Pontificalis - DE ORDINATIONE OSTIARII




PONTIFICALIS ROMANI PARS I

DE ORDINATIONE OSTIARIORUM

Pro Ostiariis ordinandis parentur claves Ecclesiae.

Pontifex, Clericis ordinatis, surgit et cum mitra ad sedem, seu ad faldistorium, in cornu Epistolae revertitur; ubi deposita mitra, et ad altare conversus, oblato sibi libro, cantat primam Collectam, deinde sedet, reassumit mitram, et cantatur prima Lectio. Interim accedunt duo Capellani, cum libro, et candela ante Pontificem, qui sedens cum mitra, ex eo legit Lectionem ipsam. Quibus finitis, surgit Pontifex, et cum mitra ad faldistorium ante medium altaris sibi praeparatum proficiscitur, et in illo sedet renibus altari versis. Archidiaconus vocat ordinandos, dicens:
Accedant qui ordinandi sunt ad officium Ostiariorum. Et mox notarius singulos nominatim vocat, et quilibet respondet: Adsum.

Omnibus in superpelliceis cum candelis in manibus coram Pontifice genuflexis, Pontifex admonet illos, dicens:

Uscepturi, filii charissimi, officium Ostiariorum, videte, quae in domo Dei agere debeatis, Ostiarium oportet percutere cymbalum, et campanam; aperire Ecclesiam, et sacrarium; et librum aperire ei, qui praedicat. Providete igitur, ne per negligentiam vestram, illarum rerum, quae intra Ecclesiam sunt, aliquid depereat: certisque horis domum Dei aperiatis fidelibus; et semper claudatis infidelibus. Studete etiam, ut, sicut materialibus clavibus Ecclesiam visibilem aperitis, et clauditis, sic et invisibilem Dei domum, corda scilicet fidelium, dictis, et exemplis vestris claudatis diabolo, et aperiatis Deo: ut divina verba, quae audierint, corde retineant, et opere compleant, quod in vobis Dominus perficiat per misericordiam suam.

Hae admonitiones non fiunt Cardinalibus, neque electis Episcopis.

Deinde Pontifex accipit et tradit omnibus claves Ecclesiae, quas successive manu dextera singuli tangant, Pontifice dicente:
Sic agite, quasi reddituri Deo rationem pro iis rebus, quae his clavibus recluduntur.

Post haec Archidiaconus, sive alius Archidiaconi vice fungens, ducit eos ad ostium Ecclesiae, et facit illos claudere et aperire; tradit etiam eis funem campanarum, faciens eos campanas pulsare; deinde illos reducit ad Pontificem; quibus coram Pontifice genua flectentibus, stans cum mitra Pontifex versus ad ipsos ordinatos, dicit:

Deum Patrem omnipotentem, fratres charissimi, suppliciter deprecemur, ut hos famulos suos bene dicere dignetur, quos in officium Ostiariorum eligere dignatus est: ut sit eis fidelissima cura in domo Dei diebus ac noctibus, ad distinctionem certarum horarum, ac invocandum nomen Domini, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R.Amen.

Tum, mitra deposita, stans Pontifex, et conversus ad altare, dicit: Oremus.

Et Ministri subjungunt: Flectamus genua. R. Levate.

Et statim versus ad illos genuflexos, stans sine mitra, dicit:

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, bene dicere dignare hos famulos tuos in officium Ostiariorum, ut inter janitores Ecclesiae tuo pareant obsequio, et inter electos tuos partem tuae mereantur habere mercedis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Post haec ordinati, suggerente Archidiacono, redeunt ad loca sua.










DE ORDINATIONE PRESBYTERI

Pro Ordinatione Presbyterorum parentur oleum catechumenorum; Calix cum vino, et aqua; Patena, et Hostia desuper posita; medulla panis, et bacile eum buccali pro manibus abluendis, quas singuli ad suas mappulas extergunt.

Diaconis ordinatis, Pontifex ad sedendum in sede sua; vel in faldistorio in plano juxta cornu Epistolae accedit, et cantatur Tractus, usque ad ultimum Versum exclusive; quod si sit infra Octavam Pentecostes, Tractus, et Sequentia usque ad ultimum Versum exclusive. Interim accedunt duo Capellani eum libro, et candela ante Pontificem, qui ex eo legit ipsum Tractum, et Sequentiam, usque ad ultimum versum exclusive. Deinde Pontifex cum mitra revertitur ante altare, ubi sedet super faldistorium.

Tunc Archidiaconus vocat ordinandos voce intelligibili dicens:
Accedant qui ordinandi sunt ad ordinem Presbyteratus.

Et mox nominatim leguntur per notarium, prout supra dictum est, nulla tamen de titulo facta mentione.

Tunc illi more Diaconorum parati, amictu, alba, cingulo, stola, et manipulo, tenentes planetas super brachium sinistrum complicatas, et in manu dextera candelas, ac mappulas albas pro ligandis et lavandis manibus, ad Pontificem accedunt, et coram eo in modum coronae se disponunt.

Tunc Archidiaconus praesentat ordinandos Pontifici, dicens:
Reverendissime pater, postulat sancta mater Ecclesia catholica, ut hos praesentes Diaconos ad onus Presbyterii ordinetis.

Et Pontifex interrogat, dicens: Scis illos esse dignos?

Respondet Archidiaconus:
Quantum humana fragilitas nosse sinit, et scio, et testificor ipsos dignos esse ad hujus onus officii.

Ponfifex dicit:Deo gratias.

