Scivias Hildegardis 2100


VISIO SECUNDA.

2200

[Col. 0449]

SUMMARIUM.---De sensu mysteriorum Dei. De tribus personis. Quod homo nunquam obliviscatur unum Deum in tribus personis ardenter invocare. De tribus viribus lapidis. Joannes de charitate Dei. De tribus causis humani Verbi. De tribus viribus flammae. Verba Salomonis. De unitate essentiae.



[Col. 0449A] Deinde vidi splendidissimam lucem et in ipsa sapphirini coloris speciem hominis quae tota suavissimo rutilante igne flagrabat, et illa splendida lux perfudit universum illum rutilantem ignem, et ille rutilans ignis totam illam splendentem lucem, et illa splendidissima lux et rutilans ignis totam hominis speciem, unum lumen una virtute et potentia existentes. Et iterum audivi viventem illam lucem mihi dicentem: Hic est sensus mysteriorum Dei, ut discrete cernatur et intelligatur quae sit plenitudo illa quae sine ortu est et cui nihil deest, quae potentissima virtute plantavit omnes rivulos fortium. Nam si Dominus vacuus esset propria virtute, quid tunc esset opus ejus? Certe vanum, ideoque in perfecto opere cernitur quis artifex ejus [Col. 0449B] sit. Quapropter vides splendidissimam lucem quae sine ortu est, et cui nihil deesse potest; quae designat Patrem, et in ipsa sapphirini coloris specie hominis sine omni macula imperfectionis invidiae et iniquitatis declarat Filium, ante tempora secundum divinitatem a Patre genitum, sed post in tempore secundum humanitatem in mundo incarnatum. Quae tota suavissimo rutilante igne flagrat, qui ignis sine tactu ullius aridae et tenebrosae mortalitatis demonstrat Spiritum sanctum de quo idem Unigenitus Dei secundum carnem conceptus et de virgine temporaliter natus, lumen verae claritatis mundo infudit. Sed quod illa splendida lux perfundit universum illum rutilantem ignem, et ille rutilans [Col. 0449C] ignis totam illam splendentem lucem ac splendida lux rutilans ignis totam speciem hominis, lumen unum in una virtute et potestate existentes: hoc est quia Pater qui summa aequitas, sed non sine Filio nec Spiritu sancto est, et Spiritus sanctus qui accensor cordium fidelium, sed non sine Patre et Filio, et Filius qui est plenitudo virtutis, sed non sine Patre et Spiritu sancto, in majestate divinitatis inseparabiles sunt, quoniam Pater non est sine Filio, nec Filius sine Patre, nec Pater et Filius sine Spiritu sancto, nec Spiritus sanctus sine ipsis, et hae tres personae Deus unus in una integra divinitate majestatis existunt: et unitas Divinitatis in eisdem tribus personis inseparabilis vigens, quia Divinitas scindi non potest, sed ipsa absque ulla [Col. 0449D] mutabilitate inviolabilis semper manet, sed et Pater declaratur per Filium, Filius per ortum creaturarum, et Spiritus sanctus per eumdem Filium incarnatum. Quomodo? Pater est qui ante saecula genuit Filium; Filius, per quem omnia a Patre facta sunt in initio creaturarum, et Spiritus sanctus, qui in specie columbae apparuit in baptismate [Col. 0450A] Filii Dei in fine temporum. Unde nunquam obliviscatur homo me solum Deum in his tribus personis invocare; quia eas propterea ostendi homini ut homo tanto strictius in amore meo ardeat, cum propter amorem ejus misi proprium Filium in mundum quemadmodum Joannes dilectus meus protestatur, dicens: In hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum Unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum. In hoc est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum; sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris (
1Jn 4,9-10). Quid hoc? Quia in hoc quod Deus dilexit nos: alia salus exorta est quam illa quam in proximo ortu habuimus cum haeredes innocentiae et sanctitatis fuimus, [Col. 0450B] quoniam supernus Pater ostendit charitatem suam in periculis nostris quando constituti eramus in poenis: Verbum suum solum inter filios hominum in perfecta sanctitate, mittens per supernam virtutem in tenebras saeculorum ubi ipsum Verbum omnia bona operatum illos ad vitam per mansuetudinem suam reduxit qui per immunditiam praevaricationis dejecti erant, nec in sanctitatem quam perdiderant redire valebant. Quid hoc? Nam per ipsum fontem vitae paterna dilectio amplexionis Dei venit; quae nos ad vitam educavit, et quae in periculis auxiliatrix nostra fuit quae est profundissima et suavissima charitas, nos ad poenitentiam instruens. Quomodo? Deus magni operis sui atque pretiosissimae suae margaritae, hominis, inquam, [Col. 0450C] quem de limo terrae formavit et cui spiraculum vitae inspiravit, misericorditer recordatus est. Quomodo? Ipse instruxit vitam in poenitentiam cujus efficacia nunquam peribit; quia callidus serpens decepit hominem per superbam invasionem, sed Deus dejecit illum in poenitentia quae humilitatem ostendit, quam diabolus nescivit nec fecit; quoniam ad rectam viam assurgere ignoravit. Unde ista salvatio charitatis non est orta a nobis, quia nec novimus nec valuimus diligere Deum in salvatione, sed quia ipse Creator et Dominus omnium ita dilexit mundum quod propter salvationem ejus misit Filium suum, principem et Salvatorem fidelium, qui vulnera nostra lavit et tersit, unde etiam de illo dulcissima [Col. 0450D] medicina sudavit, ex qua omnia bona salvationis fluunt. Quapropter et tu, o homo, intellige, quia Deum nulla instabilitas mutabilitatis tangit. Nam Pater est Pater, Filius est Filius, Spiritus sanctus est Spiritus sanctus: tres personae in unitate divinitatis indivisibiliter vigentes. Quomodo? Tres vires in lapide, et tres in flammam, et tres in [Col. 0451A] verbo sunt. Quomodo? In lapide est virtus humoris, virtus palpabilitatis et ignea vis, sed virtutem humoris habet ne dissolvatur et comminuatur; palpabilem vero comprehensionem ut habitationem et defensionem exhibeat, igneam autem virtutem ut confoveatur et consolidetur ad duritiam suam; ipsa autem humida virtus significat Patrem; qui nunquam arescit aut finitur in sua virtute, et palpabilis comprehensio designat Filium; qui natus ex virgine tangi et comprehendi potuit, et vis rutilantis ignis significat Spiritum sanctum; qui est accensor et illuminator cordium fidelium hominum. Quid hoc? Sicut homo qui corpore suo frequenter humidam virtutem lapidis attrahit, inde infirmando debilitatur; sic et homo qui per instabilitatem [Col. 0451B] cogitationum suarum temere vult Patrem intueri, perit in fide, et ut in palpabili comprehensione lapidis faciunt homines habitationem suam se per eam ab hostibus defendentes; ita et Filius Dei qui est verus lapis angularis, habitatio est fidelis populi, eum a malignis spiritibus protegens. Sed et sicut rutilans ignis illuminat tenebrosa, comburens ea super quae incubuerit; sic et Spiritus sanctus fugat infidelitatem, auferens omnem rubiginem iniquitatis. Et quo modo hae tres vires sunt in uno lapide, ita et vera trinitas est in una deitate.

