Thomae Aq, in Psalmos Psa.45 Num.1


Numerus 2


Sonuerunt et turbatae sunt aquae. Hic ostendit quae sint istae tribulationes.
Et primo proponit eas in metaphora; secundo exponit. Dicit ergo, sonuerunt et turbatae sunt aquae eorum. Secundum Hieronymum, aquae ejus.
Et haec est melior littera: et est sensus, transferentur in cor maris aquae ejus, idest maris, scilicet populi, sonuerunt, propter iracundiam contra nos. Ps. 87: omnes fluctus tuos etc.. Sed, montes, idest principes sicut nero et alii, conturbati sunt in fortitudine ejus, scilicet Dei, quia ex hac fortitudine etiam ipsi montes turbati sunt. Hebraeus habet, in superbia sua. Mystice loquitur sic, sonuerunt montes, idest apostoli qui montes dicuntur: turbatae sunt aquae, idest populi gentilium ad sonum montium, idest ad praedicationem apostolorum. Aquae signant sapientiam; quasi dicat: aquae, idest prophetiae gentilium sunt turbatae 1Co 1: perdam sapientiam sapientium etc.. Vel montes, idest apostoli, turbati sunt, scilicet exterius per tribulationes, in fortitudine maris. Sed videtur contrarium dicere alibi, justus non conturbabitur Ps 36. Sed dicendum, quod verum est interius, quia non contristabit justum quicquid ei acciderit.



Numerus 3


Fluminis. Sub quadam similitudine posuit tribulationes quas sancti sustinuerunt; hic autem sub alia similitudine proponit divinam consolationem quantum ad duo: scilicet quantum ad affluentiam divinae gratiae, et quantum ad solatium divinae praesentiae, ibi, Deus in medio ejus.
Et sicut tribulatio exprimitur sub similitudine aquarum sonantium et turbatarum, ita consolatio exprimitur sub similitudine fluminis, quod signat gratiam propter aquae abundantiam, quia in gratia est abundantia donorum Ps 64: flumen Dei repletum est aquis.
Et quia derivatur a principio, scilicet fonte, sed non fons a flumine quia fons est in suo principio, et spiritus sanctus est a patre et filio. Apoc. ult.: Ostendit mihi fluvium aquae vivae splendidum sicut chrystallum, procedentem a sede Dei et agni. Item quia fluvius movet arenam et lapides, sic spiritus sanctus movet cor ad opus. Joan. 7: flumina de ventre ejus etc.. Sed aliqui sunt fluvii qui habent tardum motum: non est talis iste, quia est festinus: unde dicit, impetus fluminis.
Et hoc refertur ad duo. Primo, quia spiritus sanctus gratia perfundit subito cor Ac 2: factus est repente de caelo sonus etc.. Alio modo, quia spiritus impetu sanctus amoris movet cor Is 56: cum venerit quasi fluvius violentus Rm 8: qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt Ct 4: fons hortorum etc. Quae fluunt impetu de libano. Hieronymus habet, fluminis divisiones.
Et hae sunt gratiae spiritus sancti: quia, divisiones gratiarum sunt,1Co 12. Effectus est duplex jucunditatis est unus: et hoc designat cum dicit, laetificat civitatem Dei.
Et hoc manifestatur ex auctoritate sacrae scripturae, quae dicitRm 14: regnum Dei non est esca et potus, sed justitia et pax et gaudium in spiritu sancto Ga 5: fructus spiritus est pax, gaudium etc..
Et quia facit amare Deum.
Et in hoc amore semper est jucunditas, quia quilibet delectatur in praesentia amati: et qui diligit Deum, habet Deum praesentem. 1 joan. 4: qui manet in caritate etc.. Haec civitas est ecclesia Ps 86: gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei etc.. Tria sunt in ista civitate, quae sunt de ejus ratione. Primum est, quod sit ibi multitudo liberorum: quia si est ibi unus vel pauci, non est civitas: et similiter si sunt servi.
Et hoc maxime invenitur in ecclesia Ga 4: non sumus ancillae filii, sed liberae. Secundum est quod habeat sufficientiam per se. In vico enim non inveniuntur omnia necessaria vitae humanae sanis et infirmis; sed in civitate oportet invenire omnia necessaria ad vitam.
Et haec sufficientia est in ecclesia: quia quicquid necessarium est ad vitam spiritualem, invenitur in ea Ps 64: replebimur in bonis domus tuae. Tertium est unitas civium: quia ab hoc, scilicet ab unitate civium, civitas nominatur; quia civitas quasi civium unitas.
Et haec est in ecclesia. Joan. 17: ut sint unum in nobis, sicut et nos unum sumus. Haec ergo civitas laetificatur per gratiam spiritus sancti in eam descendentem. Secundus effectus est sanctitatis: unde dicit: sanctificavit tabernaculum suum altissimus. Hoc tabernaculum uno modo est ipsa civitas. In civitate habitant quiescentes; in tabernaculo militans ecclesia, quae hic habet pacem, scilicet ex Deo: et tamen patitur inquietem a mundo. Joan. 16: in mundo pressuram habebitis; in me autem pacem.
Et ideo propter primum dicitur civitas: propter secundum dicitur tabernaculum. Hoc ergo sanctificavit altissimus per proprium sanguinem. Hebr. ult.: Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem etc.. Item per sacramenta in quibus operatur virtus sanguinis Christi 1Co 6: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis. Vel aliter. In civitate et in exercitu est principale tabernaculum regis vel ducis: ita in hac civitate, idest ecclesia, principale tabernaculum est corpus Christi.
Et corpus tabernaculum dicitur. 2 pet. 1: sciens quod velox est depositio tabernaculi mei.
Et sic corpus Christi est tabernaculum, quia in eo est tota plenitudo divinitatis. Hoc tabernaculum sanctificavit altissimus: non quod aliquando non fuerit sanctus, sed quia in ipsa conceptione sanctum ipse formavit: quod fuit singulare in Christo.



