Thomae Aq, in Psalmos Psa.43 Num.2


Numerus 3


Non enim. In praecedenti versu psalmista posuit spem repulsionis hostium; hic autem rationem dictorum ostendit, scilicet quod dixit, in te inimicos nostros, et ideo ostendit quod non sperat in seipso: quia, neque in arcu. Nam1S 2, dicitur: arcus fortium superatus est. Item non sperat etiam in gladio: unde, et gladius meus non salvabit me: ps. 36: gladius eorum confringatur. His enim duobus pugnatur: scilicet arcu ad distantes: unde per arcum designatur astutia hominis per quam homo in futuro sibi providet; quasi dicat: non spero in mea providentia. Gladio pugnatur ad propinquos: in quo designatur potentia; quasi dicat: nec in potentia mea spero, sed in te. Unde habes hanc spem? Ex Deo.
Et ostendit per experientiam. Salvasti enim nos ex affligentibus nos: vel in praesenti: quia etsi corporaliter nobis noceant, spiritualiter tamen nocere non possunt; vel in futuro. Sancti dupliciter affliguntur: quandoque in corporalibus, verbis vel factis 1S 1: affligebat quoque eam aemula ejus. Quandoque affliguntur spiritualiter, quando peccant illi qui habitant apud eos.
Et ab his afflictionibus liberantur a Deo.
Et odientes nos confudisti, dum non possunt consequi contra nos intentum suum: et confunduntur hic, et confundentur in futuro Is 41: ecce confundentur et erubescent omnes, qui pugnant adversum te.



Numerus 4


In Deo. Hic ponitur gratiarum actio.
Et primo ponit laudem, qua ipsi laudabuntur. Secundo ponit laudem, qua ipsi laudabunt: nam in prima laudabunt et laudabuntur: ideo dicit, tota die, idest aeternitate: et haec laus est sancta, quia non est in seipsis, sed in Deo: hier. 17: laus mea tu es: ps. 150: laudate Dominum in sanctis ejus. Item erit continua, quia, tota die, aeternitatis: ps. 83: melior est dies una in atriis tuis super millia: laudabuntur dico a Christo Mt 10: qui me confessus fuerit, coram hominibus confitebor etc. Idest laudabo eum, coram patre meo. Hieronymus habet, in Deo laudabunt, quia sancti in patria laudabunt Deum considerando bonitatem ejus, et confitebuntur gratias agentes de beneficiis.



Numerus 5


Nunc autem. Hic ponit adversitatem sanctorum novi testamenti.
Et primo ponit adversitatem quam patiuntur. Secundo ponit eorum patientiam et firmitatem, ibi, haec omnia venerunt super nos. Circa adversitatem autem sanctorum primo tangit adversitatis causam: scilicet subtractionem divini auxilii. Secundo tangit ordinem, ibi, avertisti nos. Sanctus homo tria habet in Deo: scilicet confugium: ps. 89. Domine, refugium factus es nobis Pr 18: turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur. Secundo habet in Deo gloriam: ps. 3: tu es gloria mea. Tertio ipsum auxilium: ps. 120: auxilium meum a Domino. Quandoque autem in exterioribus videtur quod homo non habeat in Deo refugium: et ideo dicit, nunc autem repulisti nos: quia olim eras refugium: et hoc, inquantum non defendis nos ab impellente: thre. 2: repulit Dominus altare suum: non tamen quantum ad interiora repulit, quia non repellet Dominus plebem suam, ps. 94. Item non es gloria mea, quia, confudisti nos, videris nos in exterioribus confundere, quando sustines nostram confusionem. Item solebas consiliari et auxiliari: sed modo non facis, quia, non egredieris Deus in virtutibus nostris.
Et loquitur ad modum ducis. Consuetudo erat in veteri testamento, quod quando Deus auxiliabatur populo pugnanti, tunc Deus egrediebatur ante populum: habac. 3: egressus es in salutem populi tui etc.. Hoc autem non signat motum localem in Deo, sed processum providentiae ejus ad exteriora. Nunc autem non egreditur Deus, dum permittit nos succumbere hostibus.
Et hoc facit ut abducat nos a terrenis, quia si semper esset prosperitas in rebus temporalibus, homo serviret Deo pro eis.
Et si hoc esset intentio nostra, frustraretur in istis. Ut ergo amor noster non sit mercenarius, et intentio nostra non referatur ad corporalia, subtrahit hoc suis amicis.



