Pontificalis - DE CONFIRMANDIS




DE CONSECRATIONE ELECTI IN EPISCOPUM

Nemo consecrari debet, nisi prius constet Consecratori de commissione consecrandi, sive per litteras Apostolicas, si sit extra curiam, sive per commissionem vivae vocis oraculo, a Summo Pontifice Consecratori factam, si Consecrator ipse sit Cardinalis.

Statuta die consecrationis, quae debet esse Dominica, vel Natalitium Apostolorum, vel etiam festiva, si Summus Pontifex hoc specialiter indulserit: et tam Consecrator, quam Electus conveniens est, ut praecedenti die jejunent.

Consecratio, si extra curiam Romanam fiat, in Ecclesia, ad quam promoti fuerint, aut in provincia, si commode fieri poterit, celebretur.

In Ecclesia, ubi fiet consecratio, ornantur duae capellae, major pro Consecrante, et minor pro Electo. Et in majori quidem, super altari parato, ut est moris, erit crux in medio, et ad minus quatuor candelabra. In terra ad gradus altaris erunt tapetia strata, super quibus procumbit Electus, sed Consecrator, et alii genuflectent.

Paratur etiam in loco propinquo et congruo credentia pro Consecratore, super quam erit mappa munda, duo candelabra; vasa ad abluendum manus cum suis mantilibus; vas cum aqua benedicta, et aspersorio; thuribulum cum navicella, cochleari, et incenso, si Officium fit in cantu, alias non; ampullae cum vino, et aqua pro sacrificio; Calix, hostiaria cum hostiis; medulla panis pro abstergendis manibus; sanctum Chrisma.

Item paramenta omnia Pontificalia, coloris tempori et officio Missae convenientis, videlicet, sandalia, amictus, alba, cingulum, crux pectoralis, stola, tunicella, dalmatica, chirothecae, planeta, mitra auriphrygiata, annulus Pontificalis, baculus Pastoralis, manipulus, et gremiale.

Item paratur faldistorium ornatum pro Consecratore; et tres sedes pro Electo, et duobus Episcopis assistentibus; Missale et Pontificale. Consecrator habeat tres Capellanos ad minus, cum superpelliceis, et duos scutiferos ad credentiam.

In capella vero minore pro Electo, quae a majore debet esse distincta, paratur altare cum cruce, et duos candelabris, et super illud Missale, et Pontificale; ac paramenta omnia Pontificalia albi coloris, ut supra pro Consecratore numerata sunt; et ultra illa, pluviale album, et prope altare credentia minor cum mappa munda, et vasis ad abluendum manus, et medulla panis ad extergendum manus, et caput.

Ponuntur etiam octo mappulae ex duabus cannis panni linei subtilis, per medium scissis in longitudinem, quarum duae sint longitudinis sex palmorum quaelibet, aliae vero sex aequalis sint quantitatis. Et candelae saltem octo, unius librae quaelibet, quarum quatuor super altare Consecrantis, duae super ejus credentiam, et duae super altare Electi ponuntur.

Annulus cum gemma benedicendus, et Electo tradendus, pecten eburneus. Et pro Offertorio intortitia duo, quatuor librarum quodlibet, duo panes magni, et duo barilia vini; panes et barilia ornentur, duo, videlicet, videantur argentea, et duo aurea, hinc et inde insignia Consecratoris, et Electi habentia, cum capello, vel cruce, vel mitra pro cujusque gradu et dignitate.

Adsint duo ad minus Episcopi assistentes, qui induuntur rochetto, et si sint Regulares, superpelliceo, amictu, stola pluviali, quae cum reliquis paramentis sint coloris tempori et officio Missae congruentis, et mitra simplici alba, et quisque habeat suum Pontificale.

Hora igitur competenti Consecrator, Electus, assistentes Episcopi, et alii, qui consecrationi interesse debent, ad Ecclesiam conveniunt, et Consecrator, facta oratione ante altare, ascendit ad sedem, si sit in Ecclesia sua, vel accedit ad faldistorium in capella sua, juxta cornu Epistolae praeparatum, et ibi de more paratur. Electus vero cum assistentibus Episcopis vadit ad capellam suam, et ibi capit paramenta opportuna, videlicet, si Missa cantatur, amictum, albam, cingulum, stolam in modum Sacerdotis, et pluviale. Si vero Officium legitur, poterit, antequam dicta paramenta accipiat, capere sandalia et legere Psalm.Quam dilecta, etc. Assistentes etiam Episcopi interim sua paramenta praedicta capiunt. Omnibus itaque paratis, Consecrator accedit ante altare, et ibi in medio sedet super faldistorium, vertens renes altari. Electus vero cum suo bireto ducitur sic paratus, medius inter assistentes sibi Episcopos paratos, et mitratos, et cum ante Consecratorem pervenerit, nudato capite, illud profunde inclinando, ei reverentiam facit, assistentes vero Episcopi eidem cum mitra caput aliquantulum inclinant.

Tum sedent in sedibus suis, ante Consecratorem, hoc modo: Electus contra faciem Consecratoris, ita ut inter eos sit competens distantia. Antiquior Episcopus assistens ad dexteram Electi, junior ad sinistram; ita tamen, quod ipsi Assistentes ad alterutrum facies vertant. Cum sic locati fuerint, et aliquantulum quieverint, surgunt, Electus sine bireto, et assistentes Episcopi sine mitris, et senior Assistentium versus ad Consecratorem dicit:
Reverendissime pater, postulat sancta mater Ecclesia Catholica, ut hunc praesentem Presbyterum ad onus Episcopatus sublevetis.

Consecrator dicit:Habetis mandatum Apostolicum?

Respondet Episcopus senior Assistentium: Habemus.

Consecrator dicit:Legatur.

Tum notarius Consecratoris accipiens mandatum de manu Episcopi assistentis, legit a principio ad finem. Interim sedent omnes, tectis capitibus. Mandato per notarium perlecto, Consecrator dicit: Deo gratias.

Vel, si consecratio fit vigore litterarum Apostolicarum, per quas etiam juramenti per Electum praestandi receptio Consecratori committitur, litteris ipsis lectis, antequam Consecrator aliud dicat, Electus de sede sua veniens coram Consecratore genuflectit; et legit juramentum de verbo ad verbum, juxta tenorem commissionis praedictae praestandum, in hunc modum, videlicet:


FORMA JURAMENTI.

