Thomae Aq, in Psalmos Psa.17 Num.25


Numerus 26


Filii. Hic ponitur protervia judaeorum; et vocat eos filios alienos, quia olim fuerunt filii generati a Deo per gratiam et doctrinam legis Ex 4: primogenitus meus Israel; sed tamen alieni facti sunt Is 1: filios enutrivi et exaltavi.
Et sequitur, abalienati sunt retrorsum.
Et sunt alieni triplici ratione: quia mentiti sunt mihi, quia inveteravi, quia, claudicaverunt. Alienatur quis a Deo, quando non servat fidelitatem: et quantum ad hoc dicit, mentiti sunt mihi, idest fregerunt pactum. Item quando non sequuntur patrum fidelium vestigia; unde, inveterati sunt. Res inveterata est propter interitum. Isti fuerunt a principio novi. 1 paral. 12, cum dicunt: tui sumus, o david, et tecum filii isai; sed paulatim tepuerunt. Aliud est quando totaliter recedit: unde dicit, claudicaverunt a semitis suis, quasi uno pede debiles, vetus testamentum male servantes, et novum respuentes. Vel si referatur ad Christum, filii alieni mentiti sunt mihi, quia pepigerunt pactum cum Deo: exo. 24: omnia quaecumque locutus est Deus, faciemus; postea fregerunt: ps. 65: mentientur tibi in multitudine virtutis tuae inimici tui. Item virtus quae fuit in patribus, in filiis non est: ideo, inveterati sunt: baruch 3: quid est, Israel, quod in terra inimicorum es, et inveterasti in terra aliena? Item claudicaverunt a semitis suis, idest praeceptis legis: quia uno pede incedunt, scilicet sensu litterali, non spirituali. Item literaliter etiam, claudicaverunt, quia sequebantur solum traditiones pharisaeorum: 1R 18: usquequo claudicatis in duas partes? Si Dominus est Deus, sequimini eum.



Numerus 27


Vivit. Hic ponitur gratiarum actio: et circa hoc tria facit. Primo proponit eam. Secundo ponit ejus materiam, ibi, Deus qui dat etc.. Tertio prorumpit in laudes Dei, ibi, propterea vivit Dominus.
Et loquitur ad modum regis de Deo. Antiquitus modus salutandi regem fuit. Vivat rex. Hoc convenit Deo: quia ipse est vita aeterna: ps. 35: apud te est fons vitae.
Et ideo dicit, vivit Dominus Ez 33: vivo ego, dicit Dominus Deus. Ipse enim est dator vitae hominibus Jn 1: quod factum est in ipso vita erat. Item aliis optatur benedictio, sed ipse est ipsa benedictio, benedictus Deus meus. Deus meus dicitur filius: is. 9: filius datus est nobis: ps. 66: benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus Da 3: benedictus es domine Deus patrum nostrorum, et laudabilis et benedictus in saecula: et quia nos benedictionibus implet. Tertio optat ejus exaltationem: et exaltetur Deus salutis meae, idest auctor et dator salutis gratiae in praesenti, et gloriae in futuro: ps. 43: tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes jacob. Item ibid. 73: operatus est salutem in medio terrae. Non petit ut exaltetur in se, quia altissimus est: ps. 86: fundavit eam altissimus; sed ut exaltetur in cognitione nostra.
Et dicit, salutis meae, idest qui me salvat Is 45: Deus justus et salvans non est praeter me Ac 4: non est aliud nomen datum hominibus sub caelo. Vel, Deus qui salvat me, exaltetur per suum effectum, ut salvet me non solum in infimis, sed etiam in excelsis Mt 21: benedictus qui venit in nomine Domini, hosanna in altissimis: eccl. 43: exaltate illum quantum potestis: major est enim omni laude Ps 98: exaltate Dominum Deum nostrum; et adorate scabellum pedum ejus quoniam sanctum est.



