Thomae Aq, in Psalmos Psa.32 Num.4


Numerus 5


Deinde cum dicit, verbo, ponitur causa gaudii ex parte divinorum effectuum. Moyses in principio creationis rerum facit mentionem de tribus: de caelo, de aqua, et de terra Gn 1: in principio creavit Deus caelum et terram: et infra: spiritus Domini ferebatur super aquas. Secundum hoc ergo psalmista dicit primo effectum Dei in caelis. Secundo in aquis, ibi, congregans. Tertio in terra, ibi, timeat Dominum omnis terra. Dicit ergo, verbo Domini caeli firmati sunt. Secundum glossam exponitur litteraliter et mystice.
Et utroque sensu tractantur haec verba quae sunt ex parte Dei, scilicet Dominus, verbum et spiritus oris. Dominus est nomen potestatis, et potentia appropriatur patri. Verbum est conceptio mentis, unde et sapientia genita dicitur.
Et verbum est filius. Spiritus ejus est spiritus sanctus. Dicitur autem spiritus oris, quia verbo appropriatur os: unde idem est dictum, ac si diceret, spiritus verbi; quia ipse est spiritus filii et veritatis.
Et licet indivisa sint opera trinitatis in divinis: jo. 5: quaecumque pater facit; haec et filius facit similiter; hic tamen secundum appropriationem loquitur. In caelo autem sunt duo mirabilia: scilicet ejus perpetuitas, quia incorruptibile; et ejus virtus, per quam totus mundus inferior immutatur, per calorem videlicet in aestate, per frigus vero in hyeme. Perpetuitas autem caeli contingit ex natura formae suae: nam formae elementorum sunt particulares, et non implent totam potentiam materiae: unde materia eorum remanet in potentia ad aliam formam. Forma vero caeli habet totalitatem quamdam, et replet totam potentiam materiae. Sed forma artificiati procedit ex forma artificis. Forma autem concepta in corde patris est verbum. Ergo formatio omnis rei attribuitur verbo; unde dicit, verbo Domini caeli firmati sunt. Virtus autem caelorum est in movendo. Omnis autem motus posterior derivatur a priori sicut a causa. Primus motus in rebus quae sunt per voluntatem est motus amoris: quia omnis motus in rebus quae voluntatem habent, est motus voluntatis.
Et ideo dicit Dionysius, 4 cap. De div. Nom., quod divinus amor non sinit eum esse sine germine; movet autem ipsum ad operandum etc.. Necesse est ergo quod virtus caelorum sit a spiritu: et ideo dicit, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Mystice per caelos intelliguntur apostoli: hi firmati sunt verbo Domini, scilicet Christi, vel filio Domini: et hoc est exoratio ejus et doctrina Lc 22: ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua etc.. Item virtus eorum firmata est per spiritum sanctum. Luc. ult.: Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.