Ego N. Electus Ecclesiae N. ab hac hora in antea fidelis, et obediens ero beato Petro Apostolo, sanctaeque Romanae Ecclesiae et Domino nostro, Domino N. Papae N. suisque Successoribus canonice intrantibus. Non ero in consilio, aut consensu, vel facto, ut vitam perdant, aut membrum, seu capiantur mala captione, aut in eos violenter manus quomodolibet ingerantur, vel injuriae aliquae inferantur, quovis quaesito colore. Consilium vero, quod mihi credituri sunt, per se, aut Nuntios suos, seu litteras, ad eorum damnum, me sciente, nemini pandam. Papatum Romunum, et Regalia sancti Petri, adjutor eis ero ad retinendum, et defendendum, salvo meo ordine, contra omnem hominem. Legatum Apostolicae Sedis ineundo et redeundo honorifice tractabo, et in suis necessitatibus adjuvabo. Jura, honores, privilegia, et auctoritatem sanctae Romanae Ecclesiae, Domini nostri Papae, et Successorum praedictorum, conservare, defendere, augere, et promovere curabo. Neque ero in consilio, vel facto, seu tractatu, in quibus contra ipsum Dominum nostrum, vel eamdem Romanam Ecclesiam, aliqua sinistra, vel praejudicialia personarum, juris, honoris, status, et potestatis eorum machinentur. Et si talia a quibuscumque tractari, vel procurari novero, impediam hoc pro posse: et quanto citius potero, significabo eidem Domino nostro vel alteri, per quem possit ad ipsius notitiam pervenire. Regulas sanctorum Patrum, decreta, ordinationes seu dispositiones, reservationes, provisiones, et mandata Apostolica, totis viribus observabo, et faciam ab aliis observari. Haereticos, schismaticos, et rebelles eidem Domino nostro, vel Successoribus praedictis, pro posse persequar, et impugnabo. Vocatus ad synodum, veniam, nisi praepeditus fuero Canonica praepeditione. Apostolorum limina singulis trienniis personaliter per me ipsum visitabo; et Domino nostro, ac Successoribus praefatis, rationem reddam de toto meo pastorali officio, ac de rebus omnibus ad meae Ecclesiae statum, ad cleri et populi disciplinam, animarum denique, quae meae fidei traditae sunt, salutem, quovis modo pertinentibus: et vicissim mandata Apostolica humiliter recipiam, et quam diligentissime exsequar. Quod si legitimo impedimento detentus fuero, praefata omnia adimplebo per certum Nuntium ad hoc speciale mandatum habentem, de gremio mei Capituli, aut alium in dignitate ecclesiastica constitutum, seu alias personatum habentem: aut, his mihi deficientibus, per dioecesanum Sacerdotem; et clero deficiente omnino, per aliquem alium Presbyterum saecularem, vel regularem, spectatae probitatis, et religionis, de supradictis omnibus plene instructum. De hujusmodi autem impedimento docebo per legitimas probationes ad sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem proponentem in Congregatione sacri Concilii, per supradictum Nuntium transmittendas.

Possessiones vero ad mensam meam pertinentes non vendam, nec donabo, neque impignorabo, nec de novo infeudabo, vel aliquo modo alienabo, etiam cum consensu Capituli Ecclesiae meae, inconsulto Romano Pontifice. Et si ad aliquam alienationem devenero, poenas in quadam super hoc edita constitutione contentas, eo ipso incurrere volo.

Consecrator in gremio suo librum Evangeliorum ambabus manibus apertum tenens, inferiore parte libri Electo versa, ab eo praestationem hujusmodi juramenti recipit, Electo adhuc coram eo genuflexo dicente: Sic me Deus adjuvet, et haec sancta Dei Evangelia.

Et ipsum textum Evangeliorum ambabus manibus tangente, tum, non prius, dicit Consecrator: Deo gratias.

Ad hoc tempus singulorum trienniorum tenentur omnes Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, atque Episcopi Itali, videlicet, vel ex Italicis insulis, unde in Italiam commodius trajici potest: veluti Siculi, Sardi, Corsi, et alii adjacentium provinciarum Italiae, atque etiam Dalmatiae et Graecarum, quae e regione ipsius Italiae, et Siciliae oris sunt.

Ad tempus singulorum quadrienniorum Germani, Galli, Hispani, Belgae, Bohemi, Hungari, Poloni, Angli, Scoti, Iberni, et ceteri omnes, qui in Europa sunt citra mare Germanicum, et Balticum, atque omnium Insularum maris Mediterranei.

Ad tempus singulorum quinquenniorum, qui intra Europae fines sunt his provinciis remotiores, atque etiam Africani littoribus nostris adversi, atque insularum maris Oceani, Septentrionalis, et Occidentalis Europae, atque Africae, citra continentem novi orbis, tam qui nunc sunt, quam qui ad Catholicam fidem per misericordiam Dei aliquando redierint.

Ad tempus singulorum decenniorum Asiatici, et qui extra Asiam, et in aliis novis terris Orientalibus, Meridionalibus, Occidentalibus, et Septentrionalibus, tam in Insulis, quam in Continentibus, et denique in quibuslibet mundi partibus exsistentes.

Deinde Electo, et Assistentibus in locis suis (ut dictum est) sedentibus, Consecrator intelligibili voce legit sequentem examinationem, quae legi debet semper, sicut jacet, in singulari, etiam si plures simul examinentur. Assistentes vero Episcopi submissa voce dicunt quaecumque dixerit Consecrator, et omnes debent tunc mitras tenere, et sedere.


EXAMEN.

Antiqua sanctorum Patrum institutio docet, et praecipit, ut is qui ad Episcopatus ordinem eligitur, antea diligentissime examinetur cum omni charitate, de fide sanctae Trinitatis: et interrogetur de diversis causis, et moribus, quae huic regimini congruunt, ac necessaria sunt retineri secundum Apostoli dictum: Manus nemini cito imposueris. Et ut etiam is, qui ordinandus est, erudiatur, qualiter sub hoc regimine constitutum oporteat conversari in Ecclesia Dei; et ut irreprehensibiles sint, qui ei manus ordinationis imponunt. Eadem itaque auctoritate et praecepto, interrogamus te, dilectissime frater, charitate sincera, si omnem prudentiam tuam, quantum tua capax est natura, divinae Scripturae sensibus accommodare volueris.

