Thomae Aq. Sermones Num.7 Pars2


Pars 3


Beata gens, cujus est Dominus etc.. Circa illud gloriosum collegium sanctorum, cujus festum hodie celebramus, dictum fuit de sanctorum dignitate et de ipsorum rectore. Propter temporis brevitatem dicendum est aliquid de ejus dispositione, quae designatur nomine populi. Quid est populus? Augustinus introducit diffinitionem populi talem de civitate Dei, lib. Xix, c. Xxxi: populus est coetus multitudinis juris consensu utilitatis communione sociatus. Et videte, secundum hoc, in nomine populi tria accipi possunt. Numerosa multitudo, ordinata distinctio, et concors unio. Primo, dico, ad populum requiritur numerosa multitudo, quia unus vel duo non faciunt populum. Ista gens habet ne multitudinem? Certe sic. Unde in epistola hodierna: vidi turbam magnam quam nemo dinumerare poterat. Hoc pertinet ad dignitatem regis, et maxime istius regis, quod habeat magnum populum. Unde in prove. V: in multitudine populi dignitas regis. Et Boetius dicit, quod rex gloriatur de civium multitudine. Terra nihil est in comparatione ad coelum. Dionysius dicit coelest. Hierarch. C. Xiv: quod multitudo materialium nihil est respectu spiritualium. Et de Domino dicitur: millia millium ministrabant ei: et decies millies centena millia assistebant ei, et postea, multitudo omnium sanctorum. In libro primo regum: Israel juda innumerabiles quasi arena maris comedentes et bibentes et laudantes. Solus Deus scit multitudinem sanctorum, ps. Cxlvi, 4: qui numerat multitudinem stellarum. Multitudo igitur populi pertinet ad dignitatem regis. Item, pertinet ad jucunditatem. Homo est corruptibilis naturae. Multitudo populi pertinet ad magnitudinem gaudii. Unde isaias XXII, 2: urbs frequens, civitas exultans. Item, multitudo numerosa pertinet ad securitatem nostram. Multi sunt sancti nobiscum. Unde in libro judicum V, 20: stellae manentes in cursu suo et ordine, contra sisaram pugnaverunt, idest contra diabolum. Et helisaeus dixit puero suo iv reg. VI, 16: noli timere; multo enim plures nobiscum sunt, quam cum illis. Multitudo igitur sanctorum in patria est sanctis ad gaudium, Deo ad honorem, et nobis ad securitatem. Dicendum de electione sanctorum. Traditur distinctio sanctorum ex cognitione in epistola: sed ista diversitas est in mundo, non in coelo. Unde Apostolus ad Coloss. iii, 11, ibi non est barbarus neque scyta, judaeus et gentilis. Et beatus petrus: Act. x, 35: in omni gente qui timet Deum, et operatur justitiam, acceptus est illi. In evangelio ergo dicitur nobis differentia sanctorum, quae erit in patria in populo glorioso. Traduntur nobis aliqui reges. Verum est quod omnes sancti regnant cum Deo, sed specialiter regnant apostoli. Unde in luca XXII, 29: ego dispono vobis regnum, sicut disposuit mihi pater, et sicut fuerunt rectores ecclesiae, ita in patria habent regiam dignitatem. Et quomodo acquisiverunt ipsi regnum? Certe paupertate. Alii acquirunt regnum divitiis. Audiamus petrum, qui dicit de acquisitione regni: Matth. xix, 27: ecce, inquit, nos reliquimus omnia. Et Dominus dicit: Matth. v, 3: beati pauperes spiritu; quoniam ipsorum est regnum coelorum. Sunt novi argumentatores qui nesciunt quid dicunt. Ipsi dicunt, quod virtus consistit in medio, et ita omnia renuntiare et virginitas non sunt de genere virtutum, quia non sunt in medio. Dicit Philosophus: inexperti ad pauca respicientes facile enuntiant. Non oportet quod in medio secundum quantitatem, sed secundum rectam rationem. Dicit Philosophus in quarto ethicorum, quod magnanimus magnitudine est in extremis, sed eo quod ut oportet est medius, quia est magnanimus, ubi debet secundum quod debet, et propter quod debet. Philosophi omnia sua deposuerunt, ut possent vacare philosophiae et continenter vixerunt. Si hoc fuit apud gentiles, bene debet esse in christianis. Sed si vir vellet continere quando mulier petit debitum, hoc esset vitiosum; sed in virginitate est summa virtus. Igitur apostoli acquisiverunt regnum paupertate. Invenimus victores martyres qui Heb. xi, 33: per fidem vicerunt regna, et isti sunt beati mites, quia non murmur resonat, non quaerimonia. De ipsis dicitur in evangelio: Matth. v, 4: beati mites; quoniam ipsi possidebunt terram. Item invenimus quosdam in solatio viventes, ut sunt sancti confessores qui lugebant in mundo et magnam poenitentiam egerant. Vidistis antonium et benedictum, qui in fletu et magna et austera poenitentia vixerunt, et modo sunt in gaudio et consolatione. Unde in evangelio Matth. v, 5 ipsi consolabuntur. Item, invenimus in coelo judices justissimos, scilicet prophetas qui justitiam praedicaverunt; et isti fuerunt esurientes justitiam, et ideo modo saturantur. Unde in evangelio Matth. v, 6: beati qui esuriunt et sitiunt justitiam; quoniam ipsi saturabuntur. Item, in patria invenimus coetum patriarcharum, qui insistebant operibus misericordiarum, et istis servatur adhuc in coelo dignitas recipiendi alios. Unde abraham, qui omnes in hospitio suo recipiebat, etiam angelos, Gen. xviii, 3, habet dignitatem in coelo quod omnes in sinu abrahae recipiuntur, et ideo dicitur: Heb. xiii, 2 hospitalitatem nolite oblivisci. Abraham omnes electos in sinu suo recipit. Unde dicitur: Matth. viii, 11 venient ab oriente (et occidente), et recumbent in sinu abraham et isaac et jacob. De istis dicitur in ecclesiastico: xliv, 10 isti sunt viri misericordiae, quorum pietates non defuerunt. Item, in patria invenimus coetum virginum, quae munditiam servaverunt. Haec est casta generatio. De istis dicitur in evangelio: Matth. v, 8 beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt. Item, invenimus in patria chorum angelorum qui intendunt paci; de quibus in evangelio: Matth. v, 9 beati pacifici; quoniam filii Dei vocabuntur. Patet modo quomodo pauperes acquisiverunt regnum, mites terram, lugentes consolationem, esurientes justitiam adepti sunt satietatem, misericordes consecuti sunt misericordiam, mundi visionem Dei, et pacifici vocantur filii Dei. Ad illud consortium nos perducat qui cum patre etc..



