Pontificalis - SCHISMATICUM VEL HAERETICUM




ORDO EXCOMMUNICANDI ET ABSOLVENDI

Notandum quod triplex est excommunicatio, videlicet, minor, major, et anathema. Minor excommunicatio contrahitur per solam participationem cum excommunicato, et a tali potest simplex Sacerdos absolvere absque juratoria cautione; taliter autem excommunicatus confiteatur proprio Sacerdoti, dicens:


Confiteor Deo, et tibiN. quod sum excommunicatus, quia participavi tali excommunicato in oratione, vel locutione, vel bibendo, velcomedendo cum eo.

Sacerdos vero absolvens eum, dicit hujusmodi verba:

Auctoritate Dei omnipotentis, et mihi concessa, absolvo te a vinculo hujus excommunicationis, quam confessus es, et a qualibet alia simili (si qua teneris) , in quantum possum et debeo; ac restituo te ecclesiasticis Sacramentis. In nomine Pat + ris, et Fi + lio, et Spiritus +Sancti. R. Amen.

Major Excommunicatio

Major vero excommunicatio, quam Pontifex per sententiam scriptam legendo promulgat, hoc modo profertur:

Cum ego N. talemprimo, secundo, tertio, et quarto, ad malitiam convincendam, legitime monuerim, ut tale quid faciat, vel non faciat, ipse vero mandatum hujusmodi contempserit adimplere; quia nihil videretur obedientia prodesse humilibus, si contemptus contumacibus non obesset: idcirco auctoritate Dei omnipotentis Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, et beatorum Apostolorum Petri et Pauli, et omnium Sanctorum, exigente ipsius contumacia, ipsum excommunico in his scriptis, et tamdiu ipsum vitandum denuntio, donec adimpleverit, quod mandatur; ut spiritus ejus in die judicii salvus fiat.

Circa absolutionem vero ab hac majori excommunicatione, sive a Canone, sive ab homine prolata, tria sunt specialiter attendenda. Primum est, ut excommunicatus juret ante omnia parere mandatis Ecclesiae, et ipsius absolventis, super eo propter quod excommunicationis vinculo est ligatus; et si propter manifestam offensam excommunicatus sit, quod ante omnia satisfaciat competenter.

Secundum est, ut reconcilietur, quod fieri debet hoc modo. Excommunicatus namque (ubi sic fieri solitum est) exitus usque ad camisiam ante fores Ecclesiae, coram Pontifice ipsum absolvere volente, qui indutus amictum, stolam, pluviale violaceum, et mitram simplicem, sedet super faldistorium ante principalem portam Ecclesiae sibi paratum, genuflexus detecto capite humiliter absolutionem petit. Pontifex vero primum accipit ab eo juramentum de parendo mandatis Ecclesiae: deinde accepta in dextera manu virga, dicit Psalmum:

Psalmus 50.

Miserere mei Deus: * secundum magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum: *dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea: * et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: * et peccatum meum contra me est semper.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: * ut justificeris in sermonibus tuis et vincas cum judicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: * et in peccatis concepit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexisti: * incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.
Asperges me hyssopo, et mundabor: * lavabis me et super nivem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium et laetitiam: * exultabunt ossa humiliata.
Averte faciem tuam a peccatis meis: * et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus: * et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne projicias me a facie tua: * et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me.
Redde mihi laetitiam salutaris tui: * et spiritu principali confirma me.
Docebo iniquos vias tuas: * et impii ad te convertentur.
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae: * exultabit lingua mea justitiam tuam.
Domine labia mea aperies: * et os meum annuntiabit laudem tuam.
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: * holocaustis non delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus: * cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion: * ut aedificentur muri Jerusalem.
Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta: * tunc inponent super altare tuum vitulos.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 66

Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: * illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri.
Ut cognoscamus in terra viam tuam: * in omnibus gentibus salutare tuum.
Confiteantur tibi populi, Deus: * confiteantur tibi populi omnes.
Laetentur et exultent Gentes: * quoniam judicas populos in aequitate, et Gentes in terra diriges.
Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes: * terra dedit fructum suum.
Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus: * et metuant eum omnes fines terrae.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen.

