TERTULLIANI ADVERSUS PRAXEAN LIBER - CAPUT 13.


CAPUT 14.

1 Adhuc et illa nobis regula adsistit duos vindicantibus patrem et filium, quae invisibilem deum determinavit. cum enim Moyses in Aegypto desiderasset domini conspectum dicens, Si ergo inveni gratiam coram te, manifesta mihi te ut cognoscenter videam te: Non potes videre, inquit, faciem meam ; non enim videbit homo faciem meam et vivet—id est morietur qui viderit. 2 Invenimus enim et a multis deum visum et neminem tamen eorum qui eum viderant mortuum: visum quidem deum secundum hominum capacitates, non secundum plenitudinem divinitatis. nam patriarchae deum vidisse referuntur ut Abraham et Iacob, et prophetae ut Esaias, ut Ezechiel, et tamen mortui non sunt. igitur aut mori debuerant si eum viderant—deum enim nemo videbit et vivet; aut si deum viderunt et mortui non sunt, scriptura mentitur deum dixisse, Faciem meam homo si viderit non vivet; aut scriptura mentitur cum invisum aut cum visum deum profert. 3 Iam ergo alius erit qui videbatur, quia non potest idem invisibilis definiri qui videbatur: et consequens erit ut invisibilem patrem intellegamus pro plenitudine maiestatis, visibilem vero filium agnoscamus pro modulo derivationis, sicut nec solem nobis contemplari licet quantum ad ipsam substantiae summam quae est in caelis, radium autem eius toleramus oculis pro temperatura portionis quae in terram inde porrigitur. 4 Hic ex diverso volet aliquis etiam filium invsibilem contendere, ut sermonem, ut spiritum, et dum unam condicionem patris et filii vindicat unum potius atque eundem confirmare patrem et filium. 5 Sed diximus scripturam differentiae patrocinari per visibilis et invisibilis distinctionem. nam et illud adiciunt ad argumentationem, quod si filius tunc ad Moysen loquebatur, ipse faciem suam nemini visibilem pronuntiaret, quia scilicet ipse invisibilis pater fuerit in filii nomine. ac per hoc sic eundem volunt accipi et visibilem et invisibilem, quomodo eundem patrem et filium, quoniam et paulo supra, antequam faciem Moysi negasset, scriptum sit dominum ad Moysen locutum coram velut si quis loquatur ad amicum suum, non minus quam et Iacob, Ego vidi, inquit, dominum facie ad faciem: 6 Ergo visibilis et invisibilis idem: et quia idem utrumque, ideo et ipse pater invisibilis, qua et filius, visibilis. quasi non expositio scripturae quae fit a nobis filio competat, patre seposito, in sua visibilitate. dicimus enim . et filium suo nomine eatenus invisibilem, qua sermo et spiritus dei, ex substantiae condicione iam nunc, et qua deus et sermo et spiritus dei visibilem autem fuisse ante carnem eo modo quo dicit ad Aaron et Mariam, Etsi fuerit prophetes in vobis, in visione cognoscar illi et in somnio loquar illi, non quomodo Moysi os ad os loquar illi in specie (id est in veritate) et non in aenigmate (id est non in imagine): sicut et apostolus, Nunc videmus tanquam per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. 7 Igitur cum Moysi servat conspectum suum et colloquium facie ad faciem in futurum (nam hoc postea adimpletum est in montis secessu, sicut legimus in evangelio visoni cum illo Moysen colloquentem), apparet retro semper in speculo et aenigmate et visione et somnio deum (id est filium dei) visum tam prophetis et patriarchis quam et ipsi adhuc Moysi: 8 Et ipse quidem dominus si forte coram ad faciem loquebatur, non tamen ut est homo faciem eius videret, nisi forte in speculo et in aenigmate. denique si sic Moysi locutus est dominus ut et Moyses faciem eius cominus sciret, quomodo statim atque ibidem desiderat faciem eius videre, quam quia viderat non desideraret? quomodo aeque et dominus negat videri faciem suam posse, quam ostenderat, si tamen ostenderat? aut quae est facies dei cuius conspectus negatur? si erat quae visa est—Vidi, inquit Iacob, deum facie ad faciem et salva facta est anima mea—alia debet esse facies quae si videatur occidit. 9 Aut numquid filius quidem videbatur— etsi facie, sed ipsum hoc in visione et somnio et speculo et aenigmate, quia sermo et spiritus nisi imaginaria forma videri non potest—faciem autem suam dicit invisibilem patrem? quis enim pater? num facies erit filii, nomine auctoritatis quam genitus a patre consequitur? non enim et de aliqua maiore persona congruit dicere, Facies mea est ille homo, et, Faciem mihi praestat? 10 Pater, inquit, maior me est: ergo facies erit filii pater. nam et scriptura quid dicit? Spiritus personae eius Christus dominus. ergo si Christus personae paternae spiritus est, merito spiritus cuius persona erat, id est patris eius, faciem suam ex unitate scilicet pronuntiavit. mira res plane an facies filii pater accipi possit qui est caput eius: caput enim Christi deus.



