Thomae et alii: ad 1Cor


Sancti Thomae Aquinatis Doctoris Angelici super

Primam EpistoLam Sancti Pauli Apostoli ad Corinthios expositio

1

Introductionis

Non abscondam a vobis sacramenta Dei, etc., sap. Vi, 24. sacramenti nomen dupliciter accipi consuevit. Nam quandoque sacramentum dicitur quodcumque secretum, et praecipue de rebus sacris; quandoque sacramentum dicitur sacrae rei signum, ita quod et eius imaginem gerat, et causa existat, secundum quod nos dicimus septem sacramenta ecclesiae, scilicet baptismus, confirmatio, eucharistia, poenitentia, extrema unctio, ordo et matrimonium. in qua quidem significatione sacramenti etiam prima significatio continetur; nam in his ecclesiae sacramentis, divina virtus secretius operatur salutem, ut augustinus dicit. Haec igitur sacramenta Dei praelatus, seu doctor ecclesiae, fidelibus christi non debet abscondere sed manifestare, propter tria.

Primo quidem, quia hoc pertinet ad honorem Dei, secundum illud (Tb 12,7): "sacramentum regis abscondere bonum est, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est".

Secundo, quia hoc pertinet ad salutem hominum, qui per horum ignorantiam in desperationem labi possent, sicut de quibusdam dicitur (Sg 2,22) quod "nescierunt sacramenta Dei", nec speraverunt mercedem iustitiae, quia per sacramenta homines purificantur, ut sint praeparati ad recipiendum mercedem iustitiae.

Tertio quia hoc pertinet ad debitum officium praelati vel doctoris, secundum illud eph. 3,8: "mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, illuminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo".

Sic ergo praedicta verba demonstrant nobis materiam huius epistolae, in qua apostolus agit de sacramentis ecclesiae. Cum enim in epistola ad romanos gratiam Dei commendasset, quae in sacramentis ecclesiae operatur: hic, scilicet in prima epistola ad corinthios, de ipsis ecclesiae sacramentis agit; in secunda vero de ministris sacramentorum. videamus ergo primo textum.

2
(
1Co 1,1-9)


CAPUT 1

Lectio 1: 1Co 1,1-9

Dividitur ergo haec epistola in partes duas. in prima parte ponit epistolarem salutationem; in secunda prosequitur suam intentionem, ibi gratias ago Deo meo.

Circa primum tria facit.

Primo ponit personas salutantes; secundo, personas salutatas ecclesiae Dei, etc.; tertio bona salutifera optat, ibi gratia vobis et pax.

Circa primum duo facit.

Primo ponit personam principalem quam describit ex nomine, dicens paulus, de quo quidem nomine satis dictum est in epistola ad romanos. Hic autem sufficiat dicere quod hoc nomen praemittit in signum humilitatis; nam paulus idem est quod modicus, quod ad humilitatem pertinet. I reg. C. Xv, 17: cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus israel factus es. Matth. Xi, v. 25: abscondisti haec a sapientibus et rudentibus, et revelasti ea parvulis. Consequenter describit eam a dignitate.

Et primo ponit modum adipiscendae dignitatis, cum dicit vocatus, secundum illud hebr. V, 4: nemo sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam aaron.

Secundo ponit ipsam dignitatem, dicens apostolus iesu christi, quae quidem est prima dignitas in ecclesia, et interpretatur missus, quia fuerunt missi a Deo, ut vice eius fungerentur in terris. Unde dicitur lc. C. Vi, 13, quod elegit duodecim, quos et apostolos nominavit, et infra xii, 28: deus posuit in ecclesia quosdam, primum quidem apostolos, etc..

Tertio ponit originem sive causam huius dignitatis, cum dicit per voluntatem Dei. quod est intelligendum de voluntate beneplaciti, ex qua perficiuntur illi qui multipliciter praesunt ecclesiis. Eccli. X, 4: in manibus Dei potestas terrae, et utilem rectorem in tempore suscitabit super illam. et de praedicta voluntate sub figura nobis dicitur, iob xxxvii, 12, quod lustrant cuncta per circuitum quocumque voluntas gubernantis perduxerit. dimittit autem deus aliquos praefici propter subditorum peccata, secundum illud iob xxxiv, 30: regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Talis autem rector non dicitur esse secundum voluntatem Dei, sed secundum eius indignationem, secundum illud osee xiii, 11: dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

Secundo ponit personam adiunctam, cum dicit et sosthenes frater, quem sibi salutando adiungit, quia ad apostolum detulerat contentiones et alios corinthiorum defectus, ne hoc videretur ex odio fecisse; et ideo nominat eum fratrem, ut ostendat quod ex zelo charitatis hoc fecerat. Prov. Ix, 8: argue sapientem, et diliget te. deinde ponit personas salutatas, cum dicit ecclesiae Dei quae est corinthi. et,

primo ponit principales personas, quas describit tripliciter. Primo quidem ex loco, cum dicit ecclesiae Dei quae est corinthi, id est, fidelibus christi corinthi congregatis. ps. Xxxiv, 18: confitebor tibi in ecclesia magna.

Secundo ex munere gratiae, cum dicit sanctificatis in christo iesu, id est, in fide, passione et sacramento christi iesu. infra vi, 11: sed abluti estis, sed sanctificati estis. Hebr. Ult.: iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.

Tertio ponit originem gratiae, cum dicit vocatis sanctis; quia scilicet ad sanctitatem per gratiam vocationis pervenerunt. Rom. Viii, 30: quos praedestinavit, hos et vocavit. I petr. Ii, 9: de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.