NUMERUS 8


Pars 1


Beatus vir, cujus est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum, in loco, quem posuit lxxxiii, 6. Satis expresse verba proposita demonstrant beatum martinum per auxilium divinum ad altitudinis gloriam pervenisse. Illud auxilium paratum est omnibus. Et sicut beatus martinus indiguit auxilio divino ad hoc ut ad altitudinis gloriam perveniret; ita et nos indigemus divino auxilio ut possimus ad gloriam pervenire; ideo secundum monitionem apostoli Heb. iv, 16: adeamus cum fiducia ad thronum gratiae ejus; ut misericordiam consequamur, et gratiam obtineamus in tempore opportuno, ut det mihi aliquid dicere etc..



Pars 2


Beatus vir etc.. Hoc habet humana consuetudo, ut quando aliquis ad magnum statum, vel ad magnam dignitatem promovetur, hujus promotionis memoriam recolit ipse et sui. Hodie beatus martinus promotus est ad maximam dignitatem et principatum, scilicet ad regnum coelorum, ideo beatitudinis ejus memoriam recolit mater ecclesia. Circa ipsius beatitudinem tria occurrunt consideranda ex verbis propositis. Primo possumus considerare beatitudinis ejus principium, secundo processum, tertio beatitudinis ejus terminum. Principium sive causa beatitudinis ejus fuit divinum auxilium, quod notatur cum dicitur, beatus vir. Processus est in ascensiones, fuit scilicet profectus de virtute in virtutem, quod notatur cum dicit: ascensiones in corde disposuit. Terminus beatitudinis ejus est assecutio aeternae beatitudinis, quod notatur cum dicit: in loco quem posuit. Et quare? Psalmista lxxxiii, 3, statim exponens quod dixit, subdit: etenim benedictionem dabit legislator. Ecce divinum auxilium. Ibunt de virtute in virtutem. Ecce ascensus de virtute in virtutem. Videbitur Deus deorum in sion. Ecce locus quem posuit. Primo, dico, quod principium sive causa perveniendi ad dignitatem aliquam est divinum auxilium; et rationabiliter in creaturis invenimus, quod si aliquid contingit alicui naturaliter, illud causa est illius. In illis quibus non contigit naturaliter, sicut ignis naturaliter est calidus; et ideo est causa calefactionis in illis quibus non contingit naturaliter: et Deus naturaliter est beatus, ideo est causa beatitudinis in aliis. Unde Apostolus: I tim. vi, 15 quem ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium. Nullus igitur potest ad beatitudinem pervenire nisi per divinum auxilium. Videamus quod auxilium praebet Dominus ad hoc quod homo perveniat ad beatitudinem. Dico triplex auxilium. Primo Deus hominem corripit, secundo erudit, et tertio assumit. Quod Deus hominem corripiat est via in beatitudinem. Job V, 17: beatus homo qui corripitur a Deo. Ista correctio pertinet ad vocationem. Homo non corripitur nisi propter peccatum. Vocatio fit a remotis, et homo per peccatum fit longe a Deo. Isai. lix, 2 peccata vestra diviserunt inter vos et Deum vestrum. Illud beneficium vocationis ostendit Apostolus dicens: Rom. viii, 30 quos praedestinavit, hos et vocavit. Et beatus martinus fuit vocatus a Domino et correptus idest a peccato originali remotus, et a peccato actuali praeservatus. Isaias: xli, quis suscitavit ab oriente justum, vocavit eum ut sequeretur se? Qui suscitantur a peccato, a Deo suscitantur; sed quidam in oriente, idest in pueritia convertuntur, sicut beatus martinus, quando fuit decem annorum, invitis parentibus, fecit se catechumenum; cum esset duodecim annorum cogitavit quomodo ad heremum posset pervenire. Videte illud auxilium, quod Deus corripit hominem, necessarium est homini. Sciatis quantumcumque quis ab homine corripiatur, nisi adsit gratia Dei interius quae vocet, nihil valet correctio ista. Unde in ecclesiaste: VII, 14 considera opera Dei, quod nemo potest corrigere quem ille despexerit. Unde nihil, valet quod aliquis corripiatur a praelatis vel ab aliis, nisi Deus operetur in illo per gratiam suam. Quod Deus hominem corripiat signum est dilectionis. Unde in proverbiis III, 12: quem diligit Dominus corripit. Tripliciter corripit Deus hominem. Primo timorem incutiendo. Unde in ecclesiastico I, 26: qui sine timore est, non potest justificari Sapientiae est timor Domini. Debemus igitur studere ad timorem habendum. Hic est primus gradus ad beatitudinem. Secundo corripit Deus hominem dimittendo ei peccata. Solus Deus est qui potest peccata dimittere Marc. ii, 7, ps. Xxvi, 1 beati quorum remissae sunt iniquitates etc.. Tertio corripit Deus hominem ipsum attrahendo a peccatis. Numquid illud est beneficium divinum, quod sicut Deus homini peccata dimittit, ita ipsum a peccato praeservet? Unde Augustinus confess. Lib. II, c. Vii: gratiae tuae deputo et misericordiae tuae, quod peccata mea tamquam glaciem solvisti: gratiae tuae deputo et omnia mala quae non feci. Quod enim non facere