Numerus 4


Deus in medio ejus. Hic ponitur consolatio ex praesentia.
Et primo ponit beneficium hujus praesentiae; secundo effectus, ibi, non commovebitur. Dicit ergo, Deus in medio, scilicet ecclesiae 1Co 14: vere protestans quod Deus est in vobis.
Et dicit, in medio, ut ostendat quod non est acceptor personarum, ut diciturAc 10, etEp 6. Medium autem dicitur quod aequaliter distat ab extremis.
Et Deus quantum est in se aequaliter se habet ad omnes Lc 24: stetit jesus in medio discipulorum Gn 2: lignum vitae erat in medio paradisi. Vel ideo dicit, in medio, quia cor dicitur esse in medio hominis. Quia ergo habitat in cordibus nostris, ideo dicitur esse in medio. Effectus est duplex: stabilitas contra mala, et firmitas ad bona. Dicitur ergo, quia Deus est in medio ejus, scilicet istius civitatis, non commovebitur, idest firma reddetur et stabilis: ps. 124: qui confidunt etc. Mt 16: portae inferi non praevalebunt adversus eam. Quantum ad secundum dicit, adjurabit eam Deus: quod non solum oportet quod detur stabilitas contra mala, sed auxilium ad bona implenda. Dicit ergo, adjuvabit eam Deus, idest ecclesiam, mane diluculo. Per mane intelligitur principium boni operis. Quidam dicunt, quod principium boni est a naturali principio, sed finis et consummatio est a Deo. Sed contra est, quod hic dicit quod mane, idest ab exordio boni operis. Unum exordium boni operis ex parte intellectus est cogitatio, aliud ex parte voluntatis: et haec duo sunt a Deo, quia, non sufficientes sumus cogitare aliquid a nobis (ut Apostolus dicit, sed sufficientia nostra ex Deo est. Item in ipso est velle et perficere, ut idem Apostolus dicit phil. 2.
Et per hoc quod additur, diluculo, designat quod ecclesia juvatur per spiritualem illuminationem spiritus sancti Is 60: surge, illuminare etc.. Alia littera habet, vultu suo: et hoc refertur vel ad statum praesentem; et sic signat praesentiam auxilii ejus, quasi principaliter ei subvenientis, secundum illudPs 39: ostende nobis, domine, faciem tuam, et salvi erimus. Vel ad statum futurum; quasi dicat: modo est in medio ejus: et permittit eam conquassari, sed in futuro praebebit ei auxilium aspectu vultus sui: ps. 20: laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo. In hebraeo est talis littera.
Et si pro eodem accipiatur mane et diluculo, scilicet considerationis diluculi, quia optima et ad contemplandum hora matutina; ps. 5: mane astabo tibi. Item ps. 62: in matutinis meditabor in te; quasi dicat, adjuvabit eam Deus vultu suo, idest in contemplatione suae altitudinis.
Et possunt haec referri ad b. Virginem, quia ipsa est civitas, in ipsa habitavit, ipsam fluminis impetus, scilicet spiritus sanctus, laetificavit, ipsam sanctificavit in utero matris suae, postquam formatum fuit corpus et creata anima. Tunc primo operuit gloria Domini tabernaculum, ut diciturEx 40.
Et est alia sanctificatio b. Virginis et aliorum sanctorum: quia alii sic sanctificati fuerunt quod nunquam mortaliter peccaverunt, tamen venialiter sic: 1 joan. 1: si dixerimus quia peccatum non habemus etc.. Beata autem virgo nec mortaliter nec venialiter umquam peccavit Ct 4: tota pulchra es amica mea etc..
Et ideo dicit, non commovebitur, nec veniali peccato.
Et ideo dicit, adjuvabit eam Deus mane diluculo, idest adhuc ea existente in utero.
Et hoc est quod dicit, quod auxiliatus est ei Dominus in ipso ortu matutino.



