Vita Disibodi 29

CAPUT III. Subditorum erga sanctum veneratio, coenobii incrementa, vaticinium de secutura ejus destructione, obitus, odoris fragrantia, sepultura, et post eam curationes variae.



29 Plura quoque signa et miracula per eum facta sunt in caecis et claudis et in debilibus, ac in possessis a diabolo, et etiam in illis, qui de tempestate malorum humorum, sensus suos amiserant, qui et de longinquis, ac vicinis partibus ad ipsum deferebantur: qui et omnes per eum sanabantur; quoniam virtus Dei in ipso erat. Nam idem servus Dei, inter suos ut eremita vixit, quae vita radix vitae monachorum [Col. 1106B] est, quia homines conversationis illius, a saeculo per omnia abstracti, cum laude angelorum in solitudine vivunt, et vita eorum tam laboriosa est, quod etiam plurimi prae fragilitate, tam corporis quam animi, eam sustinere non possent, si ipsam improvide ac repente aggrederentur. In hac autem districtione beatus ipse Pater vivens, subditos suos ad omne opus bonum, doctrina et exemplo confortavit, ut homo qui ignem ardentem, valde ardere facit, fecit hoc; [et] ipsi alium magistrum, eo vivente, nec quaerebant nec volebant, praesertim cum ipsos ex praecepto ejus inter se haberent, qui eos ad rectitudinem conversationis suae absque offensione et murmuratione dirigerent.


30 Habitum autem monasticae religionis, quo [Col. 1106C] congregatio ejus utebatur, non susceperat [Note: [Col. 1105D] Ex his patet, nec monachum ord. S. Benedicti, nec abbatem fuisse S. Disibodum, quod supra etiam non semel monuimus.]; quoniam leniorem conversationem secundum Regulam beati Benedicti, quam ipse haberet, subditis suis indulserat, et hoc ideo fecit, ne, si illis in habitu similis foret, cum tamen duritiam rigoris sui in vigiliis, in jejuniis, atque in aliis carnis suae contrarietatibus deponere nollet, religioni eorum detrahere et vitam communem eorum destruere videretur. Sed miserrimo victu, quo corpus suum vix sustentabat, et aspero ac duro vestitu, sicut de terra sua peregrinando exierat, quoad vixit, frequenter usus est, imitans beatum Paulum, primum eremitam, eique consimiles, qui magis in silvis, quam in villis esse volebant. Divina quoque in officio altaris ex eo tempore, quo de sede sua expulsus est, usque [Col. 1106D] ad finem vitae suae, non secundum ordinem antistitum, sed secundum consuetudinem pauperum presbyterorum celebrabat [Note: [Col. 1106D] Hinc mirum videri non debet, si Rabanus ignoraverit episcopum fuisse.], nec in hoc ullam oppressionem mentis, sed laetitiam cordis habebat, passionem Christi imitando.


31 Spiritalem etiam Patrem, et defensorem, ut justum est, congregationi suae multoties praeponere laborabat, sed omnes, qui sub ipso erant, hoc fieri recusabant; quia non alium, praeter ipsum, patrem et doctorem habere volebant, dicentes, inspectores conversationis suae se quidem habere, [Col. 1107A] ipsum autem, ut eis in Domino sublimius luceret, quandiu viveret, nunquam immutarent. Quapropter de bono voto, quod in cordibus suis habebant, per plurimas provincias divulgati sunt, multique ad eos venientes, et consilia et auxilia de animabus suis ab eis quaerebant. Sed et plurimi, qui in provincia hac manebant, et qui in vicinitate praefati montis, cujus circulus longus et latus est, positi erant, propter suavissimum odorem et rumorem conversationis eorum, quidquid de praediis et de facultatibus habere poterant, vel sibi superesse sperabant, sancto et beato Disibodo absque omni retractione offerebant, atque villulas in praefata silva, hac et illac ad utilitatem illorum aedificabant.