Numerus 28


Deus. Hic ponitur materia gratiarum actionis, et pro beneficio liberationis a malo, et pro beneficio promotionis ad bonum; unde dicit, Deus etc..
Et hoc potest dici in persona ecclesiae: quia qui persequuntur eam, subjicientur sibi Is 60: venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum. Sicut paulus qui condemnavit stephanum prostratus est: unde pia vindicta est, dum rebellis subditur et humiliatur: ideo tu es liberator. Joan. 8: si filius vos liberaverit etc.. Meus de inimicis meis, non qualibuscumque, sed, iracundis Pr 27: ira non habet misericordiam: unde major gloria a ferventibus malis liberari.
Et ab insurgentibus in me: ps. 26: insurrexerunt in me testes iniqui etc.. Exaltabis me. Ut ostendat Dei providentiam hoc dicit, idest in quo credunt deprimere exaltantur: phil. 2: propter quod et Deus exaltavit illum Gn 7: multiplicatae sunt aquae, et elevaverunt arcam in sublime. A viro iniquo eripies me idest a fraudulentis: ps. 139: eripe me domine ab homine malo, a viro iniquo eripe me. Consequenter concluditur gratiarum actio propter praedictas causas. Propterea confitebor tibi in nationibus domine etc. Idest coram omni populo te laudabo: tob. 12: benedicite Deum caeli, et coram omnibus viventibus confitemini ei.
Et nomini tuo psalmum dicam. In Psalmo intelligitur bona operatio: quia quicquid boni facimus, debemus facere in gloriam nominis Dei. Magnificans salutes regis ejus. Hieronymus habet, sic magnificanti et facienti tibi, scilicet magnificanti et facienti, secundum literam nostram, Deus qui das vindictas.
Et est Deus inquantum magnificans.
Et ponit duo: unum ad statum regni, aliud ad personam, quia utrumque magnificatum est. Quantum ad primum dicit, magnificans salutes regis ejus, quia promovisti me ad regnum. Vel, regis, idest Christi, per cujus nomen omnes salvantur Ac 4: non est aliud nomen datum etc.. Quantum ad personam dicit, et faciens misericordias Christo suo david et semini ejus usque in saeculum, quia multiplicavit semen suum sicut promisit.



PSALMUS 18

(Ps 18)


Numerus 1


Supra psalmista multipliciter egit gratias de beneficiis datis et speratis: hic autem ex consideratione illorum beneficiorum consurgit in laudem benefactoris. Titulus patet, in finem psalmus david. Secundum litteram refertur ad david; secundum autem mysterium ad Christum, in finem. Dividitur autem psalmus iste in duas partes. In prima enim commendatur Deus ex sua eruditione, qua nos instruit.
Et hoc dupliciter. Una communi, quae se habet aequaliter ad omnes: et haec per opera sua manifestatur Rm 1: invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Alia speciali, per legis lationem, quae est solum ad fideles. Secundum, ibi, lex Domini immaculata. Psalmus iste secundum veritatem exponitur de Christo, quia Apostolus de hoc auctoritatem ad mysterium ChristiRm 1 inducit, in omnem terram exivit etc.. Nihilominus tamen, sicut mysteria Christi repraesentantur figuraliter quandoque in figuris veteris testamenti, ita quandoque figuraliter praemonstrantur in figuris operum sanctorum.
Et ideo primo exponetur iste psalmus quoad figuram. Secundo quoad veritatem.
Et primo loquitur de caelis. Secundo de sole. Per caelos apostoli; per solem Christus intelligitur. In sole. Circa hoc duo facit. Primo ponit doctrinam qua nos erudit Deus per caelos, quomodocumque intellectos. Secundo excludit impedimenta hujus doctrinae, ibi, dies diei eructat verbum etc.. Duo necesse est cognoscere de Deo. Unum, scilicet gloriam Dei in qua est gloriosus. Secundo opera ejus. Si respiciamus corporales caelos, isti nuntiant nobis gloriam Dei: quia in eis est mira et ordinata distinctio, quae est quaedam redundantia illius in firmitate gloriae: eccl. 43: species caeli gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis Dominus.
Et quia sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus ejus.
Et ideo intelliguntur isti caeli materiales indicare nobis gloriam Dei, non quasi animalia materialia, ut rabbi moyses dicit, sed in ejus pulchritudine qua multo magis indicatur eorum artifex.
Et firmamentum demonstrat nobis, quantum Deus sit magnificus. Firmamentum dicitur caelum, ut diciturGn 1: vocavit Deus firmamentum caelum. Secundum autem distinctionem dicitur caelum: et sic in caelorum distinctione apparet divina sapientia: si totum accipiatur simul, sic narrat ejus virtutem; et ideo dicit quod caeli enarrant, idest manifestant, gloriam Dei, et firmamentum nuntiat opera manuum ejus, per quae opera apparet ejus virtus. Secundum autem veritatem, per caelos intelliguntur apostoli, in quibus tamquam in caelis habitat Deus.
Et dicuntur caeli propter sublimitatem conversationis: phil. 3: nostra conversatio in caelis est. Item stellati, propter multarum virtutum abundantiam: eccl. 43: species caeli gloria stellarum: is. 55: sicut exaltati sunt caeli a terra etc. Quia lucidi per doctrinam et exemplum Mt 5: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est. Quia volubiles per obedientiam et discursum praedicationis: eccl. 24: gyrum caeli circuivi sola, et in fluctibus maris ambulavi, et profundum abyssi penetravi, et in omni terra steti, et in omni populo et in omni gente primatum tenui. Isti enarrant gloriam Dei, scilicet patris, in qua est Christus.
Et quia Christus est aequalis patri; et quod est Deus, et quod gratis peccata dimittit Is 52: gratis venumdati estis, et sine argento redimemini. Item apostoli dicuntur firmamentum, quia firmati virtute spiritus sancti: Luc. ult.. Sedete in civitate donec induamini virtute ex alto.
Et annuntiant opera manuum ejus, idest mirabilia quae fecit Christus, scilicet nativitatem, passionem, resurrectionem, et ascensionem Si 42: nonne Deus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia ejus?Is 12: annunciate hoc in universa terra Ps 95: annunciate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus. Vel caeli enarrant, quia caeli novam stellam miserunt, ortum salvatoris nuntiantem Mt 2: vidimus stellam ejus in oriente.