Numerus 6


Deinde cum dicit, congregans sicut in utre aquas maris, ostendit effectum Dei in aquis. In aquis autem duo mirabilia sunt consideranda. Unum, quod aquae congregantur in unam partem terrae, et non occupant totam superficiem, quod est mirabile propter duo. Primo, quia naturalis ordo est quod sic aqua circumdat totam terram, sicut aer aquam. Item mare est altius terra. Secundo, quia licet aqua continue evaporet per calorem solis, tamen in eadem quantitate conservatur.
Et ideo duo dicit: scilicet quod congregantur in unum ex mandato Dei. Hier. 5: posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum quod non praeteribit: et commovebuntur, et non poterunt, et intumescent fluctus ejus et non transibunt illud. Job 38: quis conclusit ostiis mare etc. Usque tumentes fluctus ejus? Et ideo dicit, congregans sicut in utre aquas maris. Aqua congregata in utre habet tremorem et elevationem, non tamen defluit; quia retinetur a pelle utris; sic aqua congregata in mare habet tumorem, et tamen non fluit, quia continetur virtute divina Gn 1: congregentur aquae etc.. Aliud mirabile est, quod continue evaporat, et non minuitur. Unde, sicut quidam Philosophi dicunt, per virtutem caloris solis tota aqua siccaretur secundum naturam.
Et ideo contra hoc dicit, ponens in thesauris abyssos. Abyssus, secundum Augustinum, dicit profunditatem aquarum immeabilem: et habet duplicem interpretationem; ab a, quod est sine, et basi, quod est fundamentum: quasi sine fundamento, et sine candore, quia profunda est et obscura. In thesauro sunt tria: quia thesaurus quamdam multitudinem auri dicit, et illud quod in thesauro ponitur, conservatur; unde dicitur quasi theca auri. Item ponitur, ut ad utilitatem extrahatur. Hoc totum est in abysso: quia in ea est immensa abundantia sive multitudo aquarum. Secundo in abysso conservatur aqua et non decidit; tertio extrahuntur ad utilitatem, cum elevantur vapores ex eis, et generantur pluviae, et irrigatur terra. Ps. 17: apparuerunt fontes aquarum. Mystice exponitur dupliciter: de bonis et de malis. De bonis, ut per aquas maris intelligamus populos Ap 17: aquae multae populi sunt, et gentes et linguae. Quasi ergo aquas maris populos hujus mundi congregat in ecclesia sicut in utre. Comparatur autem ecclesia utri propter unitatem; et quia uter de pelle fit mortui animalis; per hoc insinuatur quod ad hoc aliqui ad ecclesiam venient, ut mortificent membra sua, quae sunt super terram; nam quasi caeli apostoli confirmati sunt, et ex his congregati sunt in ecclesia populi. Ponens abyssos, idest profunditatem divinorum sensuum, in thesauris, sacrae scripturae Is 33: divitiae salutis, sapientia et scientia; timor Domini ipse est thesaurus ejus. Vel abyssos prius, scilicet peccatores profundos et obscuros tenebris vitiorum, ponens thesauros auri ecclesiae. Magnus thesaurus ecclesiae paulus est et matthaeus et magdalena, qui quondam fuerant quasi quaedam abyssus. In malis vero aqua maris intelligitur tribulatio hujus vitae. Ps. 68: intraverunt aquae usque ad animam meam. Deus autem confirmat caelos, non tamen aufert eis infirmitates; quia sic gratia conservatur interius, quod infirmitates exterius non excludat.
Et ideo dicit quod congregat tribulationes eorum, scilicet caelorum, idest virorum caelestium, in utre, idest in corporibus eorum, ponens abyssos, idest persecutores ecclesiae in thesauris, quia non dat eis libertatem saeviendi contra ecclesiam quantum volunt.



Numerus 7


Tertio, cum dicit, timeat, ostendit effectum Dei in terra.
Et primo praemittit monitionem; secundo ostendit effectum Dei circa terram, ibi, quoniam ipse dixit etc.. Circa primum duo facit. Primo enim ponit monitionem; secundo exponit eam, ibi, ab eo autem etc.. Dicit ergo, timeat Dominum etc.. Sed quare hic posuit monitionem, cum locutus sit de effectibus aliis in quibus nulla monitione usus est, sed solum de terra? Ratio est, quia omnis alia creatura obedit Deo ad nutum, nisi homo terrenus; et ideo dicit, omnis terra, idest omnis homo terrenus, timeat Dominum. Eccl. Ult.: Deum time, et mandata ejus observa: hoc enim est omnis homo. Nam metonymica locutio est haec ut intelligatur continens pro contento, cum dicit, terra, idest habitatores terrae. Secundo exponit monitionem, dicens, ab eo autem etc.: bona scilicet commotio ad servitium Dei: quia ipse solus trahit. Joan. 6: nemo potest venire ad me, nisi pater qui misit me, traxerit eum.



Numerus 8


Deinde cum dicit, quoniam, ostendit effectum duplicem circa terram.
Et primo effectum creationis; secundo gubernationis, ibi, Dominus dissipat. In creatione autem sunt duo consideranda: scilicet ipsa formatio, et ipsa creatio. Utrumque autem est hic. Nam primo ostendit ipsam formationem, cum dicit, ipse dixit etc.. Secundo ipsam creationem, cum addit, ipse mandavit etc.. Dicit ergo, quoniam ipse dixit: Augustinus 7 super Gen. ad Litt.: omnis formatio est per verbum, quia res creatae se habent ad Deum sicut artificiata ad artificem. Unde sicut omnes formae artificiati sunt a forma concepta in mente artificis, ita omnis forma rerum est a verbo divino concepto. Unde ipse dixit, idest concepit verbum ab aeterno, et secundum illud omnia facta sunt; quasi dicat: genuit verbum in quo erat ut fieret omnia, et sic est formatio. Secundo creatio: quia, mandavit et creata sunt. Dicere namque importat verbum formatum. Mandare importat monitionem, vel emanationem solum. Unde mandare importat creationem materiae informis. Eccl. 8: sermo illius potestate plenus est. Mystice, dixit et facta sunt, semine gratiae: mandavit, in opere veritatis Ps 103: emitte spiritum tuum etc.. Quantum vero ad opus gubernationis dicit.