Secundo ponit personas secundarias, fideles scilicet, quae non erant in ipsa civitate sed habitabant in dioecesi civitatis vel districtu. Unde subdit vobis, inquam, qui estis corinthi scribo, cum omnibus qui invocant nomen domini nostri iesu christi, scilicet per veram fidei confessionem. Ioel. C. Ii, 32: omnis qui invocaverit nomen domini salvus erit. Et hoc in omni loco ipsorum, id est eorum iurisdictioni subiecto, et nostro, quia per hoc quod subiiciebantur episcopo civitatis, non eximebantur a potestate apostoli, quinimo magis erant ipsi apostolo subiecti, quam his quibus ipse eos subiecerat. Ps. Cii, 22: in omni loco dominationis eius, benedic, anima mea, domino. ultimo autem in salutatione ponit bona salutifera quae eis optat, quorum primum est gratia, per quam iustificamur a peccatis, rom. Iii, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius; ultimum autem est pax, quae perficitur in felicitate aeterna. Ps. 117,14: qui posuit fines tuos pacem. Is. Xxxii, 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis. per haec autem duo, omnia alia includit. unde dicit gratia et pax. Causam eorum ostendit, subdens a Deo patre nostro, secundum illud iac. I, 17: omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum. addit autem et domino iesu christo, per quem, ut dicitur ii petr. I, 4, maxima et pretiosa promissa donavit nobis deus. Io. I, v. 17: gratia et veritas per iesum christum facta est. quod autem dicit a Deo patre nostro. Potest intelligi de tota trinitate, a qua creati sumus et in filios adoptati. Additur autem et domino iesu christo, non quia sit persona alia vel hypostasis praeter tres personas, sed propter aliam naturam. vel quod dicitur Deo patre nostro, per quamdam appropriationem accipitur pro persona patris, sicut io. Xx, 17: ascendo ad patrem meum, deum meum et deum vestrum. in hoc autem quod subdit et domino iesu christo, manifestatur persona filii. tacetur autem de spiritu sancto, quia est nexus patris et filii, et intellectus ex ambobus, vel quia est donum utriusque, intelligitur in donis, de quibus dicit gratia et pax, quae per spiritum sanctum dantur. Infra xii, v. 11: haec omnia operatur unus atque idem spiritus. deinde cum dicit gratias ago Deo meo, incipit epistolarem tractatum.

Et primo gratias agit de bonis eorum, ut correctionem suorum defectuum tolerabilius ferant;

secundo ponit eorum instructionem, ibi obsecro vos autem, fratres. Circa primum duo facit. primo gratias agit de bonis quae iam acceperant; secundo de bonis quae in futurum expectabant, ibi expectantibus revelationem. Circa primum duo facit.

Primo ponit gratiarum actionem, cum dicit gratias ago Deo meo, qui scilicet etsi sit deus omnium per creationem et gubernationem, tamen est eius et cuiuslibet iusti per fidem et devotionem. Ps. Cxvii, 28: deus meus es tu, et confitebor tibi. ostendit etiam quando gratias agit, cum dicit semper, quia haec gratiarum actio ex charitatis affectu procedit, qui in eius corde assiduus erat. Prov. Xvii, 17: omni tempore diligit qui amicus est. Et quamvis omni tempore eos diligeret, et pro eorum bonis gratias ageret actualiter, tamen etiam pro eis gratias agebat omnibus horis quas habebat orationi deputatas. ostendit etiam pro quibus gratias agit, cum dicit pro vobis, de quorum scilicet bonis propter charitatis unionem gaudebat, sicut de suis. Iii io. V. 4: maiorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.

Secundo ostendit materiam gratiarum actionis,

Et primo in generali, cum dicit in gratia Dei, id est, per gratiam Dei, quae data est vobis in christo iesu, id est per christum iesum. Io. I, 16: de plenitudine eius omnes nos accepimus gratiam pro gratia.

Secundo in speciali, ubi primo ostendit gratiae abundantiam cum dicit quia in omnibus, scilicet quae pertinent ad salutem, divites, id est abundantes, facti estis in illo, id est per christum, secundum illud ii cor. Viii, 9: propter vos egenus factus est, ut illius inopia divites essetis. et exponit in quibus sint divites facti, cum dicit in omni verbo, vel quia omnibus generibus linguarum loquebantur, vel quia in verbo doctrinae abundabant. Verbum autem non proferretur ordinate, nisi ex scientia procederet, et ideo subdit in omni scientia, id est, intelligentia omnium scripturarum, et universaliter omnium quae pertinent ad salutem. sap. X, 10: dedit illi scientiam sanctorum. hoc autem quod dicit apostolus referendum est ad eos qui erant in ecclesia perfectiores, in quibus etiam alii minores has divitias possidebant, sicut augustinus dicit super ioannem: si amas unitatem cui haeres, habes quicquid in illa alter habet: tolle invidiam, et tuum est quod alius habet; quos enim cupiditas et invidia separat, charitas iungit.

Secundo ostendit rectitudinem, dicens sicut testimonium christi confirmatum est in vobis; non esset rectum verbum doctrinae, neque recta scientia, si a testimonio christi discordaret, vel si etiam christi testimonium non firmiter per fidem cordibus inhaereret; quia, ut dicitur iac. I, 6: qui haesitat similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. testimonium autem christi dicit, vel quia de ipso prophetae praenuntiaverunt, secundum illud act. X, 43: huic omnes prophetae testimonium perhibent; vel quia ipse christus testimonium perhibuit, secundum illud io. C. Viii, 14: si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum; vel etiam quia apostolus in sua praedicatione christo testimonium dedit. Act. Xxii, 18: non tertio tangit gratiae perfectionem, cum dicit ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, quia scilicet in diversis personis omnes gratias gratis datas habebant. Ad divinam enim providentiam pertinet, ut absque defectu necessaria largiatur. Ps. Xxxiii, 10: nihil deest timentibus eum; et iterum: inquirentes autem dominum non minuentur omni bono. deinde ponit bona in futurum expectanda. et circa hoc tria facit.

Primo ponit futuri boni expectationem, dicens vobis, inquam, non solum habentibus gratiam in praesenti, sed etiam expectantibus, in futurum, revelationem domini nostri iesu christi, qua scilicet sanctis suis revelabitur, non solum per gloriam humanitatis, secundum illud is. Xxxiii, 17: regem in decore suo videbunt, sed etiam per gloriam divinitatis, secundum illud is. Xl, 5: revelabitur gloria domini; quae quidem revelatio homines beatos facit. I io. Iii, 2: cum autem apparuerit, similes ei erimus: et videbimus eum sicuti est. Et in hoc vita aeterna consistit, secundum illud io. Xvii, 3: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum deum, et quem misisti iesum christum. sicut autem illi quibus christus revelatur, sunt beati in re, ita illi qui hoc expectant, sunt beati in spe. Is. Xxx, 18: beati omnes qui expectant eum. Et ideo de ipsa expectatione gratias agit.