Item sicut flamma in uno igne tres vires habet, sic et unus Deus in tribus personis est. Quomodo? Flammam enim in splendida claritate et insito vigore [Col. 0451C] ac igneo ardore consistit, sed splendidam claritatem habet ut luceat, et insitum vigorem ut vigeat, atque igneum ardorem ut comburat. Unde in splendida claritate Patrem considera qui paterna pietate claritatem suam fidelibus suis expandit, et in insito vigore qui splendidae flammae in qua ista flamma virtutem suam ostendit, Filium intellige; qui ex virgine corpus assumpsit, in quo Divinitas mirabilia sua declaravit, ac in igneo ardore Spiritum sanctum perspice, qui mentes credentium suaviter urit. Sed ubi nec splendida claritas, nec insitus vigor, nec igneus ardor est, ibi nec flamma cernitur; sic ubi nec, Pater nec Filius, nec Spiritus sanctus colitur, ibi nec digne veneratur. Ergo sicut in una flamma hae tres vires cernuntur, sic in unitate [Col. 0451D] divinitatis tres personae intelligantur. Ita etiam ut tres vires in verbo notandae sunt; sic et trinitas in unitate divinitatis consideranda est. Quomodo? In verbo: sonus, virtus et flatus est. Sed sonum habet ut audiatur, virtutem ut intelligatur, flatum ut compleatur. In sono autem nota Patrem, qui inenarrabili potestate omnia propalat. In virtute, Filium, qui mirabiliter ex Patre genitus est, in flatu vero, Spiritum sanctum, qui ubi vult spirat, et omnia consumantur. Ubi vero sonus non auditur, ibi nec virtus operatur nec flatus elevatur; unde nec ibi Verbum intelligitur, sic etiam Pater, Filius et Spiritus sanctus non sunt a se divisi; sed suum opus unanimiter operantur. Unde sicut hae tres res in verbo uno sunt, ita etiam superna Trinitas in [Col. 0452A] superna unitate est; itaque sicut in lapide nec est nec operatur humida virtus sine palpabili comprehensione et sine ignea virtute, nec palpabilis comprehensio sine humida virtute et igneo rutilantis ignis vigore, nec rutilantis ignis vigor sine humida virtute et palpabili comprehensione, et ut in flamma non est, nec operatur splendida claritas sine insito vigore et igneo ardore, nec insitus vigor sine splendida claritate et igneo ardore, nec igneus ardor sine splendida claritate et insito vigore, et sicut in verbo non est nec operatur sonus sine virtute et flatu, nec virtus sine sono et flatu, nec flatus sine sono et virtute, sed indivisibiliter in opere suo sibi haerentia sunt; ita etiam hae tres personae supernae Trinitatis in majestate divinitatis inseparabiliter [Col. 0452B] vigent neque a se dividuntur. Sic Deum unum in tribus personis, o homo, intellige. Sed tu in stultitia mentis tuae putas Deum tam impotentem esse ut non sit ei possibile in tribus personis vere subsistere, sed tantum in una posse consistere: cum neque vocem videas sine tribus consistere. Quid hoc? Deus certe est in tribus personis verus et unus Deus primus et novissimus.

Sed Pater non est sine Filio, nec Filius sine Patre, nec Pater nec Filius sine Spiritu sancto, nec Spiritus sanctus sine ipsis; quoniam hae tres personae inseparabiles in unitate divinitatis sunt. Quomodo verbum resonat ex ore hominis; sed non os sine verbo, nec verbum sine vita. Et ubi manet [Col. 0452C] verbum? In homine. Unde exit? De homine. Quomodo? Vivente homine. Sic est Filius in Patre quem Pater pro salute hominum in terram sedentium in tenebris misit, de Spiritu sancto in Virgine conceptum. Qui Filius ut est unigenitus in divinitate, ita est unigenitus in virginitate, et sicut est unicus Patris, ita est et unicus matris, quia ut Pater illum unum ante tempora genuit, sic et virgo mater illum unum solum genuit in tempore, quoniam virgo mansit post partum. Unde, o homo, intellige in his tribus personis Deum tuum qui te creavit in fortitudine divinitatis suae, et qui te redemit a perditione. Noli ergo oblivisci Creatoris tui, sicut et Salomon tibi suadet, cum dicit: Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuae antequam veniat tempus [Col. 0452D] afflictionis tuae, et appropinquent anni, de quibus dicas: Non mihi placent (Qo 12,1). Quid hoc? Intellectuali sensu tuo recordare illius qui te condidit velut cum in diebus stultae confidentiae tuae putas tibi possibile esse ut secundum desiderium tuum ascendas in altum, te praecipitans in profundum, at in prosperitate stans in extremas aerumnas cadens. Nam vita quae in te est semper nititur ut perficiatur usque ad tempus illud dum perfecta appareat. Quomodo? Infans a primo ortu suo usque ad perfectam staturam ascendit, et deinde in perfecta aetate manet, relinquens petulantiam morum stultae adolescentiae tantum cum magnis curis sollicite providens quid sibi in rebus suis agendum sit, quod tunc nequaquam fecit cum stulta adolescentia inconstantia [Col. 0453A] fervebat. Sic fidelis homo faciat, infantiam morum relinquat; et ad culmen virtutum conscendat in fortitudine earum perseverans, extollentiam cupiditatis suae deserens quae in amentia vitiorum pullulat et in angustia sollicitudinem meditetur quid sibi utile sit postquam infantiam morum puerilium declinavit. Unde, o homo, sic amplectere Deum tuum in fortitudine vigoris tui priusquam veniat homo purgationis operum tuorum, cum omnia manifestabuntur, neque quidquam occultum relinquetur ubi veniunt tempora quae in duratione sua non [Col. 0454A] deficient. De quibus humano sensu tuo, ne murmurans, dicas: Non mihi placent, neque intelligo utrum in prosperitate aut in aerumna illa sint, quia humana mens semper in hoc dubia est; nam et dum bona operatur anxietatem habet utrum Deo placeant an non. Et dum mala perpetrat, de salute remissionis formidat. Sed qui vigilantibus oculis videt et attentis auribus audit, hic mysticis verbis meis quae de me vivente emanant osculum amplexionis praebeat.





VISIO TERTIA.