Numerus 6


Avertisti. Hic ponitur ordo adversitatis sanctorum virorum, quantum ad duo: scilicet quantum ad consolationem quam non habent, et quantum ad afflictionem quam patiuntur. Homines qui vadunt ad bellum, fugiunt, capiuntur, occiduntur, disperguntur, et venduntur. Quantum ad primum dicit: avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, idest fecisti nos fugere Dt 28: per unam viam egredieris contra eos, scilicet inimicos, et per septem fugies. Hoc maxime pertinet ad sanctos martyres, quia in persecutione aliqui non valentes sustinere, aversi sunt a fide: 2 pet. 2: melius erat eis viam justitiae non cognoscere, quam post cognitionem retrorsum converti. Aliqui fugiebant Mt 10: si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Quantum ad secundum dicit, et qui oderunt nos diripiebant sibi: tob. 3: traditi sumus in direptionem Is 42: ipse autem populus direptus, et vastatus est. Hoc etiam contingit sanctis: quia aliqui direpti sunt a diabolo, scilicet qui negaverunt fidem: item aliqui capti ab hostibus qui fugiebant. Quantum ad tertium dicit, facti sumus opprobrium: et hoc quia occiderunt nos corporaliter. Quantum ad quartum dicit, et in gentibus dispersisti nos, quia ad litteram judaeis sic accidit Dt 28: dispergemini in omnem ventum etc. Similiter sancti martyres dispersi sunt. Quantum ad quintum dicit, vendidisti populum tuum sine pretio: quia ita occisi sunt martyres sine pretio, scilicet magno. In quo ostenditur quod habebantur viles;Is 52: gratis venumdati estis, et non fuit multitudo in commutationibus eorum. Hieronymus habet, non foenerasti. Foenerator dat modicum, et accipit multum; quasi dicat: non multi sunt qui lucrati sunt ibi, quia pauci tunc conversi fuerunt; unde plures mortui quam converterentur. Vel, non fuit multitudo, aliorum qui in morte illorum psallerent Deo: thre. 1: viae sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem.



Numerus 7


Posuisti. Supra psalmista posuit oppressionem sanctorum; hic vero ponit eorum vilificationem: et primo ponit vilificationem, quam exterius passi sunt. Ostendit secundo, quid ex hoc efficitur in corde, ibi, tota die verba mea. Circa primum ponit processum vilificationis ex parte vilitatis hominum, et ex parte vilitatis rei. Ex parte vilitatis hominum est, quod primo dicitur alicui opprobrium, scilicet quod est latro vel adulter. Secundo patitur hoc in derisionem. Tertio crescit in fabulam, idest in infamiam. Ex parte personarum, quia primo a suo socio; secundo transit ad alios, tertio divulgatur.
Et hoc dicit quantum ad primum, facti sumus opprobrium vicinis nostris, idest fratribus et consanguineis; quia sancti vocabantur sacrilegi, homicidae, vel alia hujusmodi.
Et haec illusio fit nutu: unde dicit, subsannationem.
Et verbo; unde dicit, et derisum. Subsannatio est, quando rugato naso deridet aliquis. Derisio, quando cum ludo, vel laetitia loquitur quae ad vituperium pertinent: jer. 20: factus sum in derisum; tota die omnes subsannant me.
Et dicit, his qui in circuitu nostro sunt, quasi, non solum vicinis, sed jam ad alios devoluti sumus in vituperium et opprobrium nostrum. Sic etiam sancti martyres fuerunt ab omnibus derisi 1Co 4: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus. Quantum ad tertium irridentur: quia homines loquuntur de eis ut cantant; unde dicit, posuisti nos in similitudinem gentibus. Quando malum infertur alicui, vertitur in parabolam, et dicitur, ita accidat tibi sicut tali.
Et sic qui male tractatur, ponitur in opprobrium. Forte aliqui dicebant, sic contingat tibi sicut laurentio, et aliis: et ideo dicit, posuisti nos in similitudinem gentibus, idest in exemplum mali et opprobrii: job 17. Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis: 1R 9: erit domus ista in exemplum. Item fit hoc facto et nutu; unde dicit, commotionem capitis in populis Mt 27: praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua: ps. 21: locuti sunt labiis, et moverunt caput. Vel, posuisti, idest in similitudinem Christi, idest hoc nobis pati fecisti, quod Christus passus est; quasi dicat: sicut gentes moverunt Christo capita sua blasphemantes, ita fecerunt nobis.