Secundo ostendit quod haec expectatio non est vana ex auxilio divinae gratiae. unde subdit: qui, scilicet christus, qui spem dedit vobis huiusmodi revelationis, etiam confirmabit vos in gratia accepta. i petr. Ult.: modicum passos ipse perficiet, confirmabit solidabitque. Et hoc usque in finem, scilicet vitae vestrae. Matth. C. X, 22: qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Non autem ut sitis sine peccato: quia, si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est, ut dicitur i io. I, 8, sed ut sitis sine crimine, id est, sine peccato mortali. I tim. Iii, 10: ministrent nullum crimen habentes. Et hoc, inquam, erit in die adventus domini nostri iesu christi, quia scilicet qui sine crimine invenitur in die mortis, sine crimine perveniet ad diem iudicii, secundum illud eccle. Xi, 3: si ceciderit lignum ad austrum, sive ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. Nisi autem sine crimine nunc inveniatur, frustra illam revelationem expectaret.

Tertio rationem suae promissionis assignat, dicens quod deus vos confirmabit, quod debetis sperare, quia deus est fidelis (deut. Xxxii, 4: deus fidelis et absque ulla iniquitate), per quem vocati estis in societatem filii eius iesu christi domini nostri, ut scilicet habeatis societatem ad christum, et in praesenti per similitudinem gratiae, secundum illud i io. I, 7: si in luce ambulamus, sicut et ipse in luce est, societatem habemus cum eo ad invicem, et in futuro per participationem gloriae, rom. Viii, 17: si compatimur, ut et simul glorificemur. non autem videretur esse fidelis deus, si nos vocaret ad societatem filii et nobis denegaret, quantum in ipso est, ea, per quae pervenire ad eum possemus. Unde iosue i, v. 5 dicit: non te deseram, neque derelinquam.

3
(
1Co 1,10-17)

Lectio 2: 1Co 1,10-17

Praemissa salutatione et gratiarum actione, hic incipit eos instruere. et

Primo ponitur instructio de his quae ad omnes communiter pertinent, scilicet de his quae pertinent ad ecclesiastica sacramenta.

Secundo instruit eos de his quae ad quosdam pertinebant, xvi cap. De collectis autem quae fiunt in sanctos, etc.. in sacramentis autem tria sunt consideranda. primo quidem ipsum sacramentum, sicut baptismus; secundo id quod est res significata et contenta, scilicet gratia; tertio id quod est res significata et non contenta, scilicet gloria resurrectionis. primo ergo agit de ipsis sacramentis; secundo de ipsis gratiis, xii cap. de spiritualibus autem nolo vos, etc., tertio, de gloria resurrectionis, infra xv notum autem vobis facio. Circa primum tria facit. primo determinat ea quae pertinent ad sacramentum baptismi; secundo ea quae pertinent ad sacramentum matrimonii, v cap., ibi omnino auditur inter vos, etc.; tertio ea quae pertinent ad sacramentum eucharistiae, viii cap., ibi de his autem quae idolis sacrificantur. dominus autem, matth. Ult., discipulis praeceptum dedit de doctrina simul et baptismo, dicens euntes docete omnes gentes, baptizantes, etc.. Et ideo apostolus in prima parte simul cum baptismo agit de doctrina. est autem sciendum quod inter corinthios fideles erat quaedam dissensio propter baptistas et doctores; illi enim qui erant instructi contemnebant alios, quasi qui meliorem doctrinam acceperint, et meliorem baptismum. unde circa primum duo facit. primo removet contentionem; secundo contentionis causam quae erat in hoc, quod gloriabantur de quibusdam, et alios christi ministros contemnebant, infra iii capite et ego, fratres, non potui vobis loqui. Circa primum tria facit. primo proponit admonitionem; secundo admonitionis necessitatem ostendit, ibi significatum est enim mihi, etc.; tertio rationem admonitionis assignat, ibi divisus est christus? etc.. Circa primum duo consideranda sunt. primum quidem quod eos inducit ad admonitionem servandam. Uno modo per propriam humilitatem, cum dicit obsecro autem vos, etc.. Prov. Xviii, 23: cum obsecrationibus loquitur pauper. Alio modo per fraternam charitatem, cum dicit fratres, quia scilicet ex affectu fraternae charitatis hoc dicebat. prov. Xviii, 19: frater qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma.

Tertio per reverentiam christi, cum dicit per nomen domini nostri iesu christi, quod est ab omnibus honorandum, et cui oportet omnes esse subiectos. Phil. Ii, 10: in nomine iesu omne genu flectatur.

Secundo considerandum est quod inducit eos ad tria. primo quidem ad concordiam, cum dicit ut idipsum dicatis omnes, id est, omnes eamdem fidem confiteamini, et eamdem sententiam proferatis de his quae sunt communiter agenda. Rom. Xv, 6: ut unanimes uno ore honorificetis deum.

Secundo prohibet vitium contrarium virtuti, cum dicit et non sint in vobis schismata, quia unitas ecclesiastica dividi non debet, in cuius signum milites de tunica inconsutili, io. Xix, 24 dixerunt: non scindamus eam, sed sortiamur de ea cuius sit. Sunt autem proprie schismata, quando, vel propter diversam fidei confessionem, vel propter diversas sententias de agendis, homines unius collegii in diversas separantur partes. Is. Xxii, v. 9: scissuras civitatis david videbitis, quia multiplicatae sunt.

Tertio inducit eos ad id per quod possunt schismata vitare, scilicet ad perfectionem. Est enim divisionis causa, dum unusquisque partiale bonum quaerit, praetermisso perfecto bono, quod est bonum totius. Et ideo dicit sitis autem perfecti in eodem sensu, scilicet quo iudicatur de agendis, et in eadem scientia, qua iudicatur de cognoscendis, quasi dicat: per haec perfecti esse poteritis, si in unitate persistatis. Col. Iii, 14: super omnia charitatem habete, quod est vinculum perfectionis. matth. V, 48: estote perfecti sicut pater vester caelestis perfectus est. deinde, cum dicit significatum est mihi, ostendit necessitatem praedictae admonitionis, quia scilicet contentionis vitio laborabant, quasi dicat: ideo necesse est vos ad hoc inducere, quia significatum est mihi, fratres mei, ab his qui sunt cloes, id est, in quadam villa corinthiorum iurisdictioni subiecta, vel cloes potest esse nomen matronae, in cuius domo erant multi fideles congregati, quia contentiones sunt inter vos, contra id quod dicitur prov. Xx, 3: honor est homini qui separat se a contentionibus.