Numerus 2


Dies. Hic excludit impedimentum doctrinae: et excludit triplex impedimentum. Aliquando impeditur doctrina, ut non possit addisci, ex tempore: aliquando ex linguarum varietate: aliquando ex locorum diversitate. Primum impedimentum est de nocte: non enim est tempus legendi, cum sit tempus quiescendi: et secundum diversa tempora convenit docere et discere.
Et primo dicendum est de materialibus diebus qui causantur secundum naturam ex motu caeli: et ideo non solum substantiam caelorum oportet considerare, sed etiam motum firmamenti: et sic oportet accipere in hac vicissitudine sapientiam: eccl. 33: quare dies diem superat, et lux lucem, et annus annum a sole? A Domini scientia separati sunt, idest dispositi supra.
Et ideo dicit dies, succedens, diei eructat verbum, idest diem sapientiae, idest manifestat ordinem et bonitatem divinae sapientiae, inquantum una dies est major alia etc.. Una die est major aestus quam alia: et sic de singulis.
Et nox. Supra ostendit divinam sapientiam et ordinem dispositionis divinae, quia ordinate nox nocti succedit: et dicit quia dies eructat, quia tempus diei est tempus loquendi; et ideo est tempus verbi. Propter quod dicit, eructat verbum. Sed tempus noctis est tempus meditationis propter quietem; et ideo in quiete noctis homo meditatur, et adinvenit multa ex quibus fit sciens; et ideo est tempus scientiae.
Et ideo dicit, et nox, succedens, nocti indicat scientiam, idest Dei; quia in una nocte est alia dispositio temporis quam in alia: et hoc totum a scientia Dei disponente. Secundum veritatem apostoli dicuntur dies: et hoc est quod dicit, dies, idest apostoli, eructat verbum, divinae Sapientiae: diei, idest perfectis 1Co 2: scientiam loquimur inter perfectos: non enim omnibus omnia praedicantur; sed clara claris, sancta sanctis, magnis magna praedicant. Item Apostolus inquantum est nox, idest in carne vivens et mortalis, infirmitati et ignorantiae rudium condescendens, tanquam nox indicat nocti, idest perfectis scientiam, sed de rebus humanis 1Co 3: non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo lac vobis dedi, non escam. Vel dies, idest gabriel, eructat verbum diei, idest virgini beatae proponit verbum salvatoris; sed, nox, idest diabolus, indicat scientiam nocti, idest evae Gn 3: eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Item secundo impeditur doctrina, secundum varietatem linguarum; sed haec doctrina per hoc non impeditur, quia, non sunt loquelae neque sermones: idest, quaecumque sint illae linguae seu nationes, possunt erudiri de divina sapientia et virtute; et hoc sive per caelos, sive per apostolos: sed secundum veritatem dicendum quod non sunt loquelae etc.. Quorum non audiantur verba eorum, quia voces, sive praedicationes, sive doctrina apostolorum auditur a quolibet. Sed de loquela apostolorum duplex est opinio. Quidam enim dicunt quod apostoli una lingua loquebantur; sed alii omnes eos intelligebant. Sed contra hoc est Apostolus1Co 14: gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor. Unde non sunt loquelae, in quibus non audiuntur loqui. Loquelae significant linguas principales; sed sermones significant varietates idiomatum in eadem lingua. Vel loquelae linguae, sermones sunt modi loquendi. Est autem triplex modus loquendi: unus humilis, quem communiter loquimur; alius, quando est coloratus; et alius, quando est ornatus tantum. Primus convenit docenti. Secundus persuadenti. Tertius delectanti; et quolibet istorum modorum loquebantur apostoli Is 28: in loquela labii et lingua altera loquar ad populum istum. Item impedimentum doctrinae est diversitas et remotio loci: quia doctrina aliquando non vadit ad remotas partes; sed non ita est de ista; quia, in omnem terram exivit sonus eorum, scilicet caelorum, vel apostolorum: quia ubique est doctrina, qua caeli erudiunt: sed de apostolis melius dicitur, quia dicit exivit, non exierunt, sonus, idest fama, et in fines orbis terrae verba eorum Is 12: cantate Domino, quoniam magnifice fecit; annuntiate hoc in universa terra: Matth. ult.: Euntes docete omnes gentes.
Et ideo dicit, in fines orbis terrae verba eorum: quia sonus pervenit ad remota; et verba ad loca propinqua. Sed non est ita de apostolis; immo etiam verba, idest distinctio soni, pervenit ad fines orbis terrarum, vel prophetia aliqua, vel fama miraculorum.