32 Sanctus autem Dei, cum jam ibidem diu laborasset, [Col. 1107B] et cum jam viribus corporis prae nimiis laboribus fere defecisset, filiis suis tremendo, in spiritu praedixit, quod in hujusmodi prosperitate et securitate ut ad tempus sine offensione pervenerant, semper durare non possent; sed multas et magnas pressuras et tribulationes passuri essent, quia diabolus, quem in plurimam confusionem bene vivendo saepius derisissent, in magna irrisione, quam in populo se facere contendebat, eos quoque et posteros ipsorum perturbare maximo studio laboraret. Attamen eos pie et abundanter consolabatur, dicens: »Ego in suspiriis et dolore cordis mei, cum magno desiderio hactenus laboravi, ne tribulationem vestram, quandiu vivo in hoc saeculo, videam, quod etiam sic fieri in Domino confido. [Col. 1107C] Vos autem scitote quod post obitum meum, qui citius instabit (quoniam vires corporis mei jam in defectu sunt) et post tribulationes, quas passuri estis, novissima tempora vestra prioribus meliora et prosperiora erunt; ita quod in omnibus necessariis animae et corporis, tunc amplius, quam me vivente, vos et posteri vestri abundabitis.«


33 Quae verba cum illi audissent, in magno dolore cum lacrymis plangebant, quoniam finem illius imminere intelligebant. Et rumor iste in populum exivit, multosque ad videndum eum excitavit, unde ipsum audierunt, et se orationibus et sanctitati ejus commendaverunt; quibus ipse monita salutis et verba benedictionis dans, etiam filios suos et locum [Col. 1107D] cum sibi datum, eis commendabat, et ut haec attentius cordibus suis infigerent, finem etiam suum adesse, eos non celabat. Tunc illi terminum vitae ejus adesse audientes, lugubri voce plurimos gemitus dederunt, et quoad vixit, eum solito frequentius visitabant. Unde autem finem suum sciret, nemini aperuit, exceptis quibusdam paucis et religiosis viris, qui fere omnia secreta ipsius noverant, quibus et dixerat, quod et angelica ostensione ei manifestatus sit, et hoc caeteros celavit, qui cuncta opera sua, ne laude perirent, quantum potuit abscondit.

[Col. 1108A] 34. Cumque per triginta annos in praedicto monte Deo fideliter servisset, et fratribus suis quaeque necessaria praesentis vitae ad plenum subministrasset, plus labore quam senio jam fessus, aegrotare coepit quia vires corporis ejus omnino defecerant, et mox, convocatis omnibus fratribus, Patrem eis praenominavit, quem etiam, dum adhuc viveret, tunc primum ipsis petentibus, praefecit, cui et omnia, quae ad eumdem locum pertinebant, commisit; quoniam in ante transactis temporibus, Patrem se praeponi recusaverat, quia eumdem sanctum in omnibus ut Patrem semper secuti fuerant. Sed et locum sepulturae suae eis ostendit, et ne in excellenti loco, sed in humili umbraculo oratorii sui, in quo Deo solitarius servierat, ipsum sepelirent [Note: [Col. 1107D] Horum verborum sensum sic retulit jam dicta tabella aeri incisa: »In humili loco oratorii, ubi Deo solitarius servivi, sepelite me.«], effusis gemitibus [Col. 1108B] et lacrymis rogabat. Quod illi se ita implere flendo in magnis doloribus promittebant. Dolentes quoque, omnia bona opera et doctrinam ejus, singillatim dinumerabant: ac amare plangendo, clamabant: Heu heu! quid erit de nobis, cum te defensorem ac consolatorem corporum et animarum nostrarum perdemus [Note: [Col. 1107D] Ista autem sic reddita sunt: »O Pater! quid erit, cum te pastorem perdemus?«]. Et quemadmodum sitiens cervus fontes aquarum desiderat, sic et ipsi eum diutius habere desiderabant, quod prius prae gaudio, quod cum eo frequenter habebant, cordibus suis infigere non poterant.