Et modum contentionis exponit, subdens hoc autem dico, id est, contentionem nomino, quod unusquisque vestrum nominat se ab eo a quo est baptizatus et instructus, et dicit: ego quidem sum pauli, quia erat a paulo baptizatus et instructus; alius ego autem apollo, qui scilicet corinthiis praedicaverat, ut habetur act. Xix, 1; alius ego vero cephae, scilicet petri, cui dictum est io. I, v. 42: tu vocaberis cephas, quod interpretatur petrus. Quod quidem ideo dicebant, quod putabant a meliori baptista meliorem baptismum dari, quasi virtus baptistae in baptizatis operaretur. Et de hoc pseudoapostoli gloriabantur, secundum illud ps. Xlviii, 12: vocaverunt nomina sua in terris suis. Alius autem dicit ego autem sum christi, qui solus benedixit, quia solius christi virtus operatur in baptismo christi. Io. I, 33: super quem videris spiritum descendere et manere, ipse est qui baptizat. Et ideo baptizati a solo christo denominantur christiani, non autem a paulo paulini. Is. Iv, 1: tantummodo invocetur nomen tuum super nos. ad huius autem erroris vitationem, dicuntur graeci hac forma in baptizando uti baptizetur servus christi nicolaus in nomine patris, et filii, et spiritus sancti, ut detur intelligi quod homo non baptizat interius, sed baptizatur a christo. Quia tamen etiam homo baptizat ministerio, ut membrum et minister christi, ideo ecclesia utitur hac forma in baptizando ego te baptizo in nomine patris, et filii, et spiritus sancti, quod quidem est expressius secundum formam a christo traditam, qui dixit discipulis: docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris, et filii, et spiritus sancti, etc., ubi ipsos apostolos dicit baptizantes, secundum quem modum sacramenti minister dicit: ego te baptizo. deinde cum dicit divisus est christus? etc., ponit rationem praedictae admonitionis, quare inter eos scissurae et contentiones esse non debebant,

Et primo ex parte baptismi; secundo ex parte doctrinae, ibi non in sapientia verbi, etc.. Circa primum tria facit.

Primo ponit inconveniens quod ex praedicta contentione sequitur; secundo manifestat quare illud inconveniens sequatur, ibi numquid paulus crucifixus est, etc.; tertio excludit quamdam falsam suspicionem, ibi gratias ago Deo meo, etc.. dicit ergo primo: dixi quod unusquisque vestrum dicit ego sum pauli, ego apollo, et ex hoc sequitur quod christus est divisus. Nec refert utrum interrogative vel remissive legatur. hoc autem potest intelligi, uno modo, quasi diceret: per hoc quod inter vos contenditur, christus est divisus a vobis, qui non nisi in pace habitat, secundum illud ps. lxxv, 3: in pace factus est locus eius. is. Lix, 2: iniquitates vestrae diviserunt inter vos et deum vestrum. sed melius aliter hoc potest intelligi, ut sit sensus: per hoc quod creditis baptismum esse meliorem, qui a meliori baptista datur, sequitur quod christus, qui principaliter et interius baptizat, sit divisus, id est, differens in sua virtute et effectu, secundum differentiam ministrorum: quod patet esse falsum per id quod dicitur eph. Iv, 5: unus dominus, una fides, unum baptisma. sed adhuc melius hoc intelligitur quod apostolus dicit: ex hoc quod ea quae sunt propria christi aliis attribuitis, quodammodo christum dividitis, plures christos facientes, contra id quod dicitur matth. Xxiii, 10: magister vester unus est christus. Is. Xlv, v. 22: convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego dominus, et non est alius. est autem sciendum quod christus in sacramento baptismi duplicem habet virtutem sibi propriam.

Unam quidem divinam, qua simul cum patre et spiritu sancto interius mundat a peccato, et hoc nulli creaturae potuit communicari. alia autem est propria virtus secundum humanam naturam, quae est potestas excellentiae in sacramentis, et consistit in quatuor. quorum unum est, quod ipse sacramenta instituit; secundum est quod potuit effectum sacramentorum sine sacramento conferre; tertium est quod meritum passionis eius operatur in baptismo et aliis sacramentis; quartum est quod ad invocationem nominis eius sacramenta conferuntur. Hanc autem potestatem excellentiae, et maxime quantum ad ultimum, conferre potuit ministris baptismi, ut scilicet eorum nominibus consecraretur baptismus, sed noluit, ne schisma ex hoc in ecclesia fieret, dum tot reputarentur baptismi, quot essent baptistae. et hoc est quod, secundum expositionem augustini, ioannes baptista de christo nescisse fatetur, utrum scilicet hanc potestatem sibi retineret. deinde, cum dicit numquid paulus, etc., ostendit praedictum inconveniens sequi ex eorum errore quod diversum baptisma esse aestimabant secundum differentiam baptistarum; hoc enim esset, si a baptistis baptismus efficaciam haberet, quod quidem solius est christi. hoc autem ostendit dupliciter. primo quidem ex parte passionis christi, in cuius virtute baptismus operatur, secundum illud rom. Vi, 3: quicumque baptizati sumus in christo iesu, in morte ipsius baptizati sumus.