Et annuntiat clero, et populo, dicens:

Quoniam, fratres charissimi, rectori navis, et navigio deferendis eadem est, vel securitatis ratio, vel communis timoris, par eorum debet esse sententia, quorum causa communis exsistit. Neque enim fuit frustra a Patribus institutum, ut de electione illorum, qui ad regimen altaris adhibendi sunt, consulatur etiam populus: quia de vita, et conversatione praesentandi quod nonnumquam ignoratur a pluribus, scitur a paucis, et necesse est, ut facilius ei quis obedientiam exhibeat ordinato, cui assensum praebuerit ordinando. Horum siquidem Diaconorum in Presbyteros, auxiliante Domino, ordinandorum conversatio (quantum mihi videtur) probata, et Deo placita, exsistit, et digna (ut arbitror) ecclesiastici honoris augmento. Sed ne unum fortasse, vel paucos, aut decipiat assensio, vel fallat affectio, sententia est expetenda multorum. Itaque quid de eorum actibus aut moribus noveritis, quid de merito sentiatis, libera voce pandatis; et his testimonium Sacerdotii magis pro merito, quam affectione aliqua, tribuatis. Si quis igitur habet aliquid contra illos, pro Deo, et propter Deum, cum fiducia exeat, et dicat; verumtamen memor sit conditionis sua.

Postea Pontifex, facta aliqua mora, convertens sermonem suum ad ordinandos admonet eos, dicens:

Consecrandi, filii dilectissimi, in Presbyteratus officium, illud digne suscipere, ac susceptum laudabiliter exsequi studeatis. Sacerdotem etenim oportet offerre, benedicere, praeesse, praedicare, et baptizare. Cum magno quippe timore ad tantum gradum ascendendum est, ac providendum, ut coelestis sapientia, probi mores, et diuturna justitiae observatio ad id electos commendent. Unde Dominus praecipiens Moysi, ut septuaginta viros de universo Israel in adjutorium suum eligeret, quibus Spiritus Sancti dona divideret, suggessit: Quos tu nosti, quod senes populi sunt. Vos siquidem in septuaginta viris, et senibus signati estis; si per Spiritum septiformem, Decalogum legis custodientes, probi, et maturi in scientia similiter, et opere eritis. Sub eodem quoque mysterio, et eadem figura in novo Testamento Dominus septuaginta duos elegit, ac binos ante se in praedicationem misit; ut doceret verbo simul, et facto, ministros Ecclesiae suae, fide et opere debere esse perfectos; seu geminae dilectionis, Dei scilicet et proximi, virtute fundatos. Tales itaque esse studeatis, ut in adjutorium Moysi, et duodecim Apostolorum, Episcoporum videlicet catholicorum, qui per Moysen, et Apostolos figurantur, digne, per gratiam Dei, eligi valeatis. Hac certe mira varietate Ecclesia sancta circumdatur, ornatur, et regitur: cum alii in ea Pontifices, alii minoris ordinis Sacerdotes, Diaconi, et Subdiaconi, diversorum ordinum viri consecrantur; et ex multis, et aeternae dignitatis membris unum Corpus Christi efficitur. Itaque, filii dilectissimi, quos ad nostrum adjutorium fratrum nostrorum arbitrium consecrandos elegit, servate in moribus vestris, castae et sanctae vitae integritatem. Agnoscite quod agitis: imitamini quod tractatis; quatenus mortis Dominicae mysterium celebrantes, mortificare membra vestra a vitiis, et concupiscentiis omnibus procuretis. Sit vestra spiritualis medicina populo Dei; sit odor vitae vestrae delectamentum Ecclesiae Christi; ut praedicatione, atque exemplo aedificatis domum, id est, familiam Dei, quatenus nec nos de vestra provectione, nec vos de tanti officii susceptione damnari a Domino, sed remunerari potius mereamur. Quod ipse nobis concedat per gratiam suam. R. Amen.

Si non sint factae ordinationes Subdiaconorum, vel Diaconorum, dicuntur Litaniae, ut supra in ordinatione Subdiaconorum dictum est.

Post haec surgunt omnes, et ordinandis coram Pontifice binis, et binis successive genuflectentibus, Pontifex stans ante faldistorium suum cum mitra, et nulla Oratione, nulloque cantu praemissis, imponit simul utramque manum super caput cujuslibet ordinandi successive, nihil dicens. Idemque faciunt post eum omnes Sacerdotes, qui adsunt, quorum tres, aut plures, planetis vel saltem cum stolis parati, si commode fieri potest, esse deberent.

Quo facto, tam Pontifex, quam Sacerdotes, tenent manus dexteras extensas super illos. Et Pontifex stans cum mitra, dicit:

Oremus, fratres charissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut super hos famulos suos, quos ad Presbyterii munus elegit, coelestia dona multiplicet; et quod ejus dignatione suscipiunt, ipsius consequantur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. R.Amen.

Pontifex, deposita mitra, conversus ad altare, dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua. R. Levate.

Et mox conversus ad ordinandos, dicit:

Exaudi nos, quaesumus, Domine Deus noster et super hos famulos tuos bene + dictionem Sancti Spiritus, et gratiae Sacerdotalis infunde virtutem: ut, quos tuae pietatis aspectibus offerimus consecrandos, perpetua muneris tui largitate prosequaris. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus.

Tunc, extensis manibus ante pectus, dicit:

Per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Sursum corda
R. Habemus ad Dominum.
Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum et justum est.

Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper, et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, honorum auctor et distributor omnium dignitatum; per quem proficiunt universa, per quem cuncta firmantur, amplificatis semper in melius naturae rationalis incrementis, per ordinem congrua ratione dispositum. Unde et Sacerdotales gradus, atque officia Levitarum, Sacramentis mysticis instituta crevenunt: ut cum Pontifices summos regendis populis praefecisses, ad eorum societatis et operis adjumentum, sequentis ordinis viros et secundae dignitatis eligeres. Sic in eremo per septuaginta virorum prudentium mentes, Moysi spiritum propagasti; quibus ille adjutoribus usus, in populo innumeras multitudines facile gubernavit. Sic et in Eleazarum et Ithamarum filios Aaron paternae plenitudinis abundantiam transfudisti, ut ad hostias salutares, et frequentioris officii Sacramenta, ministerium sufficeret Sacerdotum. Hac providentia, Domine, Apostolis Filii tui Doctores fidei comites addidisti, quibus illi orbem totum secundis praedicationibus impleverunt. Quapropter infirmitati quoque nostrae, Domine, quaesumus, haec adjumenta largire; qui quanto fragiliores sumus, tanto his pluribus in digemus. Da, quaesumus, omnipotens Pater, in hos famulos tuos Presbyterii digniitatem; innova in visceribus eorum Spiritum sanctitatis; ut acceptum a te, Deus, secundi meriti munus obtineant, censuramque morum ex exemplo suae conversationis insinuent. Sint providi cooperatores ordinis nostri; eluceat in eis totius forma justitiae, ut bonam rationem dispensationis sibi creditae reddituri, aeternae beatitudinis praemia consequantur.

Quod sequitur, legat submissa voce, ita tamen quod a circumstantibus audiri possit.

Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum R. Amen.

Pontifex sedet, accepta mitra, et reflectit orarium, sive stolam ab humero sinistro cujuslibet, capiens partem, qu retro pendet, et imponens super dexterum humerum, aptat eam ante pectus, in modum crucis, singulis dicens:
Accipe jugum Domini; jugum enim ejus suave est, et onus ejus leve.

Postea imponit cuilibet successive casulam usque ad scapulas, quam quilibet teneat super humeros complicatam, a parte anteriori deorsum dependentem, singulis dicens:

Accipe vestem Sacerdotalem, per quam charitas intelligitur: potens est enim Deus, ut augeat tibi charitatem, et opus perfectum. R. Deo gratias.

Surgit Pontifex sine mitra, et omnibus genua flectentibus, dicit:

Deus sanctificationum omnium auctor, cujus vera consecratio, plenaque benedictio est, tu, Domine, super hos famulos tuos, quos ad Presbyterii honorem dedicamus, munus tuae bene + dictionis infunde: ut gravitate actuum, et censura vivendi probent se seniores, his instituti disciplinis, quas Tito et Timotheo Paulus exposuit; ut in lege tua die ac nocte meditantes, quod legerint, credant; quod crederint, doceant; quod docuerint, imitentur; justitiam, constantiam, misericordiam, fortitudinem, ceterasque virtutes in se ostendant; exemplo praebeant; admonitione confirment; ac purum et immaculatum ministerii sui donum custodiant; et in obsequium plebis tuae, panem et vinum in corpus et sanguinem Filii tui immaculata benedictione transforment; et inviolabili charitate in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, in die justi et aeterni judicii Dei, conscientia pura, fide vera, Spiritu Sancto pleni resurgant. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Tunc Pontifex sine mitra ante altare conversus, flexis genibus incipit alta voce, schola prosequente, Hymnum:

Veni Creator Spiritus,
Mentes tuorum visita,
Imple superna gratis,
Quae tu creasti, pectora.

Surgit Pontifex, et facit ut in fine Hymni habetur, interim schola prosequitur Hymnum: qui, si propter ordinandorum multitudinem necesse fuerit, repetatur, omisso primo Versu:

Qui diceris Paraclitus,
Altissimi donum Dei,
Fons vivus, ignis, charitas,
Et spiritalis unctio.

Tu septiformis munere,
Digitus paternae dexterae,
Tu rite promissum Patris,
Sermone ditans guttura.

Accende lumen sensibus,
Infunde amorem cordibus,
Infirma nostri corporis
Virtute firmans perpeti.

Hostem repellas longius,
Pacemque dones protinus.
Ductore sic te praevio
Vitemus omne noxium.

Per te sciamus da Patrem,
Noscamus atque Filium,
Teque utriusque Spiritum
Credamus omni tempore.

Deo Patri sit gloria,
Et Filio qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito,
In saeculorum saecula.
Amen.

Dicto primo Versu, surgit Pontifex, et sedet in faldistorio cum mitra, et depositis chirothecis, et annulo Pontificali reassumpto, ponitur ei gremiale, sive mappula super gremium, et singuli ordinandi successive coram eo genua flectunt; et Pontifex cum oleo catechumenorum inungit unicuique ambas manus simul junctas, in modum crucis, producendo cum pollice suo dextero in dictum oleum intincto duas lineas, videlicet, a pollice dexterae manus usque ad indicem sinistrae, et a pollice sinistrae usque ad indicem dexterae, ungendo mox totaliter palmas, dicens, dum quemlibet inungit:

Consecrare, et sanctificare digneris, Domine, manus istas per istam unctionem, et nostram bene + dictionem. R. Amen.

Pontifex producit manu dextera signum crucis super manus illius quem ordinat, et prosequitur:

Ut quaecumque benedixerint, benedicantur, et quaecumque consecraverint, consecrentur, et sanctificentur, in nomine Domini nostri Jesu Christi.