Numerus 5


Conturbatae sunt gentes. Supra psalmista posuit afflictionem aliorum et consolationem propriam sub similitudine; hic autem exponit primo quod dictum est de afflictione; secundo de consolatione, ibi, Dominus virtutum; et ordinate exponit omnia. Supra loquens de tribulatione, dicit, sonuerunt et turbatae sunt: ubi tetigit turbationem et causam, in fortitudine. Item turbationem aquae: et exponit cum dicit, conturbatae sunt gentes Ap 17: aquae multae, populi multi. Conturbati sunt, in malo, quia insanierunt contra Christum. Vel in bono: quia qui ad bonum convertitur, sentit afflictionem propter consuetudinem praeteritam. Item turbati sunt montes.
Et dicit, inclinata sunt regna, idest reges terrae humiliati sunt ad fidem Christi Is 49: vultu in terram demisso adorabunt te.
Et causam exponit, cum dicit, dedit vocem suam. Supra dixit, in fortitudine: in veteri autem testamento dicit, dedit vocem, sed per prophetas sed postea per seipsum Ps 17: intonuit de caelo etc. Ct 2: sonet vox tua in auribus meis. Ad hanc vocem, mota est terra, primo judaeae, postea tota terra universaliter Is 24, commotione commovebitur terra. Quidam autem commoti sunt in malum per vocem Christi: sicut pharisaei et alii multi. Quidam in bonum, sicut apostoli, et qui conversi sunt ad fidem.



Numerus 6


Dominus virtutum. Hic exponit quod dicit de consolatione, scilicet quod dicit, Deus in medio ejus.
Et describit Deum adjuvantem, et ejus praesentiam et ejus auxilium. Deum describit dupliciter: quia Dominus virtutum, quia dominatur non solum creaturis inferioribus, sed etiam virtutibus caelestibus. Non erat sufficiens homini quod mitterentur angeli, quos misit ad dationem veteris testamenti; sed oportebat quod ipse veniret, ut innotescat, quod anima hominis est tantae excellentiae quod non nisi in Deo virtutum potest beatificari: ps. 79: domine virtutum respice et vide etc..
Et est nobiscum primo per carnis similitudinem: phil. 2: in similitudinem hominum factus. Item per familiarem conversationem: baruch 3: post haec in terris visus est etc.. Item per gratiam inhabitans nos Ep 3: inhabitare Christum per fidem etc..
Et ideo dicitur emmanuel, idest nobiscum Deus. Susceptor noster Deus jacob. Hic ostendit auxilium quod habet a Deo, quia ipse susceptor noster est, qui suscepit nos in suam curam: ps. 3: tu autem, domine, susceptor meus es. Vel ostendit quomodo sit nobiscum, quia scilicet suscepit nostram naturam He 2: nusquam angelos apprehendit, sed semen abrahae. Ideo dicitur Deus jacob. Deus virtutum dicitur propter gentiles, ne credant quod non habeamus alium Deum quam ipsi He 2: non confunditur vocare eos fratres dicens: nuntiabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te (ps. 21).



Numerus 7


Venite et videte opera. Hic exprimit tranquillitatem subsequentem: et facit tria. Primo excitat attentionem. Secundo proponit tranquillitatem.
Et tertio inducit conclusionem. Primo ergo inducit in considerationem divinorum operum; et ideo dicit, venite per fidem 2Co 5: per fidem ambulamus.
Et videte, per studium et diligentiam Mt 11: venite ad me omnes etc..
Et videte, idest considerate: opera Domini Is 3: opus Domini non respexistis. Dicitur peccatoribus ps. 138: mirabilia opera tua etc.. Quae posuit prodigia super terram. Haec opera sunt prodigia, quae praetendunt aliquid in futurum.
Et mirabilia quae tempore Christi fuerunt, sive circa mortem Christi, sive in vita quae fecit: quae omnia fuerunt signa alicujus futuri.
Et sunt super terram, idest super omnem naturalem virtutem.
Et quae sunt ostendit, auferens bella. Primo fuit opus pacis. Secundo ostendit magnitudinem operis hujus. Tertio utilitatem, abstulit bella, quia in tempore nativitatis Christi in toto mundo facta est pax: ps. 71: orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis: ps. 75: ibi confregit potentias.
Et haec significabant pacem quam venit facere Christus inter Deum et humanam naturam. Magnitudo pacis ostenditur quantum ad locum, quia, usque ad finem terrae, quia fuit quasi universalis pax. Ad litteram, tempore nativitatis Christi: quia jam quiescentibus bellis civilibus, octavianus dominabatur toti mundo.
Et haec pax praetendebat quod pax Christi derivari debebat in omnibus hominibus Lc 2: gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus. Secundo quantum ad tempus, quia diuturna.
Et hanc diuturnitatem describit, quia si homo timet bellum, conservat arma.
Et ideo dicit, arcum conteret, et confringet arma; quasi dicat, tamdiu durabit pax, quod omnes tradent oblivioni arma: quia illa pax diu durabit Is 2: conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces.
Et describit arma impugnationis quae a remotis percutiunt: unde dicit, arcum conteret Os 1: conteram arcum Israel in valle jesrael.
Et quandoque de prope: et hic est gladius et lancea. Item describit arma defensionis, quia scuta comburet igni.
Et haec significabant perpetuitatem pacis fiendae per Christum Is 9: multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis. Conteret arcum, idest dolosas machinationes: ps. 36: arcus eorum confringatur.
Et confringet arma, idest manifestas insidias Lc 11, cum fortis armatus etc..
Et scuta comburet igni, idest obstinatarum mentium defensiones, quibus nituntur resistere divinae voluntati: job 41: corpus ejus sicut scuta fusilia, et compactum squammis sese prementibus. Haec comburet igne spiritus sancti, qui dissolvit duritiam cordium Lc 12: ignem veni mittere in terram.