Et ideo dicit numquid paulus crucifixus est pro vobis? quasi dicat: numquid passio pauli causa est nostrae salutis, ut secundum ipsum baptismus habeat virtutem salvandi? quasi dicat: non. Hoc enim proprium est christo, ut sua passione et morte nostram salutem operatus fuerit. io. Xi, 50: expedit ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat. Ii cor. C. V, 14: unus pro omnibus mortuus est. sed contra videtur esse quod apostolus dicit col. I, 24: gaudeo in passionibus meis pro vobis, et adimpleo ea quae desunt passionum christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia. sed dicendum quod passio christi fuit nobis salutifera non solum per modum exempli, secundum illud i petr. Ii, 21: christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius, sed etiam per modum meriti, et per modum efficaciae, inquantum eius sanguine redempti et iustificati sumus, secundum illud hebr. Ultimo: ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Sed passio aliorum nobis est salutifera solum per modum exempli, secundum illud ii cor. I, 6: sive tribulamur, pro vestra exhortatione et salute.

Secundo ostendit idem ex virtute nominis christi, qui in baptismo invocatur. unde subdit aut in nomine pauli baptizati estis? quasi dicat: non. Ut enim dicitur act. Iv, 12, non est aliud nomen datum hominibus, per quod oporteat nos salvos fieri. unde et is. Xxvi, 8 dicitur: nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae. sed videtur quod in nomine christi homines non baptizentur. Dicit enim matth. Ult.: docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris, et filii, et spiritus sancti. dicendum est autem quod in primitiva ecclesia, quia nomen christi multum erat odiosum, ut venerabile redderetur, apostoli in nomine christi baptizabant ex speciali ordinatione spiritus sancti. Unde dicitur act. C. Viii, 12, quod in nomine christi baptizati sunt viri et mulieres. Et tamen, ut ambrosius dicit in nomine christi tota trinitas intelligitur. Christus enim interpretatur unctus, in quo intelligitur non solum ille qui ungitur, qui est filius Dei, sed etiam ipsa unctio, quae est spiritus sanctus, et ipse ungens, qui est pater, secundum ps. Xliv, 8: unxit te deus, deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. nunc autem quia nomen christi iam est magnum in gentibus ab ortu solis usque ad occasum, ut dicitur mal. I, 11, ecclesia utitur forma prius instituta a christo, baptizans in nomine patris, et filii, et spiritus sancti. Et tamen quicumque in hac forma baptizantur, in nomine eius, qui est vere filius Dei, baptizantur, secundum illud i io. C. Ult.: ut simus in vero filio eius, iesu christo. Baptizantur etiam omnes fideles in nomine christi, id est, fide et confessione nominis christi, secundum illud ioel. C. Ii, 32: omnis quicumque invocaverit nomen domini, salvus erit. Unde baptizati a christo christiani nominantur, quia, ut dicitur gal. Iii, 27: quotquot in christo baptizati estis, christum induistis. sic ergo, si solius christi passio, si solius christi nomen virtutem confert baptismo ad salvandum, verum est proprium esse christo, ut ex eo baptismus habeat sanctificandi virtutem. unde qui hoc aliis attribuit, dividit christum in plures. deinde, cum dicit gratias ago Deo meo, excludit quamdam suspicionem. quia ibi dixerat: numquid enim paulus crucifixus est pro vobis? posset aliquis credere quod et si non auctoritate, ministerio tamen plures baptizaverit. et circa hoc tria facit.

Primo gratias agit de hoc quod paucos baptizavit; secundo, quibusdam paucis nominatis, quosdam alios addit, ibi baptizavi autem; tertio assignat rationem quare non multos baptizaverit, ibi non enim misit me deus. dicit ergo primo gratias ago Deo meo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi crispum, de quo act. Xviii, 8: crispus archisynagogus credidit domino cum omni domo sua, et caium, ad quem scribitur tertia canonica ioannis. et quia gratiarum actio locum non habet, nisi in beneficiis perceptis, consequenter apostolus ostendit qualiter de hoc gratias agat, cum subdit ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis. Est enim optabile sanctis viris, ne ex bonis quae ipsi faciunt, alii sumant occasionem erroris sui, sive peccati. et quia corinthii in eum errorem devenerant, ut se a suis baptistis nominarent, dicentes ego sum pauli et apollo, ac si in eorum nominibus essent baptizati, ideo gratias agit de hoc quod de suo ministerio talis error consecutus non fuerit. Et ideo signanter dicit se baptizasse illos qui ab hoc errore immunes erant. deinde, cum dicit baptizavi autem, etc., ponit quosdam alios a se baptizatos, ne in eius verbis aliquid veritatis minus appareret. unde dicit baptizavi et domum, id est familiam, stephanae, scilicet cuiusdam matronae. et quia circa particularia facta memoria hominum labilis est, subdit caeterum nescio, id est in memoria non habeo, si quem alium baptizaverim, in propria persona. deinde, cum dicit non enim misit, etc., assignat rationem quare paucos baptizaverit, dicens non enim misit me deus baptizare, sed evangelizare.

Contra quod videtur esse quod dicitur matth. Ult.: euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris, et filii, et spiritus sancti. sed dicendum est quod christus apostolos misit ad utrumque, ita tamen quod ipsi per seipsos praedicarent, secundum quod ipsi dicebant act. Vi, 2: non est aequum relinquere nos verbum Dei, et ministrare mensis. baptizarent autem per inferiores ministros, et hoc ideo quia in baptismo nihil operatur industria vel virtus baptizantis: nam indifferens est utrum per maiorem vel minorem ministrum detur baptismus, sed in praedicatione evangelii multum operatur sapientia et virtus praedicantis, et ideo praedicationis officium per seipsos apostoli tamquam maiores ministri exercebant, sicut et de ipso christo dicitur io. Iv, 2 quod ipse non baptizabat, sed discipuli eius, qui tamen de seipso dicit lc. Iv, 43: quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum. Is. Lxi, 1: ad annuntiandum mansuetis misit me.