35 Denique ingravescente dolore, iterum convocatis fratribus, suum finem instare, ut potuit, eis innotuit; et post multos labores, post multasque tribulationes, octogesimo primo aetatis suae anno, [Col. 1108C] octavo Idus Julii, terminum vitae praesentis accepit. Dominoque, cui fideliter servierat, spiritum illis adstantibus reddidit. Quo migrante, suavissimus odor balsami, et velut odor myrrhae et thuris ac omnium aromatum, statim subsecutus est, ac plurima signa ibi facta sunt. Per totam autem provinciam illam fama citissime volabant, beatum Disibodum de hac vita migrasse, unde maxima multitudo hominum, ad exsequias ejus properans, cupiebat et sepulturae ejus interesse, et signa, quae Deus ibi faciebat, videre. Suavissimus autem odor, qui, eo migrante, apparuerat, usque ad tricesimum migrationis ejus diem, circa sepulcrum ipsius durabat, in quibus etiam diebus homines septem, a malignis spiritibus obsessi, triginta quoque claudi multique caeci et surdi, [Col. 1108D] atque alii quamplurimi, variis languoribus fatigati, sepulcrum ejus tangentes, per gratiam Dei veraciter sanati sunt.


36 Et quoniam haec singula multa erant, et quia homines temporis illius signa pro consuetudine habebant, cordibus suis insolentius infigebant [Note: [Col. 1108D] Vult dicere, opinor, tam frequentia fuisse miracula, ut iis insolentius exsultarent homines, eaque sensim vilipenderent, ut ex sequentibus satis colligitur.]. At populus ille cernens, dicebat: »Deus majora signa et plura miracula post mortem beati hujus, quam eo vivente, nobis ostendit; quapropter etiam confidimus, quod per merita ipsius ab omnibus periculis [Col. 1109A] nostris ernamur.« Sed quia de his signis, quae tunc ibi facta sunt, et quae postmodum ibi per gratiam Dei in omnibus fiebant, multi plus et negligentius, quam debebant, gaudebant; idcirco Deus ea ad castigationem eorum subtrahebat. Spiritus enim sanctus non vult, ut homo, in miraculis quae, ab ipso sunt, glorietur; sed ut tremenda laude, illi soli, qui potestatem ea faciendi habet, gloria attribuatur. Deus quippe opera sanctorum suorum ita distinguit, ut etiam creaturas constituit; sic videlicet, quod quibusdam bona opera et sanctitatem absque signis concedit, quibusdam autem bona opera, et etiam magna miracula attribuit, et aliis per gratiam suam dat, ut per bona exempla eorum multi ad eum convertantur: quemadmodum etiam solem [Col. 1109B] (in diem), et lunam ac sidera in noctem in tempora discernit.


37 Totum quoque circulum orbis cum volatilibus et reptilibus, caeterisque animalibus crescentibus replevit, ita quod ille nullo modo in ulla necessitate vacuus est, unde et quaelibet ad officia sua monet in monasterio illo, quod ad hominem pertinet: Una enim quaeque creatura in genere suo multiplicatur, sicut Deus illi in prima constitutione praecepit; sed quae irrationabilis est, homini ministrando succurrit, quoniam paterfamilias qui homo est, domum suam sine adjutorio et ministerio regere non potest; Deus autem solum hominem, ex rationabili et vivente anima vivere fecit, quapropter [Col. 1109C] spiramen ipsius non defecit, sicut nec rami arboris deficiunt, quia Deus illi scientiam infudit, ita quod cogitando, quae vult dictat, et quod in mente habet, quod postea clamanti voce, et rationabili verbo multiplicat, ut etiam folia in arbore multiplicantur.