Numerus 8


Tota die. Hic agit quid ex exteriori opprobrio nascatur in corde.
Et primo ponit verecundiam. Secundo subdit causam, ibi, a voce. Primo ponit verecundiam, et dicit, tota die verecundia mea contra me est, idest continue est in conspectu meo. Vel, contra me, idest contra id quod debetur mihi, scilicet honor qui debetur virtuosis. Verecundia, secundum Philosophum, est timor de turpi. Est autem turpitudo duplex. Prima secundum veritatem; et haec est turpitudo peccati: et verecundia de tali non cadit in virtuosos, quia non habent in se conscientiam de peccato de quo verecundari possint: sed cadit in malos Rm 6: quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Alia turpitudo est secundum aestimationem, scilicet quod patiatur exterius abjecta vel opprobria: et haec est etiam in perfectis viris: et de hac dicit hic, tota die etc.. Signum verecundiae est rubor in facie. Verecundia est timor confusionis; et passio haec concitat spiritus vitales, et ideo alteratur sanguis.
Et inverecundi sunt pallidi, et verecundi sunt rubei. Tamen timidi qui timent mortem, fiunt pallidi, sed non qui timent opprobrium.
Et ratio est: quia natura retrahit se ad locum ubi est defectus; unde quando timet de vita, sanguis et spiritus retrahunt se ad principium vitae, scilicet cor. Quando vero timet aliquid exterius, spiritus et sanguis retrahunt se ad exteriora. Dicit ergo, et confusio faciei meae cooperuit me, idest induit vultum meum rubedine.
Et dicit, confusio faciei meae, quia nascitur in facie; sed quando est ita magna quod cooperiat totum corpus, causatur ex conculcatione et vilificatione. Quantum ad secundum dicit, a voce exprobrantis. Exprobratio est quando ingeritur alicui improperium in faciem: ps. 100: tota die exprobrabant mihi etc.. Oblocutio est occulta detractio: eccl. 10: si mordeat serpens in silentio, nihil minus ab eo qui occulte detrahit. Sic factum est sanctis tempore persecutionis: nam maximus fecit comprehendi malas mulieres, et confiteri quod christiani mala fecissent cum eis; unde dicit, a voce exprobrantis. Exprobraverunt etiam Christo, et in se et in membris.
Et ideo dicit, a facie inimici et persequentis.
Et ideo dicit, inimici, quia odium est causa persecutionis 1Co 4: persecutionem patimur, propter justitiam, et sustinemus.



Numerus 9


Haec omnia. Hic ostendit eorum perseverantiam in bono.
Et proponit eorum stabilitatem in duobus. Homo persistere debet in his quae pertinent ad fidem, et in bona operatione.
Et dicit quod propter haec omnia quae venerunt super nos, idest propter omnes praedictas adversitates, neque fidem in corde dimiserunt; unde dicit, nec obliti sumus te: ps. 87: omnes fluctus tuos etc.. Neque dimiserunt cultum divinum, unde sequitur, et inique non egimus in testamento tuo, idest neque dimisimus notitiam quam habemus de te per fidem. Neque testamentum tuum. Testamentum Dei est pactum initum cum eo in lege et in baptismo: unde qui facit contra observantiam divini cultus, tunc facit iniquitatem contra testamentum Dei.
Et hoc non fecerunt martyres. Hieronymus habet, et non sunt mentiti in te, quia scilicet nec verbo contra eum offenderunt: eccl. 11: sta in testamento tuo. Item sunt stabiles in bonis operibus justitiae, quae ex recto corde procedunt: et ideo dicit, non recessit retro cor nostrum, per dimissionem charitatis Lc 9: nemo mittens manum ad aratrum etc. Is 1: abalienati sunt retrorsum, scilicet peccatores. Sed charitas martyrum in nullo diminuta est, quantum ad ipsa opera.
Et dicit, non declinasti semitas nostras a via tua: quasi dicat: non permisisti quod actiones nostrae declinarent a via justitiae tuae Is 30: haec est via, ambulate in ea. Vel, declinasti, secundum aliam litteram, semitas nostras: idest semitae nostrae sunt, ad quas inducit nostra natura secundum se, scilicet secundum concupiscentiam.
Et sic quia ducit ad vias cordis nostri, in quibus non est ambulandum, repulisti tales vias a via tua.