Numerus 3


In sole. Supra psalmista fecit mentionem de caelis; et hic ad ostendendam laudem creatoris agit de sole.
Et sicut per caelos intelliguntur apostoli, ita per solem intelligitur Christus : vobis timentibus nomen meum, orietur sol justitiae.
Et quaedam prophetiae dicunt hoc de Christo sub figura solis; ideo primo ponit figuram per quam incipit veritatem de Christo explicare. Circa figuram tria ponit. Primo situm solis. Secundo motum, et ipse tamquam sponsus. Tertio effectum ejus: non est qui se abscondat etc.. Primo sciendum est, quod haec diversa littera hieronymi habet, soli posuit tabernaculum in eis; quasi dicat: ita caeli enarrant etc..
Et pro eis, scilicet caelis, posuit soli tabernaculum, idest collocavit eum in caelis. Ponitur convenienter tabernaculum: quia hic mundus est locus viatorum, non habitantium in certo loco, quia sunt in continuo motu. Nostra autem littera habet, in sole posuit tabernaculum suum. Domus alicujus Domini pulchrius stat in civitate quam in rure; ita pulchrius in caelo videtur tabernaculum Dei: et ideo dicit, in sole posuit tabernaculum suum; quasi dicat: sol est ejus tabernaculum: non quod Deus in loco contineatur, sed quia, ut Dionysius dicit, in sole maxime repraesentatur bonitas et virtus Dei, sive divina. De motu solis duo dicit, a summo caelo. Nota quod loquitur de caelo sicut est in motu suo, qui est finis noctis et principium diei.
Et secundum quod est finis noctis, non est nisi exitus de occulto in manifestum: quia non oritur quasi tunc esse incipiat, sed quia tunc manifestatur: et ideo assimilat eum sponso egredienti de thalamo: quia sicut occultatur sponsus in thalamo, sic occultatur sol de nocte; ideo dicit, ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Secundum autem quod est principium diei, quatuor ponit: scilicet proprietatem sive efficaciam ejus, magnitudinem, velocitatem, et regularitatem motus ejus. Proprietatem, quia nox tristitiam indicat; sed dies laetificat Ps 29: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia: et ideo dicit, exultavit. Magnitudinem, quia magnus inter omnia corporalia particularia; et ideo dicit, ut gigas. Velocitatem; unde dicit. Ad currendam. Regularitatem; unde dicit, viam, quia non exorbitat a rectitudine viae, sicut aliqui planetae. Item hanc similitudinem exponit, cum dicit, a summo caelo.
Et quod hic dicitur, potest dupliciter intelligi. Uno modo, quia sunt duo puncta secundum astrologos, scilicet summitas caelorum, ubi sol est quando est in meridie, et punctus oppositus qui est angulus terrae, ubi est sol in medio noctis: et hoc est quod dicit, a summo caelo egressio ejus, secundum illos qui incipiunt diem a medio noctis, et occursus ejus usque ad summum ejus, quantum ad angulum caeli ubi est in meridie. Sed si ad unum punctum summum referatur, sic est unus punctus, ubi sol est in meridie.
Et hoc est quod secundum astrologos plures dies computantur a medio diei; quasi dicat: a puncto meridionali est recursus ejus, scilicet solis, usque ad locum illum: eccl. 1: oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur. Effectus ejus manifestatur cum dicit, nec est qui se abscondat a calore ejus; quasi dicat, sol in meridiano ita exurit terram, et ita calidus est quod in aliquibus terris vix homo subsistit: eccl. 43: in meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis potest subsistere? Secundum autem rem significatam designantur mysteria Christi.