2300

[Col. 0453]

SUMMARIUM.---De constructione Ecclesiae quae semper gignit filios suos in regeneratione spiritus et aquae. Quod Ecclesia in ortu suo apostolis et martyribus decorata est. Quod in sacerdotali officio et eleemosynarum distributione ornatur Ecclesia. De materna benignitate Ecclesiae. Quod Ecclesia ad candorem completionis suae nondum perfecta circa tempus filii perditionis ad perfectum perducetur. Quomodo Ecclesia filios suos in puritate devotissime offert. Quod Ecclesiam nulla perversitas diabolicae artis obscurare potest. Quod secreta Ecclesiae humanus intellectus ad plenum intueri non valet. De virginitate Mariae. De dilatatione sacramentorum verae Trinitatis. Quod cuique fidelium adest ministerium angelorum. De iis qui in fide sanctae Trinitatis a matre Ecclesia regenerantur ipsa integra permanente. Similitudo de balsamo et onycino et carbunculo. Quod beatissima Trinitas in baptismo, aperto coelo baptizatis apparet: et eis nigredinem peccatorum abstrahens singulos candida veste induit. De querimonia Ecclesiae super errore filiorum. Quod duo signa tradita sunt hominibus ad defendendum se. Similitudo de juvene. Quare Adae non erat danda duplex lex. Quod admonitio sancti Spiritus apparens, minabatur antiquo serpenti in Noe, circumcisio percussit eum in maxilla in Abraham, Ecclesia ligavit eum. De tribus alis quid significent. Quod masculi qui in tempore circumcisionis circumcisi non sunt, transgressores legis fuerunt. Sicut in creatione Adae tres causae designatae sunt, ita etiam tres causae sunt in viro in procreandis filiis. Quod mulier in amore Dei observans virginitatem suam valde ornatur a Deo. Quod vir recusans matrimonii consortium in amore Dei, consors Filii Dei efficitur. Verba Isaiae prophetae. Quod casus Adae clausit homini coelum, quae clausura duravit usque ad Filium Dei. Verba Evangelii. Verba exhortantis Dei. Quod in circumcisione Abrahae membrum unum, in baptimo autem Christi omnia membra circumciduntur. Verba Evangelii. Quod omni tempore et omni aetate omnem sexum, scilicet masculum et feminam in baptismo pie Deus suscipit. Quod tres in honore sanctae Trinitatis adesse debent baptizando, videlicet sacerdos et duo qui pro illo fidem spondeant, et isti eidem baptizato carnali copula non commisceantur. Comparatio de infante. Quod omnia peccata in baptismo remittuntur. Quod quamvis sacerdos peccator sit, tamen officium baptismi Deus ab eo suscipit. Similitudo de divite. In necessitate si sacerdos non adest, conceditur cuilibet fideli homini baptizare servata forma baptismi.



[Col. 0453B] Post haec vidi quasi muliebrem imaginem procera magnitudine instar magnae civitatis habentem caput miro ornatu coronatum, et brachia de quibus splendor velut manicae propendebant a coelo ad terram usque radians. Venter autem ejus in modum retis multa foramina habentis, per quae plurima hominum multitudo subit; crura vero et pedes non habebat, sed tantum super ventrem suum ante altare quod est ante oculos Dei stabat ipsum expansis manibus circumplexa, oculis autem suis per omne coelum acutissime intendebat. At nulla vestimenta ejus considerare poteram, nisi quod tota lucidissima claritate fulgens, multo splendore circumfusa fuerat, in pectore ejus velut aurora rubeo fulgore micante ubi etiam multimodo genere musicorum [Col. 0453C] audivi de ipsa hoc canticum quasi aurora valde rutilans decantari. Et imago illa expandit splendorem suum velut vestimentum dicens: Me oportet concipere et parere. Et mox occurrit ei ut fulgur multitudo angelorum gradus et sedes in ea hominibus facientium, per quos ipsa imago absolvenda erat. Deinde vidi nigros infantes juxta terram in aere [Col. 0454B] quasi pisces in aqua repentes et ventrem imaginis in foraminibus (quibus ingredi volentibus aperta patebat) intrantes. At illa ingemuit sursum eos attrahens qui et ore ejus exierunt, ipsa tamen integra permanente. Et ecce illa serena lux et in ipsa species hominis tota, rutilante igne flagrans, secundum visionem quam prius videram iterum mihi apparuit, et singulis eorum nigerrimam cutem abstrahens et extra viam cutes illas projiciens singulos illorum candidissima veste induit, ac eis clarissimam lucem aperuit, singulis eorum dicens: Exue vetustatem injustitiae, et indue novitatem sanctitatis, reserata est enim tibi janua haereditatis tuae. Considera ergo quomodo doctus sis, ut cognoscas patrem tuum quem confessus es. Ego suscepi te et tu confessus [Col. 0454C] es me. Nunc ergo respice duas semi as, unam ad orientem, et alteram ad aquilonem. Si igitur interioribus oculis tuis diligenter inspexeris me ut in fide doctus es, suscipiam te in regno meo. Et si me perfecte dilexeris, faciam quodcunque petieris. Si autem me despexeris, te a me avertens et retro respiciens, nec me scire aut intelligere [Col. 0455A] volens, te sordidum in peccatis ad puram poenitentiam revocantem si tu ad diabolum recurris quasi pater tuus ille sit: tunc suscipiet te perditio, quia secundum opera tua judicaberis, quoniam cum bonum dederim tibi, cognoscere me noluisti. Infantes autem qui ventrem imaginis subierant, in splendore qui eam circumfuderat ambulabant. Et illa benignissime eos intuens, tristi voce dicebat: Isti filii mei rursum revertentur in pulverem; multos tamen concipio et pario qui me matrem suam diversis concussionibus fatigant et opprimunt me impugnantes haereticis et schismaticis ac sibi inutilibus praeliis, in rapinis et homicidiis, in adulteriis et fornicationibus, atque in multis aliis hujusmodi similibus erroribus. Sed plurimi ex istis resurgunt [Col. 0455B] in veram poenitentiam ad vitam aeternam, et plurimi cadunt in fallaci obduratione ad mortem secundam. Et iterum audivi vocem de coelo dicentem mihi: Plena constructio viventium animarum quae construitur in coelis vivis ex lapidibus ornata immenso decore virtutum in filiis suis quos complectitur tanquam capacissima civitas: plurimam turbam populorum et ut latissimum rete maximam multitudinem piscium in supernis virtutibus decentissime floret secundum quod in nomine Christiano viget opus fidelium hominum.