4
(
1Co 1,17-25)

Lectio 3: 1Co 1,17-25

Postquam apostolus improbavit corinthiorum contentionem, ratione sumpta ex parte baptismi, hic excludit eorum contentionem, ratione sumpta ex parte doctrinae. quidam enim eorum gloriabantur de doctrina pseudo-apostolorum, qui ornatis verbis et humanae sapientiae rationibus veritatem fidei corrumpebant. Et ideo apostolus primo ostendit hunc modum convenientem non esse doctrinae fidei; secundo ostendit hoc modo docendi se usum apud eos non fuisse, ii cap., ibi et ego, cum venissem ad etc.. Circa primum duo facit. primo proponit quod intendit; secundo manifestat propositum, ibi ut non evacuetur. dicit ergo primo: dixi quod misit me christus evangelizare, non tamen ita quod ego in sapientia verbi evangelizem, id est, in sapientia mundana, quae verbosos facit, inquantum per eam multis vanis rationibus homines utuntur. Eccle. Vi, 11: ubi verba sunt plurima, multam in disputando habentia vanitatem. Prov. Xiv, 23: ubi verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. Vel sapientiam verbi nominat rhetoricam, quae docet ornate loqui, ex quo alliciuntur interdum homines ad assentiendum erroribus et falsitatibus.

Unde rom. Xvi, 18: per dulces sermones seducunt corda innocentium. Et de meretrice dicitur prov. Ii, 16, in figura haereticae doctrinae: ut eruaris a muliere aliena et extranea, quae mollit sermones suos. sed contra dicitur is. Xxxiii, 19: populum impudentem non videbis, scilicet in catholica ecclesia, et populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguae eius, in quo nulla est sapientia. sed quia in graeco ponitur logos, quod rationem et sermonem significat, posset convenientius intelligi sapientia verbi, id est humanae rationis, quia illa quae sunt fidei, humanam rationem excedunt, secundum illud eccli. iii, 25: plurima supra sensum hominis ostensa sunt tibi. sed contra hoc videtur esse quod multi doctores ecclesiae in doctrina fidei sapientia et rationibus humanis et ornatu verborum sunt usi. dicit enim hieronymus in epistola ad magnum oratorem urbis romae, quod omnes doctores fidei in ornatu philosophiae doctrinis atque scientiis suos referserunt libros, ut nescias quid in illis primum admirari debeas, eruditionem saeculi, an scientiam scripturarum. et augustinus dicit in quarto de doctrina christiana: sunt viri ecclesiastici qui divina eloquia non solum sapienter, sed etiam suaviter tractaverunt.

Dicendum est ergo quod aliud est docere in sapientia verbi quocumque modo intelligatur, et aliud uti sapientia verbi in docendo. ille in sapientia verbi docet qui sapientiam verbi accipit pro principali radice suae doctrinae, ita scilicet quod ea solum approbet, quae verbi sapientiam continent: reprobet autem ea quae sapientiam verbi non habent, et hoc fidei est corruptivum. Utitur autem sapientia verbi, qui suppositis verae fidei fundamentis, si qua vera in doctrinis philosophorum inveniat, in obsequium fidei assumit. unde augustinus dicit in secundo de doctrina christiana, quod si qua philosophi dixerunt fidei nostrae accommoda, non solum formidanda non sunt, sed ab eis tamquam ab iniustis possessoribus in usum nostrum vindicanda. Et in iv de doctrina christiana dicit: cum posita sit in medio facultas eloquii, quae ad persuadendum seu prava seu recta valent pluribus, cur non bonorum studio comparetur ut militet veritati, si eam mali in usum iniquitatis et erroris usurpant. deinde, cum dicit ut non evacuetur crux christi, probat quod dixerat,

Et primo quidem ex parte materiae, secundo ex parte ipsorum docentium, ibi videte enim vocationem vestram, etc.. Circa primum tria facit. primo ostendit modum docendi qui est in sapientia verbi, non esse congruum fidei christianae; secundo probat quod supposuerat, ibi verbum enim crucis; tertio probationem manifestat, ibi quoniam iudaei signa petunt.

Circa primum considerandum est, quod etiam in philosophicis doctrinis non est idem modus conveniens cuilibet doctrinae. unde sermones secundum materiam sunt accipiendi, ut dicitur in primo ethicorum. tunc autem maxime modus aliquis docendi est materiae incongruus, quando per talem modum destruitur id quod est principale in materia illa, puta si quis in rebus intellectualibus velit metaphoricis demonstrationibus uti, quae non transcendunt res imaginatas, ad quas non oportet intelligentem adduci, ut boetius ostendit in libro de trinitate. principale autem in doctrina fidei christianae est salus per crucem christi facta. unde, cap. Ii, 2, dicit non iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi iesum christum et hunc crucifixum. Qui autem principaliter innititur in docendo sapientiam verbi, quantum in se est, evacuat crucem christi. Ergo docere in sapientia verbi non est modus conveniens fidei christianae. Hoc est ergo quod dicit ut non evacuetur crux christi, id est, ne si in sapientia verbi praedicare voluero, tollatur fides de virtute crucis christi. Gal. V, 11: ergo evacuatum est scandalum crucis. Ps. Cxxxvi, v. 7: qui dicunt, exinanite usque ad fundamentum in ea. deinde, cum dicit verbum crucis, etc., probat quod per doctrinam, quae est in sapientia verbi, crux christi evacuetur.

Et circa hoc duo facit primo inducit probationem; secundo assignat causam dictorum, ibi scriptum est enim, etc.. dicit ergo primo: ideo dixi quod si per sapientiam verbi doctrina fidei proponeretur, evacuaretur crux christi, verbum enim crucis, id est annuntiatio crucis christi, stultitia est, id est stultum aliquid videtur, pereuntibus quidem, id est, infidelibus qui se secundum mundum existimant sapientes, eo quod praedicatio crucis christi aliquid continet, quod secundum humanam sapientiam impossibile videtur, puta quod deus moriatur, quod omnipotens violentorum manibus subiiciatur. Continet etiam quaedam quae prudentiae huius mundi contraria videntur, puta quod aliquis non refugiat confusiones, cum possit, et aliqua huiusmodi. Et ideo paulo huiusmodi annuntianti dixit festus, ut legitur act. Xxvi, 24: insanis, paule, multae litterae ad insaniam te adducunt. Et ipse paulus dicit infra iv, 10: nos stulti propter christum. et ne credatur revera verbum crucis stultitiam continere, subdit his autem qui salvi fiunt, id est nobis, scilicet christi fidelibus qui ab eo salvamur, secundum illud matth. C. I, 21: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum, virtus Dei est, quia ipsi in cruce christi mortem Dei cognoscunt, qua diabolum vicit et mundum. Apoc. V, 5: ecce vicit leo de tribu iuda. Item virtutem quam in seipsis experiuntur, dum simul cum christo vitiis et concupiscentiis moriuntur, secundum illud gal. V, 24: qui christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. unde in ps. Cix, 2 dicitur virgam virtutis tuae emittit dominus ex sion. lc. Vi, 19: virtus de illo exibat et sanabat omnes. deinde cum dicit scriptum est enim, ostendit praedictorum causam, et ponit primo quare verbum crucis sit hominibus stultitia; secundo ostendit quare ista stultitia sit virtus Dei his, qui salvantur, ibi nam quia in Dei sapientia, etc..