38 Irrationabilis vero creatura scientiam rationabilitatis non habet, et ideo ventosa est, et praeterit; homo autem rationabilis existens per scientiam utilitatem cognoscit, et illam diligit, ac eam ad se trahit, atque in eadem scientia quid malum, et quid nocivum sit, videt, et illud timet et fugit; ac se ab illo custodit, et in his duobus, timore scilicet et amore, quos in scientia boni et mali habet, se ubique regit, velut etiam avis cum duabus alis volat. [Col. 1109D] Ipse namque solus ad imaginem et similitudinem Dei formatus est, quoniam Deus eum, ut secundum ipsam operaretur creavit: unde ubi conscientia sua ad bonum se erigit ibi per gratiam sancti (Spiritus) adjutorium sibi occurrit. In hac etenim distinctione, ut praedictum est, Deus omnes creaturas posuit, et quia hominem ad imaginem et similitudinem suam fecit, ideo plenam scientiam illi prae omni mortali creatura dedit.


39 Et quoniam caro ipsius finem ac defectum habet, idcirco anima ejus bonum perficere non nisi ab illo, qui sine fine est, habere potest. Qui autem perseveraverint in bono usque in finem, hi in coelum ad Deum ascendunt, ibique cherubin omnia bona [Col. 1110A] opera eorum ante thronum Dei dinumerat, et tunc etiam facies Dei illa, velut purissimum aurum, et velut pretiosissimos ac nobilissimos lapides, inspicit. Quapropter omnis coelestis harmonia canticum novum super illa decantat, et sic Spiritus sanctus in operibus sanctorum nova semper facit. Sed qui in malo perseveraverint, hi perditos angelos imitantur, qui ob nequitiam suam a gloria coeli ceciderunt; et sic per squalidas vanitates mercedem aeternae vitae amittunt.


40 Deus etenim homini plenam scientiam rationabilitatis, ut praedictum est, immisit, quoniam praevidit, et quod homo per illam diabolum superare posset, quia homo per bonam scientiam, malum, et per malam, bonum scit; et ideo victoriosissimo [Col. 1110B] bello adversus eumdem antiquum hostem praeliatur, quatenus eum vincat, et ut locum, quem ille perdidit, possideat; quod nullatenus, nisi plenam scientiam haberet, facere posset; quoniam quod homo cognoscendo scit, ab hoc se vix continere potest, quin per electionem se ad illud interdum vertat. Quod si obscurae tenebrae in cor hominis ascenderint, ita quod homo in carne sua sapit, quod peccare potest; et si tunc peccatum elegerit, et in illo impoenitens perseveraverit, illi assimilabitur, qui a claritate luminis recessit, quatenus desideria tenebrosae proprietatis suae impleret; propter quod et gehennales poenae exortae sunt.


41 Beatus autem facere desiderat, quod in carne [Col. 1110C] sua non sapit, et adjutorium a Spiritu sancto postulat, ut in speculum sanctitatis aspiciat. Et ut homo faciem suam in saeculo, in quo tamen non est considerat, et quod indignum ibi viderit, quantum potest emendat, sic beatus per fidem bona opera operari hoc modo, ad confusionem diaboli, contra carnem suam desiderat; et quod caro ei non addicit, operatur; ac ita per durissima et fortissima bella se ipsum cum voluntatibus suis exsuperans, charitatem, quam perditi angeli habuerant, possidebit. Deus namque creaturas ita constituit, quod homo opera sua cum illis compleat; unde etiam quosdam homines hoc modo imbuit, quod sancta aedificia construant, et quod ad serviendum Deo alios colligunt, quos tamen plurimas et varias vicissitudines [Col. 1110D] ipse Deus multoties, secundum voluptates suas, permittit; quae omnia tolerat, nec tamen statim illis ultionem suam immittit. Ubi autem Spiritus sanctus in aedificiis et in hominibus aedificat, etiamsi illi negligenter in peccatis vixerint, si quis ibi per contumaciam perversitatis suae destructionem fecerit, ignis Spiritus sancti illum festinanter in zelo, et in judicio suo exurit [Note: [Col. 1109] Quo vergat, aut quo huc adductum fuerit longum istud parergum, fallor, si quis satis perspiciat.].