Numerus 9


Dominus. Quia stabilis manens immutat omnes.
Et primo ponitur omnium mutatio; secundo sua stabilitas, ibi, consilium. Circa habitatores terrae advertendum est, quod quidam sunt parvi, quidam magni; et utrique mutantur. Quantum ad parvos dicit, Dominus dissipat etc.. Ubi duo tangit, scilicet propositum quod est de fine, et consilium de his quae sunt ad finem.
Et hoc immutatur quia non agit secundum quod consiliatur, sed secundum quod Deus disponit Is 8: inite consilium et dissipabitur.
Et hoc est quod dicit, Dominus dissipat consilia gentium.
Et specialiter dissipavit consilium volentium dissipare legem Christi.
Et cogitationes reprobat populorum, humana scientium: talium enim propositum reprobat Dominus. Quantum ad magnos dicit, et reprobat consilia principum: quasi dicat, non solum populorum, sed et principum consilia reprobat; quia non est in potestate eorum, quod intentum assequantur effectum, sed in ordinatione divina. Job 11: adducit consiliarios in stultum finem.



Numerus 10


Deinde cum dicit, consilium autem, ponitur stabilitas Dei, quia consilium suum stat, et cogitatio sua perseverat. Sed numquid consilium est in Deo? Videtur, quod non: quia importat dubitationem. Respondeo. Dicendum, quod aliter accipitur consilium in Deo, et aliter in nobis. Scientia enim in nobis importat discursum, in Deo vero certitudinem. Sic de consilio, cum est in nobis, dicit inquisitionem; cum autem dicitur de Deo, importat ordinationem respectu omnium ad debitum finem Is 46: consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet Ac 5: si ex Deo est consilium, non poteritis stare, et dissolvere illud. Cogitationes cordis ejus, idest propositum voluntatis ejus manet: quia si mutat sententiam, non mutat consilium Is 55: non enim cogitationes meae cogitationes vestrae, neque viae meae viae vestrae.



Numerus 11


Beata gens. Supra hortatus est justos ad jucunditatem; hic ponit eorum dignitatem: et circa hoc duo facit. Primo enim proponit eorum dignitatem; secundo probat, ibi, in caelo. Dignitas sanctorum maxima est; quia ipsi soli perveniunt ad quod omnes homines naturaliter desiderant. Si unus vel pauci pervenirent ad unum ad quod omnes pervenire desiderarent, hoc esset magna dignitas. Omnes autem desiderant tendere ad beatitudinem, ad quam tamen soli justi perveniunt, quia eam consequentur in futuro perfecte, nunc vero inchoative et in spe. Ergo dignitas justorum est magna. Circa eorum beatitudinem hic inchoatam et in futuro perficiendam, duo tangit: materiam scilicet et causam, ibi, populus. Dicit ergo, beata gens. De beatitudine diversi diversa senserunt.
Et secundum diversas opiniones de hac sunt diversae sectae philosophorum. Quidam enim posuerunt eam in bonis corporalibus, sicut epicurus. Quidam in operibus activae vitae, ut stoici. Quidam in veritatis contemplatione, ut peripatetici. Quaerere beatitudinem in eo quod est infra nos, est vanum, quia beatitudo est supra nos. Quod autem est supra nos, hoc est Deus. Ergo beatitudo hominis est inhaerere Deo. Unumquodque enim perfectum est, si inhaeret proprio bono. Proprium autem bonum hominis est Deus. Ps. 72: mihi autem adhaerere Deo bonum est. Deo autem potest quis inhaerere mente, scilicet intellectu et voluntate, non sensu, quia hic etiam brutis est communis. Dupliciter ergo inhaeret homo Deo: scilicet per intellectum contemplando et cognoscendo, et per affectum amando.
Et quia haec imperfecta sunt in via, perfecta vero in patria; ideo hic beatitudo est imperfecta, ibi perfecta.
Et ideo dicit, beata gens.
Et quare? Quia Dominus est Deus ejus, idest habet Deo mentem conjunctam. Propterea, beatus populus cujus est Dominus Deus ejus He 11: non confunditur Deus vocari Deus eorum. Sed quae causa est ejus? Numquid natura, fortuna, vel propria virtus? Non. Sed electio divina. Joan. 15: non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Item ibidem 6: nemo potest venire ad me, nisi pater meus qui misit me, traxerit eum.
Et ideo subdit, populus quem elegit; quasi dicat, ideo beati, quia a Deo electi Ep 1: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem.
Et hoc, in hereditatem, idest ut ipsi simus ejus hereditas. Hereditas importat stabilem possessionem. Deus autem possidet omnia per Dominum. Sed soli justi subduntur ei per voluntatem: unde in hereditatem eos elegit, idest ad habendam justitiam sempiternam Sg 1: justitia perpetua est et immortalis Is 19: hereditas mea Israel. Dominus ergo Deus eorum quia eo fruuntur.
Et ipsi sunt hereditas Dei, quia ei subjiciuntur.