Unde quod nunc vides quasi muliebrem imaginem pro cera magnitudine instar magnae civitatis, designat sponsam Filii mei quae semper gignit filios in regeneratione spiritus et aquae, cum eam fortissimus [Col. 0455C] praeliator posuerit in latitudinem virtutum comprehendere et perficere plurimam turbam in electis suis et est instar turris magnae, quoniam nullus hostis eam praevalet expugnare, contraria impugnatione a se infidelitatem expellentem et se fideliter expandentem: quod in mortali saeculo secundum hoc intelligitur quod unusquisque fidelium praebet exemplum proximo suo, per quod ipsi plurimas virtutes operantur in coelestibus. Sed cum unusquisque justorum pervenerit ad filios lucis, tunc in ipsis apparebit opus bonum quod operati sunt, quod in mortalitate terreni pulveris cognosci non potest, quoniam hic in umbra inquietudinis obscuratum est. Et habet caput miro ornatu coronatum; [Col. 0455D] quia ipsa in ortu suo cum in sanguine Agni suscitata est, decenter in apostolis et martyribus decorata est vera desponsatione desponsata Filio meo, quoniam in cruore ejus se fideliter exstruxit in fidelem aedificationem sanctarum animarum. Quapropter et brachia habet de quibus splendor velut manicae descendit a coelo ad terram usque radians; quae est operatio fortitudinis in sacerdotibus qui in puritate cordis et manuum in sacramento corporis et sanguinis Salvatoris sui, sacrosanctum sacrificium super sanctum altare in virtute bonorum operum offerunt, quod est clarissimum opus misericordiam facientibus qui in largitate semper omni dolori adjutorium impendunt, mitissimo corde eleemosynam in pauperes distribuentes, et [Col. 0456A] sic in perfecto animo suo dicentes: Haec non est substantia mea, sed ejus qui creavit me, quia hoc opus a Deo inspiratum: ante oculos ejus repraesentatur in coelo cum in cultura Ecclesiae, per fideles homines perficitur in terra. Quod autem venter ejus est in modum retis multa foramina habentis per quae plurima hominum multitudo subit: hoc est materna benignitas ipsius quae ad capturam fidelium animarum aperta est in multiplici celsitudine virtutum in quibus credentes populi per fidem verae credulitatis devote conversantur. Sed is qui rete suum projecit in capturam piscium est Filius meus sponsus dilectae Ecclesiae suae, quam in sanguine suo sibi ad reparandum casum perditi hominis desponsavit. Quae nondum crura aut pedes habet, quia ad [Col. 0456B] fortitudinem constitutionis suae neque ad summum nitorem completionis suae deducta est, quoniam circa tempus filii perditionis qui mundo errorem inducet, ignitam et sanguinolentam crudelissimae perversitatis angustiam copiosissime in membris suis patietur, per quam calamitatem sanguineis vulneribus ad perfectum deducta: propere curret in coelestem Jerusalem, et cum in sanguine Filii mei nova nupta suaviter orta sit, ipsa hoc ardore vitam in plenitudine gaudii sobolis suae intrabit. Sed tantum super ventrem suum ante altare quod est ante oculos Dei stabat ipsum expansis manibus circumplectens; quoniam ipsa semper praegnans atque filios suos in vera ablutione procreans est eos devotissime per purissimas orationes sanctorum Deo [Col. 0456C] offerens. Et per suavissimum odorem discretionis occultarum et manifestarum virtutum quae proferuntur in intentione oculorum mentis, abjecta omni fictione simulationis et appetitu humanae laudis; ut thus purgatur ab omni injuria contrarii fetoris quae quidem bona operatio, conspectui Dei suavissimum sacrificium est; in quo nova sponsa frequenter laborat toto desiderio in opere fructuosarum virtutum ad coelestia anhelans, atque tricesimo et sexagesimo et centesimo fructu excelsam turrim supernorum murorum aedificans.

Unde et oculis suis per omne coelum acutissime intendit, quia intentionem suam quam in coelestibus devotissime habet, nulla perversitas obscurare [Col. 0456D] potest, nec ulla persuasio diabolicae fraudis, nec error praevaricantis populi, nec diffusae in diversis terris concussiones ubi insani homines in incredulitate furoris sui crudeliter se discerpunt. Sed quod nulla vestimenta ejus considerare potes, hoc est quod secreta illius, humanus intellectus in infirmitate fragilitatis suae gravatus, ad perfectum intueri non valet, nisi quod tota lucidissima claritate fulgens, multo splendore circumfusa est; quoniam verus sol clarissima inspiratione Spiritus sancti et decentissimo ornatu virtutum eam undique perfudit. In pectore ejus velut aurora rubeo fulgore micante, quia in cordibus fidelium integritas beatissimae Virginis Filium Dei generantis ardentissima devotione fulget, ubi etiam multimodo genere musicorum [Col. 0457A] audis de ipsa hoc canticum quasi aurora valde rutilans decantari; quoniam omnis vox credentium ut intellectui tuo infunditur virginitatem illius illibatae virginis tota intentione in Ecclesia amplecti debet. Quod vero eadem imago expandit splendorem suum velut vestimentum dicens quod oporteat ipsam concipere et parere: hoc est quod in Ecclesia dilatatur sacramentum confessionis verae trinitatis, quia amictus ipsius est in protectione fidelium populorum, per quos ipsa consurget in aedificationem viventium lapidum in fonte purissimi lavacri dealbatorum, sicut et ipsa confitetur necesse ad salvationem ut concipiat filios in benedictione, et ut pariat eos in ablutione per regenerationem spiritus et aquae. Quapropter et mox accurrit [Col. 0457B] ei ut fulgur multitudo angelorum gradus et sedes in ea hominibus facientium per quos eadem imago perficienda est; quia cuique credenti homini adest metuendum et diligendum ministerium beatorum spirituum ascensus per fidem et repositiones per summam quietem illis fidelibus praeparantium in quibus ipsa felix mater Ecclesia ad decorem sui perducenda cognoscitur.

Sed et deinde vides nigros infantes juxta terram in aere quasi pisces in aqua repentes et ventrem imaginis in foraminibus (quibus ingredi volentibus aperta patet) intrantes; quae est nigredo stultorum hominum qui nondum abluti sunt in lavacro salvationis, sed ipsi terrena diligentes, et in eis ubique discurrentes atque habitationem suam [Col. 0457C] in eorum instabilitate ponentes, ad matrem sanctitatis tandem perveniunt, et dignitatem secretorum ejus intuentes benedictionem ipsius suscipiunt, per quam diabolo abstrahuntur ac Deo redduntur sacram constitutionem ecclesiastici ordinis in qua fidelis homo ad salvationem beatificari debet subeuntes, cum in semetipsis dicunt Credo in Deum, et reliqua ad beatam fidem spectantia. Unde et illa ingemuit sursum eos attrahens, qui ex ore ejus exeunt, ipsa tamen integra permanente; quoniam haec beata mater intima suspiria trahit quando baptisma cum charismate in sanctificatione Spiritus sancti consecratur, ut homo in vera circumcisione spiritus et [Col. 0457D] aquae innovetur, hunc in modum sursum summae beatitudini quae caput omnium est offerendus, quo membro Christi facto, cum per invocationem sanctae Trinitatis quasi per os beatae Mariae ad salvationem regeneratur; nullam laesionem eadem mater patitur, quia ipsa in aeternum permanebit in integritate virginitatis suae, quae fides catholica est, quoniam ipsa nata est in sanguine veri agni sponsi sui; qui sine ulla corruptione integritatis ex integerrima virgine natus est. Sic et ipsa sponsa integra permanebit, ita quod nullum schisma eam corrumpere poterit. Saepe tamen a perversis hominibus fatiganda, sed per adjutorium sponsi sui semper fortissime se tuetur ut virgo quae saepe in concupiscentiis carnis per diabolicam artem et persuasiones [Col. 0458A] multorum hominum oppugnatur; sed tamen ipsa per orationes suas quas fundit ad Dominum, a tentationibus illorum strenue liberatur conservans benignitatem suam. Ita etiam Ecclesia repugnabat nequissimis corruptoribus qui sunt errores haereticorum, scilicet tam malorum Christianorum quam Judaeorum et aliorum infidelium qui eam infestant, virginitatem ejus quae fides catholica est, corrumpere volentes, ipsa tamen eis viriliter resistente, ne corrumpatur, quia semper virgo fuit et est et permanebit, vera fide, id est materia virginitatis ejus contra omnem errorem integra permanente; ut et honor castae virginis in materia pudoris corporis ejus contra omnem tactum libidinis incorruptus perseverat. Unde et [Col. 0458B] Ecclesia omnium Christianorum virginea mater est; quoniam in secreto Spiritus sancti eos concipit et parit, illos Deo offerens, ita quod et filii Dei vocantur. Et ut beatissimam matrem Spiritus sanctus obumbravit, ita quod sine dolore mirabiliter Filium Dei concepit et peperit et tamen virgo permansit; sic et Ecclesiam felicem matrem credentium Spiritus sanctus illustrat, et sine ulla corruptione simpliciter filios concipit et parit, et virgo perdurat. Quid hoc? Ut balsamum ex arbore sudat, et ut fortissimae medicinae ex onychino vase quae in eo latent emanant, et ut clarissimus splendor ex carbunculo absque omni impedimento se diffundit; sic Filius Dei sine omni obstaculo corruptionis ex virgine natus est, et sic etiam Ecclesia [Col. 0458C] sponsa ejus absque omni inquinatione erroris filios suos generat; virgo tamen in integritate fidei permanens.