Et in quolibet Versu Pontifex cum virga leviter inter scapulas verberat absolvendum. Finitis Psalmis, deposita mitra, surgit Pontifex, et dicit:

Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.
Pater noster, reliqua secreto.
Deinde dicit: Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a male.
V. Salvum fac servum tuum, (vel ancillam tuam), Domine.
R. Deus meus, sperantem in te.
V. Nihil proficiat inimicus in eo(vel in ea).
R. Et filius iniquitatis non nocebit ei.
V. Esto ei, Domine, turris fortitudinis.
R. A facie inimici.
V. Domine, exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritus tuo.

Oremus.
Deus, cui proprium est misereri semper, et parcere, suscipe deprecationem nostram, et hunc famulum tuum (vel famulam tuam), quem (vel quam) excommunicationis catena constringit, miseratio tuae pietatis clementer absolvat. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Oremus.
Praesta, quaesumus, Domine, huic famulo tuo, (vel famulae tuae) dignum poenitentiae fructum, ut Ecclesiae tuae sanctae, a cujus integritate deviaverat peccando, admissorum veniam consequendo, reddatur innoxius ( vel innoxia). Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deinde sedet Pontifex, et, accepta mitra, dicit:

Auctoritate Dei omnipotentis, et beatorum Apostolorum Petri et Pauli, atque Ecclesiae suae sanctae, et ea qua fungor, absolvo te a vinculo talis excommunicationis, qua ex tali causa ligatus( vel ligata) eras. In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sanctus. R. Amen.

Deinde surgit Pontifex cum mitra, et apprehendens absolutum per dexteram manum, introducit eum in Ecclesiam, dicens:

Reduco te in gremium sanctae Matris Ecclesiae, et ad consortium et communionem totius Christianitatis, a quibus fueras per excommunicationis sententiam eliminatus (veleliminata); et restituo te participationi ecclesiasticorum Sacramentorum. In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus+ Sanctus. R. Amen.

Tertium est, quod absoluto fieri debent justa et rationabilia praecepta. Circa quod considerandum est, utrum ipse fuerit ligatus a Canone, vel ab homine. Si a Canone, satisfacto ei, quem laesit injungendum est sibi, ne ulterius contra illum Canonem faciat. Quandoque tamen cogendus est de jure sufficienter super hoc cavere. Si vero excommunicatus Auctoritate Apostolica habeat temporale impedimentum, quominus ad Sedem Apostolicam accedere possit, et propterea ab Ordinario absolvatur; tunc injungendum est absoluto, ut statim, impedimento cessante, debeat se Summo Pontifici praesentare, vel ejus Legato, mandatum illius super hoc impleturus; quod tamen in pueris, et mulieribus, et similibus non servatur, qui sicut perpetuum habent impedimentum, perpetuo excusantur. Si vere aliquis ligatus est ab homine, et tunc aut offensa ejus est manifesta, tunc satisfacere debet, priusquam absolvatur; aut est dubia, et tunc, si post absolutionem apparuerit, ipsum injuste fuisse ligatum, nihil omnino praecipiendum est ei. Si vero apparuerit, ipsum juste fuisse ligatum, praecipiendum est ei, quod satisfaciat competenter.