Et quilibet ordinandus respondet: Amen.

Tum Pontifex claudit, seu jungit inanus cuilibet successive, quas sic consecratas aliquis ministrorum Pontificis albo panniculo lineo simul, videlicet, dexteram super sinistram alligat; et mox unusquisque ad suum redit; et sic clausas, et alligatas manus tenet. Omnium manibus unctis, et consecratis, Pontifex pollicem mica panis tergit; tum tradit cuilibet successive Calicem cum vino, et aqua, et Patenam superpositam cum Hostia, et ipsi illam accipiunt inter indices et medios digitos, et cuppamCalicis et Patenam simul tangunt, Pontiflce singulis dicente:

Accipe potestatem offerre sacrificium Deo, Missasque celebrare, tam pro vivis, quam pro defunctis. In nomine Domini.R. Amen.

His peractis, Pontifex lavat manus cum medulla panis, et aqua lotionis hujusmodi projicitur in sacrarium; deinde cum mitra revertitur ad sedem suum, vel ad faldistorium in cornu Epistolae, in plano sibi paratum, ubi sedet cum mitra. Et chorus cantat ultimum Versum Tractus, vel Sequentiae, sive Alleluia. Interim accedunt duo Capellani ante Pontificem cum libro et candela, qui ex eo legit dictum ultimum Versum Tractus, vel Sequentiae, sive Alleluia, legit etiam secrete Munda cor meum, etc. atque Evangelium.

Interea unus ex Diaconis noviter ordinatis accedit ad altare cum textu Evangelii ante pectus, et dicit: Munda cor meum, etc. et cantat Evangeiium. Interim parantur per ministros Hostiae super altare, pro numero Ordinatorum in ordinibus sacris, qui omnes communicare debent, et proceditur in Missa ordine solito. Interea dum Offertorium cantatur, vel etiam prius, ordinati Sacerdotes poterunt lavare manus suas cum medulla panis, et aqua bene mundare, atque extergere mappulis illis, quibus ligatae erant, et aqua ablutionis hujusmodi projiciatur in sacrarium.

Pontifex vero, Offertorio lecto, accepta mitra, vadit ad faldistorium ante medium altaris, et ibi sedens accipit Offertorium ab omnibus ordinatis, qui omnes accedunt bini, et bini ad Pontificem, coram quo genuflexi offerunt illi singulas candelas accensas, et osculantur ejus manum; primo Presbyteri, tum Diaconi successive, et alii suo ordine.

Accepto singulorum Offertorio, Pontifex lavat manus, et surgit sine mitra, ac tollitur faldistorium et prosequitur Missam.

Presbyteri vero ordinati, post Pontificem, vel hinc et inde, ubi magis commodum erit, in terra genuflexi habeant libros coram se, dicentes: Suscipe sancte Pater, etc. et omnia alia de Missa, prout dicit Pontifex: qui tamen bene advertat, quod Secretas morose dicat, et aliquantulum alte, ita ut ordinati Sacerdotes possint secum omnia dicere, et praesertim verba consecrationis, quae dici debent eodem momento per ordinatos, quo dicuntur per Pontificem. Secreta pro ordinatis, quae dicitur cum Secreta Missae diei sub unoPer Dominum, etc.

Tuis, quaesumus Domine, operare mysteriis, ut haec tibi munera dignis mentibus offeramus. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Cum Pontifex dixerit orationem, Domine Jesu Christe, Qui, etc. osculatur altare, et dat primo ex ordinatis cujuslibet ordinis sacri ad eum succesive accedenti, et altare prius ad dexteram Pontificis deosculanti, pacem, dicens Pax tecum. Cui ille respondet: Et cum spiritu tuo.

Et quilibet illorum dat sequenti sui ordinis secum ordinato, et ille alteri, et sic usque ad ultimum continuatur. Si autem ordinatorum parvus sit numerus, Pontifex poterit dare pacem singulis.

Tum accedunt ordinati ad supremum gradum altaris, bini et bini. Pontifex vero ponit plures Hostias consecratas super Patenam, quam ori cujuslibet communicandi supponit, et singulos communicat, cuilibet dicens:

Postquam vero Pontifex se communicaverit, et totum Sanguinem sumpserit, priusquam digitos abluat, accedunt ante altare Presbyteri, deinde Diaconi, tandem Subdiaconi; quibus ordinate dispositis, et genuflexis, Pontifex, facta reverentia Sacramento, et aliquantulum versus cornu Evangelii se retrahens, ad eos se convertit, et singuli ex Diaconis et Subdiaconis tantum dicunt submissa voce:

Confiteor Deo omnipotenti, beatae Mariae semper Virgini, beato Michaeli Archangelo, beato Joanni baptistae, sanctis Apostolis Petro et Paulo, omnibus Sanctis, et tibi, pater: qua peccavi nimis cogitatione, verbo, et opere, mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaelem Archangelum, beatum Joannem baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et te, pater, orare pro me ad Dominum Deum nostrum.

Et si Officium fiat in cantu, unus de noviter ordinatis illud cantat.

Et, Pontifex stans capite detecto, versus ad eos dicit intelligibili voce, nisi Officium fiat in cantu:

Misereatur vestri omnipotens Deus, et dimissis peccatis vestris, perducat vos ad vitam aeternam. R. Amen.

Indulgentiam, absolutionem, et remissionem peccatorum vestrorum, tribuat vobis omnipotens, et misericors Dominus.R. Amen.