Quod autem vides, quomodo illa splendida lux, et in ipsa species hominis tota rutilante igne flagrans, secundum visionem quam prius videras iterum tibi apparet; hoc est quod vera trinitas in vera unitate, scilicet lucidissimus Pater, et in Patre dulcissimus Filius ejus qui ante tempora secundum divinitatem in Patre manens, sed in tempore secundum carnem de Spiritu sancto conceptus et de virgine natus ut in verissima visione tibi praemonstratum est, nunc etiam ad confirmationem fidei tibi ostenditur, quoniam eadem beata trinitas in sancto [Col. 0458D] baptismo baptizatis aperto coelo apparet: ut fidelis homo hanc fidem suscipiat, quomodo unum Deum in vera trinitate colat, quae etiam in primo sacramento baptismatis veraciter apparuit. Et singulis eorum integerrimam cutem abstrahens ac extra viam cutes projiciens, singulos illorum candidissima veste induit ac eis splendidissimam lucem aperit singulis eorum verba beatae admonitionis proferens; quia divina potestas corda hominum aspiciens, in lavacro baptismi infidelitatem scelerum suorum misericorditer aufert, atque scelera illa extra viam qui Christus est abjicit, quoniam non mors in Christo sed vita per puram confessionem et per ablutionem peccatorum in ipso est; cum per ipsum quisque fidelis candore salutis induuntur, [Col. 0459A] et cum illi per eum claritas beatae haereditatis de qua primus homo expulsus est aperitur, ipse scilicet admonetur per verba veritatis, ut deponat veterem consuetudinem iniquitatis, et ut assumat novum donum gratiae ad salvationem. Sed quod infantes qui ventrem imaginis subierant in splendore qui eam circumfuderat ambulant: hoc est quod ii quorum mater felix Ecclesia per fontem sacri baptismatis existit; in lege divina qua eadem mater illustrata et ornata eos instruxit permanere atque eam conservare debent, ne si eam infideliter abjecerit: rursum peccatis a quibus mundati erant inquinentur. Unde etiam illa benignissime eos intuens tristi voce dicit, quod illi filii sui rursum revertentur in pulverem; quia [Col. 0459B] eadem beata mater illos interiori dilectione diligens ac eis ex intimis visceribus condolens, conqueritur quod ipsi quos in lavacro regenerationis genuit, mundos videlicet in coelestibus effectos, iterum terrenis causis inhiantes in peccatis sordescant. Quomodo? Quia multi fidem exterius percipientes: interius eam diversis vitiis impugnant, magis viam erroris quam viam veritatis gradientes, ex quibus tamen plurimi a falsitate resipiscunt, plurimi etiam in iniquitate permanent; ut et illa mater verbis suis quae supra adducta sunt, demonstrat.

Nam duo signa legis signatorum tradita noscuntur hominibus, scilicet circumcisio in antiquis patribus, et baptismus in novis doctoribus, per [Col. 0459C] quae ingrati sunt homines ut bos jugo suo; quoniam quamvis ille stimulo corriperetur, curruum tamen sulcum induceret si jugo non esset alligatus. Simili modo non incederent homines per vias meas, si non essent ligati jugo signorum suorum. Hoc tale est velut si juvenis aliquis incederet via aliqua, et pater ejus ei diceret: Ambula recto itinere, et tamen non daret illi gladium nec alia bellicosa arma, quibus si occurreret periculum, se defenderet. Quid tunc? Nudus fugeret: nec auderet nec posset se defendere a periculo sibi occurrente, et eum a via sua impedire volente, sed absconderet se, quia signatus non esset terribili armatura, per quam se defendere deberet. Sic [Col. 0459D] esset populus meus nudus si non esset baptizatus, unde terribilis apparet inimicis suis qui eum cum chrismate baptimatis signatum vident, per quod signum etiam fortiter illis repugnat, qui eum destruere volunt, sive humana turba sive acies sit diabolica. Sed Adae non erat danda duplex lex. Quomodo? Ego dedi ei legem in arbore, cum me videret in innocentia cordis; ipse autem contemsit me callido serpenti consentiens, quod ita noxium fuit ut nunquam mortalis oculis me videre possit quandiu in hoc transitorio saeculo manet. Sed quia Adam praeceptum meum transgressus est, sine lege cum genere suo fuit, usque ad tempus illud quod nobilitatem Filii mei praenuntiavit. Admonitio autem Spiritus sancti in Noe apparuit cum [Col. 0460A] genus humanum perire properavit: ubi super diluvium arcam erexit, quoniam ante saecula praevidit quod post illud iniquum genus quod se teterrima iniquitate polluerat, nova soboles exsurgere debuit. Nam post transitum Adae, genus ipsius ignorans quod ego Deus sum, errabat, dicens: Quis est Deus? Quis est Deus? Et tunc oriebatur in illis omne malum: ita quod inter eos antiquus serpens soluta potestate cucurrit, suadens illis ut omnem voluntatem ejus explerent. Ipse enim tunc a vinculo ligaturae solutus erat: ita quod ei ante diluvium non minans adversabatur admonitio Spiritus sancti, ut illi adversatus sum in Noe, in quo nova soboles exorta est: cum populum meum taliter erudivi quod eruditionis illius non poterit [Col. 0460B] oblivisci. Nam admonitio Spiritus sancti, primum illi in Noe minata est; postea autem circumcisio in maxillam percussit eum, in Abraham; deinde vero Ecclesia ligavit in novissimo tempore usque dum pertranseat mundus in ultimo die. Sed ego permisi diabolum potestatem suam ante diluvium exercere in mundo, propter antiquum certamen quo devicit Adam donec ventrem suum cadavere omnis iniquitatis implevit; et hoc ideo permisi, quia justum est judicium meum. Unde etiam ego suscitavi aquas diluvii, et peccatores occidi, reservans in mysterio meo Noe, quem idem Satanas exspoliare non potuit, quoniam in voluntate mea super diluvium erat. Et ego designavi in diluvio rectissimum germen, videlicet Filium meum novo [Col. 0460C] saeculo praenuntians eum, qui silenter veniens in mundum, sanctam Trinitatem manifestavit veracissime colendam. Quomodo?