Anathema

Quando vero anathema id est, solemnis excommunicatio pro gravioribus culpis fieri debet, Pontifex paratus amictu, stola, pluviali violaceo, et mitra simplici, assistentibus sibi duodecim Presbyteris superpelliceis indutis, et tam ipso, quam Presbyteris candelas ardentes in manibus tenentibus, sedet super faldistorium ante altare majus, aut alio loco publico, ubi magis sibi placebit, et ibi pronuntiat, et profert anathema, hoc modo:

Quia N. diabolo suadente, christianam promissionem, quam in Baptismo professus est, per apostasiam postponens, Ecclesiam Dei devastare, ecclesiastica bona diripere ac pauperes Christi violenter opprimere non veretur; idcirco solliciti, ne per negligentiam pastoralem pereat, pro quo in tremendo judicio, ante Principem Pastorum Dominum nostrum Jesum Christum rationem reddere compellamur, juxta quod Dominus ipse terribiliter comminatus dicens: Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram, monuimus eum canonice, primo, secundo, tertio, et etiam quarto, ad ejus malitiam convincendam, ipsum ad emendationem, satisfactionem, et poenitentiam invitantes, et paterno affectu corripientes. Ipse vero, proh dolor! monita salutaria spernens, Ecclesiae Dei quam laesit, superbiae spiritu inflatus, satisfacere dedignatur. Sane praeceptis Dominicis atque Apostolicis informamur, quid de hujusmodi praevaricatoribus agere nos oporteat. Ait enim Dominus: Si manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum, et projice abs te. Et Apostolus inquit: Auferte malum ex vobis. Et iterum: Si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere. Et Joannes prae ceteris dilectus Christi discipulus, talem nefarium hominem salutare prohibet, dicens: Nolite recipere eum in domum nec AVE ei dixeritis. Qui enim dicit illi AVE, communicat operibus ejus malignis. Dominica itaque atque Apostolica praecepta adimplentes, membrum putridum et insanabile, quod medicinam non recipit, ferro excommunicationis ab Ecclesiae corpore abscindamus, ne tam pestifero morbo reliqua corporis membra, veluti veneno inficiantur. Igitur quia monita nostra, crebrasque exhortationes contempsit, quia tertio secundum Dominicum praeceptum vocatus, ad emendationem, et poenitentiam venire despexit, quia culpam suam nec cogitavit, nec confessus est, nec missa legatione excusationem aliquam praetendit, nec veniam postulavit, sed diabolo cor ejus indurante, in incoepta malitia perseverat, juxta quod Apostolus dicit: Secundum duritiam suam, et cor impoenitens thesaurizat sibi iram in die irae: idcirco eum cum universis complicibus, fautoribusque suis, judicio Dei omnipotentis Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, et beati Petri principis Apostolorum, et omnium Sanctorum, necnon et mediocritatis nostrae auctoritate, et potestate ligandi et solvendi in coelo et in terra nobis divinitus collata, a pretiosi Corporis et Sanguinis Domini perceptione, et a societate omnium Christianorum separamus, et a liminibus sanctae matris Ecclesiae in coelo et in terra excludimus, et excommunicatum et anathematizatum esse decernimus; et damnatum cum diabolo, et angelis ejus, et omnibus reprobis in ignem aeternum judicamus; donec a diaboli laqueis resipiscat, et ad emendationem, et poenitentiam redeat, et Ecclesiae Dei, quam laesit, satisfaciat, tradentes eum satanae in interitum carnis, ut spiritus ejus salvus fiat in die judicii.

Et omnes respondent:
Fiat. Fiat. Fiat.

Quo facto, tam pontifex, quam Sacerdotes debent projicere in terram candelas ardentes, quas in manibus tenebant. Deinde Epistola Presbyteris per Parochias, et etiam vicinis Episcopis mittatur, continens nomen excommunicati, et excommunicationis causam, ne quis per ignorantiam ulterius illi communicet, et ut excommunicationis occasio omnibus auferatur.