Numerus 12


Deinde cum dicit, de caelo, probat eorum dignitatem per discussionem divini judicii: et circa hoc tria facit. Primo enim praemittit certitudinem divini judicii. Secundo subdit vanitatem humanae prosperitatis, ibi, non salvabitur rex. Tertio efficaciam gratiae in sanctis, ibi, ecce oculi Domini. Circa primum duo facit. Primo certitudinem divini judicii pensat ex ejus altitudine; secundo ex ejus causalitate.
Et primo ostendit eam ex primo; secundo ex secundo, ibi, qui finxit. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit certitudinem divini judicii ex ejus altitudine. Secundo removet dubitationem, ibi, de praeparato. Dicit ergo, de caelo etc.. Quanto aliqua virtus est altior in ordine et genere virtutis, tanto est efficacior ad opera quae illi virtuti conveniunt.
Et ideo quanto aliqua virtus cognitiva est subtilior, tanto est efficacior in cognoscendo. Nihil adeo est sublime sicut divinus intellectus; et ideo efficacia ejus in cognoscendo est maxima.
Et ideo dicit, de caelo, idest altitudine divinae majestatis. Sicut enim nihil est altius caelo in corporalibus, ita nihil altius Deo in spiritualibus.
Et ideo quia de alto respicit, ideo, videt omnes filios hominum; quia quanto plus ex alto videt, tanto plures videt Pr 16: omnes viae hominum patent oculis ejus.



Numerus 13


Deinde cum dicit, de praeparato, removet dubitationem. Aliqui enim crediderunt Deum habitare in caelis, quasi in remotis non cognosceret humana: job 22: circa cardines caeli perambulat, et nostra non considerat. Hoc excludit psalmista dicens, de praeparato habitaculo; quasi dicat: nullus praepararet sibi locum ad impediendum se. Secus foret si alius praepararet. Stultus enim rex esset si praepararet sibi sedem ubi non posset regere regnum: et hoc est quod dicit, de praeparato habitaculo, idest de caelo quod sibi praeparavit ut esset habitaculum suum: non quidem quod comprehendatur eo, sed quia magis relucet in eo gloria sua, respexit, inquit, super omnes qui habitant terram, idest carnem, eam domando Ps 112: quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat, et humilia respicit etc. Ps 102: Dominus in caelo paravit sedem suam etc.. Vel de caelo, idest Christo. Angelis vel apostolis respexit oculo misericordiae suae ad salvandum homines.