Et manu dextra signum crucis super eos communiter producit. Presbyteri ante communionem non dicunt Confessionem, nec datur eis Absolutio, quia concelebrant Pontifici, propterea si non sunt alii ordinati, Confessio et Absolntio praedictae omittuntur.

Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat te in vitam aeternam.

Quilibet respondet: Amen.

Et priusquam communionem sumat, manum Pontificis Hostiam tenentem osculatur.

Unus ministrorum Pontificis stat juxta cornu Epistolae altaris Calicem habens, non illum cum quo Pontifex celebravit, sed alium cum vino, et mappulam mundam in manibus, ad quem singuli communicati accedunt, et se purificant, os extergunt, et ad partem se locant.

Omnibus communicatis, Pontifex extergit Patenam super Calicem suum, super eum digitos abluit, sumit ablutionem, accipit mitram, et lavat manus.

Pontifex, lotis manibus, mitra deposita, stans in cornu Epistolae altaris, versus ad illud inchoat in cantu, schola prosequente, Responsorium, quod a Septuagesima usque ad Pascha dicitum sine Alleluia.

Jam non dicam vos servos, sed amicos meos, quia omnia cognovistis quae operatus sum medio vestri, alleluia.* Accipite Spiritum Sanctum in vobis paraclitum.* Ille est, quem Pater mittet vobis, alleluia.
V. Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis. * Accipite Spiritum Sanctum in vobis paraclitum.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.* Ille est, quem Pater mittet vobis, alleluia.

Incepto Responsorio, Pontifex, accepta mitra, vertit se ad Presbyteros ordinatos, qui ante altare coram ipso stantes profitentur fidem, quam praedicaturi sunt, dicentes:

Credo in Deum, Patrem omnipotentem, Creatorem coeli et terrae. Et in Jesum Christum, Filum ejus unicum Dominum nostrum. Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus: descendit ad inferos: tertia die resurrexit a mortuis: ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Inde venturus est judicare vivos, et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum; sanctam Ecclesiam Catholicam; Sanctorum communionem; remissionem peccatorum; carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.

Quo finito. Pontifex cum mitra sedens super faldistorium ante medium altaris, imponit ambas manus super capita singulorum coram eo genuflectentium, dicens cuilibet:

Accipe Spiritum Sanctum, quorum remiseris peccata, remittuntur eis; et quorum retinueris, retenta sunt.

Deinde explicans casulam, quam unusquisque habet super humeros complicatam, induit illa quemlibet, singulis dicens:
Stola innocentiae induat te Dominus.

Et mox unusquisque iterum ad Pontificem accedit et genuflexus ponit manus suas junctas inter manus Pontificis dicentis cuilibet, si suus est Ordinanius:
Promittis mihi, et Successoribus meis reverentiam, et obedientiam?

Et ille respondet: Promitto.

Si vero Pontifex non est suus Ordinarius, cum manus eorum inter suas tenet, ut praefertur, dicit singulis Presbyteris saecularibus: Promittis Pontifici Ordinario tuo,etc. Singulis vero Regularibus Pro Praelato Ordinario tuo, etc.

Promittis Pontifici (vel Praelato) Ordinario tuo pro tempore exsistenti reverentiam, et obedientiam?

Et ille respondet:Promitto.

Tunc Pontifex tenens manus illius inter suas, osculatur unumquemque, dicens:
Pax Domini sit semper tecum.

Et ille respondet: Amen.

His expletis, et eis ad ordinem suum reversis, Pontifex sedens cum mitra, et baculo, admonet eos, dicens:

Quia res, quam tractaturi estis, satis periculosa est, filii dilectissimi, moneo vos, ut diligentur totius ordinem, atque Hostiae consecrationem, ac fractionem, et communionem, ab aliis jam doctis Sacerdotibus discatis, priusquam ad celebrandum Missam accedatis.

Pontifex surgit cum mitra, et baculo, et Presbyteris coram eo adhuc genuflexis benedicit, dicens voce competenti:

Benedictio Dei omnipotentis Pa+ tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti descendat super vos; ut sitis benedicti in ordine sacerdotali; et offeratis placabiles Hostias pro peccatis, atque offensionibus populi omnipotenti Deo, cui est honor, et gloria per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Post haec Pontifex, deposita mitre, et amoto faldistorio, convertitur ad altare, prosequitur Missam, et cantatur Communio; et dicitur haec Postcommunio pro ordinatis sub uno Qui vivis, cum Postcommunione Missae diei.

Postcommunio.

Quos tuis, Domino, reficis Sacramentis, continuis attolle benignus auxiliis; ut tuae redemptionis effectum et mysteriis capiamus, et moribus: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Deinde dicitur Benedicamus Domino, vel Ite, Missa est,prout tempus requirit, et per Pontificem, Placeat tibi sancta Trinitas, etc.

Quo dicto Pontifex, accepta mitra, et baculo Pastorali, dat benedictionem solitam, dicens Sit nomen Domini benedictum, etc.

Tum sedet, et alloquitur ordinatos sub his verbis

Filii dilectissimi, diligenter considerate Ordinem per vos susceptum, ac onus humeris vestris impositum; studete sancte et religiose vivere, atque omnipotenti Deo placere, ut gratiam seam possitis acquirere: quam ipse vobis per suam misericordiam concedere dignetur.