Numerus 8


Vacate et videte. Hic finis est pacis. Finis pacis temporalis, secundum Philosophum, est contemplatio veritatis. Unde pax est utilis finis vitae activae, et pax ordinatur ad contemplationem.
Et secundum Augustinum, Christus procuravit pacem romani imperii, ut apostoli discurrerent per totum mundum.
Et ideo dicit ex quo est tanta pax, vacate et videte. Unde patet quod Deus dat pacem ut non vacent malis operibus, sed contemplationi veritatis 1Co 7: ut vacetis orationi: eccl. 39: et in prophetis vacabit. Videte, dicit duo: primo quod Christus est verus Deus: secundo quod ejus fides debeat divulgari per totum mundum. Quantum ad primum dicit quod sit Deus Dt 32: videte quod ego sim solus, et non sit alius praeter me. Quantum ad secundum, exaltabor in gentibus, idest demonstrabor altus in fide gentium : ab ortu solis etc..
Et ponit hoc iterato, exaltabor in terra, scilicet judaeorum, quae dicitur terra propter stabilitatem Rm 11: donec plenitudo gentium intraverit, et sic omnis Israel salvus erit. Ostendit ex his magnitudinem Dei; cum dicit, Deus virtutum nobiscum; quasi dicat: et his operibus Dei magnis tunc ostensis possumus dicere, quod Dominus virtutum est nobiscum.
Et hoc expositum est supra.



PSALMUS 46

(Ps 46)


Numerus 1


In praecedentibus psalmis psalmista exposuit gloriam regis et regni; hic autem exhortatur gentes alienigenas ut convertantur ad Deum.
Et primo hortatur ad Dei laudem. Secundo ad spem de Deo habendam. Tertio docet eas cultum divinum. Secundum incipit, ibi, audite haec. Tertium, ibi, Deus deorum. Titulus est manifestus, quia est expositus supra, in finem pro filiis core psalmus david. Circa primum duo facit. Primo exhortatur omnes gentes ad laudem Dei. Secundo ponitur materia laudis, ibi, magnus Dominus. Circa primum tria facit. Primo enim ponit invitationem ad laudem Dei. Secundo causam, ibi, quoniam Dominus excelsus. Tertio manifestat hanc causam, ibi, ascendit Deus. Laus Dei procedere debet ex jucunditate cordis, sicut etiam est in patria Is 51: gaudium et laetitia invenietur in ea. Haec laetitia cordis ostenditur per signum exterius, facti vel verbi. Primo ergo inducit ad laudem, quantum ad facta. Secundo quantum ad verba. Dicit ergo, omnes gentes; quasi dicat: nobis tot bona fecit Deus, ergo laudate eum facto, plaudite manibus. Plausio manuum fit in signum exultationis: jer. 5: sacerdotes applaudebant manibus suis; quasi dicat: plaudite, idest exultationem cordis ostendite per plausum manuum.
Et hoc fit, quando exterius operatur homo servitia Dei cum jucunditate: ps. 99: servite Domino in laetitia Is 55: omnia lingua regionum plaudent manu, idest omnes populi plaudent. Item. Laudate eum in verbo: unde dicit, jubilate Deo in voce exultationis, idest in voce exteriori demonstrante interiorem affectum. Glossa: jubilus est ineffabile gaudium, quod nec taceri potest; sed non potest exprimi, quia excedit comprehensionem.
Et talis est bonitas Dei quae non potest exprimi: et si exprimatur, imperfecte tamen exprimitur.
Et ideo dicebat jer. 1: a, a, a, ecce nescio loqui.
Et hunc jubilum signat ecclesia, quando in eadem dictione multiplicat notas: ps. 65: jubilate Deo omnis terra, psalmum dicite etc..