CAPUT 15.

1 Si hunc articulum quaestionibus scripturae veteris non expediam, de novo testamento sumam confirmationem nostrae interpretationis, ne, quodcunque in filium reputo in patrem proinde defendas. ecce enim et in evangeliis et in apostolis visibilem et invisibilem deum deprehendo sub manifesta et personali distinctione condicionis utriusque. 2 Exclamat quodammodo Ioannes, Deum nemo vidit unquam: utique nec retro: ademit enim temporis quaestionem dicendo deum nunquam visum. confirmat et apostolus de deo Quem nemo vidit hominum, sed nec videri potest: scilicet quia morietur qui videbit. idem ipsi apostoli et vidisse se Christum et contrectasse testantur. 3 Porro si ipse est Christus et pater et filius, quomodo et visus est et invisus? ad hanc diversitatem visi et invisi in unum conferendam qui ex diverso nobis argumentabitur recte utrumque dictum, visibilem quidem in carne, invisibilem vero ante carnem, ut idem sit pater invisibilis ante carnem qui et filius visibilis in carne. 4 Atquin si idem ante carnem invisibilis, quomodo visus etiam retro invenitur ante carnem? aeque si idem post carnem visibilis, quomodo et nunc invisibilis pronuntiatur ab apostolis, nisi quia alias quem et retro visum in aenigmate plenius visibilem caro effecit, sermo scilicet qui et caro factus est, alius quem nunquam quisquam vidit, nisi Pater scilicet cuius est sermo? 5 Denique inspiciamus quem apostoli viderint. Quod vidimus, inquit Ioannes, quod audivimus, oculis nostris vidimus, et manus nostrae contrectaverunt de sermone vitae. sermo enim vitae caro factus, et auditus et visus et contrectatus quia caro, qui ante carnem sermo tantum in primordio apud deum patrem, non pater apud semetipsum. nam etsi deus sermo, sed apud deum, quia ex deo deus, quia cum patre apud patrem. 6 Et vidimus gloriam eius tanquam unigeniti a patre, utique filii scilicet visibilis, glorificati a patre invisibili. et ideo, quoniam sermonem dei deum dixerat, ne adiuvaret adversariorum praesumptionem quasi patrem ipsum vidisset, ad distinguendum inter invisibilem patrem et filium visibilem superdicit ex abundanti, Deum nemo vidit unquam. quem deum? sermonem? atquin, Vidimus et audivimus et contrectavimus de sermone vitae, praedictum est. sed quem deum? scilicet patrem, apud quem deus erat sermo unigenitus filius, qui sinum patris ipse disseruit. 7 Ipse et auditus et visus, et ne phantasma crederetur etiam contrectatus. hunc et Paulus conspexit, nec tamen patrem vidit: Nonne, inquit, vidi Iesum? Christum autem et ipse deum cognominavit: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus, benedictus in aevum. ostendit et ipse visibilem dei filium, id est sermonem dei, quia qui caro factus est Christus dictus est. 8 De patre autem ad Timotheum: Quem nemo vidit hominum, sed nec videre potest; exaggerans amplius: Qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem ; de quo et supra dixerat: Regi autem saeculorum immortali invisibili soli deo; ut et contraria ipsi filio adscriberemus, mortalitatem accessibilitatem. quem mortuum contestatur secundum scripturas et a se novissime visum, per accessibilem utique lucem: quanquam et illam neque ipse sine periculo luminis expertus est, neque Petrus et Ioannes et Iacobus sine rationis et amentia, qui si non passuri filii gloriam sed patrem vidissent <essent> credo morituri ibidem: deum enim nemo videbit et vivet. 9 Si haec ita sunt, constat eum semper visum ab initio qui visus fuerit in fine, et eum nec in fine visum qui nec ab initio fuit visus, et ita duos esse, visum et invisum. filius ergo visus est semper et filius conversatus est semper et filius operatus est semper, ex auctoritate patris et voluntate, quia Filius nihil a semetipso potest facere nisi viderit patrem facientem - in sensu scilicet facientem. pater enim sensu agit, filius vero quod in patris sensu est videns perficit. sic omnia per filium facta sunt et sine illo factum est nihil.