potui. Istam beatitudinem tangit ps. I, 1 dicens: beatus vir qui non abiit in consilio impiorum etc.. Beatus martinus ista gratia non indiguit, scilicet remissionis peccatorum, quia non legitur peccata actualia commisisse. Sed in hoc corripuit ipsum, quia ipsum a peccato praeservavit. Secundo praestat Deus homini auxilium suum ipsum erudiendo. Ps. Xciii, 12 beatus homo quem tu erudieris, domine, et de lege tua docueris eum. Non est ista eruditio quae solum illuminet intellectum, sed est movens affectum. Oratores habent artem qua movent affectum judicis; si hoc habet ars humana, multo fortius et divina. Unde in joanne VI, 45: omnis, qui audivit a patre meo, et didicit, venit ad me. Audit a patre quando bonum inspiratur; non discit qui recusat inspirata. Non sic fecit isaias qui dixit L, 5: Deus aperuit mihi aurem: ego autem non contradico; retrorsum non abii, audiam eum quasi magistrum. Ille discit qui cor suum divinae inspirationi subjicit. Hoc pertinet ad justificationem. Apostolus Rom. viii, 30: quos vocavit, hos et justificavit. Tres sunt gradus in eruditione divina. Primo illuminat intellectum per fidem. Haec est maxima eruditio. Majus est quod homo modicum habeat de fide, quam scire totum quod Philosophi omnes de mundo sciverunt. Unde in deuteronomio iv, 6: haec sapientia vestra et intellectus coram populis. Et in joanne XX, 29: beati qui non viderunt et crediderunt. Secundo, eruditio ista erigit animum per spem. Quando animus credit per fidem, tunc per spem elevatur. Hic est secundus gradus beatitudinis. Ps. Xxxix, 5: beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas. Aliqui non in Deo, sed in vanitatibus confidunt. Quae sunt vanitates? Bona temporalia, divitiae, honores et hujusmodi ps. Xxxviii, 6: veruntamen universa vanitas homo vivens. Non debes igitur confidere in illis. Quidam, quod pejus est, confidunt in insaniis, intendunt auguriis, divinationibus, et negromanticis superstitionibus. Tertius gradus hujus eruditionis est quod immutat affectum per dilectionem, quia tob. Xiii, 17 beati omnes qui diligunt te. Beatus martinus cujus pater et mater gentiles erant, anima tamen ejus nisi spiritualia sentiebat, et in tantum fuit eruditus, quod librum de trinitate fecit. Tertium auxilium divinum est quod Deus hominem assumpsit. Ps. Lxiv, 5 beatus quem elegisti, et assumpsisti; habitabit in atriis tuis. Ista assumptio pertinet ad tertium beneficium Dei, scilicet ad magnificationem. Apostolus Rom. viii, 30: quos justificavit, hos et magnificavit. Et quomodo magnificavit Dominus beatum martinum? Certe triplici gradu. Primo per operum ejus sanctitatem. Si quis legat vitam beati martini, scilicet quantae virtutis, abstinentiae et castitatis fuit, inveniet eum magnum. De ista magnitudine dicitur in genesi XXVI, 13 quod ibat isaac proficiens atque succrescens quousque magnus effectus est. Magnus fuit beatus martinus in observantia mandatorum. Prov. xxviii, 18 beati qui audiunt legem tuam, et custodiunt illam in toto corde suo. Secundo fuit beatus martinus magnus propter miraculorum magnitudinem. Tres mortuos suscitavit. Panni ejus et litterae missae infirmos curabant. De ista magnificatione dicitur in ecclesiastico xlv, 2. Magnificavit eum in timore inimicorum, idest inimicorum suorum, scilicet paganorum, et in verbis ejus monstra placavit, scilicet quia fuit semel arbor succisa, et ipse opposuit se arbori, et arbor ad aliam partem declinavit. Item voluit hostium cuneos penetrare inermis, et tunc monstra placavit, quia hostes sui miserunt nuntios de pace. Propter ista miracula magnificandus est beatus martinus, sicut beata virgo quae dixit: quia fecit mihi magna, scilicet miraculum miraculorum maximum: scilicet, quod in utero suo Deus factus est homo, et quod virgo peperit. Et beato martino fecit multa magna: propter hoc ab omnibus magnificandus est. Tertius gradus est magnificationis beatitudinis beati martini, in diffusione ejus famae, quae est in terra. Quae religio, quae civitas ubi nomen et fama beati martini non sit celebris? Ps. Clxxxvii magnificasti, super omne nomen sanctum tuum; licet Glossa hoc exponat de Christo, tamen de beato martino dici potest. Considerate miracula quae fecit. Tot reges, tot imperatores studuerunt sibi facere nomina in terris. Aliqui fecerunt arcus triumphales, alii domus et castra, et tamen periit memoria eorum cum sonitu. Pauci sunt qui sciunt quis fuit trajanus, quis octavianus; sed beatus martinus, qui parvus fuit in terris, magnus effectus est. Tob. Xxix, 11 audiens auris beatificavit me. Omnes qui audiunt loqui de beato martino, beatificant ipsum. Patet modo primum, scilicet, beatificationis ejus principium, quod est divinum auxilium, et quomodo Deus hominem corripit, erudit, et assumit.