Numerus 14


Deinde cum dicit, qui finxit, probat certitudinem divinae cognitionis ex ejus causalitate: et circa hoc duo facit. Primo enim ponit ejus causalitatem. Secundo concludit certitudinem cognitionis ejus, ibi, qui intelligit. Stultum esset dicere, quod aliquis faciens aliquod opus operatum, ignoraret usum ejus: frustra enim faceret, cum usus sit finis ejus; et ideo alibi dicit Ps 93: qui finxit oculos, non considerat? Quomodo ergo potest esse quod faceret aliquid proportionatum ad cognoscenda particularia nisi ipse cognoscat ea? Homo namque cognoscit singularia per intellectum et animam et cor suum. Ergo Deus qui facit illud cor, cognoscit ea.
Et nota, quod verba habent pondus suum. Dicit enim, corda, ut excludat unitatem intellectus in omnibus: nam diversi diversos habent intellectus. Dicit autem, singillatim, ut ostendat quod anima non est duplex: alias non diceretur finxisse singillatim, sed unam, ex qua omnes, et sic similiter singillatim. Ergo ipse singulas per se animas finxit, scilicet per creationem, cum sit anima substantia per se subsistens, non ex materia. Item dixit, finxit, ut ostendat quod non de substantia Dei fit; alias non diceretur ficta, sed consubstantialis.
Et dicit signanter, finxit, quia fingere figulorum est qui vili materiae pulchram formam imprimunt; sic Deus corpori luteo animam creando infundit 2Co 4: habemus thesaurum istum in vasis fictilibus Rm 9: numquid dicit figmentum illi qui se finxit, quid me fecisti sic? Et ex hoc concludit quod intelligit omnia opera eorum: qui enim scit causam, scit effectum. Causa autem omnium effectuum humanorum est cor. Deus autem scit cor. Ergo et ejus opera. Finxit intelligitur de figmento gratiae, quia ab ipso sunt dona gratiae, et hoc singillatim, quia divisiones gratiarum sunt,1Co 12.
Et hoc quia ipse intelligit opera eorum adjuvando et promovendo.



Numerus 15


Non salvatur. Supra psalmista ostendit dignitatem sanctorum ex certitudine divini judicii, ex qua probare intendit dignitatem sanctorum; nunc in parte ista ostendit humanae prosperitatis vanitatem: et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit quod nulla potestas temporalis potest homines ad salutem justorum perducere. Secundo ostendit, quia hoc facit misericordia Dei, ibi, ecce oculi Domini. Dicit ergo, non salvatur rex. Sed quia potestas saecularis est triplex: una quae consistit in multitudine subditorum, alia in robore corporis, et alia in divitiis exterioribus; ideo ostendit quod nullum eorum potest perducere ad salutem.
Et primo de prima potestate, et haec est regia; et ideo dicit, non salvatur rex per multam virtutem. Hieronymus habet, in multitudine etc. Ps 145: nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus. Immo si aliquando habent salutem, hoc est per Deum Ps 143: qui das salutem regibus. Secundo ostendit quod non est salus in robore corporis; unde dicit, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae, idest roboris: baruch 3: ibi fuerunt gigantes nominati, illi qui ab initio etc.. Tertio, quod non in divitiis.
Et ponit duo adminiculativa; scilicet equum, et abundantiam rerum. Quantum ad primum dicit, fallax equus etc. Idest quantumcumque habeat bonum equum, tamen non potest salvari corporaliter vel spiritualiter Pr 21: equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuet. Quantum ad secundum dicit, in abundantia autem virtutis suae non salvabitur, idest rerum exteriorum Pr 11: qui confidit in divitiis suis, corruet Is 31: vae qui descendunt in aegyptum ad auxilium in equis sperantes. Mystice, moraliter et allegorice sic exponitur, quod homo non salvatur propria virtute, quodcumque bonum obtineat. Est enim triplex bonum per quod videtur quis consequi posse salutem. Primum est potentia; et quantum ad hoc dicit, non salvatur rex per multam virtutem. Si vero sit potens ut regat alios, hoc non est per virtutem suam, sed habet a Deo. Secundum est constantia; et hanc non habet per virtutem suam: unde dicit, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae. Tertium est bona dispositio corporis et fortitudo; unde dicit, fallax equus, scilicet corpus forte et robustum est fallax. Vel est universaliter, in abundantia virtutis suae, idest undecumque habeat aptitudinem ad bonum, non salvatur nisi ei Deus salutem tribuat Ps 29: ego dixi in abundantia mea, non movebor in aeternum. Avertisti etc.. Hoc est quod dicitur hiere. 9: non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis.