Et primo designatur ipsius conceptio. Secundo nativitas. Tertio ejus progressus. Quarto ejus ascensio. Conceptio designatur, cum dicitur, in sole posuit tabernaculum suum. Est autem consuetum, quod per tabernaculum intelligitur corpus: 2 pet. 1: scio quod velox est depositio tabernaculi mei, secundum quod Dominus noster jesus Christus significavit mihi 2Co 5: qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus. Quod ergo dicit, in sole posuit etc. Idest corpus suum posuit in sole, idest in beata virgine, quae nullam habuit obscuritatem peccati Ct 4: tota pulchra es amica mea, et macula non est in te. Vel in sole sunt tria. Lucet, ardet, et distinguit vices temporum. In sole posuit tabernaculum suum, idest in manifesto, quia cum invisibilis esset, per assumptionem corporis factus est visibilis: jo. 1: verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Item in sole, idest ardore, posuit tabernaculum suum, idest corpus suum, quia suscepit passibile Is 53: vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Item subjecit ipsum varietati: et qui secundum quod Deus erat aeternus, secundum quod homo factus est temporalis Ps 30: in manibus tuis tempora mea. Vel, tabernaculum suum, idest ecclesiam Ap 21: ecce tabernaculum Dei cum hominibus. Posuit in sole, idest in manifesto Mt 5: non potest civitas abscondi supra montem posita. Nativitas designatur cum dicitur, ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Thalamus uterus virginalis est: de hoc sicut sponsus processit, quia in ea unione perpetua desponsavit humanam naturam: unde in morte divinitas remansit unita animae et corpori Os 2: sponsabo te mihi in fide. Processus viae ejus describitur a jucunditate. Unde, exultavit, interius scilicet cum laetitia spirituali, quam nec mors nec tristitia aliqua in sensualitate potuit perturbare: quia etiam in passione fruebatur Is 42: non erit tristis neque turbulentus; quia ex tristitia sensualitatis nulla tristitia in parte superiori fuit: tamen tota patiebatur secundum quod erat natura; non autem secundum quod erat conversa ad Deum. Item describitur magnitudine: quia, ut gigas, geminae substantiae: quia naturae divinae in qua magnus: ps. 76: quis Deus magnus sicut etc., et humanae naturae in qua etiam magnus Lc 1: hic erit magnus: etc.. A velocitate: quia salutem nostram operatus est in modico tempore: unde dicit, ad currendam viam Ac 10: pertransivit benefaciendo et sanando, quasi velociter.



Numerus 4


A summo. Hic prosequitur de ascensione: et circa hoc tria facit. Primo ponit ascensionem debitam. Secundo ejus terminum. Tertio effectum debitum ponit. Primum, cum dicit, a summo caelo egressio ejus. Naturale est cuilibet rei tendere in locum suum sibi connaturalem. Locus naturalis summus debetur ei qui habet summam naturam. Christus est natus a patre habens summam naturam Ep 4: qui descendit, ipse est qui et ascendit.
Et ideo dicit, a summo caelo egressio ejus, scilicet per aeternam generationem.
Et dicit, a summo, non ex aethereo vel empyreo, vel alio; sed ab esse trinitatis, quia est consubstantialis patri, idem in essentia. Deinde ponit terminum, dicit ergo, et occursus ejus usque ad summum ejus: jo. 16: exivi a patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad patrem. Sequitur effectus: nec est qui se abscondat a calore ejus Ep 4: dedit dona hominibus. Ibidem: ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia. Sol quando est in alto, omnes calefacit. Sic Christus ascendens misit spiritum sanctum discipulis; unde dicit. Nec est qui se abscondat a calore ejus. Spiritus sanctus calefacit: can. 8: lampades ejus lampades ignis. Sed numquid multi non recipiunt calorem ejus? Dicendum quod sicut est de sole materiali, ita contingit de spiritu sancto. Multi autem possunt se abscondere, et non recipere calorem solis, sed sol ex parte sua se exhibet omnibus; sic spiritus sanctus effunditur ubique, et petit ab omnibus recipi, nisi aliquis se per malitiam abscondat. Vel non est qui se abscondat etc.: quia licet peccator non recipiat eum, tamen non potest abscondi quin cognoscatur ab eo etc. Pr 15: infernus et perditio coram Domino.