Tum Electus aliquantulum assurgens, detecto capite, respondet: Ita ex toto corde volo in omnibus consentire, et obedire.

Et hoc servabit ad omnes alias responsiones sequentes. Et si plures Electi fuerint, successive quisque sic respondet.

Interrogat Consecrator.
Vis ea, quae ex divinis Scripturis intelligis, plebem, cui ordinandus es, et verbis docere, et exemplis? R. Volo.

Interrogatio.
Vis traditiones orthodoxorum Patrum, ac Decretales sanctae et Apostolicae Sedis constitutiones veneranter suscipere, docere, ac servare? R. Volo.

Interrogatio.
Vis beato Petro Apostolo, cui a Deo data est potestas ligandi, ac solvendi; ejusque Vicario Domino nostro, Domino N. Papae N. suisque Successoribus, Romanis Pontificibus, fidem, subjectionem, et obedientiam, secundum canonicam auctoritatem, per omnia exhibere? R. Volo.

Interrogatio.
Vis mores tuos ab omni malo temperare, et quantum poteris, Domino adjuvante, ad omne bonum commutare? R. Volo.

Interrogatio.
Vis castitatem, et sobrietatem cum Dei auxilio custodire, et docere? R. Volo.

Interrogatio.
Vis semper in divinis esse negotiis mancipatus, et a terrenis negotiis, vel lucris turpibus alienus quantum te humana fragilitas consenserit posse? R. Volo.

Interrogatio.
Vis humilitatem, et patientiam in teipso custodire et alios similiter docere? R. Volo.

Interrogatio.
Vis pauperibus, et peregrinis, omnibusque indigentibus esse propter nomen Domini affabilis, et misericors? R. Volo.

Tunc dicit ei Consecrator:
Haec omnia, et caetera bona tribuat tibi Dominus, et custodiat te, atque corroboret in omni bonitate.

Et respondent omnes: Amen.

Interrogatio.
Credis, secundum intellegentiam, et capacitatem sensus tui, sanctam Trinitatem, Patrem, et Filium et Spiritum Sanctum, unum Deum omnipotentem, totamque in sancta Trinitate Deitatem, coessentialem, consubstantialem, coaeternam, et coomnipotentem, unius voluntatis, potestatis, et majestatis, creatorem omnium creaturarum, a quo omnia, per quem omnia, et in quo omnia, quae sunt in coelo, et in terra, visibilia, et invisibilia, corporalia, et spiritualia?
R. Assentio, et ita credo.

Interrogatio.
Credis singulam quamque in sancta Trinitate personam unum Deum, verum, plenum, et perfectum? R. Credo.

Interrogatio.
Credis ipsum Filium Dei, Verbum Dei aeternaliter natum de Patre, consubstantialem, coomnipotentem et coaequalem per omnia Patri in divinitate, temporaliter natum de Spiritu Sancto ex Maria semper Virgine, cum anima rationali, duas habentem nativitates, unam ex Patre aeternam, alteram ex Matre temporalem, Deum verum, et hominem verum, proprium in utraque natura, atque perfectum, non adoptivum, nec phantasmaticum, sed unicum, et unum Filium Dei in duabus, et ex duabus naturis, sed in unius personae singularitate, impassibilem, et immortalem divininitate, sed in humanitate pro nobis, et pro salute nostra passum vera carnis passione, et sepultum, ac tertia die resurgentem a mortuis vera carnis resurrectione; die quadragesimo post resurrectionem cum carne, qua resurrexit, et anima ascendisse ad coelum, et sedere ad dexteram Patris; inde venturum judicare vivos, et mortuos; et redditurum unicuique secundum opera sua, sive bona fuerint, sive mala? R. Assentio, et ita per omnia credo.

Interrogatio.
Credis etiam Spiritum Sanctum, plenum, et perfectum, verumque Deum, a Patre et Filio procedentem, coaequalem, et coessentialem, coomnipotentem, et coaeternum per omnia Patri, et Filio? R. Credo.

Interrogatio.
Credis hanc sanctam Trinitatem, non tres Deos, sed unum Deum omnipotentem, aeternum, invisibilem, et incommutabilem? R. Credo.

Interrogatio.
Credis sanctam, catholicam, et apostolicam, unam esse veram Ecclesiam, in qua unum datur verum baptisma, et vera omnium remissio peccatorum? R. Credo.

Interrogatio.
Anathematizas etiam omnem haeresim, extollentem se adversus hanc sanctam Ecclesiam catholicam? R. Anathematizo.

Interrogatio.
Credis etiam veram resurrectionem ejusdem carnis, quam nunc gestas, et vitam aeternam? R. Credo.

Interrogatio.
Credis etiam novi, et veteris Testamenti, legis, et Prophetarum, et Apostolorum, unum esse auctorem Deum, ac Dominum omnipotentem?
R. Credo.

Postea Consecrator dicit:
Haec tibi fides augeatur a Domino, ad veram, et aeternam beatitudinem, dilectissime frater in Christo.

Et respondent omnes:Amen.

Expleto itaque examine, praefati assistentes Episcopi ducunt Electum ad Consecratorem, coram quo genuflexus, ejus manum reverenter osculatur. Tunc Consecrator, deposita mitra, cum ministris ad altare conversus, facit, solito more, Confessionem, Electo a sinistris ejus manente: et omnes Episcopi ante sedes suas stantes faciunt similiter Confessionem cum Capellanis suis.
Facta itaque Confessione, Consecrator ascendit ad altare, et osculatur illud, et Evangelium in Missa dicendum; et incensat altare, more solito. Deinde vadit ad sedem suam, vel faldistorium, procedit in Missa usque ad Alleluia, sive ultimum Versum Tractus, vel Sequentiae exclusive.

Si vero Missa legitur, osculato altari, et Evangelio omissa incensatione, omnia praedicta legit in altari, et illis dictis, sive Missa legatur, sive cantetur, redit cum mitra ad sedendum in faldistorio, quod ante medium altaris sibi reponitur.

Episcopi vero assistentes ducunt Electum ad capellam suam, et ibi deposito pluviali, Acolythi induunt illum sandalia, ipso Psalmos, et Orationes consuetas legente, prius illa non acceperit. Tum accipit crucem pectoralem, et stola ei aptatur, ut ab humeris dependeat. Deinde tunicella, dalmatica, casula, et manipulo induitur; quibus indutus accedit ad suum altare, ubi stans in medio medius inter Episcopos assistentes, detecto capite legit totum Officium Missae, usque ad Alleluia, sive ultimum Versum Tractus vel Sequentiae exclusive; nec vertit se ad populum cum dicit, Dominus vobiscum,ut in aliis Missis fieri solet.