CAPUT 16.

1 Nec putes sola opera mundi per filium facta sed et quae a deo exinde gesta sunt. pater enim qui diligit filium et omnia tradidit in sinu eius, utique a primordio diligit et a primordio tradidit. ex quo a primordio sermo erat apud deum et deus erat sermo, cui data est omnis potestas a patre in caelis et in terra, non iudicat pater quemquam sed omne iudicium tradidit filio, a primordio tamen: 2 Omnem enim dicens potestatem, et omne iudicium, et omnia per eum facta, et omnia tradita in manu eius, nullam exceptionem temporis permittit, quia omnia non erunt si non omnis temporis fuerint. filius itaque est qui ab initio iudicavit, turrem superbissimam elidens linguasque disperdens, orbem totum aquarum violentia puniens, pluens super Sodomam et Gomorram ignem et sulphurem dominus a domino. 3 Ipse enim et ad humana semper colloquia descendit, ab Adam usque ad patriarchas et prophetas, in visione in somnio in speculo in aenigmate ordinem suum praestruens ab initio semper quem erat persecuturus in finem. ita semper ediscebat et deus in terris cum hominibus conversari, non alius quam sermo qui caro erat futurus. ediscebat autem ut nobis fidem sterneret, ut facilius crederemus filium dei descendisse in saeculum <si> et retro tale quid gestum cognosceremus. 4 Propter nos enim sicut scripta sunt ita et gesta sunt in quos aevorum fines decucurrerunt. sic etiam adfectus humanos sciebat iam tunc, suscepturus etiam ipsas substantias hominis carnem et animam, interrogans Adam quasi nesciens, Ubi es, Adam? paenitens quod hominem fecisset quasi non praesciens, temptans Abraham quasi ignorans quid sit in homine, offensus reconciliatus eisdem, et si qua haeretici adprehendunt quasi deo indigna ad destructionem creatoris, ignorantes haec in filium competisse qui etiam passiones humanas et sitim et esuriem et lacrimas et ipsam nativitatem ipsamque mortem erat subiturus, propter hoc minoratus a patre modicum citra angelos. 5 Sed haeretici quidem nec filio dei deputabunt convenire quae tu ipsi patri inducis quasi ipse se deminoraverit propter nos, cum scriptura alium dicat ab alio minoratum, non ipsum a semetipso. quid si et alius qui coronabatur gloriam et honorem, alius qui coronabat, utique filium pater? 6 Ceterum quale est ut deus omnipotens ille invisibilis quem nemo vidit hominum nec videre potest, ille qui inaccessibilem lucem habitat, ille qui non habitat in manu factis, a cuius conspectu terra contremiscit montes liquescunt ut cera, qui totum orbem manu adprehendit velut nidum, cui caelum thronus et terra scabellum, in quo omnis locus, non ipse in loco, qui universitatis extrema linea est, ille altissimus, in paradiso ad vesperam deambulaverit quaerens Adam, et arcam post introitum Noe clauserit, et apud Abraham sub quercu refrigeraverit, et Moysen de rubo ardenti vocarit, et in fornace Babylonii regis quartus apparuerit—quanquam filius hominis est dictus? «et in imagine et speculo et aenigmate» scilicet et haec nec de filio dei credenda fuissent si scripta non essent, fortasse non credenda de patre licet scripta, quem isti in vulvam Mariae deducunt et in Pilati tribunal imponunt et in monumento Ioseph reconcludunt. 7 Hinc igitur apparet error illorum. ignorantes enim a primordio omnem ordinem divinae dispositionis per filium decucurrisse, ipsum credunt patrem et visum et congressum et operatum, et sitim et esuriem passum, adversus prophetam dicentem, Deus aeternus non sitiet nec esuriet omnino - quanto magis nec morietur nec sepelietur—et ita unum deum semper egisse, id est patrem, quae per filium gesta sunt. filium in patris, dicente ipso domino, Ego veni in patris mei nomine; item ad ipsum patrem, Nomen tuum manifestavi hominibus; condicente etiam scriptura, Benedictus qui venit in nomine domini—utique filius in patris nomine.


CAPUT 17.