Pars 3


Sequitur de processu beati martini ad beatitudinem cum dicit: ascensiones in corde suo disposuit. Quicumque vult ire ad aliquem altum statum, oportet quod paullatim ascendat. Hoc considerans beatus martinus, quod de infimo statu miseriae debebat ascendere ad altum statum, beatitudinis paravit sibi ascensiones. Possumus autem in beato martino considerare triplicem ascensionem. Prima est per regenerationis sacramentum, secunda est secundum statum, et tertia secundum meritum. Primo, dico, beatus martinus paravit sibi ascensionem per regenerationis sacramentum; et quilibet, cui hoc beneficium confertur, scilicet, quod in Christo regeneretur, non parvo gradu ascendit. Apostolus: III, 27 omnes qui in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non parum est indui et conformari Christo. De isto ascensu dicitur in canticis: iv, 2 dentes tui sicut greges tonsarum. Pili sunt peccata: greges tonsi ascendentes de lavacro sunt qui per baptismum a peccato sunt mundati, et isti ascendunt: quod signatur per hoc quod Christus baptizatus ascendit de aquis, Matth. iii, 16. Beatus martinus multum cogitavit quomodo ad illud beneficium posset pervenire, et postea sollicite cogitavit se mundum a peccato custodire. Secunda ascensio pertinet ad statum. Unde in exodo: xxiv, 1 dixit Dominus ad moysen: ascende tu et seniores septuaginta domus Israel in montem. Dixit Dominus quod alii remanerent, et quod solus moyses ascenderet: populus non ascendit, quia non pertingit ad altitudinis statum. Seniores aliquantulum ascenderunt, sed solus moyses in montem ascendit. Diversi sunt status, secundum hoc dico, si consideremus ascensionem beati martini secundum statum, tripliciter ascendit. Primo de statu militari in clericalem, secundo a statu clericali in regularem, et tertio a statu regulari in pontificalem. Primo dico beatus martinus secundum statum ascendit de statu militari ad clericalem, quia altior est militia clericalis quam saecularis; quia milites saeculares habent bella contra hostes carnales, nos autem contra hostes spirituales bella Domini gerimus. Unde Apostolus: II cor. x, 4 arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed spiritualia posita a Deo ad destructionem errorum, vitiorum, et peccatorum. De ista ascensione dicit isaias: II, 3. Venite ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei jacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus. Status clericalis est mons quidam. Debemus ad domum Domini ascendere et ibi servire et ecclesiasticis dogmatibus erudiri. Unde dicit: docebit nos viam suam, et contrariam viam non debemus admittere. Apostolus Ephes. v, 3: nec nominetur in vobis, et in via Domini debemus etiam ambulare. Qui in montem Domini ascendit, in sortem Domini est electus. Ascendit igitur beatus martinus, quia eruditus fuit a beato hilario, et factus est ab eo clericus. Secundo ascendit beatus martinus de statu clericali ad statum regularem, quia fuit monachus in italia. Qui in agone contendit ab omnibus se abstinet; quanto magis abstinet se homo ab illis quae negotium suum impediunt? Tanto pugna sua est magis legitima. Saeculares habent temporalia, sed religiosi non habent ea, ne ipsos impediant. De isto ascensu dicitur in genesi XXXV, 3: ascendamus in bethel et habitemus ibi. Jungit: commorantes, nullo modo extra progredientes. Debent religiosi morari in religione, et non exire, nisi pro eis quae pertinent ad salutem animarum. Tertio ascendit beatus martinus de statu regulari ad statum pontificalem: rectus est iste ascensus. Ad quid ascendit? Certe ad ministerium altaris et ad sacramenta ecclesiastica ministranda. De isto ascensu dicitur in ecclesiastico L, 12: in ascensu altaris sancti, gloriam dedit sanctitatis amictum. Numquid sic magnificavit Dominus beatum martinum? Certe sic, quando globus igneus apparuit super ipsum cum offerret sacramentum altaris. Item ascendit ad salutem populorum. Unde in Prov. xxviii, 42: in exultatione justorum, multa gloria: cum impii regnaverint, ruinae hominum. Unus episcopus malus certo est ruinae in multis. Dicitur in abdia: 27 ascendentes salvatores in montem, idest praelati debent ascendere per salutem animarum. Sed conqueritur Dominus de malis in exechiele, dicens: XIII, 2 non ascendistis ex adverso, nec apposuistis vos in murum pro domo Domini idest, contra haereticos, et malos quoscumque. Ascendit igitur beatus martinus tripliciter secundum statum. Sed nihil valeret ascendere secundum statum, nisi homo ascendat secundum meritum; ideo ascendit beatus martinus tertio secundum meritum. Unde dicit symmachus papa: vilissimus reputandus est, nisi praecellat scientia et sanctitate, qui est dignitate praestantior. Parum est esse clericum, si non praecellat virtute laicum. Similiter parum est esse monachum vel pontificem, nisi praecellat alios vitae sanctitate. Unde requiritur, ut qui ascendit secundum statum, quod ascendat etiam in merito. De isto ascensu dicitur in canticis: III, 6 quae est ista, quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii? Quae ascendit sicut virgula fumi, non fumi horrendi, sed fumi odoriferi. Sed unde procedit iste fumus? Certe ex aromatibus myrrhae, idest mortificationis carnis, et thuris, idest devotionis, et universi pulveris pigmentarii, idest omnium virtutum. In quolibet statu debet homo studere proficere. Consideremus quomodo studuit proficere beatus martinus in quolibet statu. In statu militari studuit proficere in misericordia et pietate. Et rationabiliter, quia milites sunt rapaces. Unde voluit se immunem ostendere ab illo crimine in statu militari, et ideo studuit in misericordia et pietate. Unde dicitur militibus Luc. iii, 4 neminem concutiatis nulli calumniam faciatis. Item in statu clericali studuit obedientiae. Obedientissimus fuit: ad nutum beati hilarii omnia disposuit. Unde convenit illi quod dicitur in ecclesiastico III, 1. Filii sapientiae, ecclesia justorum. Item in religione praevaluit in paupertate et austeritate. Item in statu pontificali praevaluit humilitate, unde eamdem humilitatem servavit in statu pontificali quam ante servaverat, juxta illud ecclesiastici III, 20: quanto magnus es, humilia te in omnibus. Eccl. Xxxii, 1 rectorem te posuerunt noli extolli; sed esto in illis sicut unus ex illis. Videte quomodo ascendit beatus martinus. Dico quod ascendit prudenter, humiliter et ferventer. Primo dico ascendit prudenter de statu militari in clericalem; quia cum dispositione initur bellum, et ipse bene disposuit istum ascensum. Placuit ei tamen non in altum ascendere, quia cum vellet eum beatus Hilarius promovere in diaconum, noluit, sed remansit acolytus. Item de statu clericali ascendit in regularem, et istum ascensum bene disposuit in corde suo; sed ascensum de statu regulari in pontificalem non disposuit in corde suo, quia, ipso renitente, promotus est in pontificem. Hoc dico pro tanto, quia status pontificalis, licet sit magnus, non tamen est ambiendus. Si aliquis diceret: volo studere, ut possim postea bene ecclesiam regere, non bene diceret. Unde Augustinus de civit. Dei, lib. Xix, c. Xix: locus superior, sine quo populus regi non potest, etsi administretur ut decet, indecenter tamen appetitur. Sequitur: quam sarcinam et si nullus imponat percipiendae et inspiciendae veritati, vacandum est. Item fecit beatus martinus ascensum istum humiliter. Unde dicit: in valle lacrymarum. Dicitur in evangelio Luc. xiv, 11: qui se humiliat exaltabitur. Item fecit ascensum istum ferventer. Unde dicit: lacrymarum. Ex magnitudine desiderii studuit lacrymas proferre. Unde potuit dicere ps. Xli, 2, 4: sicut cervus desiderat ad fontes aquarum etc.. Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte etc.. Quia igitur beatus bene disposuit ascensum suum in processu beatitudinis, ideo pervenit ad terminum beatitudinis, qui est gloria aeterna, ad quam nos perducat qui cum patre et spiritu sancto etc..