Propter Ordinationes Episcoporum numquam mutatur Officium diei; dicitur tamen post Collectam diei pro Officio Consecrationis, Collecta pro Electo, sub uno Per Dominum nostrum,etc.

Oratio.

Adesto supplicationibus nostris, omnipotens Deus, ut quod humilitatis nostrae gerendum est ministerio, tuae virtutis impleatur effectu. Per Dominum nostrum Jesum, Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Finito Graduali, siAlleluia dicitur, alioquin dicto Tractu vel Sequentia, usque ad ultimum Versum exclusive, Consecrator accedit ad faldistorium ante medium altaris, et ibi sedet cum mitra; assistentes vero Episcopi iterum ducunt Electum ad Consecratorem, cui Electus, deposito bireto, caput profunde inclinans humilem reverentiam facit: Assistentes vero cum mitris se aliquantulum inclinantes, etiam Consecratorem venerantur. Tum sedent omnes, ut prius; et Consecrator sedens cum mitra, versus ad illum, dicit:
Episcopum oportet judicare, interpretari, consecrare, ordinare, offerre, baptizare, et confirmare.

Deinde omnibus surgentibus, Consecrator stans cum mitra, dicit ad circumstantes:

Oremus, fratres charissimi, ut huic Electo utilitati Ecclesiae providens benignitas omnipotentis Dei gratiae suae tribuat largitatem. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Et mox Consecrator ante faldistorium suum, et assistentes Episcopi ante sedes suas cum mitris procumbunt; Electus vero prosternit se a sinistris Consecratoris; ministri etiam, atque alii omnes genuflectunt.

Tum cantor, vel, si officium fit legendo, Consecrator incipit Litanias:

Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Pater de coelis Deus, miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas unus Deus, miserere nobis.
Sancta Maria, ora pro nobis.
Sancta Dei Genitrix, ora pro nobis.
Sancta Virgo virginum, ora pro nobis.
Sancte Michael, ora pro nobis.
Sancte Gabriel, ora pro nobis.
Sancte Raphael, ora pro nobis.
Omnes sancti Angeli, et Archangeli, orate pro nobis.
Omnes sancti beatorum Spirituum ordines, orate pro nobis.
Sancte Joannes Baptista, ora pro nobis.
Sancte Joseph, ora pro nobis.
Omnes sancti Patriarchae, et Prophetae, orate pro nobis.
Sancte Petre, ora pro nobis.
Sancte Paule, ora pro nobis.
Sancte Andrea, ora pro nobis.
Sancte Jacobe, ora pro nobis.
Sancte Joannes, ora pro nobis.
Sancte Thoma, ora pro nobis.
Sancte Jacobe, ora pro nobis.
Sancte Philippe, ora pro nobis.
Sancte Bartholomaee, ora pro nobis.
Sancte Matthaee, ora pro nobis.
Sancte Simon, ora pro nobis.
Sancte Thadaee, ora pro nobis.
Sancte Mathia, ora pro nobis.
Sancte Barnaba, ora pro nobis.
Sancte Luca, ora pro nobis.
Sancte Marce, ora pro nobis.
Omnes sancti Apostoli, et Evangelistae, orate pro nobis.
Omnes sancti Discipuli Domini, orate pro nobis.
Omnes sancti Innocentes, orate pro nobis.
Sancte Stephane, ora pro nobis.
Sancte Laurenti, ora pro nobis.
Sancte Vincenti, ora pro nobis.
Sancte Fabiane et Sebastiane, ora pro nobis.
Sancte Joannes et Paule, ora pro nobis.
Sancte Cosma et Damiane, ora pro nobis.
Sancte Gervasi et Protasi, ora pro nobis.
Omnes sancti Martyres, orate pro nobis.
Sancte Silvester, ora pro nobis.
Sancte Gregori, ora pro nobis.
Sancte Ambrosi, ora pro nobis.
Sancte Augustine, ora pro nobis.
Sancte Hieronyme, ora pro nobis.
Sancte Martine, ora pro nobis.
Sancte Nicolae, ora pro nobis.
Omnes sancti Pontifices, et Confessores, orate pro nobis.
Omnes sancti Doctores, orate pro nobis.
Sancte Antoni, ora pro nobis.
Sancte Benedicte, ora pro nobis.
Sancte Bernarde, ora pro nobis.
Sancte Dominice, ora pro nobis.
Sancte Francisce, ora pro nobis.
Omnes sancti Sacerdotes, et Levitae, orate pro nobis.
Omnes sancti Monachi, et Eremitae, orate pro nobis.
Sancta Maria Magdalena, ora pro nobis.
Sancta Agatha, ora pro nobis.
Sancta Lucia, ora pro nobis.
Sancta Agnes, ora pro nobis.
Sancta Caecilia, ora pro nobis.
Sancta Catharina, ora pro nobis.
Sancta Anastasia, ora pro nobis.
Omnes sanctae Virgines et Viduae, orate pro nobis.
Omnes Sancti et Sanctae Dei, intercedite pro nobis.
Propitius esto, parce nobis, Domine.
Propitius esto, exaudi nos, Domine.
Ab omni malo, libera nos, Domine.
Ab omni peccato, libera nos, Domine.
Ab ira tua, libera nos, Domine.
A subitanea et improvisa morte, libera nos, Domine.
Ab insidiis diaboli, libera nos, Domine.
Ab ira, et odio, et omni mala voluntate, libera nos, Domine.
A spiritu fornicationis, libera nos, Domine.
A fulgure et tempestate, libera nos, Domine.
A flagello terraemotus, libera nos, Domine.
A peste, fame, et bello, libera nos, Domine.
A morte perpetua, libera nos, Domine.
Per mysterium sanctae incarnationis tuae, libera nos, Domine.
Per adventum tuum, libera nos, Domine.
Per nativitatem tuam, libera nos, Domine.
Per baptismum, et sanctum jejunium tuum, libera nos, Domine.
Per crucem, et passionem tuam, libera nos, Domine.
Per mortem, et sepulturam tuam, libera nos, Domine.
Per sanctam resurrectionem tuam, libera nos, Domine.
Per admirabilem ascensionem tuam, libera nos, Domine.
Per adventum Spiritus Sancti paracliti, libera nos, Domine.
In die judicii, libera nos, Domine.
Peccatores, te rogamus, audi nos.
Ut nobis parcas, te rogamus, audi nos.
Ut nobis indulgeas, te rogamus, audi nos.
Ut ad veram poenitentiam nos perducere digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere, et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Domnum apostolicum, et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Regibus, et Principibus christianis pacem et veram concordiam donare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut cuncto populo christiano pacem et unitatem largiri digneris, te rogamus, audi nos.
Ut omnes errantes ad unitatem Ecclesiae revocare, et infideles universos ad Evangelii lumen perducere digneris, te rogamus, audi nos.
Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare, et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut mentes nostras ad coelestia desideria erigas, te rogamus, audi nos.
Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas, te rogamus, audi nos.
Ut animas nostras, fratrum, propinquorum et benefactorum nostrorum ab aeterna damnatione eripias, te rogamus, audi nos.
Ut fructus terrae dare, et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris, te rogamus, audi nos.