Tres alas ostendit quae sanctam Trinitatem significant: ubi tu Synagoga me negabis, et ubi alienus populus me suscipiet, ubi et tu, o Abraham, magnificaberis. O Abraham, tu es circumdatus circumcisione, tu es ut muro septus Veteri Testamento, tu es ornatus aurora solis Ecclesiae. Ego tibi et generi tuo dedi circumcisionem usque ad Filium meum, qui aperte peccata hominum remisit, et ubi carnalis circumcisio veteris praeputii cecidit: cum fons baptismi in sanctificatione lavacri filii mei veraciter ebullivit. Sed qui in tempore [Col. 0460D] circumcisionis ex genere tuo circumcisi non sunt secundum tempus quod eis ostensum est, sive minoris sive majoris aetatis essent, pactum foederis mei transgressi sunt, praeter mulieres quibus circumcisio non est injuncta; nam mulier non est circumcidenda, quia maternum tabernaculum latet in corpore ejus, nec tangi potest tactu exteriori, et quoniam ipsa est sub potestate viri, ut servus sub domino suo. Nam vir tres causas habet in opere suo, id est concupiscentiam, fortitudinem et studium. Concupiscentia autem incendit fortitudinem, unde in utroque est studium laboris et ardentis voluntatis ipsorum. Hoc tale est ut in creatione Adae tres causae designatae sunt; quia voluntas Dei in potestate formavit hominem, et hoc in [Col. 0461A] magna pietate complevit, cum ipse hominem ad imaginem et similitudinem suam fecit. In voluntate autem Dei, nota viri concupiscentiam; et in potestate Dei, viri fortitudinem, atque in pietate voluntatis ac potestatis Dei, studium concupiscentiae et fortitudinis viri. Hoc modo per virum procreatur genus humanum ex muliere; quia et Deus fecit hominem de limo terrae, quoniam ut terra in virtute germinis fructuum agrorum est, ita et mulier in humore partus ad pariendum filios posita est. Quid hoc? Mulier habet tempus revelationis humoris qui in ipsa est, et qui se humida virtute cum calore in ea diffundit: alioqui voluntarie virum non susciperet, sed dedignando eum voluntati illius non consentiret, nec filios procrearet. Nam [Col. 0461B] si virtutem humoris in calore non haberet, infructuosa maneret: sicut arida terra quae se non flectit ad ullum usum fructuositatis. Sed et illa virtus humoris non semper in calore incendium ardoris concupiscentiae in muliere habet, nisi ipsa prius tacta a viro, agnoscat ardentem concupiscentiae fervorem: quia in illa non est tam fortis et tam fervens concupiscentia sicut in viro, qui fortis est tanquam leo ad concupiscentiam operis filiorum; ita quod ipse habeat fortitudinem concupiscentiae ac operis, muliere tantum hoc negotium habente quod subjacet imperio voluntatis illius, quoniam ipsa occupata est in procreatione natorum, usquedum eos producat in mundum. Quae dum desiderat Filium meum, in amore ejus [Col. 0461C] cupiens observare virginitatem suam: valde ornatur in thalamo ipsius, quoniam contemnit ardorem quem pro charitate illius sustinet: nolens dissolvi incendio ardentis libidinis, perseverans in pudicitia, quia carnalem virum in spirituali desponsatione despicit; toto desiderio anhelans post Filium meum, recordationem viri carnalis abjiciens. O charissima germina, et o dulciores et suaviores flores super omnia aromata: ubi mollis et fragilis natura quasi aurora ad desponsationem Filii mei consurgit, casta dilectione valde eum amans, illa ei sponsa, et ipse illi sponsus, cum hoc genus virginum valde diligit eum in superno regno insignibus ornamentis adornandum. Sed quid nunc?

[Col. 0461D] Cum etiam fortitudo viri recusat ducere consortium matrimonii, ita quod vir propter amorem Filii mei se coercet in vivida natura sua, cum floret in germine filiorum; ipse tamen constringens membra sua ne exerceant concupiscentiam carnis suae, hoc mihi valde amabile est quia scilicet vir hoc modo vincit se ipsum. Unde et ego faciam eum consortem Filii mei; et ponam eum serenissimum speculum ante faciem ejus, quia fortiter restitit diabolo; qui sibi humanum genus per infidelitatem nequissimae sordis attraxerat. De cujus laqueo ut eriperetur, Filium meum misi in mundum, natum ex dulcissima virgine sine omni macula peccati, afferentem fontem salvationis, quem ipse innocens agnus sacravit, ut praeputium veteris criminis in [Col. 0462A] eo aboleretur. Quid hoc? Amarissimum praeputium est crimen transgressionis Adae quod Filius meus abstulit; cum ipse fontem salutis ingressus Christianam cohortem nobilissime dedicavit, ut serpens antiquus, qui hominem deceperat, in illo lavacro mergeretur. Quomodo? Filius conditioni patris sui respondet; necnon et haereditatem ejus retinet. Quid hoc? Genus Adae transgressione illius de loco amoenitatis expulsum est, et in baptismo salvationis per Filium meum ad vitam revocatum est. Quomodo? Ipse super incredulos qui praeceptis meis repugnaverunt vocem benedictionis dedit; ita quod exterriti veniam in spiritu contritionis peterent, ut Isaias servus meus secundum hoc quod a me accepit protestatur, dicens: Et venient ad te curvi [Col. 0462B] filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi (
Is 60,14). Quid hoc? O tu qui es superna pax et purissimus sol, per te ebulliet vivens radix quae est regeneratio spiritus et aquae, cum illi solerter venient ad agnitionem tuam qui in spurcitia nefandissimae immunditiae sub gravissima maledictione prostrati erant, quoniam ipsi hoc modo quasi curvi vix tandem ad veritatem et ad justitiam surgent. Quomodo? Ipsi maternam dulcedinem verae fidei sugent, eam visibiliter videndo, nescientes; sed tantum illam fideliter credendo rapientes. Et qui sunt illi? Videlicet qui in materia peccati de his orti, te in ardenti charitate nunquam viderunt; sed qui te crudeliter opprimendo pertinaciter afflixerunt, [Col. 0462C] quasi tu illorum non dominareris: te in bono sensu dulcissime amaverunt. Et adeo cum veram fidem secuti fuerint, velut regem apprehendent te, et tanquam Dominum adorabunt te, atque festinanter current sequentes sanctissima itinera tua quae eis praecepisti ita ut semper elevatis manibus in te aspiciant atque in bonis operibus ad te semper vigilent, in fide, scilicet te videre taedium non capientes, et hoc omnes illi facient; qui prius impudice et irreverenter te dilaniaverunt, et qui in odio ac in invidia se a te diviserunt, cum tunc in speculo fidei ardenter te amplexerunt. Quid hoc?