Circa primum duo facit. primo inducit auctoritatem praenuntiantem quod quaeritur; secundo ostendit hoc esse impletum, ibi ubi sapiens? circa primum considerandum quod id quod est in se bonum, non potest alicui stultum videri, nisi propter defectum sapientiae. haec est ergo causa quare verbum crucis quod est salutiferum credentibus, quibusdam videtur stultitia, quia sunt ipsi sapientia privati. Et hoc est quod dicit scriptum est enim: perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. potest autem hoc sumi ex duobus locis. nam in abdia dicitur: perdam sapientiam de idumaea, et prudentiam de monte esau. Expressius autem habetur is. Xxix, v. 14: peribit sapientia a sapientibus, et intellectus prudentium eius abscondetur. differunt autem sapientia et prudentia. nam sapientia est cognitio divinarum rerum; unde pertinet ad contemplationem, iob xxviii, v. 28: timor Dei ipsa est sapientia; prudentia vero proprie est cognitio rerum humanarum, unde dicitur prov. X, 23: sapientia est viro prudentia, quia scilicet scientia humanarum rerum prudentia dicitur. Unde et philosophus vi ethicorum dicit quod prudentia est recta ratio agibilium, et sic prudentia ad rationem pertinet. est autem considerandum quod homines quantumcumque mali non totaliter donis Dei privantur, nec in eis dona Dei reprobantur, sed in eis reprobatur et perditur quod ex eorum malitia procedit. Et ideo non dicit simpliciter perdam sapientiam, quia omnis sapientia a domino Deo est, ut dicitur is. Xxix, 14 ss., sed perdam sapientiam sapientium, id est, quam sapientes huius mundi adinvenerunt sibi contra veram sapientiam Dei, quia, ut dicitur iac. Iii, 15, non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Similiter non dicit reprobabo prudentiam, nam veram prudentiam sapientia Dei docet, sed dicit prudentiam prudentium, id est, quam illi qui se prudentes aestimant in rebus mundanis prudentiam reputant ut scilicet bonis huius mundi inhaereant. Vel quia, ut dicitur rom. Viii, v. 6, prudentia carnis mors est. et sic propter defectum sapientiae reputant impossibile deum hominem fieri, mortem pati secundum humanam naturam; propter defectum autem prudentiae reputant inconveniens fuisse quod homo sustineret crucem, confusione contempta, ut dicitur hebr. Xii, 2. deinde cum dicit ubi sapiens, etc., ostendit esse impletum quod de reprobatione humanae sapientiae et prudentiae fuerat probatum. Et

Primo ponit medium sub interrogatione; secundo conclusionem infert, ibi nonne stultam deus fecit sapientiam huius mundi, etc.. dicit ergo primo ubi sapiens? quasi diceret: non invenitur in congregatione fidelium qui salvatur. Per sapientem intelligit illum qui secretas naturae causas scrutatur. is. Xix, 11: quomodo dicetis pharaoni: filius sapientium ego? et hoc refertur ad gentiles, qui huius mundi sapientiae studebant. ubi scriba? id est peritus in lege, et hoc refertur ad iudaeos; quasi diceret: non est in coetu fidelium. Io. Vii, 48: numquid ex principibus aliquis credidit in eum? ubi inquisitor huius saeculi? qui scilicet per prudentiam exquirit quae sit convenientia vitae humanae in rebus huius saeculi; quasi dicat: non invenitur inter fideles, et hoc refertur ad utrosque, scilicet iudaeos et gentiles. Baruch c. Iii, 23: filii agar, qui exquisierunt prudentiam quae de terra est.

Videtur autem apostolus hanc interrogationem sumere ab eo, quod dicitur is. Xxxiii, v. 18: ubi est litteratus? pro quo ponit sapientem. ubi est verba legis ponderans? pro quo ponit scribam. Ubi est doctor parvulorum? pro quo ponit inquisitorem huius saeculi, quia parvuli maxime solent instrui de his, quae pertinent ad disciplinam moralis vitae. deinde cum dicit nonne stultam fecit, etc., infert conclusionem sub interrogatione, quasi dicat: cum illi qui sapientes mundi reputantur a via salutis defecerint, nonne deus sapientiam huius mundi fecit stultam? id est, demonstravit esse stultam, dum illi qui hac sapientia pollebant tam stulti inventi sunt ut viam salutis non acciperent. ier. X, 14 et li, 17: stultus factus est omnis homo a scientia sua. Is. Xlvii, 10: sapientia tua et scientia tua haec decepit te. potest autem et aliter intelligi quod dictum est, ac si diceret: perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo, id est eligam eam in primis meis praedicatoribus, secundum illud prov. Xxx, 1: visio quam locutus est vir cum quo est deus; et infra: stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum. ubi sapiens? quasi dicat: inter praedicatores fidei non invenitur. Matth. Xi, 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.

Nonne deus stultam fecit, id est demonstravit, sapientiam huius mundi? faciendo quod ipsis impossibile reputabatur, scilicet dictum esse hominem mortuum resurgere, et alia huiusmodi. deinde cum dicit nam quia in Dei sapientia, etc., assignat rationem quare per praedicationis stultitiam salventur fideles. et hoc est quod dictum est, quod verbum crucis pereuntibus quidem stultitia est, virtus vero salvationis credentibus; nam placuit Deo per stultitiam praedicationis, id est per praedicationem, quam humana sapientia stultam reputat, salvos facere credentes; et hoc ideo, quia mundus, id est mundani, non cognoverunt deum per sapientiam ex rebus mundi acceptam, et hoc in Dei sapientia. divina enim sapientia faciens mundum, sua iudicia in rebus mundi instruit, secundum illud eccli. I, 10: effudit illam super omnia opera sua; ita quod ipsae creaturae, per sapientiam Dei factae, se habent ad Dei sapientiam, cuius iudicia gerunt, sicut verba hominis ad sapientiam eius quam significant. et sicut discipulus pervenit ad cognoscendum magistri sapientiam per verba quae ab ipso audit, ita homo poterat ad cognoscendum Dei sapientiam per creaturas ab ipso factas inspiciendo pervenire, secundum illud rom. C. I, 20: invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. sed homo propter sui cordis vanitatem a rectitudine divinae cognitionis deviavit.