Numerus 5


Lex. Supra psalmista egit de sua generali instructione, quae fit per creaturas; nunc agit de speciali quae fit per legislationem: et circa hoc duo facit. Primo ponit legis commendationem. Secundo agit de delictis quae committuntur contra legem, ibi, delicta quis intelligit.
Et convenienter post mysteria incarnationis Christi, agit de lege veteri, quae est per Christum impleta, et nova tradita: et circa hoc duo facit. Primo ostendit legis bonitatem sive rectitudinem. Secundo ejus suavitatem seu dilectionem, ibi: desiderabilia. Circa primum tria facit. Primo commendat legem in generali. Secundo ea quae in lege continentur, ibi, testimonium Domini. Tertio commendat ea quae adjacent legi, ibi, timor Domini. Est autem considerandum, quod de lege Domini dicit duo: et quod est immaculata, et quod est convertens: et potest ad utramque legem referri, scilicet novam et veterem: et ponuntur ad differentiam legis humanae, in qua quaedam illicita permittuntur, sicut usurae et prostibula; non enim potest omnia corrigere. Sed lex Domini non est talis, sed est immaculata, idest omnia mala excludens Ps 11: eloquia Domini, eloquia casta etc.. Job 6: non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit. Item lex humana non extendit se nisi ad ea ad quae se habet judicium humanum, scilicet tantum ad exteriora 1S 16: homo videt quae apparent, Deus autem intuetur cor.
Et ideo lex humana retrahit ab exterioribus, licet divina lex convertat cor ad Deum; et ideo dicit, convertens, non tantum exteriores actus, sed et animas. Sed lex vetus hoc faciebat imperfecte, lex nova perfecte: quia lex vetus cohibet per poenas temporales, quae coercent manum; sed lex nova cohibet per poenas aeternas, quae coercent cor. Continentur autem in lege tria: testimonia, judicia, et praecepta. Testimonia, quia lex divina procedit ex necessitate super aliqua credulitate He 11: accedentem ad Dominum oportet credere.
Et ideo necessaria sunt testimonia per quae fides recta hominis probetur; et ita in ea sunt testimonia et caeremoniae.
Et dicit de eis duo: quod testimonia sive praecepta habent aliquid fidele, et quod sapientiam praestant. Doctrinae autem humanae habent aliquid non fidele, nec sapientiam praestant. Non fidele, quia antiquitus confinxerunt in legibus quaedam falsa, secundum quod videbatur eis ad utilitatem civitatum: sicut quod quidam homines nati sunt ex diis, ut conciperent magnos animos; et quod bene regentes transferebantur ad deos, ut animarent ad bonum reipublicae. Sed testimonium Domini, idest doctrina, seu mandatum divinum est fidele, idest habet veritatem; sed illud, scilicet doctrina illorum est falsa Ps 92: testimonia tua, domine, credibilia facta sunt nimis: et hoc ideo est, quia lex illa ordinat ea quae sunt in vita ista tantum; sed lex divina ordinat ad futuram vitam Rm 8: non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Testimonia proprie dicuntur in lege illa quae generant auctoritatem praecipientis in corde subditorum, ut obediant praeceptis; ut quod Deus sit unus, et quod sit creator caeli et terrae, et hujusmodi.
Et quia caeremonialia praecepta sunt ex sola auctoritate divina debita, possent dici testimonia; praecepta vero moralia fundantur in debito omnis virtutis; judicialia vero praecepta fundantur in debito, quod est inter homines quantum ad contractus. Lex autem illa humana non praestat sapientiam: aliqua enim sapientia est in humanis, ubi est aliqua veritas, ut philosophica: et quaedam sapientia est qua utebantur sacerdotes in templo, et haec est falsa: et haec multis proponebatur; sed illa philosophica paucis, sed divina parvulis, quia populis Dt 4: haec est sapientia vestra et intellectus coram populis. Vel, parvulis, idest humilibus Mt 11: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Justitiae Domini rectae, seu judicia illa quae dicunturEx 22: qui furatus fuerit bovem aut ovem etc. Is 26: rectus callis justi ad ambulandum Pr 21: gaudium est justo facere justitiam, et pavor operantibus iniquitatem.
Et dicit duo de eis: quod recta, et quod jucunda. Recta, quia continent justitiam. Rectum dicitur justum Pr 8: justi sunt omnes sermones mei, et non est in eis pravum quid nec perversum: recti sunt intelligentibus etc.. Jucunda, non severa et perturbativa, quia sunt aequitati permixta; unde dicit, laetificantes corda, propter aequitatem et spem praemii: ps. 118: laetabor ego super eloquia tua. Moralia vero praecepta sunt lucida et illuminativa; unde dicit, praeceptum Domini lucidum. Lucidum dicitur, quia in se est manifestum et evidens, sicut hic, non occides, non moechaberis, non furtum facies, et similia: quae habent in se claritatem, quod quilibet servare tenetur dicens,Pr 6: mandatum lucerna, et lex lux. Praeceptum dicitur ad quod attenditur secundum imperium superioris; et est de agendis, et importat debitum faciendi in eo cui praecipitur: quod quidem debitum est vel ex parte regulae divinae quam tenemur sequi; et sic illud cadit sub debito, sine quo rationis ordo servari non potest: vel est debitum ex auctoritate praecipientis, cui obedire tenemur: vel ex parte finis, quem omnino volumus, qui est praestitutus nobis; et tunc cadit sub praecepto illud sine quo non possumus servare subjectionem ad praecipientem; vel sine quo non possumus consequi finem intentum. Dicitur enim praeceptum quasi praecise ceptum, scilicet ad agendum: quasi quod praecise teneamur illud agere: ideo tale praeceptum est: illuminans oculos, scilicet rationis, qui oculi tenebrescunt per cupiditatem exteriorum et concupiscentias interiorum passionum: et hoc removet praeceptum Domini, et ideo illuminans oculos. Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte,Ps 12.