Nam casus Adae clausit coelum in indignatione mea, cum homo me sprevit, et callidum serpente [Col. 0462D] audivit. Unde et ipsi clausa est omnis gloria paradisi. Quae clausura duravit usque ad claritudinis meae Filium, qui in voluntate mea fluentem Jordanem intravit; ubi et vox mea clare intonuit cum dicerem, quia ipse esset Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacuissem; quoniam hoc volui, ut in fine temporum redimerem hominem per Filium meum mihi indissolubili amoris vinculo ita adhaerentem, ut favus melli adhaeret, quem etiam idcirco mihi in fontem; me fontem aquae vivae designantem, ut et ipse fons salutis, animas illas de aeterna morte resuscitaret, quibus in aqua per Spiritum sanctum remissio peccatorum daretur. Quapropter et ibi Spiritus sanctus apparuit, quia fidelibus per eum remissio peccatorum fit, ubi ob mysticum secretum [Col. 0463A] unigenitum meum Spiritus sanctus in specie columbae ostendit quae simplicis et sinceri moris est, quoniam et Spiritus sanctus in simplicitate et in bonitate omnium bonorum indeficiens justitia est. Et hoc decebat, quia Filius meus sine ulla macula criminis ex virgine natus est, ut etiam homo qui cum peccato de viro et muliere nascitur sine peccato splendide et gloriose renasceretur, sicut ipse Filius meus in Evangelio ad Nicodemum ait: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei (Jn 3,3). Quid hoc? Constantissima certitudine et non instabili ambiguitate dico tibi qui natus es ex corruptione, quia homo qui ortus est de ardenti concupiscentiae calore et involutus venenosa veste, nisi [Col. 0463B] in vero gaudio novae sobolis renascatur ex aqua sanctificationis et spiritu illuminationis, in tempore neglectus sui confundetur. Quomodo? Quia homo velut aqua, cum spiritu vegetationis suae inundat, quoniam ut aqua sordes emundat, et ut spiritus inanimata vivificat (nisi in vera generatione purgetur) non poterit per introitum salvationis haeres regni Creatoris sui fieri, quia in peccato primi parentis quem diabolus fraudulenter decepit obligatus est. Quomodo? Quoniam ut fur qui nobilissimam et pretiosissimam pecuniam regis furatur, furtive subintrat, sic tortuosa conceptio in ingluvie suggesta a diabolo subdole irrepsit, ita quod ipse dilectissimam gemmam sanctae innocentiae et castitatis in quibus [Col. 0463C] Spiritus sanctus habitat nequiter abstraxit. Unde nunc in sanctificatione ablutionis emundanda est. Nam mortiferus calor quem libido in cumulatione concupiscentiae praevaricationis praeceptorum omnipotentis Dei succendit, in illo submergendus est, qui nunquam mirabilia sua invidiose abscondit, sed ea in incomprehensibili pietate misericorditer ostendit. Audite ergo Filium in hac constitutione regenerationis quae revelatio regni mei est, et discite ab eo ut praecepta mea compleatis. Sic facite. Nam hoc mihi acceptum est, et cavete ne vos antiquus serpens seducat; et non moriemini si baptismum vestrum servaveritis, ut vobis in nomine beatissimae Trinitatis praeceptum est. Et quoties cecideritis, surgite cum correctione poenitentiae [Col. 0463D] secundum misericordiam meam de peccatis vestris. O vos charissimi filii mei, cognoscite bonitatem Patris vestri; qui vos in semetipso per puram confessionem et per veram veniam de maxilla diaboli liberavit, et qui vobis omnia bona contulit, in quibus laborare debetis, ut coelestem Hierusalem possideatis; quam per fallacem deceptionem perdidistis, quia nemo perditam haereditatem suam recuperare potest, nisi per sudorem laboris sui. Vos autem supernam beatitudinem scilicet excellentissimam haereditatem vestram, facile non difficili lege recipere potestis. Nam Spiritus sanctus, ut praedictum est, potestatem Satanae in baptismo expellit ab homine, sanctificans eum novum hominem in regeneratione, ut perdita gaudia recipere valeat. [Col. 0464A] Unde quisquis salvari desiderat in purgatione criminum suorum, regenerari non recuset.

Nam, ego dedi masculis generis Abrahae circumcisionem membri unius, sed in Filio meo praecepi viris ac mulieribus cunctorum populorum circumcisionem omnium membrorum suorum. Quomodo? Circumcisio baptismi orta est in baptismo Filii mei quae et duratura est usque in novissimum diem; et post illum diem, sanctitas ejus in aeternitate manebit, nec finem accipiet; atque ita qui in lavacro baptismi circumciduntur, verissime conservabuntur, si hoc lavacrum justis operibus fideliter conservaverint, quia ego hominem sive infirmioris sive fortioris aetatis sit, suscipiam si foedus meum custodierit, quod mecum pepigit, scilicet in me credendo, [Col. 0464B] et in vera Trinitate me confitendo, seu per se ipsum seu per alios qui pro eo fidejubent, ut infans aut mutus qui non loquitur, qui verba alieni oris expostulat, et non delebo eum in aeternum; ut illum qui fontem hunc cum opere fidei recipere recusaverit, quemadmodum in doctrina Evangelii Filii mei scriptum est: Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit, qui vero non crediderit condemnabitur (Mc 16,16). Quid hoc? Ille homo qui per suam scientiam, quae interior oculus est, istud videt quod exteriori visui absconsum est, et in hoc non dubitat, hic certissime credit, et haec fides est. Nam quod homo exterius cernit, hoc et exterius novit, et quod interius videt, hoc et interius considerat. Ideo cum [Col. 0464C] scientia hominis per speculum vitae ardenter percipit incomprehensibilem divinitatem quam exterior oculus aspicere non valet, tunc desideria carnis opprimuntur et alliduntur ad petram. Unde et spiritus hominis illius ad veram altitudinem suspirat, hanc regenerationem sentiens, quam Filius hominis Spiritu sancto conceptus attulit, quem intacta mater non de carne viri sudantis in libidine accepit; sed de secreto patris omnium. Qui suaviter veniens, purissimum et vivum speculum in aqua ostendit; ita quod homo per illud in regeneratione vivit. Nam sicut homo nascitur ex carne, divina potestate in forma Adae illum creante; ita Spiritus sanctus recuperat vitam animae per inundationem aquae, cum ipsa spiritum hominis in se accipit, eum resuscitans ad vitam, ut prius [Col. 0464D] in unda sanguinis suscitatus est; cum in corporali vasculo manifestatus est, ut enim forma hominis tunc sensibiliter formatur cum homo dicitur: sic spiritus hominis ante oculos Dei tunc in aqua vivificatur, ita quod eum Deus ad haereditatem vitae novit. Unde qui sic fontem salutis cum foedere justitiae suscipit, vitam in salvatione invenit, quia fideliter credidit; qui vero credere non vult, mortuus est, quoniam spiracula spiritus non habet, cum quibus in altitudinem coeli volet: sed tantum tangendo caecis oculis palpitat, in obumbrata scientia carnis non vivens, quia vitali disciplina caret, quam Deus spiravit in hominem, sursum contra voluntatem carnis ascendentem. Quapropter iste in mortem infidelitatis condemnabitur, quia lavacrum [Col. 0465A] salutis non habuit. Ego enim nec tempus nec genus ab hac salute separavi, sed hanc vocationem omni populo per Filium meum clementer institui.