Numerus 10


Quoniam. Supra psalmista posuit mala quae patiuntur sancti, et eorum constantiam; hic autem rationem eorum quae dicta sunt.
Et potest hoc cum praemissis continuari dupliciter, secundum duos sensus dictos, ibi, declinasti semitas, idest vias quibus quaerimus quae carnis sunt: et secundum hoc continuatur sic; quasi dicat: non permisisti nos declinare in his quae sunt carnis, quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, idest mundi: eccl. 1: vidi cuncta quae fiunt sub sole, et ecce omnia vanitas.
Et in hoc humiliat Deus sanctos dupliciter: scilicet humiliatione virtutis: ps. 34: humiliabam in jejunio animam meam: et humiliatione coactionis: ps. 104: humiliaverunt in compedibus etc.. Quantum ad secundum dicit, et cooperuit nos umbra mortis, idest indicium futurae mortis: nam umbra procedit; postea habemus responsum mortis. Vel, umbra mortis, idest peccatores qui sunt in tenebris, et subjecerunt nos sibi et servituti eorum: job 28: lapidem caliginis et umbram mortis dividet torrens a populo peregrinante. Si obliti sumus. Hic probat quod dixit.
Et primo proponit ea. Secundo ponit divinum judicium. Tertio evidens signum. Dicit ergo: dixi, non sumus te obliti etc..
Et ideo proponit, si obliti sumus nomen Dei nostri, si, idest non. Item, si expandimus manus nostras ad Deum alienum, alienum scilicet a natura divinitatis, et a ritu judaeorum; quasi dicat, si oramus eos sicut deos, quod est iniqua agere in testamento Dei.
Et si ista fecimus, requiret judicium Dei.
Et judicium Dei sufficiens est ad hoc requirendum: unde dicit: nonne Deus requiret ista? Quasi dicat: imo, quia ipse scit omnia: unde sequitur: ipse enim novit abscondita cordis. Hier. 17: pravum est cor hominis et inscrutabile, et quis cognoscet illud? Quasi dicat: solus Deus. Item probat hoc per indicium evidens: quia si voluissent recedere, nulla mala paterentur sancti in hoc mundo, sicut nunc patiuntur.
Et primo ponit causam quare patiantur, quia causa facit martyrem: et ideo dicit, propter te mortificamur tota die 1P 4: nemo vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor; si autem ut christianus, non erubescat. Secundo ponit mala quae patiuntur: et primo ostendit haec esse mala ex gravitate poenae, ex continuitate, et ex opinione. Punientium gravitas. Quia mortificamur. Continuitas, quia, tota die 1Co 14: quotidie morior propter gloriam vestram. Opinio, quia credebant eos occidere non ut beatos, sed ut malos et dignos morte; et ideo dicit, aestimati sumus ut oves occisionis. Ad utilitatem hominum, vel ad patientiam martyrum; quasi dicat: quare mortificamur tota die, et tamen non reclamamus, sed sustinemus sicut oves ductae ad occisionem? Sic etiam fuit de Christo.