Numerus 2


Quoniam Dominus. Hic ponitur causa laudis, et bona quae proveniunt ex magnitudine Dei.
Et primo ponitur magnitudo Dei. Secundo magnitudinis signum. Magnitudo Dei commendatur dupliciter. Primo per altitudinem potestatis. Secundo per majestatem dominationis. Dicit ergo. Laudandus est Deus propter altitudinem suae naturae, quia Dominus excelsus: ps. 112: excelsus super omnes gentes Dominus etc..
Et quia excelsa sunt a nobis remota, posset aliquis credere quod non esset timendus, nec haberet providentiam de nobis; sicut aliqui stulti dixerunt, in quorum persona dicitur job 22: circa cardines caeli perambulat, nec nostra considerat.
Et ideo dicebat: quantum in te est evacuasti timorem. Sed non est ita. Iste est excelsus, quia est terribilis, quia omnia prospicit, omnia punit. Item timendus est propter ejus dominium, quia, rex magnus super omnem terram: ps. 23: Domini est terra etc.. Magnus est universalitate dominii, quia regnum omnium saeculorum, ps. 144. Item duratione, quia in aeternum. Item auctoritate, quia rex omnium regum. Signum magnitudinis hujus regis sumitur ex his quae in nobis fecit, et haec sunt beneficia Dei. Primo in subjectione aliorum. Secundo in collatione bonorum. Dicit ergo, subjecit populos nobis. Haec sunt verba ecclesiae, cui etiam temporaliter sui inimici subjiciuntur. Augustinus in Glossa: quanti enim modo currunt ad ecclesiam nondum christiani, rogant auxilium ecclesiae, subvenire sibi temporaliter volunt, etiamsi nobiscum in aeternum regnare adhuc nolunt. Item, ut sint verba apostolorum, subjecit populos nobis, scilicet judaeorum, et gentes, idest nationum, sub pedibus nostris Is 52: quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem. Item ibidem 45: ut subjiciam ante faciem ejus gentes. Vel aliter, subjecit populos nobis. Quidam convertuntur ad fidem; et isti subjiciuntur propria voluntate. Alii non convertuntur, sed gentiliter vivunt; et isti subjiciuntur sub pedibus, quia finaliter erunt oppressi sub nostra judiciaria potestate.



Numerus 3


Elegit nobis hereditatem suam. Hic ponitur aliud beneficium collationis bonorum. Ubi notandum est, quod electio importat acceptionem unius super alterum. Electio autem Dei potest accipi ex duplici parte. Primo ex parte bonorum quae conferuntur.
Et sic distingue: quia quaedam horum quae conferuntur sunt temporalia, quaedam spiritualia. Impii autem peccatores accipiunt pro parte eos contingente temporalia Sg 2: haec est pars nostra. Justi autem accipiunt in parte ipsum Deum Ps 15: Dominus pars hereditatis meae. Deus autem, elegit sibi bona spiritualia; idest, fecit nos eligere bona spiritualia. Elegit ergo nobis hereditatem suam; quasi dicat: cum sint diversae partes bonorum, elegit nobis dare hereditatem suam. Secundo accipitur electio Dei ex parte illorum quibus datur; et sic fit distributio, quia damnati omnes sunt in peccato originali, tamen quidam salvantur ex Dei electione.
Et ideo dicit, elegit nobis etc..
Et quae sit haec hereditas, ostendit, speciem jacob quam dilexit. Littera hieronymi habet, gloriam, vel superbiam jacob.
Et hic accipitur superbia pro excellentia Is 60: ponam te in superbiam, idest in excellentiam, saeculorum. Ibid. Cum gloria, idest specie, vel decore: quia in ipsa hereditate aeterna erunt excellentes, gloriosi et decori: jer. 31: benedicat tibi Dominus pulchritudo justitiae. Quem dilexit. Vel quem jacob; quasi dicat, haec hereditas est gloria jacob, idest fidelis, quam gloriam Deus dilexit, quia diligit Dominus portas sion. Vel, speciem jacob, idest id quod est repraesentatum per jacob: quia repraesentata sunt ei spiritualia bona ad quae sumus nos electi, quia scalam quam vidit, et alia hujusmodi. Sed prima lectura est melior. Ascendit Deus in jubilo. Hic exponit causam et ordinem. Dicit quod est excelsus et rex magnus: et propter hoc est laudandus. Sed numquid est ita excelsus? Ita.
Et primo ostendit ejus excellentiam. Secundo ostendit amplitudinem regni ejus, ibi, psallite. Circa primum duo facit. Primo ponit excellentiam ejus. Secundo concludit exhortationem, ibi, psallite. Dico ergo quod est excelsus, quia ascendit. Sed si excelsus, quomodo ascendit? Quia descendit Ep 4: qui ascendit ipse est etc.. Sed quomodo ascendit? In jubilo. Jubilus est gaudium immensum: et hic jubilus signat imperfectam cognitionem. Duo genera psallentium fuerunt in ascensione Christi, scilicet apostoli et angeli. Apostoli autem imperfectam cognitionem habent de divinis: et ideo ad eos pertinet jubilus de gaudio ascensionis Christi cum gloria. Item fuerunt ibi angeli, et claram cognitionem habuerunt; et ad eos non pertinet jubilus, sed manifesta annuntiatio: et ideo dicit, et Dominus in voce turbae. Unde angeli dicuntAc 1: viri galilaei quid statis etc.. Si ergo est excelsus, psallite Deo nostro, ore, psallite regi nostro, corde 1Co 14: psallam spiritu, psallam et mente.



