat, et hoc ter aut quater faciat ut vinum illud ab eo incalescat, et sic jejunus et ad noctem saepe bibat, et superfluos [Col. 1347D] humores in eo minuit, id est swendet.

[Fortis enim natura frigiditatis argenti, calidos [Col. 1348A] et frigidos, ac humidos humores, acumine suo, cum ardore ignis, et cum calore alterati vini minuit, ut praefatum est. Si autem in argenteo vase cibum, sed potum accipit, nec ipsi multum prodest, nec ipsi ad sanitatem corporis obest add. ed.]

Si autem aliquis argentum in pulverem redactum comederet, nimis frigidum et nimis gravis in stomacho ejus esset, et etiam inde postea laederetur, etiam si tunc eum contra aliquam infirmitatem juvaret.





CAP. III.---DE PLUMBO


[I, 17].


Plumbum frigidum est, et hominem laederet, si illud aliquo modo in corpus suum duceret, [et hoc quidem faceret propter frigus quod in se habet, et [Col. 1348B] quia etiam aliquando crudosum est et quasi despumatio et purgamentum aliorum aeramentorum add. ed.] Sed si mortuus homo intumescit, et si ei plumbum supponitur, tumorem illum aliquantum restringit [quoniam ille vitalem halitum non habet add. ed.]. Si autem super vivum hominem poneretur qui intumesceret, totus scinderetur nec vivere posset [quoniam frigiditas ejus pertransit illum et scinderet quia velut despumatio aliorum aeramentorum est. Sed nec cibus nec potus in plumbeo vase valet propter frigiditatem quam in se habet. Add. ed.].





CAP. IV.---DE STAGNO


[I, 20].


Stangnum plus frigidum est quam calidum. Et si aliquis homo stangnum super cutem suam ponit, [Col. 1348C] ita quod cutis et caro ejus inde incalescat, infirmitatem corpori suo aufert propter frigiditatem suam. Vel si quis homo in stagneo vase comedit aut bibit, infirmitatem inde contrahit, ita quod fere velut venenum ei est. Sed cui caro circa oculos uszwilezet, stannum in cineres redigat et illos in purum vinum ponat, et ad noctem, cum dormitum vadit, cum vino isto augleder qui se uszwelczent circumlineat, et augleder sani et pulchri fient, nam frigiditas stanni cum calore vini temperata carnem quam calidi humores excutiunt et emittunt sanat et componit. Sed caliginem oculorum non fugat.





CAP. V.---DE CUPRO


[I, 18].


Cuprum calidum existit, et cito infrigescit, et est [Col. 1348D] velut favillae auri, scilicet ut favillae quae de ardentibus prunis cadunt. Et qui quaslibet febres habet, [Col. 1349A] et febres illas quae in stomacho nascuntur, et non cottidianas, aut tertianas, aut quartanas, riddo, id est quod homo oscitat et qui tardus est et fastidium ciborum habet, purum cuprum ad pondus quinque nummorum accipiat et in vinum franconicum ponat, quantum picarium capit, et ita vinum illud fortiter coquat, scilicet usque dum minorari incipiat, et sic de igne auferat, et postea per novem dies jejunus modice bibat, et febres illae cessabunt. Sed et si quis virgichtiget est, ita quod se totum contrahit, idem crymphet, accipe purum cuprum et in ignem proice usque dum ignescat, et denuo in ignem proice ut iterum incalescat, et iterum ab igne aufer et denuo frigescat, et tertia vice in ignem proice, et cum tunc ignescat, ita ignitum in bonum vinum [Col. 1349B] pone, et vasculum superius tege, ne calor aut vapor ejus egrediatur, et tunc illi qui virgichtigit est ita modice calidum ad bibendum da, et gicht in eo cessabit. Sed et si equi, aut asini, aut boves, aut caprae, aut oves, aut porci, aut alia quaelibet animalia strengel aut heuptsichtum habent, magnum frustum cupri in caldarium seu in ollam seu in patinam ponat, et aquam desuper fundat, et tunc ipsam aquam ad ignem cum eodem cupro calefac ut ferveat, ac sic cum ipsa calida aqua pabulum jumentorum illorum, sive avena, sive fenum sit, semel vel bis asperge, ut ita aspersum comedant, et pestis ab eis cessabit [Note: [Col. 1349C]