Singuli ad primam Tonsuram,vel ad quatuor minores Ordines promoti, dicite semel septem Psalmos poenitentiales, cum Litaniis, Versiculis, et Orationibus. Ad Subdiaconatum, vel Diaconatum, Nocturnumtalis diei. Ad Presbyteratnm vero ordinati post primam vestram Missam, tres alias Missas, videlicet, unam de Spiritu Sancto, aliam de beata Maria semper Virgine, tertiam pro fidelibus defunctis dicite, et omnipotentem Deum etiam pro me orate.

Quod illi devote suscipiunt, et respondent se facturos.

Tum Pontifex convertit se ad altare, et dicit submissa voce:
Dominus vobiscum.
Initium sancti Evangelii secundum Joannem. In principio, etc.

Signat altare, et se; et revertitur ad sedem, vel ad faldistorium, ubi exuitur sacris vestibus. Ordinati etiam ad Presbyteratum dicunt idem Evangelium, et in loco convenienti sacras vestes deponunt, et cum eis alii ordinati.










PONTIFICALIS ROMANI PARS I

DE ORDINATIONE SUBDIACONI

Pro ordinatione Subdiaconorum parentur Calix vacuus, cum Patena superposita, Urceoli cum manutergio, et liber Epistolarum.

Acolythis ordinatis, Pontifex reassumpta mitra accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium in cornu Epistolae, ubi sedens cum mitra, oblato sibi libro, et candela, legit quartum Graduale, vel quartum Alleluja, si sit infra Octavam Pentecostes; interim a choro cantatur ipsum Graduale, velAlleluja. Quo finito, surgit Pontifex, deposita mitra, et versus ad altare cantat quintam Collectam.

Tum sedet, reassumpta mitra, et cantatur quinta Lectio. Interim accedunt duo Capellani cum libro, et candela ante Pontificem, qui ex eo legit Lectionem ipsam. Quibus dictis, Pontifex revertitur ad sedem suam, ante medium altaris; et Archidiaconus versus ad Ordinandos, dicit:Accedant qui ordinandi sunt Subdiaconi.

Et notarius unumquemque illorum vocat, dicens:

N. ad titulum Ecclesiae N.
N. ad titulum patrimonii sui.
Frater N. professus ordinis N. ad titulum paupertatis.

Et sic de aliis: et quilibet vocatus, dicit Adsum, et accedit versus Episcopum.

Debet autem quilibet ordinandorum in Subdiaconum indutus esse amictu, non tamen super caput, alba et cingulo, habere manipulum in manu sinistra, tunicellam super brachio sinistro, et candelam in manu dextera.
Omnibus autem in Subdiaconos ordinandis competenti spatio coram Pontifice stantibus, Pontifex cum mitra sedens admonet eos, (nisi omnes sint Religiosi, quia tunc ista admonitio omittitur) dicens:

Ilii dilectissimi, ad sacrum Subdiaconatus Ordinem promovendi, iterum atque iterum considerare debetis attente, quod onus hodie ultro appetitis. Hactenus enim liberi estis, licetque vobis, pro arbitrio ad saecularia vota transire; quod si hunc Ordinem susceperitis, amplius non licebit a proposito resilire, sed Deo, cui servire, regnare est, perpetuo famulari, et castitatem illo adjuvante, servare oportebit, atque in Ecclesiae ministerio semper esse mancipatos. Proinde, dum tempus est, cogitate, et, si in sancto proposito perseverare placet, in nomine Domini, huc accedite.

Illis tunc accedentibus, et coram Pontifice genuflexis, Archidiaconus vocat ceteros ordinandos, dicens:Accedant qui ordinandi sunt Diaconi, et Presbyteri.

Quibus accedentibus, Archidiaconus ordinat eos, videlicet, Diaconandos paratos amictu, alba, cingulo, et manipulo, stolam in manu sinistra, dalmaticam super brachium sinistrum, et candelam in manu dextera tenentes, contra cornu Epistolae altaris, faciebus altari versis; et Presbyterandos paratos amictu, alba, cingulo, manipulo, stola in modum Diaconi, planetam super brachium sinistrum, mappulam albam manu sinistra, et candelam dextera tenentes contra faciem Pontificis, ac medium altaris, faciebus similiter altari versis. Quibus sic ordinatis, Pontifex mitra in capite tenens procumbit super faldistorium, in superiori gradu, sive plano altaris paratum, et omnes Ordinandi in locis super tapetia prosternunt se; ministri vero, et alii adstantes, genuflectunt; et schola inchoat Litanias, choro respondente; vel si officium fiat sine cantu, Pontifex dicit, ministris, et Capellanis respondentibus:

Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Pater de coelis Deus, miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus, miserere nobis.
Spiritus sancte Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas unus Deus, miserere nobis.
Sancta Maria, ora pro nobis.
Sancta Dei Genetrix, ora pro nobis.
Sancta Virgo Virginum, ora pro nobis.
Sancte Michael, ora pro nobis.
Sancte Gabriel, ora pro nobis.
Sancte Raphael, ora pro nobis.
Omnes sancti Angeli, et Archangeli, orate pro nobis.
Omnes sancti beatorum Spirituum ordines, orate pro nobis.
Sancte Joannes Baptista, ora pro nobis.
Sancte Joseph, ora pro nobis.
Omnes sancti Patriarchae, et Prophetae, orate pro nobis.
Sancte Petre, ora pro nobis.
Sancte Paule, ora pro nobis.
Sancte Andrea, ora pro nobis.
Sancte Jacobe, ora pro nobis.
Sancte Joannes, ora pro nobis.
Sancte Thoma, ora pro nobis.
Sancte Jacobe, ora pro nobis.
Sancte Philippe, ora pro nobis.
Sancte Bartholomaee, ora pro nobis.
Sancte Matthaee, ora pro nobis.
Sancte Simon, ora pro nobis.
Sancte Thaddaee, ora pro nobis.
Sancte Mathia, ora pro nobis.
Sancte Barnaba, ora pro nobis.
Sancte Luca, ora pro nobis.
Sancte Marce, ora pro nobis.
Omnes sancti Apostoli, et Evangelistae, orate pro nobis.
Omnes sancti Discipuli Domini, orate pro nobis.
Omnes sancti Innocentes, orate pro nobis.
Sancte Stephane, ora pro nobis.
Sancte Laurenti, ora pro nobis.
Sancte Vincenti, ora pro nobis.
Sancti Fabiane et Sebastiane, orate pro nobis.
Sancti Joannes et Paule, orate pro nobis.
Sancti Cosma et Damiane, orate pro nobis.
Sancti Gervasi et Protasi, orate pro nobis.
Omnes sancti Martyres, orate pro nobis.
Sancte Silvester, ora pro nobis.
Sancte Gregori, ora pro nobis.
Sancte Ambrosi, ora pro nobis.
Sancte Augustine, ora pro nobis.
Sancte Hieronyme, ora pro nobis.
Sancte Martine, ora pro nobis.
Sancte Nicolae, ora pro nobis.
Omnes sancti Pontifices et Confessores, orate pro nobis.
Omnes sancti Doctores, orate pro nobis.
Sancte Antoni, ora pro nobis.
Sancte Benedicte, ora pro nobis.
Sancte Bernarde, ora pro nobis.
Sancte Dominice, ora pro nobis.
Sancte Francisce, ora pro nobis.
Omnes sancti Sacerdotes et Levitae, orate pro nobis.
Omnes sancti Monachi, et Eremitae, orate pro nobis.
Sancta Maria Magdalena, ora pro nobis.
Sancta Agatha, ora pro nobis.
Sancta Lucia, ora pro nobis.
Sancta Agnes, ora pro nobis.
Sancta Caecilia, ora pro nobis.
Sancta Catharina, ora pro nobis.
Sancta Anastasia, ora pro nobis.
Omnes Sanctae Virgines et Viduae, orate pro nobis.
Omnes Sancti et Sanctae Dei, intercedite pro nobis.
Propitius esto, parce nobis, Domine.
Propitius esto, exaudi nos, Domine.
Ab omni malo, libera nos, Domine.
Ab omni peccato, libera nos, Domine.
Ab ira tua, libera nos, Domine.
A subitanea et improvisa morte, libera nos, Domine.
Ab insidiis diaboli, libera nos, Domine.
Ab ira, et odio, et omni mala voluntate, libera nos, Domine.
A spiritu fornicationis, libera nos, Domine.
A fulgure et tempestate, libera nos, Domine.
A flagello terraemotus, libera nos, Domine.
A peste, fame, et bello, libera nos, Domine.
A morte perpetua, libera nos, Domine.
Per mysterium sanctae incarnationis tuae, libera nos, Domine.
Per adventum tuum, libera nos, Domine.
Per nativitatem tuam, libera nos, Domine.
Per baptismum et sanctum jejunium tuum, libera nos, Domine.
Per crucem et passionem tuam, libera nos, Domine.
Per mortem et sepulturam tuam, libera nos, Domine.
Per sanctam resurrectionem tuam, libera nos, Domine.
Per admirabilem ascensionem tuam, libera nos, Domine.
Per adventum Spiritus sancti Paracliti, libera nos, Domine.
In die judicii, libera nos, Domine.
Peccatores, te rogamus, audi nos.
Ut nobis parcas, te rogamus, audi nos.
Ut nobis indulgeas, te rogamus, audi nos.
Ut ad veram poenitentiam nos perducere digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere, et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Domnum apostolicum, et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Regibus et Principibus christianis pacem et veram concordiam donare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut cuncto populo christiano pacem et unitatem largiri digneris, te rogamus, audi nos.
Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare, et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut mentes nostras ad coelestia desideria erigas, te rogamus, audi nos.
Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas, te rogamus, audi nos.
Ut animas nostras, fratrum, propinquorum, et benefactorum nostrorum ab aeterna damnatione eripias, te rogamus, audi nos.
Ut fructus terrae dare et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris, te rogamus, audi nos.

Postquam autem dictum fuerit in Litaniis: Ut omnibus fidelibus defunctis, etc. Te rogamus, audi nos, surgit Pontifex cum mitra ab accubitu, et se ad ordinandos vertens, et baculum Pastoralem in sinistra manu tenens, ordinandis prostratis manentibus, dicit:

Ut hos electos bene dicere digneris.
Te rogamus, audi nos.

Secundo dicit: Ut hos electos bene dicere et sancti ficare digneris.
Te rogamus, audi nos.

Tertio dicit: Ut hos electos bene dicere, sancti ficare, et conse crare digneris.
Te rogamus, audi nos.

Tum iterum super faldistorium procumbit, schola perficiendi Litanias: Ut nos exaudire digneris, usque ad finem.

Ut nos exaudire digneris, te rogamus, audi nos.
Fili Dei, te rogamus, audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Christe, audi nos.
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.

Quibus finitis, Pontifex surgens cum mitra, sedet super faldistorium ante medium altaris, et Archidiaconus dicit alta voce: Recedant in partem, qui ordinandi sunt Diaconi, et Presbyteri.