Postquam autem dictum fuerit Ut omnibus fidelibus, defunctis, etc. R. Te rogamus, audi nos. Consecrator ab accubitu surgens, ad Electum conversus, baculum Pastoralem cum sinistra tenens, dicit sub voce Litaniarum, primo:
Ut hunc praesentem Electum bene + dicere digneris. R. Te rogamus, audi nos.

Secundo dicit:
Ut hunc praesentem Electum bene + dicere, et sancti + ficare digneris. R. Te rogamus, audi nos.

Tertio dicit:
Ut hunc praesentem Electum bene + dicere, et sancti + ficare, et conse + crare digneris. R. Te rogamus, audi nos.

Producendo semper signum crucis super illum; idemque faciunt, et dicunt assistentes Episcopi, genuflexi tamen.permanentes.

Deinde iterum procumbit Consecrator; et cantor, seu ipse, qui prius dixit, eas prosequitur usque adfinem.

Ut nos exaudire digneris, te rogamus, audi nos.
Fili Dei, te rogamus, audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.

Quibus finitis, surgunt omnes, et Consecratore ante faldistorium suum cum mitra stante, Electus coram eo genuflectit.

Tum Consecrator, accepto libro Evangeliorum, illum apertum, adjuvantibus Episcopis assistentibus, nihil dicens, imponit super cervicem, et scapulas Electi, ita quod inferior pars libri cervicem capitis Electi tangat, littera ex parte inferiori manente, quem unus ex Capellanis Electi, post ipsum genuflexus, quousque liber ipse eidem Electo in manus tradendus sit, continue sustinet.

Deinde Consecrator et assistentes Episcopi ambabus manibus caput consecrandi tangunt dicentes:
Accipe Spiritum Sanctum.

Quo facto, Consecrator stans, deposita mitra dicit:

Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et inclinato super hunc famulum tuum cornu gratiae sacerdotalis, bene+ dictionis tuae in eum effunde virtutem. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus:

Deinde, extensis manibus ante pectus, dicit:
Per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum et justum est.

Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper, et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, honor omnium dignitatum, quae gloriae tuae sacris famulantur ordinibus. Deus, qui Moysen famulum tuum secreti familiaris affatu, inter caetera coelestis documenta culturae, de habitu quoque indumenti sacerdotalis instituens, electum Aaron mystico amictu vestiri inter sacra jussisti, ut intelligentiae sensum de exemplis priorum caperet secutura posteritas, ne eruditio doctrinae tuae ulli deesset aetati. Cum et apud veteres reverentiam ipsa significationum species obtineret, et apud nos certiora essent experimenta rerum, quam aenigmata figurarum. Illius namque Sacerdotii anterioris habitus, nostrae mentis ornatus est, et Pontificalem gloriam non jam nobis honor commendat vestium, sed splendor animarum. Quia et illa, quae tunc carnalibus blandiebantur obtutibus, ea potius, quae in ipsis erant, intelligenda poscebant. Et idcirco huic famulo tuo, quem ad Sacerdotii ministerum elegisti, hanc, quaesumus, Domine, gratiam largiaris, ut quidquid illa velamina in fulgore auri, in nitore gemmarum, et in multimodi operis varietate signabant, hoc in ejus moribus actibusque clarescat. Comple in Sacerdote tuo ministerii tui summam, et ornamentis totius glorificationis instructum, coelestis unguenti rore sanctifica.

Si in Romana curia fit Consecratio, Subdiaconus Apostolicus, vel unus ex Capellanis Pontificis ligat caput Electi cum una ex longioribus mappulis, de octo superius dictis, et Consecrator, flexis genibus, versus ad altare incipit, caeteris prosequentibus, Hymnum:

Veni Creator Spiritus,
Mentes tuorum visita,
Imple superna gratis,
Quae tu creasti, pectora.

Qui diceris Paraclitus,
Altissimi donum Dei,
Fons vivus, ignis, charitas,
Et spiritalis unctio.

Tu septiformis munere,
Digitus paternae dexterae,
Tu rite promissum Patris,
Sermone ditans guttura.

Accende lumen sensibus,
Infunde amorem cordibus,
Infirma nostri corporis
Virtute firmans perpeti.

Hostem repellas longius,
Pacemque dones protinus.
Ductore sic te praevio
Vitemus omne noxium.

Per te sciamus da Patrem,
Noscamus atque Filium,
Teque utriusque Spiritum
Credamus omni tempore.

Deo Patri sit gloria,
Et Filio qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito,
In saeculorum saecula.
Amen.

Finito primo Versu, surgit Pontifex; et sedet in faldistorio ante medium altaris; capit mitram; deponit annulum et chirotecas; resumit annulum, et imponitur ei gremiale a ministris. Tum pollicem suum dextrum intingit in sanctum Chrisma, et caput Electi coram se genuflexi inungit, formans primo signum crucis per totam coronam, deinde reliquum coronae liniendo, interim dicens:
Ungatur, et consecratur caput tuum coelesti benedictione, in ordine Pontificali.

Et producens manu dextera tertio signum crucis super caput Electi, dicit:
In nomine Pa + tris, et Fi +lii, et Spiritus + Sancti. R. Amen.
V. Pax tibi.
R. Et cum spiritu tuo.