Numerus 16


Deinde cum dicit, ecce oculi, ostenditur efficacia divinae misericordiae ad salvandum.
Et primo ponit misericordiam salvantem. Secundo affectum sanctorum ex hac consideratione conceptum, ibi, anima nostra. Circa primum tria facit. Primo enim ostendit divinam misericordiam. Secundo, in quibus habet effectum divina misericordia, ibi, super metuentes eum. Tertio, quem effectum habet, ibi, ut eruat. Dicit ergo, ecce oculi Domini. Divinam enim misericordiam insinuat per respectum Dei Ps 118: aspice in me, et miserere mei. In quo autem respicit, subdit, super metuentes etc.. Habac. 1: mundi sunt oculi tui ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Respice ergo super eos, qui timorem habent et spem. Unum sine altero non sufficit; quia timor sine spe desperat, et spes sine timore praesumit. Timor autem consurgit ex consideratione divinae potestatis. Hier. 10: quis non timebit te o rex gentium? Spes vero consurgit ex Dei misericordia. Ex primo consurgit fuga peccati, ex secundo spes veniae. Effectum autem divinae misericordiae ostendit cum dicit, ut eruat a morte etc.. Ubi duplicem effectum ostendit: quia liberat a malo; et quantum ad hoc dicit, ut eruat a morte. Item confirmat in bono; et quantum ad hoc dicit, et alat eos. Dicit ergo, ut eruat a morte animas eorum, a morte corporali, et morte peccati, et a morte futurae damnationis in resurrectione. Oseae 13: de manu mortis liberabo eos etc.. Confirmat etiam in bono: unde ait: et alat eos in fame, idest in necessitate; et loquitur de alimento corporali. Ps. 144: oculi omnium in te sperant, domine, et tu das illis escam in tempore opportuno.
Et de alimento spirituali Dt 8: non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei.
Et de alimento sacramentali. Jo. 6: caro mea vere est cibus. In loco pascuae ibi me collocavit: ps. 22.



Numerus 17


Consequenter cum dicit, anima, ostendit quis effectus sequitur in istis ex hac consideratione.
Et est duplex. Primus effectus sperandi. Secundus orandi, ibi, fiat misericordia tua etc.. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit, quomodo in eis consurgit effectus spei. Secundo assignatur ratio, ibi, quoniam adjutor. Dicit ergo ita, oculi Domini super metuentes eum etc..
Et ideo anima nostra sustinet Dominum, idest si qua mala nobis a Deo immittuntur, patienter sustineamus. Jac. 1: sufferentiam job audistis. Item expectando ejus promissa. Sustinet ergo punientem et promittentem.
Et est duplex ratio. Una est propter experientiam beneficiorum; alia vero propter spem futurorum. Ibi, in eo laetabitur. Experientia beneficiorum est in bonorum promotione; unde dicit, quoniam adjutor. Item in protectione a malis; et ideo dicit, et protector. Speramus autem futuram jucunditatem; unde ait, in eo laetabitur cor nostrum, idest in ejus visione Is 66: videbitis et gaudebit cor vestrum. Job 22: tunc super omnipotentem deliciis afflues etc..
Et hoc gaudium est hic imperfectum, sed ibi, in patria scilicet, est perfectum.
Et hoc ideo, quia, in nomine sancto ejus speravimus. Ponitur enim hic et pro quia. Nomen sanctum ejus est nomen misericordiae ejus; quasi dicat, ideo, laetabimur, quia, speravimus in nomine sancto ejus, idest in ejus bonitate, vel in ejus misericordia, et non in meritis nostris. Deinde cum dicit, fiat misericordia, ponitur orandi effectus: nam oratio interpres est spei; et ideo sequitur spem.
Et licet quodlibet particulare beneficium sit ex misericordia divina, duo tamen specialiter sunt ex hac. Primum est beneficium incarnationis Lc 1: per viscera misericordiae Dei nostri etc.. Fiat misericordia tua, scilicet ut carnem suscipias et liberes nos, super nos, idest supra nostra merita. Aliud beneficium est salutis; et hoc est super nos, quia non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit Tt 3: quemadmodum speravimus in te, quia, nullus speravit in Domino, et confusus est, eccl. 2.



PSALMUS 33

(Ps 33)