Quibus ad aliquem locum idoneum, unde Pontificem, celebrantem videre possint transeuntibus, ad ordinationem Subdiaconorum proceditur. Illis itaque coram Pontifice, per ordinem, in modum coronae, genuflexis, Pontifex admonet eos, dicens:

Depturi filii dilectissimi, officium Subdiaconatus, sedulo attendite quale ministerium vobis traditur: Subdiaconum enim oportet aquam ad ministerium altaris praeparare: Diacono ministrare; pallas altaris, et corporalia abluere; Calicem, et Patenam in usum sacrificii eidem offerre. Oblationes quae veniunt in altare, panes propositionis vocantur. De ipsis oblationibus tantum debet in altare poni, quantum populo possit sufficere, ne aliquid putridum in sacrario remaneat. Pallae, quae sunt in substratorio altaris, in alio vase debent lavari, et in alio corporales pallae. Ubi autem corporales pallae lotae fuerint, nullum aliud linteamen debet lavari, ipsaque lotionis aqua in baptisterium debet vergi. Studete itaque, ut ista visibilia ministeria, quae diximus, nitide et diligentissime complentes, invisibilia horum exemplo perficiatis. Altare quidem sanctae Ecclesiae ipse est Christus, teste Joanne, qui in Apocalypsi sua altare aureum se vidisse perhibet, stans ante thronum, in quo, et per quem, oblationes fidelium Deo Patri consecrantur. Cujus altaris pallae et corporalia sunt membra Christi, scilicet fideles Dei, quibus Dominus, quasi vestimentis pretiosis circumdatur, ut ait Psalmista: Dominus regnavit, decorem indutus est. Beatus quoque Joannes in Apocalypsi vidit Filium hominis praecinctum zona aurea, id est, sanctorum caterva. Si itaque humana fragilitate contingat in aliquo fideles maculari, praebenda est a vobis aqua coelestis doctrinae, qua purificati, ad ornamentum altaris, et cultum divini sacrificii redeant. Estote ergo tales, qui sacrificiis divinis, et Ecclesiae Dei, hoc est Corpori Christi, digne servire valeatis, in vera et Catholica fide fundati; quoniam, ut ait Apostolus: Omne quod non est ex fide, peccatum est, schismaticum est, et extra unitatem Ecclesiae est. Et ideo, si usque nunc fuistis tardi ad Ecclesiam, amodo debetis esse assidui. Si usque nunc somnolenti, amodo vigiles. Si usque nunc ebriosi, amodo sobrii. Si usque nunc inhonesti, amodo casti. Quod ipse vobis praestare dignetur, qui vivit, et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.

Deinde Pontifex accipit, et tradit omnibus Calicem vacuum, cum patena vacua superposita, quem successive manu dextera singuli tangunt, Pontifice dicente:
Videte cujus ministerium vobis traditur; ideo vos admoneo, ut ita vos exhibeatis, ut Deo placere possitis.

Et Archidiaconus accipit, et tradit eis urceolos cum vino, et aqua, ac bacile cum manutergio, quae omnia similiter tangere debent.

Postea surgit Pontifex, et versus ad populum stans cum mitra, dicit:

Oremus.
Oremus Deum, ac Dominum nostrum, fratres charissimi, ut super hos servos suos, quos ad Subdiaconatus officium vocare dignatus est, infundat bene dictionem suam, et gratiam: ut in conspectu ejus fideliter servientes, praedestinata Sanctis praemia consequantur, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Tum deposita mitra, conversus ad altare Pontifex, dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua. Levate.

Et mox Pontifex versus ad ordinandos genuflexos, dicit sine mitra:

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, bene dicere dignare hos famulos tuos, quos ad Subdiaconatus officium eligere dignatus es; ut eos in sacrario tuo sancto strenuos sollicitosque coelestis militiae instituas excubitores, sanctisque altaribus tuis fideliter subministrent: et requiescat super eos Spiritus sapientiae, et intellectus; Spiritus consilii, et fortitudinis; Spiritus scientiae et pietatis; et repleas eos Spiritu timoris tui; et eos in ministerio divino confirmes, ut obedientes facto, ac dicto parentes, tuam gratiam consequantur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Tum Pontifex sedens, accepta mitra, amictum, qui in collo ordinandorum jacet, imponit super caput singulis, dicens:
Accipe amictum, per quem designatur castigatio vocis: In nomine Pa tris, et Fi lii, et Spiritus Sancti. Amen.

Tum immittit manipulum in sinistrum brachium cuilibet, dicens:
Accipe manipulum, per quem designantur fructus bonorum operum. In nomine Pa tris, et Fi lii, et Spiritus Sancti. Amen.

Post haec induit quemlibet tunica, et si tantum unica sit, immittit illam cuilibet solum usque ad scapulas, ac retrahens, postremum totaliter induit, dicens cuilibet:
Tunica jucunditatis, et indumento laetitiae induat te Dominus. In nomine Pa tris, et Fi lii, et Spiritus Sancti. Amen.

Postea accipit, et tradit omnibus librum Epistolarum, manu dextera ipsum simul tangentibus, dicens:
Accipite librum Epistolarum, et habete potestatem legendi eas in Ecclesia sancta Dei, tam pro vivis, quam pro defunctis. In nomine Pa tris, et Fi lii, et Spiritus Sancti. Amen.

Omnibus expeditis, suggerente Archidiacono, Ordinati redeunt ad loca sua; unus tamen de noviter ordinatis, tunica indutus, dicet Epistolam suo tempore.








Pontificalis - DE ORDINATIONE OSTIARII