Et si plures sint consecrandi, hoc in persona cujuslibet singulariter repetit.

Expleta unctione Pontifex pollicem cum medulla panis paululum abstergit; et finito Hymno praedicto, deposita mitra, surgit, et in pristina voce prosequitur, dicens:

Hoc, Domine, copiose in caput ejus influat, hoc in oris subjecta decurrat; hoc in totius corporis extrema descendat, ut tui Spiritus virtus et interiora ejus repleat, et exteriora circumtegat. Abundet in eo constantia fidei, puritas dilectionis, sinceritas pacis. Sint speciosi munere tuo pedes ejus ad evangelizandum pacem, ad evangelizandum bona tua. Da ei, Domine, ministerium reconciliationis in verbo, et in factis, in virtute signorum et prodigiorum. Sit sermo ejus, et praedicatio, non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis. Da ei, Domine, claves regni coelorum ut utatur, non glorietur potestate, quam tribuis in aedificationem, non in destructionem. Quodcumque ligaverit super terram, sit ligatum et in coelis, et quodcumque solverit super terram, sit solutum et in coelis. Quorum retinuerit peccata, retenta sint, et quorum remiserit, tu remittas. Qui maledixerit ei, sit ille maledictus, et qui benedixerit ei, benedictionibus repleatur. Sit fidelis servus, et prudens, quem constituas tu, Domine, super familiam tuam, ut det illis cibum in tempore opportuno, et exhibeat omnem hominem perfectum. Sit sollicitudine impiger, sit spiritu fervens, oderit superbiam, humilitatem ac veritatem diligat, neque eam umquam deserat, aut laudibus aut timore superatus. Non ponat lucem tenebras, nec tenebras lucem: non dicat malum bonum, nec bonum malum. Sit sapientibus et insipientibus debitor; ut fructum de profectu omnium consequatur. Tribuas ei, Domine, cathedram Episcopalem, ad regendum Ecclesiam tuam, et plebem sibi commissam. Sis ei auctoritas, sis ei potestas, sis ei firmitas. Multiplica super eum bene + dictionem et gratiam tuam: ut ad exorandam semper misericordiam tuam tuo munere idoneus et tua gratia possit esse devotus.

Deinde submissa voce dicit legendo, ita quod a circumstantibus audiri possit:
Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen

Post haec Consecrator inchoat, schola prosequente Antiphonam:

Unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus: mandavit Dominus benedictionem in saeculum.

Psalmus 132.

Ecce quam bonum, et quam jucundum: * habitare fratres in unum.
Sicut unguentum in capite: * quod descendit in barbam, barbam Aaron.
Quod descendit in oram vestimenti ejus: * sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion.
Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem: * et vitam usque in saeculum.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen..

Deinde repetitur tota Antiphona Unguentum, etc.

Incepta Antiphona ante Psalmum, imponitur ad collum Electi alia ex longioribus mappullis, de octo supradictis. Consecrator sedet; accipit mitram; et Electo ante ipsum genuflexo inungit ambas manus simul junctas cum Chrismate in modum Crucis, producendo cum pollice suo dextero intincto duas lineas; videlicet a pollice dexterae manus usque ad indicem sinistrae, et a pollice sinistrae usque ad indicem dexterae; et mox inungat totaliter palmas Electi, dicens:
Ungantur manus istae de oleo sanctificato, et Chrismate sanctificationis, sicut unxit Samuel David Regem, et Prophetam, ita ungantur, et consecrentur.

Et producens manu dextera ter signum crucis super manus Electi, dicit:

In nomine Dei Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti, facientes imaginem sanctae crucis Salvatoris nostri Jesu Christi, qui nos a morte redemit, et ad regna coelorum perduxit. Exaudi nos, pie Pater omnipotens, aeterne Deus; et praesta, ut, quod te rogamus, exoremus. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Et prosequitur sedens:

Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui te ad Pontificatus sublimari voluit dignitatem, ipse te Chrismate, et mysticae delibutionis liquore perfundat, et spiritualis bene+ dictionis ubertate foecundet; quidquid bene + dixeris, benedicatur; et quidquid sanctificaveris, sanctificetur; et consecratae manus istius, vel pollicis impositio cunctis proficiat ad salutem. R. Amen.

Praemissis itaque expeditis, Consecratus jungit ambas manus, et dexteram super sinistram tenet, et eas imponit mappulae a collo dependenti. Consecrator vero abstergit paululum cum medulla panis pollicem; et, deposita mitra, surgit: et benedicit baculum Pastoralem, si non sit benedictus, dicens:

Oremus.
Sustentator imbecillitatis humanae, Deus, bene + dic baculum istum; et quod in eo exterius designatur, interius in moribus hujus famuli tui, tuae propitiationis clementia, operetur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deinde illum aspergit aqua benedicta.

Tum sedens, accepta mitra, solus tradit illum Consecrato coram eo geuflexo, capienti ipsum inter indices, et medios digitos, manibus non disjunctis, Consecratore dicente:

Accipe baculum Pastoralis officii; ut sis in corrigendis vitiis pie saeviens, judicium sine ira tenens, in fovendis virtutibus auditorum animos demulcens, in tranquillitate severitatis censuram non deserens. R. Amen.

Quo facto, deposita mitra, surgit Consecrator, et benedicit annulum, si non sit prius benedictus, dicens:

Oremus.
Creator, et conservator humani generis, dator gratiae spiritualis, largitor aeternae salutis, tu, Domine, emitte bene + dictionem tuam super hunc annulum; ut quicumque hoc sacrosanctae fidei signo insignitus incesserit, in virtute coelestis defensionis ad aeternam vitam sibi proficiat. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Tum aspergit ipsum annulum aqua benedicta, sedet cum mitra et solus annulum in digitum annularem dexterae manus Consecrati immittit, dicens:

Accipe annulum fidei scilicet signaculum: quatenus sponsam Dei, sanctam videlicet Ecclesiam, intemerata fide ornatus, illibate custodias. R. Amen.

Tum Consecrator accipit librum Evangeliorum de scapulis Consecrati; et, adjuvantibus ipsum Episcopis assistentibus, tradit eum clausum Consecrato, tangenti illum sine apertione manuum, dicens:

Accipe Evangelium, et vade, praedica populo tibi commisso; potens est enim Deus, ut augeat tibi gratiam suam, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. R. Amen.