CAPUT IV. Monachorum dispersio, reditus: sacri corporis per S. Bonifacium translatio; ruina monasterii ejusque casus et vicissitudines.



42 Hoc modo Spiritus sanctus in praefato loco etiam operatus est, ubi beatus Disibodus in bonis [Col. 1111A] operibus Deo servierat; et ubi ipse ex hac vita migrans, felicem spiritum Domino reddiderat. Nam post transitum ejus, quibusdam annis transactis, magna pressura bellorum omnem praedictam provinciam occupavit: ita quod quidam, tyrannica rabie supervenientes, partes et terras Rheno circumquaque contiguas, cum eadem provincia devastabant; quo horrore et timore habitantes in eis perterrti, quocunque poterant, fugerunt. Principes autem supradictae provinciae cum reliquo populo, praefatum montem altum et inexpugnabilem scientes, cum multa festinatione, antequam ab hostibus occuparetur, nolentibus fratribus ibidem Deo famulantibus, super eum fugerunt, ac firmis eum muris munientes habitacula in eo fecerunt, confidentes, [Col. 1111B] quod tam per merita beati Disibodi, quam per munimenta ejusdem montis, a praedicta crudeli tyrannide eruerentur.


43 Prae multitudine autem, et inquietudine hominum illorum qui ipsum montem occupaverant, congregatio fratrum inibi Deo famulantium, in quiete manere, et Deo in rectitudine servire non valebant, et ideo consilio et rogatu eorumdem principum et hominum in longinquas regiones iidem fratres se diviserunt (quia promittebant eis, quod post tribulationes et labores istos, honorifice eos reducerent) exceptis quibusdam paucis et perfectis viris, qui ad tumbam beati viri, videlicet patroni sui, ut eam in honore servarent, se contulerunt, [Col. 1111C] qui etiam perfectionis erant tantae, quod nec de vita sua quidquam curabant. Supradicta vero afflictio [Note: [Col. 1111D] De hac prima monachorum e monte suo migratione hic confuse descripta atque item de secutis aliis casibus, in primo Commentarii paragrapho satis dictum est. Item de elevatione sacri corporis per S. Bonifacium, aliisque translationibus, [Col. 1112D] ut hic frustra sit plures adnotationes congerere.], non per multa tempora annorum durabat, sed provincia haec a tyrannide incursantium inimicorum per adjutorium Dei liberabatur. Quo facto, ii, qui eumdem montem occupaverant, pollicitationis suae recordantes, timorem quoque Dei intuentes, fratres supradictae congregationis, ubicunque poterant, investigabant, et eos cum magno honore reducebant, atque omnia, quae ibi congesserant, et quae ibi aedificaverant, cum majoribus facultatibus, amplioribusque allodiis, quam prius illi habuissent, eis contulerunt.


44 Unde factum est, quod secundum verba beati Disibodi, quae vivens praedixerat, novissima tempora [Col. 1111D] eorum prioribus meliora et prosperiora post obitum ipsius, ac post tribulationes eorum fierent, quam prius fuissent: ita quod etiam ex longinquis regionibus quamplurimi, tam spirituales quam saeculares, illo venirent, et consilia ac auxilia, tam animarum quam corporum, ab eis peterent et acciperent. Sed Deus beatos homines istos, propter negligentias suas toties purgavit, quoties delinquebant; quemadmodum et tunc fecit, quando de signis et miraculis, quae per merita praedicti Patris [Col. 1112A] sancti facta sunt, pius et negligentius, quam deberent, gaudebant, unde et amodo tanta frequentatione non apparebant, ut prius apparere solebant. Ubi autem opera Spiritus sancti videntur et cognoscuntur, sed tamen in ostensionem ducuntur, illic idem Spiritus sanctus usque ad novissimum quadrantem judiciali poena eamdem offensionem examinavit.