1 […] 2 Et nomen patris Deus omnipotens, Altissimus, Dominus virtutum, Rex Israelis, Qui est. quatenus ita scripturae docent, haec dicimus et in filium compatisse, et in his filium venisse et in his semper egisse et sic ea in se hominibus manifestasse. 3 Omnia, inquit, patris mea sunt: cur non et nomina? cum ergo legis Deum omnipotentem et Altissimum et Deum virtutum et Regem Israelis et Qui est, vide ne per haec filius etiam demonstretur suo iure Deus <omnipotens> qua sermo Dei omnipotentis quaque omnium accepit potestatem, Altissimus qua dextera dei exaltatus sicut Petrus in Actis contionatur, Dominus virtutum quia omnia subiecta sunt illi a patre, Rex Israelis quia illi proprie excidit sors gentis istius, item Qui est quoniam multi filii dicuntur et non sunt. 4 Si autem volunt et Christi nomen patris esse, audient suo loco. interim hic mihi promptum sit responsum adversus id quod et de Apocalypsi Ioannis proferunt, Ego dominus qui est et qui fuit et venit, omnipotens, et sicubi alibi dei omnipotentis appellationem non putant etiam filio convenire: quasi qui venturus sit <non sit> omnipotens, cum et filius omnipotentis tam omnipotens sit quam deus dei filius.



CAPUT 18.

1 Sed hanc societatem nominum paternorum in filio ne facile perspiciant perturbat illos scriptura si quando unicum deum statuit, quasi non eadem et deos et dominos duos proposuerit, ut supra ostendimus. ergo quia duos et unum, inquiunt, invenimus, ideo ambo unus, atque idem et filius et pater. 2 Porro non periclitatur scriptura ut illi de tua argumentatione succurras ne sibi contraria videatur: habet rationem et cum unicum deum statuit et cum duos patrem et filium ostendit, et sufficit sibi. filium nominari ab ea constat: salvo enim filio recte unicum deum potest determinasse cuius est filius. non enim desinit esse qui habet filium ipse unicus, suo scilicet nomine quotiens sine filio nominatur. sine filio autem nominatur cum principaliter determinatur ut prima persona, quae ante filii nomen erat proponenda, quia pater ante cognoscitur et post patrem filius nominatur. 3 Igitur unus deus pater, et absque eo alius non est: quod ipse inferens non filium negat sed alium deum: ceterum alius a patre filius non est. denique inspice sequentia huiusmodi pronuntiationum, et invenies fere ad idolorum factitatores atque cultores definitionem earum pertinere ut multitudinem falsorum deorum unio divinitatis expellat, habens tamen filium, quanto individuum et inseparatum a patre, tanto in patre reputandum etsi non nominatum. 4 Atquin si nominasset illum separasset, ita dicens, Alius praeter me non est visi filius meus: alium enim etiam filium fecisset quem de aliis excepisset. puta solem dicere, Ego sol, et alius praeter me non est nisi radius meus: nonne denotasses vanitatem, quasi non et radius in sole deputetur? itaque praeter semetipsum non esse alium deum, hoc propter idololatriam tam nationum quam Israelis: etiam propter haereticos, qui sicut nationes manibus ita et ipsi verbis idola fabricantur, id est alium deum et alium Christum. 5 Igitur et cum se unum pronuntiabat filio pater procurabat, ne ab alio deo Christus venisse credatur sed ab illo qui praedixerat, Ego deus et alius absque me non est, qui se unicum sed cum filio ostendit cum quo caelum solus extendit.



CAPUT 19.