Demum Consecrator recipit Consecratum ad osculum pacis; similiter et assistentes Episcopi singuli, dicentes ipsi Consecrato: Pax tibi.

Et ipse respondet singulis: Et cum spiritu tuo.

Tunc Consecratus, medius inter assistentes Episcopos, redit ad capellam suam, ubi abstergitur ei sedenti caput cum medulla panis, et cum panno mundo; deinde cum pectine mundantur, et complanantur capilli; postea lavat manus. Consecrator vero in faldistorio manus lavat. Deinde procedit in Missa usque ad Offertorium inclusive. Idem facit Consecratus in capella sua.

Dicto Offertorio, Consecrator sedet cum mitra in faldistorio, ante medium altaris. Et Consecratus veniens ex sua capella, inter assistentes Episcopos medius, coram Consecratore genuflectit, et illi offert duo intortitia accensa, duos panes, et duo burilia vino plena, et Consecratoris praedicta recipientis manum reverente osculatur.

Deinde Consecrator lavat manus, et accedit ad altare; Consecratus etiam ad posterius cornu Epistolae altaris ejusdem accedit: et ibi stans medius inter Episcopos assistentes ante se habens Missale suum, simul cum Consecratore dicit, et facit omnia, prout in Missali.

Et ponatur una Hostia consecranda pro Consecrante, et Consecrato, et vinum consecrandum, in Calice, sufficiens pro utroque.

Secreta sequens dicitur cum Secreta Missae diei sub uno Per Dominum.

Secreta.

Consecrator dicit:
Consecratus dicit:
Suscipe, Domine, munera, quae tibi offerimus pro hoc famulo tuo: et propitius in eo tua dona custodias. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.
Suscipe, Domine, munera, quae tibi offerimus pro me famulo tuo; et propitius in me tua dona custodias. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.
Infra actionem.

Consecrator dicit:
Consecratus dicit:
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus, etiam pro hoc famulo tuo, quem ad Episcopatus ordinem promovere dignatus es, quaesumus, Domine, ut placatus accipias, et propitius in eo tua dona custodias; ut, quod divino munere consecutus est divinis effectibus exsequatur: diesque nostros in tua pace disponas: atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum jubeas grege numerari. Per Christum Dominum
nostrum. R. Amen.
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus, etiam pro me famulo tuo, quem ad Episcopatus ordinem promovere dignatus es,quaesumus, Domine, ut placatus accipias, et propitius in me tua dona custodias; ut, quod divino munere consecutus sum, divinis effectibus exsequar; diesque nostros in tua pace disponas; atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum jubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Dicta OrationeDomine Jesu Christe, qui, etc. per Consecratorem et Consecratum, Consecratus accedit ad dexteram Consecratoris, et ambo osculantur altare; tum Consecrator dat pacem Consecrato, dicens: Pax tecum.

Cui respondet Consecratus: Et cum spiritu tuo.

Et dat eam Assistentibus suis, seniori primo, tum alteri, singulis dicens: Pax tibi.

Et illi sibi respondent: Et cum spiritu tuo.

Deinde postquam Consecrator corpus Domini sumpserit, non totum sanguinem sumit, sed solum partem ejus cum particula hostiae in Calicem missa. Et priusquam se purificet, communicat Consecratum ante se in eodem cornu capite inclinato stantem, et non genuflectentem, prius de corpore, tum de sanguine, deinde purificat se, postea Consecratum. Tum abluit digitos super Calicem, et sumit etiam ablutionem; et, assumpta mitra, lavat manus.

Interim Consecratus cum assistentibus accedit ad posteriorem partem alterius cornu altaris, videlicet Evangelii, et ibi prosequitur Missam, Consecrator in cornu Epistolae.

Postcommunio, quae dici debet cum Postcommunione diei, sub uno Per Dominum.

Plenum, quaesumus, Domine, in nobis remedium tuae miserationis operare: ac tales nos esse perfice propitius et sic fove, ut tibi in omnibus placere valeamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Deinde dicto, Ite, Missa est, vel Benedicamus Domino,prout tempus requirit, Consecrator dicto in medio altarisPlaceat, etc. accepta ibidem mitra, si non sit Archiepiscopus, et in sua provincia, stans versus ad altare, populo solemniter benedicit, dicens:
Sit nomen Domini benedictum, etc.

Data benedictione, reponitur faldistorium ante medium altaris, et Consecrator cum mitra in eo sedet: Consecratus vero parvum biretum in capite tenens coram eo genuflectit. Tum Consecrator, deposita mitra, surgit et benedicit mitram, si non sit benedicta, dicens:

Oremus.
Domine Deus, Pater omnipotens, cujus praeclara bonitas est, et virtus immensa, a qua omne datum optimum et omne donum perfectum, totiusque decoris ornamentum, bene + dicere, et sancti + ficare dignare hanc mitram hujus famuli tui Antistitis capiti imponendam. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Et mox eam aspergit aqua benedicta; deinde sedens cum mitra, adjuvantibus ipsum assistentibus Episcopis, imponit eam capiti Consecrati, dicens:

Imponimus, Domine, capiti hujus Antistitis et agonistae tui galeam munitionis et salutis, quatenus decorata facie, et armato capite, cornibus utriusque Testamenti terribilis appareat adversariis veritatis; et, te ei largiente gratiam, impugnator eorum robustus exsistat, qui Moysi famuli tui faciem ex tui sermonis consortio decoratam, lucidissimis tuae claritatis ac veritatis cornibus insignisti: et capiti Aaron Pontificis tui tiaram imponi jussisti. Per Christum Dominum nostrum. R.Amen.

Deinde, si chirothecae non sint benedictae, surgit Consecrator mitra deposita, et eas benedicit, dicens:

Oremus.
Omnipotens Creator, qui homini ad imaginem tuam condito manus discretionis insignitas, tamquam organum intelligentiae, ad recte operandum dedisti: quas servari mundas praecepisti, ut in eis anima digne portaretur, et tua in eis digne consecrarentur mysteria, bene + dicere, et sancti + ficare dignare manuum haec tegumenta; ut quicumque ministrorum tuorum sacrorum Pontificum his velare manus suas cum humilitate voluerit, tam cordis, quam operis ei munditiam tua misericordia subministret. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Et aspergit eas aqua benedicta. Tunc extrahitur Consecrato annulus Pontificalis; deinde sedet Consecrator, et accepta mitra, adjuvantibus assistentibus Episcopis, imponit illas manibus Consecrati, dicens:

Circumda, Domine, manus hujus ministri tui munditia novi hominis, qui de coelo descendit, ut quemadmodum Jacob dilectus tuus, pelliculis hoedorum opertis manibus, paternam benedictionem, oblato patri cibo, potuque gratissimo, impetravit, sic et iste, oblata per manus suas hostia salutari, gratiae tuae benedictionem impetrare mereatur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui in similitudinem carnis peccati tibi pro nobis obtulis semetipsum. R. Amen.