45 Cumque ad sepulcrum beati hujus Patris signa et miracula fieri cessassent, cum tamen posteri ejus multis annis transitum ipsius ad Deum religiose conservarent, tandem illi cum suspiriis intra se gementes, divino nutu recordati sunt, quod peccatis suis exigentibus, Deus manum suam in prodigiis miraculorum ibi subtraxisset, et quod ea non nisi [Col. 1112B] interdum, ob memoriam ejusdem sancti, ostenderet, seque accusantes, ad invicem dixerunt: Quid facimus in negligentia torpentes, quod hunc sanctum Dei non veneramur, cum plurima miracula et bona propter merita ipsius fecerit nobis Deus? Itaque majores natu ejusdem provinciae et sapientes quosque adeuntes, consiliumque ab eis accipientes, eum consensu et auctoritate Bonifacii, Moguntinae sedis antistitis, tempus et diem praefixerunt, quo ossa beati Disibodi elevarent, diemque hunc per omnem populum ejusdem terrae divulgarent. Et cum dies praefixus advenisset, multitudoque populi accurrisset, praesente praefato antistite, sepulcrum sancti viri adeuntes, cum magna veneratione [Col. 1112C] ossa cineresque ejus sustulerunt, eaque de umbraculo oratorii, in quo tumulata fuerant, in monasterium, pene versus occidentem ejusdem montis constructum, cum hymnorum laudibus magnisque populorum vocibus, post plurimos migrationis ejus ad Dominum annos, transferebant, et in loco ad hoc praeparato honorifice condebant.


46 Sed Deus, qui occulta novit, iterum merita sancti sui inibi manifestavit, ita quod in eodem die, interim dum haec fiebant, quidam hydropicus aliique infirmi, diversa infirmitate gravati, curati sunt: et quod gravius, suavissimus odor, qui in transitu ejus apparuerat, tota die illa iterum mira fragrantia appareret; unde factum est, quod populus ejusdem provinciae, diem annualem, quo haec facta sunt, [Col. 1112D] diemque migrationis ejus ad Dominum ad sepulcrum ejus venientes, cum magna veneratione precum et oblationum, deinceps frequentarent [Note: [Col. 1112D] Expresse hic notat S. Hildegardis duplicem festivitatem; at quod mirere, ne quidem diem signat, quo prima ista elevatio facta, ejusque memoria celebrata fuerit.]. Fratres itaque supradictae congregationis per plurimos annos in pace vivebant, et Deo beatoque Disibodo sine offensione in quiete serviebant: ita quod populus eos valde amabat, et beatificabat, et quod eis cum adjutorio et rebus suis ubique aderat; et propterea locupletes ac divites in multis facultatibus facti sunt.

[Col. 1113A] 47. Denique, plurimis curriculis plurimorum annorum et regum transactis, maxima praelia cum provincialibus praefatae religionis iterum exorta sunt. Quapropter majores natu cum principibus ejusdem terrae imperatorem, scilicet Carolum Magnum, qui eo tempore Romanum imperium susceperat, adeuntes, dixerunt, non decere, quod ii, qui spiritui et non carni, Deo et non mundo servire deberent, divitias et pompas saeculi in superfluitate possiderent, velut illi facerent, qui in Monte sancti Disibodi essent, cum ipsi praeliis et angustiis oppressi, divitias et facultates non haberent, unde regno servire et sibi prodesse valerent. Quorum verba imperator sapienter suscipiebat, sapienterque dissimulabat, dicens quod ipse fratribus illis, nec allodia, [Col. 1113B] nec alias facultates, quas ipsis fideles contulissent, ulla ratione abstraheret. Quod responso accepto, illi ab incepta intentione se continebant.