Numerus 4


Quoniam rex. Consequenter ostendit, quod est rex magnus: et ostendit hoc ordine converso. Quia primo inducit eos ad psallendum regi. Secundo assignat causam. Tertio manifestat eam. Dico ergo, psallite Deo sed iterum, psallite regi, quia est magnus.
Et dicit bis, psallite psallite, quia eodem honore honoramus humanitatem et divinitatem in Christo: quia idem suppositum est Jn 5: omnes honorificent filium sicut honorificant patrem.
Et quod sit psallendum ostendit, quia est, rex omnis terrae Deus.
Et ideo vos habitatores terrae psallatis ei.
Et dicit, omnis terrae, non judaeae tantum, vel graeciae, sed totius orbis: sed, psallite sapienter, idest discrete.
Et psallite non solum ore, sed corde renovati interius: quia, non est speciosa laus in ore peccatoris, sicut dicitur eccl. 15. Item non cum mente turbata: jac. 5: oret aequo animo. Item continue Is 23: bene cane, frequenta canticum. Consequenter manifestat, quomodo sit rex omnis terrae.
Et primo praedicit regnum Christi super omnes gentes. Secundo super omnes principes gentium; quasi dicat: dico quod est rex omnis terrae: quia licet nunc regnet in judaea tantum, regnabit tamen super omnes gentes, quia omnes gentes convertentur ad Deum: ps. 116: laudate Dominum omnes gentes.
Et hujus ratio est: quia Christus Deus est, et jam ascendens ad dexteram patris, sedet super sedem sanctam, idest a dextris Dei: et sic nihil restat nisi ut omnes subjiciantur ei Da 7: datum est ei regnum. Nec solum gentes subjiciuntur ei, sed etiam eorum principes; unde dicit, principes populorum, scilicet omnium congregati sunt per fidem et amorem, cum Deo abraham.
Et dicit, abraham, quia ipse fuit principium credendi et patrem et filium Mt 3. Potens est suscitare de lapidibus istis filios abrahae: ps. 71: reges arabum etc..
Et ratio quare congregati sunt, quia dii fortes terrae vehementer elevati sunt.
Et hoc potest dupliciter intelligi. Uno modo de judaeis: quia ipsi fuerunt dii, quia instructi de Deo Jn 10: illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est. Item fuerunt fortes, quia constantes in fide unius Dei, sed, terrae, quia oculi eorum et affectus eorum erant semper ad terrena. Isti, sunt elevati, per superbiam, vehementer, intantum quod noluerunt Christi doctrinam.
Et ideo apostoli iverunt ad gentes. Alio modo, quia dii fortes, idest apostoli.
Et dicuntur dii propter judiciariam potestatem.
Et judices in veteri testamento dii vocabantur Ex 22: diis non detrahes. Applica ad deos, idest ad judices.
Et dicuntur fortes, propter constantiam in passione Rm 8: quis nos separabit a charitate Christi? Terrae, idest adhuc in terrenis existentes 2Co 4: habemus thesaurum istum in vasis fictilibus.
Et elevati sunt vehementer, per praedicationem: Marc. ult.: Illi autem profecti praedicaverunt ubique. Item per miraculorum operationem. Item per gloriae adeptionem. Hieronymus habet, quoniam dii scuta terrae, quia apostoli fuerunt protectores omnium populorum.



PSALMUS 47

(Ps 47)


Numerus 1


Supra psalmista invitavit gentes ad psallendum Deo de beneficiis Dei; hic autem describit magnam populi vel civitatis exultationem. Titulus, psalmus laus cantici filii core pro secunda sabbati. Apud judaeos sabbatum solemnissimum habebatur: et omnes ferias a sabbato vocabant; ita quod dies dominica vocabatur prima sabbati; dies lunae vocabatur secunda sabbati; et sic de aliis diebus. Dicit ergo, pro secunda sabbati, quiaGn 1, prima die dixit Deus, fiat lux; secunda die dixit, fiat firmamentum. Per lucem intelligitur Christus; per firmamentum ecclesia designatur. Quia ergo agit hic de magnificentia ecclesiae, ideo convenienter dicitur pro secunda sabbati. In hebraeo tamen, nec in hieronymo non est pro secunda sabbati. Dividitur ergo psalmus iste in duas partes. Primo enim describit magnificentiam civitatis. Secundo subdit gratiarum actionem, ibi, suscepimus Deus. Circa primum duo facit. Primo describit magnificentiam civitatis. Secundo inducit testimonium, ibi, quoniam ecce. Dignitas civitatis dependet a Domino ejus: et ideo primo commendat Dominum. Secundo civitatem, ibi, fundatur. Dominum describit ex propria dignitate, et ex suis operibus. Ex dignitate, quia, magnus Dominus: ps. 76: quis Deus magnus etc..
Et magnitudo ejus est immensitas ejus bonitatis. Augustinus: in his quae non mole magna sunt, idem est magnum esse quod bonum esse. Ex operibus, quia, laudabilis nimis. Laus proprie respicit opera.
Et dicit, nimis, quia quantumcumque laudes eum, adhuc deficis a laude ejus: eccl. 43: glorificantes Deum quantumcumque potestis, praevalebit adhuc: et hoc licet in tota creatura pateat, specialiter tamen apparet in beneficiis gratiae quibus constituta est ecclesia.
Et ideo dicit, in civitate Dei nostri, scilicet ecclesiae Ap 21: vidi civitatem sanctam jerusalem etc..
Et haec civitas, scilicet ecclesia, sita est in monte sancto ejus. Hic mons est Christus Is 2: erit mons domus Domini. De hac civitate diciturMt 5: non potest civitas abscondi supra montem posita.