1 Quin et hoc dictum eius in argumentum singularitatis arripient: Extendi, inquit, caelum solus: quantum ad ceteras virtutes, solus, praestruens adversus coniecturas haereticorum, qui mundum ab angelis et potestatibus diversis volunt structum, qui et ipsum creatorem aut angelum faciunt aut ad alia quae extrinsecus, ut opera mundi, ignorantem quoque subornatum. 2 Aut si sic solus caelum extendit, quomodo isti praesumunt in perversum haeretici quasi singularis non admittatur sophia illa dicens, Cum pararet caelum ego aderam illi? et si dixit, Quis cognovit sensum domini et quis illi consilio fuit? utique praeter sophiam ait quae illi aderat. in ipso tamen et cum illo universa compingebat non ignorante quid faceret. Praeter sophiam autem Praeter filium dicit, qui est Christus sophia et virtus dei, secundum apostolum, solus sciens sensum patris: quis enim scit quae sunt in deo nisi spiritus qui in ipso est?—non qui extra ipsum. erat ergo qui non solum deum faceret, nisi a ceteris solum. 3 Sed et evangelium recusetur quod dicat omnia per sermonem a deo facta esse et sine eo nihil factum. nisi enim fallor et alibi scriptum est: Sermone eius caeli firmati sunt, et spiritu eius omnes virtutes eorum. et sermo autem, virtus et sophia, ipse erit dei filius. 4 Ita si per filium omnia, caelum quoque per filium extendens non solus extendit, nisi illa ratione qua a ceteris solus. atque adeo statim de filio loquitur: Quis alius deiecit signa ventriloquorum et divinationes a corde, avertens sapientes retrorsum et consilium eorum infatuans, sistens verba filii sui?—dicendo scilicet, Hic est filius meus dilectus, hunc audite. 5 Ita filium subiungens ipse interpretator est quomodo caelum solus extenderit, scilicet cum filio solus, sicut cum filio unum. proinde et filii erit vox, Extendi caelum solus, quia sermone caeli confirmati sunt. quia sophia in sermone adsistente paratum est caelum, et omnia per sermonem sunt facta, competit et filium solum extendisse caelum quia solus operationi patris ministravit. 6 Idem erit dicens, Ego primus, et in superventura ego sum, primum scilicet omnium sermo: In principio erat sermo, in quo principio prolatus a patre est. ceterum pater, non habens initium, ut a nullo prolatus, ut innatus, <primus> non potest videri: qui solus fuit semper, ordinem habere non potuit. 7 Igitur si propterea eundem et patrem et filium credendum putaverunt ut unum deum vindicent, salva est unio eius qui, cum sit unus habet et filium, aeque et ipsum eisdem scripturis comprehensum. si filium nolunt secundum a patre reputari ne secundus duos faciat deos dici, ostendimus etiam duos deos in scriptura relatos et duos dominos: 8 Et tamen ne de isto scandalizentur, rationem reddimus qua dei non duo dicantur nec domini sed qua pater et filius duo, et hoc non ex separatione substantiae sed ex dispositione, cum individuum et inseparatum filium a patre pronuntiamus, nec statu sed gradu alium, qui etsi deus dicatur quando nominatur singularis, non ideo duos deos faciat sed unum, hoc ipso quod et deus ex unitate patris vocari habeat.



CAPUT 20.

1 Sed argumentationibus eorum adhuc retundendis opera praebenda est si quid de scripturis ad sententiam suam excerpent, cetera nolentes intueri quae et ipsa regulam servant, et quidem salva unione divinitatis et monarchiae sonitu. nam sicut in veteribus nihil aliud tenent quam, Ego deus et alias praeter me non est, ita in evangelio responsionem domini ad Philippum tuentur, Ego et pater unum sumus, et Qui me viderit vidit et patrem, et Ego in patre et pater in me. 2 His tribus capitulis totum instrumentum utriusque testamenti volant cedere, cum oporteat secundum plura intellegi pauciora. 3 Sed proprium hoc est omnium haereticorum. nam quia pauca sunt quae in silva inveniri possunt, pauca adversus plura defendunt et posteriora adversus priora suscipiunt. regula autem omni rei semper ab initio constituta in prioribus et in posteriora praescribit, utique et in paucioribus.



CAPUT 21.

1 Aspice itaque quanta praescribant tibi etiam in evangelio ante Philippi consultationem et ante omnem argumentationem tuam. et in primis ipsa statim praefatio Ioannis evangelizatoris demonstrat quid retro fuerit qui caro fieri habebat: In principio erat sermo et sermo erat apud deum et deus erat sermo ; hic erat in principio apud deum; omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. 2 Nam si haec non aliter accipi licet quam quomodo scripta sunt, indubitanter alias ostenditur qui fuerit a principio, alias apud quem fuit: alium sermonem dei, alium deum—licet et deus sermo, sed qua dei filius non qua pater—alium per quem omnia, alium a quo omnia. 3 Alium autem quomodo dicamus saepe iam edidimus. quo alium dicamus, necesse est non eundem <non eundem> autem non quasi separatum, dispositione alium non divisione. hic ergo factus est caro, non ipse cuius erat sermo. huius gloria visa est tanquam unici a patre, non tanquam patris. hic unicus sinum patris disseruit, non sinum suum pater: praecedit enim, Deum nemo vidit unquam. 4
TERTULLIANI ADVERSUS PRAXEAN LIBER - CAPUT 13.