Numerus 11


Exurge, quare obdormis, domine? Hic invocat auxilium Dei.
Et primo ponitur quaestio admirantis. Secundo petitio divini auxilii. Admiramur ergo, quia permittit sanctos suos sic affligi.
Et hoc potest esse aut ex defectu voluntatis, aut cognitionis. Quod non velit, contingit dupliciter: vel propter pigritiam, vel propter contemptum. Quantum ad primum dicit, quare obdormis domine? Quasi dicat, numquid propter pigritiam permittis nos affligi? Et dicitur obdormire propter effectum Ps 120: ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel. Quantum ad secundum dicit, et ne repellas in finem, scilicet finaliter, etsi videaris nos repulisse ad tempus.
Et hoc dicitur de Christo, ut sit verbum nostrum; quasi dicat: abscondisti te, et nondum surrexisti in fide gentium. Exurge in eis, et nos non repellemur ab eis. Quare faciem tuam avertis? Dupliciter contingit defectus cognitionis: vel quia non videt: et ideo dicit, avertis. Quando Deus juvat, videtur respicere: quando non, videtur averti Ex 3: videns vidi afflictionem populi mei qui est in aegypto etc. Ps 26: ne avertas faciem a me. Vel, quare avertis faciem tuam, ut tamen non videamus: nam si videremus, non pateremur aliquod malum. Vel quia est oblitus.
Et ideo dicit, inopiae nostrae et tribulationis nostrae oblivisceris. Hic enumerat mala quae patimur.
Et est triplex malum: in exterioribus, in corpore, et in anima. Quantum ad primum dicit: oblivisceris inopiae nostrae, quia ad literam pauperes erant propter bona sublata He 10: rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis. Quantum ad secundum dicit, tribulationis, quia multae tribulationes justorum, ps. 33. Quantum ad tertium dicit, quoniam humiliata est in pulvere anima nostra. Aliqui humiliantur animo, aliqui corpore, aliqui spiritu intrinsecus.
Et ideo dicit: adhaesit in terra venter noster.
Et ponit ventrem pro toto corpore. Vel hoc quod dicit, humiliata est in pulvere anima nostra, refertur ad effectum in spiritualibus: quia, anima, idest cogitatio animae, cogitat terrena Is 29: de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum.
Et venter, idest sensualitas, totaliter terrae inhaeret, vel aliter. Quoniam humiliata est etc. Idest perfectiores in nobis humiliati sunt, a pulvere, idest a peccatore Ps 1: tamquam pulvis quem projicit etc.. Item venter, idest infirmi inter nos adhaeserunt terrenis hominibus, quia recesserunt a fide. Contra oblivionem dicit, adjuva nos. Contra obdormitionem dicit, exurge. Contra mala dicit, et redime nos propter nomen tuum.



PSALMUS 44

(Ps 44)