Numerus 2


Fundatur. Hic commendat civitatem tripliciter. Primo ex amplitudine, vel jucunditate. Secundo ex dispositione. Tertio ex sapientia civium. Dicit ergo, fundatur exultatione universae terrae; quasi dicat, fundata est in monte, idest Christo. Sed numquid haec fundatio pertinet ad unam terram tantum? Non, sed redundat in gaudium universae terrae, quia omnes percipiunt gaudium hujus fundationis: ps. 65: jubilate Deo omnis terra, psalmum dicite etc. Is 51: venient in sion laudantes: Thren. 1: haeccine est urbs perfecti decoris? Alia littera habet, fundatur; quasi dicat, magnus Dominus.
Et dico Dominus, qui est fundator hujus civitatis.
Et hoc, in exultatione. Mons sion latera aquilonis, idest deposita in latere montis sion ad aquilonem. Sion signat judaeos, aquilo vero signat gentiles idolatras. Haec ergo civitas est composita ex judaeis et gentilibus. Hieronymus aliter habet, et competit mysterio sponsae, germinet gaudio universae terrae montis sion, in lateribus aquilonis civitatulae regis magni.
Et exponitur secundum mysterium. Haec civitas laudatur ex civilitate quam colit, et ex humanitate Christi quam assumpsit. Dico, quod est magna; et hoc est ex ipso specioso germine, idest Christo.
Et hoc est gaudium universae terrae. In hebraeo habetur, decorus nimis exultationis, scilicet Christus, et hoc est in monte sion. Deus in domibus ejus cognoscetur. Hic commendat civitatem a sapientia civium: vera namque sapientia consistit in Dei cognitione. Jer. 9: in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me.
Et ideo commendat eam ex hoc quod Deus in ea cognoscitur, et dicit, Deus in domibus ejus cognoscetur. Est autem triplex cognitio Dei: quia hoc potest referri ad statum civitatis jerusalem, et ad ecclesiam, et ad futuram gloriam. Una ergo cognitio de Deo est figuralis et obscura; et haec cognitio fuit in veteri testamento: et talis cognitio fuit in civitate illa, scilicet jerusalem, et in populo judaico. Ps. 75: notus in judaea Deus etc..
Et secundum hoc dicitur, Deus in domibus ejus cognoscetur. Hieronymus habet, Deus agnitus est etc., scilicet non in uno loco, sed in omnibus domibus et civitatibus.
Et dicit, in domibus; nam apud athenas cognoscebatur Deus Ac 17: in ipso vivimus, movemur et sumus. Ad roman. 1: invisibilia Dei etc.. Sed non cognoscebatur in domibus, sed in scholis apud aliquos: sed in gente illa omnes cognoscebant Deum. Alia est cognitio realis, sed obscura et imperfecta; et haec est cognitio qua Deus cognoscitur per fidem 1Co 13: videmus nunc per speculum etc., et sic Deus in domibus cognoscitur cognitione reali, sed fidei;2Co 3: nos autem revelata facie gloriam Domini contemplantes.
Et dicit, in domibus; quia tota universalis ecclesia continet sub se multas ecclesias et multa collegia, quarum quaelibet domus dicitur habere cognitionem Dei. Jer. 31: me omnes cognoscent a minimo usque ad maximum. Alia est realis, quae est cognitio perfecta et aperta 1Co 13: tunc cognoscam sicut et cognitus sum in domibus caelestis jerusalem.
Et dicuntur plures domus diversi ordines sanctorum, scilicet apostolorum, martyrum, confessorum et virginum etc.. Joan. 14: in domo patris mei mansiones multae sunt.
Et secundum hoc dicitur in psalterio romano: Deus in gradibus ejus cognoscetur; quia non omnes aequaliter cognoscent, sed erunt diversi gradus cognitionis secundum quosdam 1Co 15: stella differt a stella in claritate. Sed hoc erit, cum suscipiet eam, ad adjuvandum; quia ipse est susceptor et auxiliator noster. Alia autem littera hieronymi habet, in auxiliando.