Nam, in quocunque tempore labentium horarum, cujuscunque sexus aut aetatis homo sive masculus sive femina, infans aut decrepitus: cum in affectu devotionis ad baptismum venerit, ego cum pietatis adjutorio suscipiam cum. Et non recuso lavacrum baptismi infantis, ut quidam falsi deceptores loquuntur; qui me talem oblationem abjicere mentiuntur, sicut etiam in Veteri Testamento non sprevi infantis circumcisionem; cum ille eam nec voce expeteret nec voluntate susciperet, quam tamen parentes pro ipso compleverunt. Ita etiam [Col. 0465B] nunc in nova gratia non abjicio baptismum infantis: quamvis ille eum nec loquendo, nec consentiendo quaerat, sed tantum parentibus ejus id pro eo exsequentibus.

Et tamen si ille salutem consequi desiderat, omni jure fidelem promissionem adimplebit, quam illi pro eo spoponderunt, qui eum ad sacrosanctum fontem exhibuerunt, qui tres homines in honore sanctae Trinitatis esse debent, sacerdos scilicet qui ipsum perfundit, et duo qui pro illo verba fidei spondent. Qui autem hoc modo in lavacro baptismatis baptizato conjunguntur; in carnali procreatione ei non commisceantur, quia in spiritali generatione ei adhaeserunt. In baptismo enim Filii mei ego Pater intonui: quod sacerdotem in lavacro benedictionem [Col. 0465C] dantem ostendit, et Spiritus sanctus in specie levis volucris visus est, quod unum in simplicitate cordis, ibi hominem baptizandum alloquentem et docentem denuntiat, atque Filius meus in carne baptizandus aderat; quod mulierem in suavitate matris astantem ob dulcissimam incarnationem ejusdem Unigeniti declarat. Quid nunc? Sed sicut infans lacte et escis ab alio sibi contritis corporaliter pascitur, ita etiam doctrinam et in baptismate sibi propositam fidem ex intimo corde observabit. Quod si ubera matris suae non sugit, nec contritas sibi escas suscipit incunctanter moritur; sic etiam si nutrimenta piissimae matris Ecclesiae non accipit, nec verba fidelium doctorum in baptismate [Col. 0465D] proposita retinet; crudelitatem mortis animae non evadit, quoniam salvationem animae et dulcedinem aeternae vitae recusavit. Et sicut cum idem infans corporalem cibum dentibus suis molere non potest, alius ei illum ad deglutiendum ne moriatur conterit; sic etiam faciendum est cum ille in baptismo verba ad confitendum me non habet, aderunt ei spirituales adjutores qui ipsi cibum vitae, id est catholicam fidem ne in laqueo perpetuae mortis comprehendantur proponant. Quomodo? Dominus servo suo voluntatem suam voce praecipientis proponit, et ille eam in timore opere complet, et mater filiam suam in charitate docet, et illa verba ejus cum subjectione perficit; ac simili modo debitores fidei baptizato verba salutis opportune [Col. 0466A] proferant, ut ille ea fideli devotione ob amorem coelestium adimpleat.

Nam nullus tam gravi pondere peccatorum premitur, si in nomine sacrosanctae Trinitatis in sanctum baptisma mittitur quin vere omnia crimina sceleris ejus deleam, sicut et in infante cum in lavacro regenerationis perfunditur: veterem culpam Adae veraciter abluo. Sed non mireris, homo, quod in fonte baptismatis ab omnibus peccatis suis homo justificatur, ita quod de pondere peccatorum suorum in eo clementissime alleviatur. Nam innocens agnus qui sine ulla macula peccati fontem baptismi ingressus est, cum magno sacramento incarnationis suae crimina peccatorum hominum in baptismate misericorditer abstulit. Sed omnia attentissime perscrutor, [Col. 0466B] et in hoc saeculo et in aeternitate ubi mors corporum non est, sed omnia aperta. Quid est hoc? Gehenna in operibus mortis probatur, et vita aeterna in operibus quae pertinent ad vitam. Quomodo? Mors per mortem probatur, quia cum homo sine poenitentia et sine misericordia Dei (quoniam non requirit eam) justo Dei judicio in peccatis moritur; mors enim in morte inferi discutitur. Vita quoque probatur per vitam; ita quod bona opera fulgent in coelis, cum vita aeterna dominatur illis. Ita etiam qui in fonte benedictionis baptizantur, in sanctitate sanctae regenerationis probantur. Et cum ibi per invocationem benedictionis sacerdotis invocor, aures meae verbis fidei patent, quamvis ille qui ibi me invocat, in obligationibus peccatorum sit. Nam, [Col. 0466C] quamvis sacerdos peccator sit, tamen officium baptismi ab eo suscipio, si illud per invocationem nominis mei fideliter exercet. Ipsius autem iniquitas condemnabit eum, si in ea sine poenitentia perseveraverit. Celebrationem vero baptismi non recuso ab eo suscipere, cum in verbis fidei me invocaverit. Quid est hoc? Si aliquis dives homo dispensatorem habet, qui militibus suis bona sua recte dispensans, officium suum fideliter exercet, qui etsi idem dispensator de alio opere suo culpabilis est; tamen dominus suus non dedignatur ab eo suscipere officium suum, dicens forsitan ei: Serve nequam in opere tuo, unde et illum in mente sua indignum habet; officium tamen justitiae suae ab eo non dedignans [Col. 0466D] accipere. Sic etiam ego qui plurimos dispensatores habeo, a sacerdote qui recte unctus in officio suo fideliter manet, quamvis de aliis operibus suis culpandus sit, non dedignor suscipere sacramentum meum, de aliis tamen injustis actibus suis eum mihi contrarium judicans, nec tamen quod meum est ab eo suscipere contemnens.

Quod si aliquis baptizandus separationem animae et corporis sui adesse putans baptisma quaesierit nec sacerdotem a quo baptizetur habere possit, tunc si quis eum per invocationem trinae majestatis perfuderit, baptizatus est. Et remissionem peccatorum suorum, gratiamque supernae beatitudinis per hanc perfusionem accipiet, quia in fide catholica perfusus est, nec hoc baptisma mutari poterit. [Col. 0467A] Sed tamen in invocatione hac nulla persona istarum trium ineffabilium personarum omittenda est, quoniam si ibi ulla earum per infidelitatem invocari omittitur; tunc ibi veritas salutem non operatur, sed potius falsitas deceptionem tribuit. Unde et ibi invocatio hujus ineffabilis Trinitatis non deerit; quia et purissimo baptismati Filii mei Trinitas non defuit, sed ibi mirabilia sua mirabiliter per semetipsam declaravit. Quapropter et homines qui salvari desiderant, regenerationem vitae ad salvationem percipiant; et hanc percipere non negligant ne pereant, quia ut abortivum abjicitur quod perit sine [Col. 0468A] calore vitae nec in formatione nec in excitatione adhaerens visceribus matris suae, ita etiam in periculo mortis sine consolatione Spiritus sancti detinentur; qui nec in mente nec in opere sacramentis Ecclesiae quae mater totius sanctitatis existit purificantur. Hoc audiant et intelligant omnes populi; qui regnum Dei in regeneratione spiritus et aquae intrare volunt, secundum quod eis in sanctis Scripturis per donum Spiritus sancti propositum est. Sed qui vigilantibus oculis videt et attentis auribus audit, hic mysticis verbis meis quae de me vivente emanant, osculum amplexionis praebeat.





Scivias Hildegardis 2100