Numerus 1


Supra psalmista proposuit orationem pro adversitate regni et regis; hic quasi proponit gloriam regis et regni, ex divino beneficio.
Et primo proponit divinum beneficium. Secundo invitat ex hoc exemplo alias gentes ad serviendum Deo, ibi, omnes gentes. Circa primum duo facit. Primo proponit gloriam regis et magnificentiam regni. Secundo proponit pacem regni, ibi, ps. 45: Deus noster refugium. Iste psalmus dicitur epithalamicus. Consuetudo enim erat, quod in nuptiis cantabantur aliqua cantica ad laudem sponsi et sponsae, et illa dicuntur epithalamica. Est ergo materia hujus Psalmi de quibusdam sponsalibus Christi et ecclesiae, quae quidem primo initiata fuerunt quando filius Dei univit sibi naturam humanam in utero virginali Ps 18: et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Unde eadem est materia hujus Psalmi et libri qui dicitur cantica canticorum. Titulus talis est: in finem pro his qui commutabuntur filiis core ad intellectum canticum pro dilecto.
Et potest dupliciter intelligi. Uno modo, ut suppleatur psalmus, ut sit sensus. Psalmus iste est ducens nos in finem Christum, pro his qui commutabuntur, scilicet de statu infidelitatis ad Christum; unde dicit, pro patribus tuis etc.. Ita et hic psalmus convenit passioni Christi, idest credentibus in Christum passum.
Et hoc ad intelligendum mysteria Christi et ecclesiae.
Et non solum psalmus, sed etiam canticum, pro dilecto, scilicet Christo Mt 3: hic est filius meus dilectus. Hieronymus habet sic, victoria pro liliis filiorum core, canticum pro dilectissimo.
Et quod dicit pro liliis, ostendit quod agit hic psalmus pro deliciis sponsi et sponsae.
Et hoc signatur per flores, rosas et lilia Ct 2: fulcite me floribus etc..
Et competit virginibus quae sunt quasi lilia. Iste psalmus dividitur in tres partes. Primo ponitur prooemium cantici. Secundo ponitur commendatio sponsi, ibi, speciosus. Tertio ponitur commendatio sponsae, ibi, audi filia. Circa primum tria facit. Primo proponit editionem psalmi. Secundo finem, ibi, divo. Tertio designat autorem, ibi, lingua. Editio designatur cum dicitur, eructavit cor meum verbum bonum. Eructatio ex nimia plenitudine, sive repletione procedit: in quo signatur quod ex abundantia devotionis et Sapientiae loquitur Mt 12: ex abundantia cordis os loquitur.
Et notandum quod hujus editio Psalmi attribuitur cordi, ex cujus magna devotione est compositus: quia non est iste de illis de quibus diciturIs 29: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; sed corde pronuntiat laudes Christi 1Co 14: psallam spiritu, psallam et mente. Hoc cor eructavit verbum, scilicet hujus Psalmi: quod est bonum, quia consolatorium; loquitur enim mysteria Christi et ecclesiae 1Tm 1: fidelis sermo, et nullus sermo melior illo Za 1: respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria. Dico ego, idest pronuntio, opera mea regi, idest ad honorem regis Christi;Is 32: ecce in justitia regnabit rex; quasi dicat: canto hunc psalmum ad honorem Christi, cui opera nostra omnia debemus dicare;Col 3: omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine jesu Christi facite lingua mea calamus scribae. Hic ponitur auctor Psalmi qui est lingua; quasi dicat: non intelligatur quod ex proprio hunc fecerim, sed auxilio spiritus sancti, qui utitur lingua mea, sicut scriptor utitur calamo.
Et ideo principalis auctor hujus Psalmi est spiritus sanctus 2S 23: spiritus Domini locutus est per me, quasi per instrumentum: 2 pet. 1: non voluntate humana allata est sapientia, sed spiritu sancto etc..
Et cujus calamus est? Scribae velociter scribentis, spiritus sancti qui velociter scribit in corde hominum. Qui enim per studium quaerunt sapientiam, per partes, et etiam longo tempore student; sed qui habent eam a spiritu sancto, velociter accipiunt Ac 2: factus est repente de caelo sonus etc.. Illi qui habent scientiam per revelationem divinam, subito implentur sapientia, sicut illi sunt subito repleti spiritu sancto Ps 147: velociter currit sermo ejus: eccl. 11: facile est in oculis Dei subito honestare pauperem. Vel velociter operantis, quia dixit et facta sunt. Ps. 148. Potest autem lingua ad aliud referri, quia, scilicet non solum voluit dicere, sed corde primo cogitavit, secundo dixit ore, et tertio scripsit; quasi dicat: non solum profuit praesentibus qui audiunt, sed etiam futuris Is 8: sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: habac. 2: scribe visum, et explana eum. Haec ergo expositio est litteralis. Sed aliqui dicunt quod haec verba proponuntur ad commendationem Christi secundum divinitatem, quasi sint verba Dei patris. Sed hanc expositionem non approbant Augustinus et Hieronymus; tamen Dionysius utitur 2 cap. De divinis nomin. Ubi introducit hoc verbum, eructavit etc.
Et secundum istam expositionem commendatur a patre tripliciter. Primo describitur ejus emanatio. Secundo ejus virtus, ibi, dico. Tertio ejus operatio, ibi, lingua. Circa emanationem ejus a patre ponit quatuor. Primo ejus naturalem processionem, cum dicit, eructavit: quod est quaedam emanatio de plenitudine; unde processus filii a patre est divina eructatio, quia procedit ex plenitudine divinae naturae Jn 3: pater diligit filium etc.. Secundo ponit modum emanationis, quia non corporaliter, nec de aliqua alia natura emanavit, sed ad modum spiritualis. Cor meum, quasi non ex nullo, nec de alia essentia, sed de corde meo Ps 109: ex utero ante luciferum genui te. Tertio ponitur proprietas procedentis, quia, verbum. Joan. 1: in principio erat verbum. Item ponitur perfectio procedentis: quia, bonum, quasi habens plenam bonitatem divinitatis Lc 18: nemo bonus nisi etc.. Virtus ostenditur cum dicit, dico ego, idest per verbum facio, omnia mea opera regi, idest ad honorem regis, scilicet filii, qui est unus Deus mecum Jn 1: omnia per ipsum facta sunt. Propria operatio designatur cum dicit, lingua mea calamus scribae; quasi dicat, quod ipse est lingua mea, est etiam calamus scribae. In sacra scriptura operationes metaphorice designantur per instrumenta vel membra quae sunt operationum principia; et sic per linguam et calamum operatio Dei designatur conveniens linguae et calamo. Operatio linguae est, quod per eam diffunditur sapientia cordis ad alios; per calamum autem designatur quod sapientia quae est in corde, transfunditur in materiam sensibilem, scilicet pergamenum. Deus autem et loquitur et scribit: loquitur, quando transfundit sapientiam suam in mentes rationales Ps 84: audiam quid loquatur in me Dominus Deus.
Et hoc dicitur verbum, quia per ipsum est omnis illuminatio Jn 1: et vita erat lux hominum. Scribit, quia judicia suae Sapientiae imprimit in rationabilibus creaturis Rm 1: invisibilia Dei etc.. Ecclesiast. 1: deus effudit illam super omnia opera sua. Sicut enim respiciens librum cognoscit sapientiam scribentis, ita cum nos videmus creaturas, cognoscimus sapientiam Dei. Calamus igitur est verbum Dei.