Numerus 3


Quoniam. Hic probat dignitatem civitatis per testimonium.
Et primo inducit testes; secundo eorum probitatem; tertio ipsorum confessionem. Ad hoc quod testimonium sit credibile, tria sunt necessaria: scilicet dignitas testium, ut sint testes auctoritatis; quia si sint leves, eorum testimonium non debet approbari. Item numerositas, et concordia; et haec tria sunt in istis testibus. Quia sunt magnae dignitatis; quia. Reges terrae, unus fuit constantinus, alius fuit justinianus et carolus magnus qui ecclesiam firmaverunt privilegiis. Item multi fuerunt, quia congregati sunt de diversis nationibus et temporibus. Possunt etiam per reges intelligi sapientes et justi, qui testimonium perhibuerunt ecclesiae conversi ad fidem. Ps. 46: principes populorum. Item sunt concordes, convenerunt in unum, scilicet testimonium et sententiam. Ps. 101: in conveniendo populos in unum et reges etc.. Potest iterum aliter exponi; tamen prima expositio est litteralis, quia in hieronymo habetur, testati sunt. In graeco habetur, suscipient eam, scilicet ad defendendum.
Et hoc necessarium est, quoniam ecce reges terrae congregati sunt, convenerunt in unum, scilicet contra ecclesiam.
Et isti qui aliquando testimonium perhibent aliquando contra ecclesiam fuerunt, et aliquando persecuti sunt eam, postea eam firmaverunt. Ipsi videntes. Hic describit eorum probitatem, ubi septem fuerunt. Primum visio, idest cognitio fidei; unde dicit, ipsi videntes, idest cognoscentes per fidem miracula quae Christus et apostoli faciebant Is 62: videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum. Secundum est admiratio in his quae videntur, quia sunt supra sensum et rationem humanam Is 60: videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum. Ps. 138: mirabilia opera tua. Tertium est conturbatio pro peccatis. Propter secundum, admirati sunt. Propter tertium, conturbati sunt. Ps. 59: commovisti terram, et conturbasti eam. Quartum est commotio. Aliquando quis conturbatur de peccato, et labitur in desperationem, vel persistit in malo; sed isti commoti sunt ad poenitentiam Is 24: commotione commovebitur terra. Quintum est, quia haec commotio debet esse cum timore Dei, ut non attribuat sibi quod per se moveatur ab bonum, sed Deo; et dicit, tremor apprehendit eos. Ps. 2: servite Domino in timore. Hic dolor et tremor est fructuosus; unde dicit, ibi dolores ut parturientis, qui convertuntur in gaudium propter spem prolis et fructus Is 26: a timore tuo, domine, concepimus et peperimus spiritum salutis.
Et hoc est sextum. Septimum est. In spiritu vehementi conteres naves tharsis, idest mare universaliter, et sic conteres naves maris. Vel dicendum, quod ibi est una provincia quae cilicia vocatur, et tharsis est metropolis ejus, ubi natus est paulus, et ex illa civitate tota regio nominatur tharsis, et ibi sunt multae naves; vel sicut in mari mediterraneo primi navigantes fecerunt carthaginem, et isti simul pugnantes cum tyriis praevaluerunt.
Et ideo tharsis vocatur totum mare mundi. Per naves quae ad negotiandum vadunt, signatur cupiditas, et hoc est abundantia rerum mundi.
Et sicut naves fluctuant in mari, ita divites fluctuant in rebus mundi. Sed quando convertitur homo ad poenitentiam, tunc naves, idest cupiditates hujus mundi, conterentur. Sed in spiritu vehementi, scilicet in spiritu sancto. Abdiae 1: juxta est dies Domini super omnes gentes Is 23: ululate naves maris. Sed secundum cassiodorum, per hoc designatur totum tempus incarnationis Christi. Deus cognoscetur in domibus ejus cum suscipiet eam, idest humanam naturam in unitate personae Is 52: propter hoc sciet populus meus nomen meum.
Et quare? Quoniam ecce reges terrae congregati sunt; convenerunt in unum. Reges, scilicet principes judaeorum et scribae populi congregati sunt ab herode sciscitante ab eis ubi Christus nasceretur.
Et convenerunt in unum, scilicet quod natus erat in bethleem.
Et videntes sic, sicut prophetae dixerunt, admirati sunt, commoti sunt, quia herodes turbatus est, et omnis hierosolyma cum eo Mt 2: et commoti sunt, aliqui ad fidem.
Et tantus fuit pavor ut corpus tremeret, tremor apprehendit eos; et ibi fuerunt dolores, ut parturientis, propter necem infantium occisorum ab herode: et in spiritu vehementi, quia in furore mittens occidit omnes pueros a bimatu et infra, idest a duobus annis, et infra.
Et in furore fecit comburi omnes naves tharsis, idest in tharso ciliciae, quas credebat magos per aliam viam revertentes portasse in patriam suam. Propterea dicit, in spiritu vehementi.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.45 Num.1