Numerus 1


Titulus psalmus david cum mutavit vultum suum coram abimelech, et dimisit eum, et abiit. Historia haec habetur1S 21, ubi dicitur, quod david fugiens a facie saulis, venit ad achis regem geth, et cognitus est ibi, et etiam virtus ejus, quia occiderat philistaeum; et timens ex hoc sibi periculum imminere, quia illi erant de genere philistinorum, et etiam propter virtutis suae invidiam, voluit hoc vitare, et finxit se fatuum, et sic rex ille contempsit eum. Totum hoc habetur1S 21; nisi quod nomen non consonat, quia ibi rex vocatur achis, hic vero abimelech. Nec est inconveniens, vel quia binomius fuit, vel quia achis nomine, sed de genere abimelech. Unde mutavit vultum ostendendo se fatuum, et dimisit eum et abiit, quia david ejectus ab eo abiit, et recessit. Mystice Christus mutavit vultum suum, quando mutavit sacramentum suum, in quo divina veritas occulta fuit. Vel Christus vetus sacramentum paschale mutavit in novum coram abimelech, qui interpretatur patris mei regnum. Pater Christi Deus secundum divinitatem, david vero secundum humanitatem. Regnum david est populus judaeorum, regnum Dei est ecclesia. Christus vero mutavit vultum suum coram abimelech, idest coram judaeis, quia erant regnum patris sui david, qui non cognoverunt eum Is 53: vidimus eum, et non erat aspectus: et contempserunt eum: unde nec reputavimus eum.
Et abiit ad gentes. Vel achis qui incredulus interpretatur, significat judaeos. In praecedenti Psalmo exposuit psalmista justorum dignitatem; hic autem invitat alios ad Dei laudem. Dividitur autem iste psalmus in duas partes. Primo enim ponitur exhortatio ad laudem. Secundo quaedam instructio necessaria, ibi, venite filii. Circa primum duo facit. Primo enim agit de Dei laude. Secundo ponit materiam laudis, ibi, exquisivi. Circa primum duo facit. Primo enim praemittit laudis exemplum. Secundo hortatur alios ad imitandum, ibi, audiant. Circa primum duo facit. Primo enim ponit exemplum laudis in se. Secundo laudis Dei fructum, ibi, in Domino laudabitur. Dicit ergo, benedicam Dominum. Aliquando laudat Deum aliquis propter seipsum, sicut quando loquitur lingua, sibi soli loquitur. Aliquando propter consolationem aliorum, sicut quando prophetat etiam aliis. Benedicere ergo Domino est, ut dictum est, confiteri laudem Dei; sed benedicere Dominum est facere bonum: in omni tempore, scilicet adversitatis et prosperitatis. ContraPs 48: confitebitur tibi cum benefeceris ei: sed non sic faciebat job 2: si bona suscepimus de manu Domini, mala autem etc.. Tob. 4: omni tempore benedic Deum. Item oportet ut non solum in se, scilicet in corde suo quis benedicat Deum, sed etiam quod laudem ejus habeat in ore. Necessitas enim laudis vocalis est, ut non solum laudes Deum, sed etiam ad utilitatem et provocationem aliorum laudes eum. Unde dicit, laus ejus in ore meo Is 51: gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis. Semper, autem dicit, idest in omni statuto tempore. Vel in praeparatione animi. Vel semper benefaciendo, ex quo Deus semper laudatur. Nota quod hic versiculus cantatur in sexta, quando Christus passus est, cujus passio est nobis causa laudis.



Numerus 2


Deinde cum dicit, in Domino, ponitur fructus laudis. Dicit ergo, in Domino laudabitur anima mea. Semper enim bonum amici quis reputat suum bonum. Unde dicit, in laudem Dei etiam laus mea est. Si Deus est magnus, constat quod ejus amicus est magnus Ps 117: fortitudo mea et laus mea Dominus.
Et dicit, anima, quia ad ipsam principaliter est gaudium spirituale.



Numerus 3


Consequenter cum dicit, audiant, inducit alios primo ad causam laudis. Secundo ad ipsam laudem, ibi, magnificate. Principium laudis est interius gaudium; unde dicit, audiant mansueti.
Et ideo laetantur in omnibus quae Dei sunt, quia immites non laetantur, sed rebellant.
Et dicit, audiant. Quia haec laetitia est ex auditu aliorum bene agentium.



Numerus 4


Deinde cum dicit, magnificate, hortatur ad laudem.
Et primo ad interiorem. Secundo ad exteriorem, ibi, et exaltemus. Quantum ad primum dicit, magnificate Dominum mecum. Idem est magnificare et laudare Deum, quia idem est bonitas Dei et magnitudo: quia in his quae non mole magna sunt, idem est majus esse quod melius, secundum Augustinum de Trin..
Et ideo dicit, magnificate Lc 1: magnificat anima mea Dominum.
Et hic respondet ei quod dicit, benedicam Dominum. Quoad secundum dicit, et exaltemus nomen ejus. Quod in se altum exaltari dicitur, dum diffunditur in multis: eccl. 43: glorificantes Deum exaltate eum, quantum potestis etc.. In idipsum, idest concorditer.
Et hoc respondet ei quod dicit, laus ejus in ore meo.