Numerus 6


Timor. Hic ponit quaedam adjacentia legi: quorum unum est ex parte nostra, scilicet timor, qui inducit nos ad servandum praecepta: eccl. Ult.: Deum time, et mandata ejus observa.
Et de timore isto duo dicit. Primo dicit eum sanctum. Secundo dicit eum permanentem. Omnis autem timor ex amore causatur; quia illud timet homo perdere quod amat.
Et ideo sicut est duplex amor, ita est duplex timor: quidam est timor sanctus qui causatur ab amore sancto: quidam non sanctus, qui a non sancto causatur. Sanctus amor est quo amatur Deus Rm 5: charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. Timor iste sanctus tria facit. Primo timet Deum offendere. Secundo recusat ab eo separari. Tertio se Deo per reverentiam subjicit: et iste timor dicitur castus et filialis. Non sanctus timor est qui causatur ab amore non sancto, qui est mundi, et suiipsius; et de tali amore non sancto causatur duplex timor non sanctus. Servilis, qui est ex amore sui: et mundanus, qui procedit ab amore mundi Mt 10: nolite timere eos qui occidunt corpus etc.. De timore sancto: ps. 33: timete Deum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum. Mundanus timor non permanet nisi cum mundo: servilis permanet in malis in perpetuum, sed sanctus permanet in bonis. De hoc dicit psalmus: timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi. Sed contra. Perfecta charitas foras mittit timorem, 1 joan. 4. Dicendum, quod charitas expellit timorem servilem: sed filialis timor dupliciter permanet: scilicet in patria. Primo quantum ad sui praemium: ps. 9: patientia pauperum non peribit in finem. Non quod ibi sit patientia, quia non est ibi tribulatio, sed fructus ejus: et sic fructus timoris permanet: eccl. 1: timenti Deum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur. Vel manet secundum aliquem sui actum: non quod timeat offendere, quia ibi non timet peccatum nec separationem, sed quantum ad reverentiam, quia submittent se Deo, nec audebunt se ei aequare: job 26: columnae caeli contremiscunt et pavent ad nutum ejus. Ex parte Dei est aliud, scilicet judicium ejus: quod dicitur executio justitiae: ps. 93: quousque justitia convertatur in judicium.
Et haec fiunt secundum quod punit vel praemiat; et ideo judicia Domini dicuntur vera et justificata: vera propter rectitudinem, quia in eis semper est veritas Rm 2: judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt: non enim sequitur, testimonia humana, sed justificata in semetipsa dicuntur, quia vel non sequuntur aliam superiorem legem, sed in semetipsa. Vel quia in semetipsis ipsa judicia Domini habent evidentem justitiam: ps. 36: et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem.