48 Hoc itaque imperatore defuncto, aliisque quamplurimis temporibus sibi succedentibus, item tyrannis crudelium bellorum exorta est, quae tanta crudelitate invalescebat, quod etiam quaedam civitates Rheno adjacentes, per easdem oppressiones dirutae sunt. Quapropter nobiliores supradictae provinciae, qui erant de progenie praedictorum principum Moguntiae sedis praesule sibi conjuncto, imperatorem, qui eo tempore imperium tenebat, et ipsi adierunt, et supradictam querelam, acrius clamando, faciebant, dicentes se nullam copiam facultatum [Col. 1113C] habere, unde et imperio servire, et vitam suam defendere possent: quoniam illi, qui in Monte S. Disibodi habitarent, allodia sua et parentum suorum possiderent; et se ignorare, unde hoc esset. Quibus idem imperator auditis, assensum praebuit, caeterisque principibus ac judicibus convocatis, quasi sub judicio, volens inquisivit, qua traditione et confirmatione tam longe et tam late possessiones allodiorum fratribus collatae fuissent.


49 Sed illi imperatorem intelligentes, et invidia malitiaque excaecati, multa falsa et injuste composita testimonia protulerunt, et praedictos fratres, possessiones illas, quas plurimis temporibus sine querela possiderant, injuste et absque imperiali sententia et concessione habere dicebant. Quapropter [Col. 1113D] judicio judicum, injuste judicantium, imperiali sententia data, acceptaque ab eodem imperatore licentia, supradictae querelae proclamatores, una cum praefato pontifice, qui praecipuus invasionis hujus auctor erat, possessiones et allodia, quae ad Montem beati Disibodi spectabant, ejusdemque montis terminum, divina ultione annuente, crudelissima invasione et abstractione disturbant. Qua persecutione et incommoditate fratres inibi habitantes perturbati et consternati, ac omnino denudati, bellorumque instantium horrore perterriti, eumdem montem, planctu magno ejulantes reliquerunt, atque ad aliena loca, quocunque poterant, se contulerunt.


50 Quibus abeuntibus, ne spem redeundi haberent, per praefatos invasores habitacula eorum [Col. 1114A] etiam ad solum diruta sunt, excepto sanctificato loco, in quo ossa praedicti sancti post translationem ipsius humanata fuerant. Sed tamen ne idem locus divino officio penitus desolatus remaneret, qui auctores destructionis hujus fuerant, sacerdotem unum, qui populum in vicino habitantem regeret, ipsi praefecerunt, cui et victum et vestitum vix sufficienter, de beneficiis ad eumdem locum pertinentibus, designabant; sicque locus iste in hujusmodi desolatione diu permansit. Denique post multa curricula annorum, quidam prius et nobilis vir comesque praefatae provinciae, Liuthardus nomine, saeculo quidem deditus, plurimis divitiis circumdatus, praedictum montem altum et pulchrum desolatumque videns, per divinam gratiam compunctus, suspiravit, et [Col. 1114B] propter gloriam sanctae Trinitatis, et ob memoriam sancti Disibodi, tres sacerdotes ibidem Deo servire disponens, sufficientiam necessariorum praesentis vitae ipsis de facultatibus suis instituit.


51 Sed et postea, aliis quibusdam annis revolutis quidam Moguntinae sedis archiepiscopus, pius, humilis, contritusque corde, eumdem montem ascendens, genuaque sua ad tumbam beati Disibodi suppliciter inclinans, de possessionibus, eidem sancto injuste ablatis, se magnum divitemque factum, vehementer indoluit, votumque Deo faciens, ad numerum duodecim apostolorum canonicos ut ibidem Deo, praefatoque patrono die noctuque servirent, disposuit; quibus etiam de allodiis, ad eumdem [Col. 1114C] locum pertinentibus, quantum potuit resignari fecit. Sicque purgatio divina paulatim flagella sua aliquantum retraxit; sed tamen hoc nondum ad plenum perfecerat. Itaque cum Spiritui sancto in secreto suo deinde placuisset, quemdam ad saeculum prudentem virum, qui etiam Moguntinae sedi praeerat, inspiravit, eumque sitire fecit, quatenus locus saepe praenominatus, fulgorem, quem in primo ortu suo susceperat, reciperet. Hic namque ut prudens paterfamilias fecit, qui filiis suis cum charitate substantiam suam divisit; canonicos in supradicto monte manentes ad alia loca sibi convenientia benigne posuit, atque religiosos viros, qui in magna disciplina secundum Regulam beati Benedicti viverent, et in quibus omne bonum, sancte vivendo, [Col. 1114D] perficeretur, ibidem restituit.