NUMERUS 9


Pars 1


Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, Matth. xi, 10. Sumptum est de malachiae ultimo. In his verbis describuntur tria circa salvatoris gratiosum adventum, scilicet: dignatio mirifica Dei patris, ignitas gratifica praecursoris, et benignitas mirifica salvatoris. Primum, ibi: ecce ego mitto. Secundum, ibi: angelum meum. Tertium, ibi: ante faciem tuam. Nota igitur quantum ad omnia, quod tam salvator quam praecursor fuerunt nobis missi a patre angeli officio, non natura; etenim fuerunt vere nostri angeli divinitus nobis missi: ad coelestium mansionum paranda itinera. Genes. xxviii, 12. Vidit jacob scalam, et angelos Dei ascendentes et descendentes per eam. Ad divinorum voluntatum patefacienda secreta. Galat. iii, 19: lex fuit ordinata per angelos in manu mediatoris. Ad divinarum condescensionum implenda ministeria. Matth. iv, 11: angeli accesserunt et ministrabant ei. Ad spiritualium perfectionum praebenda exempla et documenta. Genes. xxxii, Xxxiii, 12: fuerunt, jacob obviam angeli Dei, quos cum vidisset, ait: castra Dei sunt haec.



NUMERUS 10


Osanna filio david, benedictus qui venit in nomine Domini, Matth. xxi, 19. Verba ista sunt turbarum laudancium Christum.... Tercio possumus admirari in apostolis eorum iusticiam que est reddere unicuique quod suum est, et apostoli iusti fuerunt, quia reddiderunt (deo) quod suum fuit, scilicet gloriam. Gloriam, inquit, meam alteri non dabo. Apostoli converterunt totum mundum. Numquid subiciebant eos sibi? Numquid dominium vel lucrum temporale querebant? Absit, nichil aliud querebant, nisi ut Christo subicerentur. Unde potuerunt dicere illud: non dominabor ego in vos nec filius meus in vobis dominabitur, sed Dominus dominabitur in vos. Apostolus: non querentes ab hominibus gloriam. Apostoli asinam non retinuerunt, sed eam ad Christum adduxerunt et eum desuper sedere fecerunt ad designandum quod conversus populus subditur Christo. Qui aliquem convertit et querit eum subdere sibi, non est custos, sed fur et latro. Quomodo adducuntur aliqui ad Christum? Certe per fidem, quia accedentem ad Christum oportet credere. Adducuntur per caritatem et observanciam preceptorum et consiliorum. Et etc., dicit ibi Beda quod magistri errorum impediunt apostolos ad hoc quod ad Christum adducant. Sed qui impediunt tempore nostro? Dicunt aliqui quod non debent duci aliqui ad Christum in religione nisi exercitati in preceptis. Super illud ps. 130, 2: sicut ablactatus est super matre sua dicit Glossa: multi hunc ordinem pervertunt qui est a facilioribus ad superiora, volentes sicut heretici et scismatici ante tempus separari a lacte, unde moriuntur. Hic autem qui dicit se servare hunc ordinem, maledicto se astringit, quasi dicat: ita fiat mihi ut illi qui supra matrem incumbens et nondum grandiusculus ablactatur. Sequitur: non solum in aliis humilis fui, quia humiliter senciebam, sed in sciencia prius nutritus in lacte, quod est verbum caro factum est, postea crescam in cibum angelorum, quod est verbum in principio apud Deum. Sed numquid quelibet faciliora sunt ante difficiliora? Dico quod non. Continencia virginalis difficilior est quam continencia coniugalis, ergo coniugalis debet precedere virginalem? Certe non. Sed dico quod in statu suo procedendum est a facilioribus ad difficiliora. Qui vult procedere ad perfectionem status, prius debet accedere ad faciliorem statum? Non debet. Qui pervertunt ordinem, qui spiritu consipiunt et carne consummant. Dicunt aliqui quod redarguendi sunt predicatores qui pocius volunt convertere divites quam pauperes et sic accipiunt personas. Dico quod si faciunt hoc ut ditentur, male faciunt. Sed numquid potest hoc fieri bono animo? Sic. Unde Augustinus in libro confessionum dicit: multis noti, auctoritatis sunt multis ad salutem multisque preeunt sequturis, ideoque sancti viri de eis magis letantur. Qui pauperem convertit, bene facit, sed qui divitem multis notum convertit, melius facit, quia alii edificantur. Sed numquid est hic accepcio personarum? Non. Unde dicit Augustinus: absit ut in tabernaculo tuo pre pauperibus persone divitum accipiantur. Potest igitur aliquis illud facere bono animo. Et dicit Augustinus: in hiis que bono et malo animo fieri possunt, in melius interpretari debent. Unde igitur tibi ut in peius interpreteris? Si in tempore Christi fuissent et ipsum convertit qui Magister fuit publicanorum, et tamen fuerunt ibi multi pauperes. Dixissent tales: vadis ad illum ut ingurgiteris. Dicunt alii: magis laudabiles sunt qui bene vivunt in seculo quam qui in religione et ponunt exemplum et dicunt quod magis laudabilis est miles qui regi bene conservat debile castrum quam qui forte. Deciperis: consideras quod servire Deo sit solum in actibus exterioribus et non in actibus interioribus virtutum, principales autem actus sunt interiores virtutes, ut sapiencia, prudencia. Servat aliquis castitatem in religione quod est forcius castrum: dices quod ille est minoris caritatis et prudencie qui occasiones peccandi vitatur. Certe non, quia dicit Apostolus: omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Qui thesaurum regis poneret in debili castro et licet sollicitus esset ipsum custodire, tamen non esset ita laudabilis sicut ille qui ipsum custodiret in forti castro, quia de negligencia esset reprehendendus; sed si necessitas immineret, qui ipsum tunc bene custodiret in castro debili, magis esset laudandus. Exemplum habemus quod agnes castitatem servavit in lupanari. Oportet ergo quod homines exeant claustrum ut castitatem servent et magis erunt laudabiles? Certe non, sed si tibi necessitas evenerit quod oportet te esse in seculo et serves ibi castitatem, magis erit laudabile. Miror de quibusdam: dicebatur olim quod malum fuerit quod in lombardia predicabantur hereses, sed modo predicantur in villa ista. Duo consilia data sunt a Christo, scilicet castitatis et paupertatis. De castitate dicit Dominus: qui potest capere, capiat, et Apostolus: de virginibus preceptum non habeo, consilium autem do tamquam misericordiam consecutus. Et de paupertate dicit Dominus: qui vult perfectus esse, vadat et vendat omnia que habet et sequatur me. In primitiva ecclesia fuerunt iovinianus et vigilancius: iovinianus continenciam coniugalem dixit equandam virginitati, hoc predicavit; vigilancius predicabat statum divitum elemosinas dancium esse equandum paupertati, contra hoc quod necessitas erit ecclesia dicit jeronimus: bonum est facultates suas cum dispensacione pauperibus erogare, melius est eas insimul donare et intencione sequendi Christum cum Christo egere....