Et statim imponit ei annulum Pontificalem. Tum surgit Consecrator, et accipit Consecratum per manum dexteram, et primus ex assistentibus Episcopis per sinistram, et intronizat eum, ponendo ipsum ad sedendum in faldistorio, de quo surrexit Consecrator; vel, si id fiat in Ecclesia propria Consecrati, intronizat eum in sede Episcopali consueta; et Consecrator tradit ei baculum Pastoralem in sinistra.

Deinde versus ad altare Consecrator, deposita mitra, stans incipit, caeteris usque ad finem prosequentibus, Hymnum:

Te Deum laudamus.
Te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem * omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli, * tibi coeli et universae potestates.
Tibi Cherubim et Seraphim * incessabili voce proclamant:
Sanctus,
Sanctus,
Sanctus * Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra * majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus * Apostolorum chorus,
Te Prophetarum * laudabilis numerus,
Te Martyrum candidatus * laudat exercitus.
Te per orbem terrarum * sancta confitetur Ecclesia.
Patrem * immensae majestatis.
Venerandum tuum verum * et unicum Filium.
Sanctum quoque * paraclitum Spiritum.
Tu Rex gloriae * Christe.
Tu Patris * sempiternus es Filius.
Tu ad liberandum suscepturus hominem, * non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo, * aperuisti credentibus regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes * in gloria Patris.
Judex crederis * esse venturus.
Te ergo, quaesumus, tuis famulis subveni, * quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum Sanctis tuis * in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine, * et benedic haereditati tuae.
Et rege eos, * et extolle illos usque in aeternum.
Per singulos dies * benedicimus te.
Et laudamus nomen tuum in saeculum, * et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto * sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, * miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos; * quemadmodum speravimus in te.
In te, Domine, speravi; * non confundar in aeternum.

Incepto Hymno, Consecratus ducitur ab assistentibus Episcopis cum mitris per Ecclesiam; et omnibus benedicit, Consecratore interim apud altare sine mitra stante in eodem loco. Cum vero Consecratus reversus fuerit ad sedem suam, seu faldistorium, iterum sedet, quousque finiatur Hymnus praedictus; Assistentes deponunt mitras, et stant apud Consecratorem.

Finito Hymno, Consecrator stans sine mitra apud sedem, seu faldistorium a parte dextera Consecrati dicit: vel si Offlcium cantatur, incipit, schola prosequente, Antiphonam:

Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua: justitia et judicium praeparatio sedis tuae.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Et repetitur tota Antiphona; qua finita, Consecrator dicit

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Deus, omnium fidelium pastor, et rector, hunc famulum tuum, quem Ecclesiae tuae praeesse voluisti, propitius respice: da ei, quaesumus, verbo et exemplo, quibus praeest proficere; ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniat sempiternam. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

His dictis, Consecrator, detecto capite, manet ad cornu Evangelii altaris, apud quem Assistentes stant sine mitris.

Consecratus vero surgit, et accedens cum mitro, et baculo Pastorali ante medium altaris, versus ad illud, signans se cum pollice dexterae manus ante pectus, dicit:
V. Sit nomen Domini benedictum.
R. Ex hoc nunc et usque in saecula.

Deinde faciens signum crucis a fronte ad pectus, dicit:
V. Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit coelum et terram.

Tum elevans, ac jungens manus, et caput inclinans, dicit:
Benedicat vos omnipotens Deus.

Et cum dixeritDeus, vertit se ad populum et tertio super eum signans benedicit, dicens:
Pa + ter, et Fi+ lius, et Spiritus+ Sanctus. R. Amen.


Tum Consecrator accipit mitram, stans, in cornu Evangelii, versa facie ad cornu Epistolae: apud quem etiam stant Assistentes cum mitris; Consecratus vero accedit ad cornu Epistolae altaris; et ibidem cum mitra, et baculo genuflexus, versus ad Consecratorem, dicit cantando:
Ad multos annos.

Deinde accedens ante medium altaris, ubi iterum, ut prius genuflexus, dicit altius cantando:
Ad multos annos.

Postea accedit ad pedes Consecratoris, ubi tertio genuflexus, ut supra, iterum altius cantando dicit:
Ad multos annos.

Tum Consecrator recipit eum surgentem ad osculum pacis; et similiter faciunt assistentes Episcopi, qui Consecratum cum mitra, et baculo Pastorali incedentem, et Evangelium sancti Joannis, In principio erat Verbum, etc. dicentem, post reverentiam cruci super altare factam, inter se medium ducentes, ad suam capellam revertuntur, ad se exuendum sacris vestibus, et interim dicit Antiphonam Trium puerorum,et Canticum Benedicite, etc. Consecrator vero, pacis osculo, ut praemittitur, Consecrato dato, dicit submissa voce:
Dominus vobiscum.
Initium sancti Evangelii secundum Joannem.
In principio erat Verbum, etc.

Signat altare, et se; et facta similiter cruci reverentia, apud sedem vel faldistorium deponit sacras vestes, interim etiam dicens Antiphonam Trium puerorum,et Canticum Benedicite, etc. quibus depositis, Consecratus Consecratori, et Assistentibus suis pro more gratias agit; et vadunt in pace omnes.

Quando Electus in Patriarcham, vel Archiepiscopum consecratur, forma praemissa in omnibus observatur: sed per hujusmodi consecrationem non assumit sibi nomen Patriarchae, vel Archiepiscopi, quod per traditionem Pallii dumtaxat sibi attribuitur, usque ad quam dicitur Electus, etiam post consecrationem praedictam, prout infra dicetur. Electus vero in Episcopum, cum primum consecratus est, Episcopus vocatur, non Electus.

In anniversario consecrationis Episcopi dicitur Missa ut in Missali Romano.






Pontificalis - DE CONFIRMANDIS