Numerus 2


Speciosus forma prae filiis hominum. Praemisso prooemio secundum unum sensum, vel Christi divinitatem secundum alium sensum; hic ponitur commendatio Christi secundum humanitatem.
Et quia dixit, dico ego opera mea regi, commendat Christum secundum similitudinem regis, scilicet david, a quatuor: scilicet a gratiositate, a bellica virtute, a judiciaria potestate, et a deliciarum multitudine. Secunda pars, ibi, accingere. Tertia, ibi, sedes, quarta, ibi, mirrha. Circa primum duo facit. Primo describit gratiositatem regis. Secundo causam vel effectum, ibi, propterea. Nota quod duo sensus vigent in homine principaliter, scilicet visus et auditus: unde per haec duo aliquis gratiosus apparet; per pulchritudinem visui, per gratiosum verbum auditui. Unde haec duo praecipue fuerunt in Christo: unde can. 2: ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis et facies tua decora. Ipse enim pulcher fuit et eloquens in his quae decuit suam eloquentiam. Quantum ad primum dicit, speciosus forma.
Et nota in Christo quadruplicem pulchritudinem. Unam secundum formam divinam. Phil. 2: qui cum in forma Dei esset.
Et secundum hanc fuit speciosus prae filiis hominum: nam omnes tantum habent gratiam secundum redundantiam et participationem; sed iste per se et plene Col 2: in eo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter He 1: cum sit splendor gloriae et figura substantiae ejus Sg 7: candor est lucis aeternae et speculum sine macula Dei majestatis. Alia est pulchritudo justitiae et veritatis: jer. 31: benedicat tibi Dominus pulchritudo justitiae Jn 1: plenum gratiae et veritatis. Alia est pulchritudo conversationis honestae: et de hac 1 pet. Ult.: forma facti gregis.
Et hac forma fuit speciosus prae filiis hominum, quia sua conversatio fuit magis honesta et virtuosa quam alicujus: 1 pet. 2: peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Augustinus in originali: nobis cernentibus ubique speciosus: pulcher in manibus parentum, pulcher in miraculis, pulcher in flagellis, pulcher deponens animam, pulcher in patibulo, pulcher in ligno, pulcher in caelo. Quarta est pulchritudo corporis: et haec etiam Christo infuit Ct 1: ecce tu pulcher es dilecte mi. Sed numquid secundum hanc pulchritudinem fuit speciosus prae filiis hominum? Videtur quod non: quiaIs 53, dicitur: vidimus et non erat in eo species neque decor. Item per rationem probatur quod Christus voluit paupertatem habere, et non uti divitiis, ut doceat eas contemnendas. Sed sicut ista sunt contemnenda, ita pulchritudo corporalis: Prov. ult.: Fallax gratia et vana est pulchritudo. Respondeo. Dicendum, quod pulchritudo, sanitas, et hujusmodi, dicuntur quodammodo per respectum ad aliquid: quia aliqua contemperatio humorum facit sanitatem in puero, quae non facit in sene: aliqua est enim sanitas leoni, quae est mors homini. Unde sanitas est proportio humorum in comparatione ad talem naturam.
Et similiter pulchritudo consistit in proportione membrorum et colorum.
Et ideo alia est pulchritudo unius, alia alterius: et sic hanc pulchritudinem Christus, secundum quod competebat ad statum et reverentiam suae conditionis, habuit. Non est ergo intelligendum, quod Christus habuerit capillos flavos, vel fuerit rubeus, quia hoc non decuisset eum; sed illam pulchritudinem corporalem habuit summe, quae pertinebat ad statum et reverentiam et gratiositatem in aspectu: ita quod quoddam divinum radiabat in vultu ejus, quod omnes eum reverebantur, ut Augustinus dicit. Ad primum dicendum prophetam velle exprimere contemptum Christi in passione, in qua deformata fuit sui corporis forma prae multitudine afflictionum. Ad aliud dicendum, eas divitias et pulchritudines contemnendas, quibus male utamur. Gratiosus etiam fuit in verbo; unde dicit, diffusa est gratia in labiis tuis: eccl. 6: lingua eucharis in bono homine abundabit.
Et gratiosum verbum ejus. Tripliciter propter ea quae aliquis dicit, reputatur verbum ejus gratiosum: quando scilicet dicit ea quae placent et sunt utilia; sic verbum Christi fuit gratiosum, quia levia imponebat et quietem promisit Mt 11: venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos Jn 6: domine, ad quem ibimus. Verba vitae aeternae habes. Item aliquis habet gratiosum verbum propter ordinatum modum proferendi, et ferventem; et sic habuit ordinatum et ferventem modum Christus in proferendo Ps 118: ignitum eloquium tuum. Item aliquis dicitur habere gratiosum verbum propter efficaciam ad persuadendum: sic etiam habuit Christus Mt 7: erat docens in templo sicut potestatem habens.
Et ideo dicitLc 21, quod omnis populus manicabat ad eum, idest mane veniebat ad eum, in templo audire eum.
Et jo. 7: nunquam sic locutus est homo. Propterea benedixit te, Deus, in aeternum. Hic ponitur vel causa, vel effectus. Sicut dictum est, benedicere Dei signat effectum bonitatis, vel ejus collationem beneficii. Deus itaque homini Christo duplex beneficium contulit. Gloriae sive regni: et hoc est praemium meritorum Christi: phil. 2: propter quod et Deus exaltavit illum.
Et sic ly propterea denotat causam meritoriam: quasi dicat: quia tu es speciosus in forma, gratiosus in doctrina, propterea benedixit te, Deus, in aeternum, benedictione spiritualis regni Gn 22: in semine tuo benedicentur omnes gentes. Aliud est beneficium gratiae: et sic est sensus: propterea benedixit te Deus in aeternum, ut tu esses speciosus, et esset diffusa gratia in labiis tuis.