Numerus 7


Desiderabilia. Supra psalmista commendavit legem divinam quantum ad ejus rectitudinem; hic autem commendat quantum ad ejus suavitatem et jucunditatem: et circa hoc duo facit. Primo ponit ejus commendationem. Secundo talem commendationem probat, ibi, etenim servus tuus. Praefert autem legem quantum ad desiderium animae omnibus rebus mundi. In rebus autem mundanis desiderantur exteriores divitiae et voluptates corporales.
Et supra ista est delectatio legis Dei. Quantum ad primum dicit ista quae dicta sunt: desiderabilia super aurum Pr 8: melior est sapientia cunctis opibus pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari: ps. 118: dilexi mandata tua super aurum etc..
Et tangit illa duo quae homines desiderant; unde dicit, aurum; et pompas, unde lapidem pretiosum. Lapides pretiosi non serviunt nisi ad apparentiam: unde ibi multum potest referri, vel ad lapidem, vel ad pretiosum. Item quantum ad secundum dicit, et dulciora super mel et favum Ps 118: quam dulcia faucibus meis eloquia tua. Super mel ori meo. Dicitur mel et favum, quantum ad delectationes corporales. Mel extrahitur a cera; sed favus est mel et cera. Delectationes corporales quandoque sunt manifestae, et sic est mel; quandoque sunt absconditae et dulciores, et sic est favus Pr 9: aquae furtivae dulciores sunt etc.. Vel praeferuntur favo propter vetus testimonium, in quo est mel in favo, veritas in figura: melli propter novum ubi est veritas manifesta. Sed numquid spirituales delectationes sunt delectabiliores? Dicendum est quod sic: et est triplex ratio. Una ex parte boni delectati quod est Potius bonum, et ex causa delectationis, quod est majus bonum, ergo magis delectabile. Secunda ex parte potentiae delectantis, quia vis intellectiva est fortior sensitiva. Tertia ex modo delectationum. Corporales delectationes consistunt in fieri et in motu; sicut in cibis et in aliis. Motus autem est quid imperfectum; et quoddam futurum et praeteritum importat; quia non habetur totum simul. Spirituales autem delectationes non sunt in motu: quia consistunt in amando et intelligendo bonum, quod non est in motu; sed per accidens plus desiderantur illae, inquantum abundant aliqui in sensu, et deficiunt in intellectu. Vel sancti homines plus diligunt praecepta Dei quam seipsos.
Et sancti designantur per aurum et lapidem pretiosum 1Co 3: si quis aedificaverit super fundamentum hoc aurum, argentum, lapides pretiosos. Item per mel et favum significantur illi qui alieni sunt a rebus mundi; sed favus sunt illi qui adhuc rebus mundi delectantur: et tales, quia non sunt totaliter alieni, diligunt plus se quam praecepta; alii diligunt plus praecepta quam se.
Et hoc probat dupliciter. Primo experimento. Secundo ex effectu. Experimento, cum dicit, etenim servus tuus custodit ea; quasi dicat: possum dicere quia dulcia sunt, quia probavi ea: nam ego diligo et experior ea. Nullus autem testimonium potest ferre nisi qui experitur Jn 7: si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina mea utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar: job 23: vestigia ejus sequutus est pes meus. Ex effectu, idest remuneratione probat idem, cum dicit, in custodiendis illis retributio multa Mt 5: gaudete et exultate, quia merces vestra copiosa est in caelis.
Et non dicit pro custodia; sed, in custodiendis illis, quia ipsa custodia eorum est magna retributio, scilicet gloria cordis et munditia 2Co 1: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae.
Et sic commendatur lex ab honestate, quando dicit, in custodiendis illis etc. Quia honestum idem est quod virtus; et est per se appetibile.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.17 Num.25