NUMERUS 11


Exiit qui seminat seminare semen suum, Luc. viii, 5. Quia de spirituali seminacione sermo nobis est, invocemus seminacionis actorem Dominum nostrum ihesum Christum cuius est facere ydoneos ministros huius seminacionis, ut det mihi aliquid dicere etc..



Pars 2


Exiit qui seminat etc.. Sancta mater ecclesia vinea est et ager, fructus enim spirituales ecclesie, qui sunt iusticie opera, et vinum sunt et panis; vinum, quia letificant, vinum enim letificat, in ps. 103, 15, et in Pr 13,9: lux iustorum letificat; panis sunt, quia confirmant, ps. 103, 15: et panis cor hominis confirmet, et in Pr 12,12: radix iustorum non commovebitur. Istius vinee et agri unus est agricola, scilicet Christus. Ego, inquit, sum vitis vera, inquantum homo, et pater meus agricola est et ego in quantum Deus cum eo sum agricola, scilicet, ut dicit Augustinus, iste agricola tota trinitas est que plantat hanc vineam et hunc agrum, unde Jr 2,21: ego plantavi te vineam electam, omne semen. Bernardus dicit: seminemus exemplum hominibus per bona opera et aperta, unde: sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona etc., Matth. v Magnum per occulta suspiria et huiusmodi que solis eis sunt nota, gaudium enim est angelis Dei super uno peccatore penitenciam agente etc., Luc. xv, 17. Hinc dicebat Apostolus, Rom. xii, 17: providentes bona non tantum coram Deo, sed eciam coram hominibus. Coram Deo dixit, id est coram eis qui vultui Dei assistunt, ipsis enim maxime placet cum nos vident occulte orantes aut aliquem salmum ruminantes aut aliquid tale facientes. Seminate et vos, quia multi ante vos seminaverunt. O genus adam, quam multi seminaverunt in te et quam preciosum semen; quam male peribis et quam merito, si perierit in te tantum semen simul et seminancium labor. Cui perdicioni traderis ab agricola, si in te perierint universa. Seminaverunt in terra nostra tota trinitas, seminaverunt angeli pariter et apostoli, seminaverunt martires et confessores, virgines. Seminavit pater pacem de celo, filius veritatem, spiritus sanctus caritatem. Angeli quoque seminaverunt, quia cadentibus aliis ipsi steterunt. Manifestum est martires seminasse fortitudinem, confessores iusticiam quam in tota vita sua secuti sunt, virgines temperanciam, quia libidinem calcaverunt. Et sunt hic tria consideranda: primo quod est semen istud, secundo quis est seminator, tercio de seminacione que et qualis sit. Primo igitur notandum quod est istud semen. Sed non possumus dicere quod sit aliud istud semen quam quod Dominus dicit: semen est verbum Dei. Notate quod signanter dicit: semen suum, id est filii Dei. Hoc est bonum semen. Quod non est semen suum, est malum semen, de quo ysa. 17 zizaniam, sicut dicitur in evangelio. Diligenter considerandum quod est illud semen quod conservat a peccato. Unde in canonica Jn 3,9: omnis qui natus est ex Deo, non peccat, quoniam semen Dei est in illo. Sed quomodo possumus scire si sit semen (dei)? Dico eo modo quo scimus si semen aliquod est semen huius herbe, hoc autem scimus tripliciter: primo, quia semen illud est ab herba illa; secundo, quia portatur in ea; tercio, quia talem herbam generat. Ergo semen Christi est a Christo, quod eciam in Christo apparuit et quod Christo similem facit, sive quod est ad Christum. Unde semen Christi est quod est ab eo et quod est in eo et quod est ad eum. Videamus de primo. Dico quod semen alicuius herbe est quod est ab ea, iuxta genus suum. Sed quod semen est a Domino ihesu Christo? Dico quod verbum sapiencie est ab eo. Unde in Eccli. i Cap., 5: fons sapiencie verbum Dei in excelsis. Ergo quicquid pertinet ad sapienciam celestem que est in excelsis, est verbum sapiencie sive semen Dei. Sed beatus iacobus 3, 15 dicit quod est una sapiencia que non est desursum et ista est terrena, animalis, dyabolica. Sapiencia terrena est que totum studium suum ponit ad congregandum terrena. Si igitur proponitur tibi verbum excitans ad congregandum terrena, non est semen Dei. Item sapiencia animalis est que totum studium suum adhibet sequendo corporis voluptatem. Si igitur proponitur talis doctrina, non est semen Dei nec debes ei credere. Dicitur in malac. 2, 15: quid querit unus, ubi est semen Dei? Sed que est sciencia dyabolica? Dicit Jb 41,25 quod ipse est rex super omnes filios superbie. Sapiencia igitur cuius totum studium est ad superbiendum, est dyabolica. Si quis igitur tibi talem doctrinam proponat, non est semen Christi. Unde dicit Apostolus: sermo meus et predicacio mea non est de errore neque de immundicia. Qualis ergo sapiencia que est in excelsis cuius sapiencie fons est verbum Dei in excelsis? Dicit beatus iacobus 3, 17: que desursum est sapiencia primum quidem pudica est, deinde pacifica, non movet dissensiones. Quidquid ergo dissensiones movet et est contra pacem et sapienciam supernam, non est semen Dei; certumque quandocumque doctrina est inducens ad rectitudinem virtutum, est doctrina Christi, quando vero est ad corrupcionem boni, non est