Numerus 5


Consequenter cum dicit, exquisivi, ponitur materia laudis, quae est divina clementia in exaudiendo. Circa primum duo facit. Primo enim ponit clementiam ejus exauditionis. Secundo meritum exauditionis, ibi, iste pauper clamavit. Circa primum duo facit. Primo enim ponit beneficium sibi concessum. Secundo invitat alios ad hoc beneficium consequendum, ibi, accedit etc.. Circa primum tria facit. Primo enim ponit petitionem. Secundo exauditionem, ibi, et exaudivit. Tertio exauditionis effectum, ibi, et ex omnibus. Dicit ergo, exquisivi Dominum. Optima optio quaerere ipsum Deum: unde in oratione dominica primo petitur, sanctificetur nomen tuumIs 55: quaerite Dominum dum inveniri potest. Dicit ergo, exquisivi; quasi dicat, cum magna diligentia quaesivi.
Et ideo subditur exauditio, et exaudivit me. Effectus autem exauditionis est, quia ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. Eripuit namque justos ex tribulationibus quandoque ut tribulationes non patiantur: job 5: in sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. Quandoque ut non nimis molestentur: ps. 93: secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam 2Co 1: qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: et hanc consolationem semper habent viri sancti. Item eripuit exterius, quia nunquam mali possunt separare sanctos a Christo Rm 8: quis nos separabit a charitate Christi?



Numerus 6


Deinde cum dicit, accedite ad eum, et illuminamini, et facies vestrae etc. Invitat alios ad hoc beneficium consequendum: et circa hoc duo facit. Primo enim ponit invitationem. Secundo invitationis effectum, ibi, et facies vestrae non confundentur. Dicit ergo, accedite ad eum, per fidem et charitatem: jac. 4: appropinquate Deo, et appropinquabit vobis.
Et ideo subdit, et illuminamini. Deus lumen est; et qui accedit ad lumen, illuminatur Is 60: surge, per affectum et illuminare Dt 33: qui appropinquat pedibus ejus, accipiet de doctrina illius. Effectus autem inductionis est, quia, facies vestrae non confundentur, in repulsa: quia scilicet non patiemini eam, quia non est confusio sperantibus in eum Da 3. Vel, facies vestrae, idest cogitationes vestrae non confundentur per defectum veritatis.



Numerus 7


Deinde cum dicit, iste pauper clamavit, ponit meritum exauditionis; et circa hoc tria facit. Primo ponit ipsum meritum. Secundo promittit simile beneficium aliis, ibi, immittet. Tertio exhortatur ad experiendum, gustate. Dicit ergo, iste pauper. Iste versus nihil differt ab alio, exquisivi; nisi quod ibi dicit de se, hic vero de paupere.
Et ideo hoc solum exponatur quis sit iste pauper.
Et dicitur quod, iste, vel demonstrat seipsum, vel Christum.
Et in hoc quod dicit, pauper, insinuat meritum exauditionis, quia pauper spiritu, vel pauper superbiae, vel habendi voluntate terrena.
Et isti exaudiuntur: judith 9: humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio: ps. 32: respexit in orationem humilium etc.. Clamavit, magnitudine interioris affectus Is 6: seraphim clamabant alter ad alterum, et dicebant, sanctus, sanctus etc..



Numerus 8


Secundo cum dicit, immittit angelus, promittit simile beneficium; quasi dicat: ita exaudiuntur alii sicut et iste pauper. Multi codices habent, immittit angelus Domini. Hieronymus habet, circumdat angelus Domini in gyro timentes eum. Dicit ergo immittet angelus Domini, splendore sui luminis protegendo, in circuitu: ps. 124: montes in circuitu ejus, scilicet angeli: 2R 6: multo plures nobiscum sunt quam cum illis.
Et infra: ecce mons etc.. Immittet ergo, idest immissionem faciet He 1: omnes sunt administratorii spiritus.
Et eripiet eos, scilicet ab impugnatione hostium et daemonum: judith 7: filii Israel non in lancea nec in sagitta confidunt, sed montes defendunt illos, scilicet angelus, vel Christus Is 9. Secundum translationem septuaginta interpretum, vocabitur magni consilii angelus. Quia missus a Deo inquantum homo. Vel angelus intelligitur praelatus ecclesiae : angelus Domini exercituum est. Praelati enim ecclesiae debent custodire gregem suum.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.32 Num.4