Numerus 3


Accingere gladio tuo super femur. Hic describitur virtute potens.
Et primo ponitur ejus bellica virtus. Secundo ejus in bello processus, ibi, intende. Tertio effectus, ibi, et deducet te. Virtus bellica consistit in fortitudine naturali, et praeparatione armorum. Primo ergo ponit fortem praeparationem armorum, cum dicit, accingere gladio tuo: secundum aliam litteram dicit, super femur tuum potentissime. Ubi designatur virtus armorum Ct 3: uniuscujusque ensis super femur suum. Sed secundum glossam aliud est accingi, quia qui accinguntur parantur ad bellum, scilicet milites. 1 mac. 3: accingimini et estote filii potentes, et estote parati in mane, quoniam melius est nobis mori in bello etc.. Aliud est praecingi, quia praecinguntur qui parantur ad serviendum Lc 12: praecinget se, et faciet illos discumbere etc.. Aliud est succingi, quia succinguntur qui parantur ad ambulandum: eccl. 36: latro succinctus exiliens de civitate. Aliud est discingi, quia discinguntur, qui vadunt ad quiescendum: 1R 20: non glorietur accinctus aeque ut discinctus. Gladius Christi est doctrina ejus. De hoc gladio habetur Eph. ult. Gladius spiritus quod est verbum Dei. Hoc gladio posuit Christus divisionem in hoc mundo, ut bona discernantur a malis Mt 10: non veni pacem mittere, sed gladium. Hic gladius est ex utraque parte acutus, ut testaturAp 1, quia de aeternis et temporalibus instruxit.
Et est super femur, quia organo humanitatis verbo doctrinae usus est Is 52: ego ipse qui loquebar, ecce adsum. Potentissime. Ubi ostenditur ejus virtus seu potentia naturalis 1S 2: non est fortis sicut Deus noster: job 9: si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Specie tua. Secundum Hieronymum et hebraeos hoc quod dicitur, specie, conjungitur cum hoc, quod dicitur, potentissime, et est totum sub uno versu, et sic uno modo legitur in Glossa; et si sic conjungatur cum potentissime, sic est sensus: tu Christe es potentissimus, specie tua, scilicet humanitatis, secundum quam etiam est maximus virtute Ct 5: species ejus ut libani.
Et pulchritudine tua, scilicet divinitatis: sapien. 13: quorum si specie delectati deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est. Vel es potentissimus, specie tua, idest speciosa pulchritudine tua. Unde Hieronymus habet, laude tua, quia ex hoc es laudabilis et gloriosus, quia es armatus et fortis.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.43 Num.2