doctrina Christi. Unde in Prov. aliquod Neque perversum. Primo igitur est semen alicuius quod est ab eo. Secundo est semen alicuius quod est in eo. Unde in Gn 1,11: germinet terra herbam virentem, facientem fructum suum cuius semen sit in semetipso. Quecumque igitur doctrina est in Christo, est semen Dei. Ps. 109, 3: in splendore sanctorum ex utero ante luciferum genui te. Splendores sanctorum sunt claritates virtutum. Omnes autem claritates virtutum derivantur a filio Dei sicut exemplatum ab exemplari, in ipso enim sunt omnes thesauri sapiencie et sciencie absconditi etc.. Sed posses dicere: non valet mihi, non enim possum videre verbum in sua eternitate. Ideo sufficienter nobis est provisum, quia verbum illud factum est homo et hoc ostendit nobis exemplum omnis doctrine sue, unde Io. i, 14: verbum caro factum est etc.. Augustinus: ipsa sapiencia Dei in homine quem assumpsit facta est exemplum hominibus redeundi sursum et angelis remanendi. Si ergo veniat aliquis et proponat tibi doctrinam cuius exemplar non est in Christo, non est semen Dei. Iovinianus venit romam et predicavit matrimonium esse equandum virginitati, Christus vero matrem virginem habere voluit et eam elegit, discipulum virginem etiam maxime dilexit. Vigilancius hereticus in gallia predicavit statum divitum elemosinas dancium equandum paupertati. Ista doctrina non est in Christo qui propter nos factus est egenus. Augustinus, libro de agone christiano dicit: qua perversitate non caret qui dicta et facta intuetur, diligit et scrutatur illius hominis in quo ad exemplum vite se prebuit filius Dei. Itaque omnes mares et femine, omnis etas et dignitas ad spem vite eterne convolata est. Alii neglectis temporalibus convolant ad divina, alii virtutibus eorum cedunt qui hec faciunt et laudant quod adimplere non possunt, pauci tamen murmurant et nimio livore torquentur aut (qui sua) querunt in ecclesia, (quamvis) catholici (videantur), aut (ex ipso Christi nomine) gloriam querentes heretici. Et beatus Gregorius dicit: sunt nonnulli in ecclesia qui bona non solum non faciunt, sed in aliis bona persecuntur et que ipsi facere negligunt in aliis detestantur; horum non ex infirmitate aut ignorancia, sed ex certo studio peccatum est in spiritum sanctum. Tercio scimus si semen est alicuius, si ducit ad ipsum. Semen arboris virtutem habet ad producendum similem arborem, unde in Gn 1,11: producat terra herbam virentem et facientem semen iuxta genus suum. Virtus generativa speciei manet in semine, unde Jn 10,35: illos dixit (deos) ad quos sermo Dei factus est. Quando verbum Dei aure audis, corde diligis, opere imples, tunc sermo Dei factus est ad te. Sed verum est quod blasphematur vita sanctorum, unde in libro sapiencie 5, 4: nos insensati vitam illorum estimabamus insaniam et finem illorum sine bono. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei. Sequitur: ergo erravimus a via veritatis. Conclusionem concedo. Debes ergo imitari ihesum Christum ut assimileris ei. Unde Augustinus, de agone christiano: si multum de te sentis, non dedigneris imitari eum qui filius altissimi vocabitur; si parum de te sentis, audeas imitari pescatores et publicanos qui Christum imitati sunt. Patet ergo primum, scilicet de semine. Restat modo dicere de secundo, scilicet de seminatore, cum dicitur: exiit qui seminat. Quis est iste qui exiit? Certe auctoritate Christus est, ministerio sunt omnes doctores, de quibus ysa. 32, 20: beati qui seminatis super aquas. Iste seminator, scilicet Christus, qui voluit seminare, exiit. Oportet igitur quod alii predicatores exeant. Sed differencia est inter Christum et ipsos. Christus enim uno solo exitu exivit ut doceat unde, quando et quo exire debeat predicator. Christus exivit a secreto sinu patris. Ego, inquit, exivi a patre, non quia patrem dimiserit, sed quia visibilis factus est, et veni in mundum, cum ibi fuit, sed tunc visibilis apparuit. Sed quando? In mane. Unde dicitur in evangelio quod pater familias exivit primo mane conducere operarios in vineam suam. Predicatori autem necesse est exire duplici exitu: primo exitu de statu culpe, quia peccatori autem dixit Deus: quare tu enarras iusticiam meam? Etc.. Quid predicas non furandum, si furaris; non mechandum, si mecharis? Debemus igitur exire de culpa. Unde Apostolus: exite de medio eorum et separamini a condicione eorum et non tangatis aliquid immundum. Sed quo debemus exire exeuntes de peccato? Certe ad Christum, id est ad passionem Christi. Unde Apostolus: exeamus ad eum extra castra inproperium ipsius, id est crucem eius portantes. Dicit Apostolus quod vetus homo simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati. Quando debemus exire? Mane. Unde dicitur: in tribulacione consurge mane, et alibi: ne tardes converti ad Dominum et ne differas etc. Et in Si 21,1: peccasti? Ne adicias iterum. Alius exitus necessarius predicatori (est) exitus de mundo, quod significatur in Jn 4,28 s., ubi dicitur quod mulier reliquit ydriam suam et