Absolutio

Si vero anathematizatus, poenitentia ductus, veniam postulare voluerit, et emendationem promitter, Pontifex qui eum excommunicaverit, paratus ut supra, ante januas Ecclesiae venit, sedens idibem in faldistorio sibi parato, et duodecim Presbyteri superpelliceis induti eum hinc inde circumstare debent. Adsint etiam illi, quibus injuria vel damnum est illatum, et ibidem secundum leges divinas omne damnum commissum emendetur. Tum anathematizatus genuflectit coram Pontifice, quem interrogat Pontifex, si poenitentiam, prout Canones praecipiunt pro perpetratis sceleribus, suscipere velit? Ille tunc genuflexus veniam postulat, culpam confitetur, poenitentiam implorat, et de futuris cautelam spondet. Tunc Pontifex sedens cum mitra, dicit cum ministris septem Psalmos Poenitentiales. Pontifice quandoque illum leviter inter scapulas verberante: finitis Psalmis, Pontifex, deposita mitra, surgit, et dicit:

Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.
Pater noster, reliqua secreto.

Deinde dicit: Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a male.
V. Salvum fac servum tuum, (vel ancillam tuam), Domine.
R. Deus meus, sperantem in te.
V. Nihil proficiat inimicus in eo(vel in ea).
R. Et filius iniquitatis non nocebit ei.
V. Esto ei, Domine, turris fortitudinis.
R. A facie inimici.
V. Domine, exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritus tuo.

Oremus.
Deus, cui proprium est misereri semper, et parcere, suscipe deprecationem nostram, et hunc famulum tuum (vel famulam tuam), quem (vel quam) excommunicationis catena constringit, miseratio tuae pietatis clementer absolvat. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Oremus.
Praesta, quaesumus, Domine, huic famulo tuo, (vel famulae tuae) dignum poenitentiae fructum, ut Ecclesiae tuae sanctae, a cujus integritate deviaverat peccando, admissorum veniam consequendo, reddatur innoxius ( vel innoxia). Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deinde sedet Pontifex, et, accepta mitra, dicit:

Auctoritate Dei omnipotentis, et beatorum Apostolorum Petri et Pauli, atque Ecclesiae suae sanctae, et ea qua fungor, absolvo te a vinculo talis excommunicationis, qua ex tali causa ligatus( vel ligata) eras. In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sanctus. R. Amen.

Tum surgit cum mitra Pontifex, et apprehendens absolutum per dexteram manum, introducit eum in Ecclesiam usque ante gradus majoris altaris, interim dicens:

Reduco te in gremium sanctae Matris Ecclesiae, et ad consortium et communionem totius Christianitatis, a quibus fueras per excommunicationis sententiam eliminatus (veleliminata); et restituo te participationi ecclesiasticorum Sacramentorum. In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus+ Sanctus. R. Amen.

Quo dicto, et cum ante gradus majoris altaris pervenerint, ille ibidem in inferiori gradu altaris genuflectit. Pontifex vero ascendit ad altare, ubi stans versus ad introductum, deposita mitra, absolute dicit:

Oremus.
Majestatem tuam, quaesumus, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui non mortem peccatorum, sed poenitentiam semper inquiris, respice flentem famulum tuum, attende prostratum, ejusque planctum in gaudium tua miseratione converte; scinde delictorum saccum, et indue eum laetitia salutari; ut post longam peregrinationis famem, de sanctis Altaribus satietur, ingressusque cubiculum Regis in ipsius aula benedicat nomen gloriae tuae semper. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Oremus.
Deus misericors, Deus clemens, qui secundum multitudinem miserationum tuarum peccata poenitentium deles, et praeteritorum criminum culpas venia tuae miserationis evacuas, respice propitius super hunc famulum tuum, et remissionem sibi omnium peccatorum suorum tota cordis devotione poscentem, deprecatus exaudi; renova in eo, piissime Pater, quidquid terrena fragilitate corruptum, seu diabolica fraude violatum est, et unitati corporis Ecclesiae membrum perfecta remisssione restitue. Miserere, Domine, gemituum, miserere lacrimarum ejus, et non habentem fiduciam, nisi in misericordia tua, ad tuae Sacramentum reconciliationis admitte. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deinde Pontifex producit signum crucis super introductum, qui surgit, et discedit.









Pontificalis - SCHISMATICUM VEL HAERETICUM