Unde dicitur io. I, 10: in mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. Et ideo deus per quaedam alia ad sui cognitionem salutiferam fideles adduxit, quae in ipsis rationibus creaturarum non inveniuntur, propter quod a mundanis hominibus, qui solas humanarum rerum considerant rationes, reputantur stulta. Et huiusmodi sunt fidei documenta. Et est simile, sicut si aliquis magister considerans sensum suum ab auditoribus non accipi, per verba quae protulit, studet aliis verbis uti, per quae possit manifestare quae habet in corde. deinde cum dicit quoniam et iudaei, etc., manifestat probationem praemissorum,

Et primo quantum ad id, quod dixerat: verbum crucis pereuntibus stultitia est.

Secundo quantum ad id quod dixerat: his qui salvi fiunt, virtus Dei est ipsis autem vocatis, etc.. Circa primum duo facit.

Primo ponit pereuntium differens studium et intentionem; secundo ex hoc rationem assignat eius quod dixerat, ibi nos autem praedicamus christum. pereuntium autem, id est infidelium, quidam erant iudaei, quidam gentiles. Dicit ergo: dictum est quod verbum crucis pereuntibus est stultitia, et hoc ideo quoniam iudaei signa petunt. Erant enim iudaei consueti divinitus instrui, secundum illud deut. C. Viii, 5: erudivit eum et docuit. Quae quidem doctrina cum esset a Deo per multa mirabilia manifestata, secundum illud ps. lxxvii, 12: fecit mirabilia in terra aegypti, et ideo ab afferentibus quamcumque doctrinam signa quaerebant, secundum illud matth. C. Xii, 38: magister, volumus a te signum aliquod videre. Et in ps. Lxxiii, 9 dicitur: signa nostra non vidimus. sed graeci sapientiam quaerunt, utpote in studio sapientiae exercitati, sapientiam dico quae per rationes rerum mundanarum accipitur, de qua dicitur ier. Ix, 23: non glorietur sapiens in sapientia. Per graecos autem omnes gentiles dat intelligere qui a graecis mundanam sapientiam acceperunt. Quaerebant igitur sapientiam, volentes omnem doctrinam eis propositam secundum regulam humanae sapientiae iudicare. deinde concludit quare verbum crucis sit eis stultitia, dicens nos autem praedicamus christum crucifixum, secundum illud infra cap. Xi, 26: mortem domini annuntiabitis donec veniat. Iudaeis scandalum, quia scilicet desiderabant virtutem miracula facientem et videbant infirmitatem crucem patientem; nam, ut dicitur ii cor. Ultimo: crucifixus est ex infirmitate. gentibus autem stultitiam, quia contra rationem humanae sapientiae videtur quod deus moriatur et quod homo iustus et sapiens se voluntarie turpissimae morti exponat. deinde, cum dicit ipsis autem vocatis, manifestat quod dixerat: his autem qui salvi fiunt, virtus Dei est.

Et primo manifestat hoc; secundo rationem assignat; ibi quia quod stultum, etc.. dicit ergo primo: dictum est quod praedicamus christum crucifixum, iudaeis scandalum et gentibus stultitiam, sed praedicamus christum Dei virtutem et Dei sapientiam ipsis vocatis iudaeis et graecis, id est his qui ex iudaeis et gentibus ad fidem christi vocati sunt, qui in cruce christi recognoscunt Dei virtutem, per quam et daemones superantur et peccata remittuntur et homines salvantur. Ps. Xx, 14: exaltare, domine, in virtute tua. et hoc dicit contra scandalum iudaeorum, qui de infirmitate christi scandalizabantur et recognoscunt in cruce Dei sapientiam, inquantum per crucem convenientissimo modo humanum genus liberat. Sap. Ix, 19: per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi a principio. dicitur autem Dei virtus et Dei sapientia per quamdam appropriationem.

Virtus quidem, inquantum per eum pater omnia operatur, io. I, 3: omnia per ipsum facta sunt, sapientia vero, inquantum ipsum verbum, quod est filius, nihil est aliud quam sapientia genita vel concepta. Eccli. C. Xxiv, 5: ego ex ore altissimi prodii primogenita ante omnem creaturam. non autem sic est intelligendum, quod deus pater sit fortis et sapiens virtute aut sapientia genita, quia, ut augustinus probat vi de trinitate, sequeretur, quod pater haberet esse a filio, quia hoc est Deo esse, quod fortem et sapientem esse. deinde cum dicit quia quod stultum est Dei, assignat rationem eius quod dixerat, dicens quomodo id, quod est infirmum et stultum possit esse virtus vel sapientia Dei, quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus, quasi dicat: iam aliquod divinum videtur esse stultum, non quia deficiat a sapientia, sed quia superexcedit sapientiam humanam. Homines enim quidam consueverunt stultum reputare quod eorum sensum excedit. Eccli. Iii, 25: plurima super sensum hominis ostensa sunt tibi. Et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus, quia scilicet non dicitur aliquid infirmum in Deo per defectum virtutis, sed per excessum humanae virtutis, sicut etiam dicitur invisibilis, inquantum excedit sensum humanum. Sap. Xii, 17: virtutem ostendis tu qui non crederis esse in virtute consummatus. quamvis hoc possit referri ad incarnationis mysterium: quia id quod reputatur stultum et infirmum in Deo ex parte naturae assumptae, transcendit omnem sapientiam et virtutem. ex. Xv, 11: quis similis tui in fortibus, domine?


Thomae et alii: ad 1Cor