52 Quo facto, eos in amplexione cordis sui inspexit, ut et in largitate beatus vir, eleemosynas de substantia et de facultate, quas possidebat, secundum quod potuit, eis ministravit. Congregatio itaque et plurima flagella, tunc et postmodum, illic divina permissione patiebatur; sicut et illi, qui prius ibidem erant, multoties passi sunt, quemadmodum et nunc ibi in flagellis Dei multoties fit, et ut postmodum erit, cum eadem inibi habitantes promeruerint. Plurimae autem stultae fabulationes de omnibus praedictis causis per varietates multarum vicissitudinum in populo discurrunt et narrantur, quae Spiritus sanctus non colligit; et ideo velut stipula dissipantur; sed haec, quae prolata sunt, [Col. 1115A] per Spiritum sanctum, ad gloriam nominis ipsius ad memoriamque praefati patroni, atque ad castigationem audientium hominum, veraci revelatione manifestata sunt: unde nec eis de prioribus opinionibus quidquam addendum est; ne verba illius, qui Est, in subsannationem ducantur.


53 Quapropter etiam considerandum est, quid Deus a primo homine hucusque in hominibus operatus sit. Cum enim Adam primum lapsus sit de paradiso peregrinatus est; et quoniam ipse per vilem creaturam cecidit, ideo etiam Deus creaturas sibi offerre [an non offerri?] volebat, quemadmodum infans primum lacte nutritur. Postquam autem Filius Dei humanitatem induit, seipsum Patri sacrificium obtulit, et os hominis ad cibum justitiae aperuit, [Col. 1115B] sicut etiam puer pascitur. Sed cum idem Filius Dei coelos ascendit, igne Spiritus sancti homines replevit, eosque cum vitiis et concupiscentiis pugnare, et sic seipsos Deo sacrificium facere docuit: ita quod etiam secundum coelestem harmoniam vivere elegerunt, velut spiritales homines faciunt, qui se ipsos et mundum propter amorem Dei reliquerunt; et ut etiam alii boni homines facere student, qui in ardenti desiderio secundum donum Spiritus sancti, fortem continentiam aggrediuntur; quemadmodum [Col. 1116A] homo in perfecta aetate per se ipsum escam capit.


54 Sic Deus et hic fecit, quoniam vacillantem opinionem abstulit, et veritatem fiducialiter incedentem prodire jussit. Idem itaque Deus istos, qui in praedicto loco manebant et manent, ut praedictum est, saepius purgavit, sicut et alios quamplurimos saepius castigavit, ita tamen quod ex toto non deseruit, quemadmodum Israel fecit, qui cum bonum incepissent, propter multas vanitates, quas deinde perpetrabant, plurimas persecutiones passi sunt, et qui etiam in malitioso tempore requirentur, et sic per omnia non peribunt. Nunc autem laus Deo sit, qui contra antiquum serpentem semper praeliatur, ita quod omnem rugam peccati usque [Col. 1116B] ad consummationem saeculi purgavit, ubi et omnis constitutio fidelium suorum pleniter apparebit, in eam primum ordinavit: et tunc antiquus hostis ad plenum confundetur, quia nec sibi, nec aliis prodesse, nec gloriam ulli dare poterit. Verba itaque haec vera sapientia protulit: Ego autem paupercula, in lecto aegritudinis meae jacendo, haec omnia vidi et audivi, et scribere coepi et finivi; sed Deus potestatem habet, me a lecto erigere, si sibi placuerit. Amen.








Vita Disibodi 29