venit nunciare Christum. Quod exponens Augustinus dicit quod qui vult predicare, debet ydriam relinquere, id est cupiditatem seculi, saltem affectu, ita quod eam non diligat affectu nec effectu. De isto exitu Dominus dicit in Gn 12,1 abrahe: egredere de terra tua et de cognacione tua et de domu patris tui, id est quicquid est terrenum et amari potest dimitte, et veni in terram quam monstravero tibi. Signanter hoc dicit, neminem enim lex ducebat ad perfectum et nondum fuerat monstrata via consiliorum, unde cuidam qui observaverat precepta Dominus dixit: unum tibi deest, si vis perfectus esse, vade etc.. Veni in terram: certe ista est terra visionis sive contemplacionis que est status religionis. Sed quando debemus in terram venire istam? Mane, id est in iuventute. Ps. 5, 5: mane astabo tibi et videbo etc.. Littera ieronimi habet contemplabor. Ysa. 50, 4 s.: mane erigit aurem, audiam eum quasi magistrum. Dominus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico. Dominus autem habens auctoritatem, Magister sapienciam habens aperuit mihi aurem veniens ad ipsum. Dices: non faciam, diceretur mihi: infelix, insensate puer. Contra hoc dicit ysa. 51, 7: nolite timere opprobria hominum et blasphemias ne timeatis. Augustinus: exultent pueri continenciam voventes. Dices: verba habeo, non exemplar. Veniat in medium relicta sua nutrice sapienter recessit et heremi secreta peciit. Si hoc non sufficit tibi, veniat in medium puer beacior ioannes baptista de quo in luca 1, 80: iohannes puer crescebat et confortabatur et agebatur in desertis usque ad diem ostensionis sue. Si illud non sufficit tibi, veniat in medium puer beatissimus ihesus qui cum esset XII annorum nescientibus parentibus remansit et inventus est in medio doctorum. Sed dices: tria monent me, quare non debeo exire de mundo in puericia. Primum est, quia oportet gradatim pervenire ad perfectionem, nemo enim repente fit summus. Sed, karissime, ad minus in senectute oportet te ad perfectionem venire. Apostolus: ad perfectum feramur. Aliqui volunt fieri milites, aliqui fabri etc., sed nullus est qui anhelet ad aliquem statum, si vult esse perfectus in statu illo, quin anhelet ad ipsum in puericia. Ergo a principio etatis tue incipias exire de mundo, quia quantumcumque homo proficit, semper crescit et que a iuventute assuescimus, faciliter agimus. Propter hoc dicitur tren. 3, 27: bonum erit viro, si portaverit etc. Et in Pr 22,6: adolescens iuxta viam suam etc.. Sed dices: adolescencia et voluptas, ut dicitur in eccles. 11, 10, (vana) sunt. Dico quod liber ille factus est per modum conclusionis et habet duas conclusiones: unam sapientum et aliam stultorum. Conclusio stultorum est: letare iuvenis in adolescencia tua etc.; ad istam sequitur alia conclusio: post concupiscencias tuas non eas; si dederis anime tue concupiscencias eius, tradent te in gaudium inimicis tuis. Alia conclusio est sapientum: memento creatoris tui in iuventute tua. Sed dices: aliud monet me, quare a iuventute nolo de mundo exire: nescio si est a spiritu sancto, quia in pueris non consuevit esse sanctum propositum. Sed spiritus sanctus habet libertatem a patre et filio spirandi ubi vult et tu vis ei precludere vias? Ambrosius: spiritus iste non arcetur etatibus, non finitur morte, non excluditur alvo. Gregorius: qualis iste spiritus sanctus est artifex considerare volo et in ipsa mea consideracione deficio, quoniam implet cytharedum puerum et psalmistam facit, implet pastorem armentarium vellicantem sicomoros et prophetam facit, implet puerum abstinentem etc., que in omelia penthecostes et habes alibi in sermone de spiritu sancto. Dices: non est istud a spiritu sancto quod pueri relinquant mundum, quia multi pueri convertuntur, sed in religione non perseverant, unde si esset a Deo, in ordine remanerent. Cave tibi, quia si perverse intelligas, das viam manicheis. Manicheus dicit quod corruptibilium non est Deus actor et quod a Deo est, non dissolvitur; et hereticus dicit quod gracia semel habita amitti non potest. Ad ista oportet solvere: opera Dei bene sunt corruptibilia, accipit eciam aliquis graciam intrandi religionem, sed non dat ei Dominus donum perseverandi et quod dicitur quod est a Deo non corrumpitur, (verum est quod consilium Dei non corrumpitur), sed manet in eternum. Sed dices: aliud monet me, quare in puericia nolo relinquere mundum: puer sum, non possum portare arma. (arma religionis non sunt arma) saulis, sed david, id est Christi. Arma saulis sunt observancie veteris legis que sunt arma gravia, unde beatus petrus: hoc est onus quod neque nos neque patres nostri portare potuerunt. Observancie nove legis et religionis corruptibilium sunt arma levia, unde Dominus: iugum meum suave et onus meum leve. Mane igitur debemus relinquere mundum et venire ad Christum. Sed quis erit nobis fructus? Certe adepcio regni celorum, unde Dominus in evangelio: sinite parvulos venire ad me, talium enim est regnum celorum.



Thomae Aq. Sermones Num.7 Pars2