Edit. in multis variat: rCuprum calidum existit, et cito frigescit, et est velut favillae auri, scilicet ut favillae quae de ardentibus prunis cadunt. Homo autem qui quaslibet febres habet, et etiam febres illas quae in stomacho nascuntur, ita tamen quod nec quotidianae, nec tertianae, nec quartanae sunt; sed quod idem homo oscitat, et quod brachia ac totum corpus suum saepius extendit, et quod tardus est, ac quod fastidium ciborum habet, purum cuprum ad pondus quinque nummorum accipiat, et [Col. 1349D] in vinum franconicum et purum ac bonum ponat quantum picarium capit; et ita vinum illud fortiter coquat, scilicet usque dum minorari incipiat; et sic de igne auferat, et postea per novem dies idem vinum jejunus modice bibat, et febres in eo cessabunt. Cuprum enim calorem de repentino et furente igne habet, qui quadam flagrantia de recto igne est: et istud in vinum ponatur, ac fortiter coquat, quatenus virtus cupri virtuti vini pleniter commisceatur, et ita pravos humores, et coagulationem eorum exanimet. Sed et si quis per guttam paralysis debilitatus est, ita quod se totum contrahit, purum cuprum accipiat, et illud in ignem projiciat, usque dum ignescat: et sic ab eo auferat, ut infrigescat: et denuo in ignem projiciat, ut iterum incalescat: et iterum ab igne auferat, ut infrigescat denuo; et tertia vice in ignem ponat, et cum tunc ignescit, ita ignitum in bonum vinum ponat, et vasculum in quo idem vinum est superius tegat, ne calor, aut vapor ejus egrediatur; et sic modice calidum idem vinum [Col. 1350C] bibat, et paralisis in eo cessabit. Tertio autem cuprum hoc in ignem ponitur, ut quid foeditatis et corruptionis in eo sit, per ignem examinetur et ita vinum per illud calefactum bibitum, bono calore et virtute sua, et bono calore vini, noxios humores de quibus paralisis nascitur, fuget.

rEt si quis venenum comedit, aut bibit, bonum vinum accipiat, et quanta tertia pars ejus est aceti addat; et tunc velut medietas istorum duorum est, de succo rutae commisceat, et sic velut quadrantem puri cupri in ignem ponat; sicque ignitum, vino illi [Col. 1350D] imponat, ut ita incalescat; et deinde sic calidum per tres dies jejunus bibat, et tum aut per nauseam, aut per secessum ab eo venenum recedit. Sed et si equi, asini, aut boves, aut oves, aut caprae, aut porci, aut alia quaelibet animalia constrictionem gutturis, seu dolorem capitis habent, homo magnum frustum cupri in caldarium, seu in ollam, seu in patinam ponat, et aquam desuper fundat; et deinde aquam cum eodem cupro ad ignem fervere faciat, ac sic cum eadem aqua calida pabulum eorundem jumentorum, sive avena, sive fenum sit, semel aut bis aspergat, ut ita aspersum comedant, et praedicta pestis ab eis cessabit. Cum enim praefatus calor, et virtus cupri in aqua ad ignem excitatur, et cum sic in pabulo, aut in potu dolentibus pecoribus datur, pravos humores qui ea laedunt, et qui in capitibus eorum de corrupto acre contracti sunt, minuit.l

].





CAP. VI.---DE MESSING


[I, 19].


[Col. 1349C]

Messing [Auricalcum ed.] calidum est, et de alio factum velut kalg de lapide, et quia ex natura sua messing non est, sed ex alio metallo factum [Note: [Col. 1350D] Velut---factum desunt in ed.], velut miles, qui de genere suo miles non est, sed [Col. 1350A] factus est miles. Ideo ad medicamenta non valet, sed hominem magis laedit quam ei prosit, ita ut si homo velut in digito annulum gestaverit, aut si alia caro corporis ejus incaluerit ex hoc, magis infirmitatem quam sanitatem sibi attrahit [quia idem metallum per se nullam virtutem habet add. ed.]






Physicae Hildegardis - CAP. XLV.---DE DROMEDA