Thomae et alii: ad 1Cor 14

14
(
1Co 4,14-21)

Lectio 3: 1Co 4,14-21

Postquam, apostolus reprehendit corinthios de hoc quod apostolos temere iudicabant, et praesumptuose contemnebant, hic instat ad eorum correctionem,

Et primo admonitionis verbo; secundo, exemplo, ibi rogo ergo vos, fratres, etc.; tertio, correctionis flagello, ibi tamquam non venturus sim, etc.. Circa primum tria facit.

Primo ponit admonitionis modum, dicens haec, scilicet quae in serie epistolae hucusque vobis dixi, scribo non ut confundam vos, scilicet mala confusione, quae in desperationem mittit, quamvis velim vos confundi confusione, quae peccatum vitat, secundum illud eccli. Iv, 25: est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gratiam et gloriam. sed praedicta moneo vos, ut filios. eccle. Vii, 25: filii tibi sunt? erudi illos, et cura illos a pueritia eorum.

Secundo ostendit debitum admonendi modum, dicens nam si decem millia paedagogorum habeatis in christo, sed non multos patres. ubi considerandum est quod pater est qui primo generat: paedagogus autem est qui iam natum nutrit et erudit. Gal. Iii, 24: lex paedagogus noster fuit in christo. Dicit ergo apostolus se patrem eorum in christo, quia eis primo evangelium praedicavit. unde, assignans rationem eius quod dixerat, subdit nam in christo iesu per evangelium vos genui. Est autem generatio processus ad vitam, homo autem vivit in christo per fidem. Gal. Ii, 20: quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo filii Dei. fides autem, ut dicitur rom. X, 17, est ex auditu, auditus autem per verbum. Unde verbum Dei est semen, quo apostolus eos genuit in christo. Unde iac. I, 18: voluntarie nos genuit verbo veritatis. alios autem dicit paedagogos, quia postquam fidem receperant, eos adiuvarunt: ut intelligatur esse eadem comparatio, quantum ad praedicationem evangelii, paedagogi ad patrem, quae supra iii, 6 ss. Posita est, rigatoris ad plantatorem, et superaedificatoris ad fundatorem. deinde, cum dicit rogo ergo vos, fratres, instat ad corrigendum eos suo exemplo.

Et primo hortatur eos ad imitandum suum exemplum, dicens: ergo ex quo estis filii, cum bonorum filiorum sit imitari patres, rogo vos, imitatores mei estote, scilicet ut non temere iudicetis, sicut nec ego, quia neque meipsum iudicare praesumo, et de vobis humilia sentiatis, et de aliis maiora. Unde non sine causa tali modo loquendi usus est: nos infirmi, vos fortes. Ii thess. C. Iii, 9: ut formam nosmetipsos daremus vobis ad imitandum. advertendum est autem quod eosdem, quos supra filios nominavit, nunc nominat fratres. Dixerat autem suos filios in christo, quia eos non sibi, sed christo genuerat, et quia ipse genitus erat a christo, ex consequenti eos habebat ut fratres et filios. intantum ergo debebant eum imitari ut patrem, inquantum et ipse christum imitabatur, qui est omnium principalis pater. et per hoc subtrahitur subditis occasio de adhaerendo malis exemplis praelatorum. Unde in hoc subditi solum praelatos imitari debent, in quo ipsi christum imitantur, qui est infallibilis regula veritatis; unde seipsum apostolis in exemplum posuit. Io. Xiii, 15: exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, etc.. Quod quidem exemplum paulus sequebatur, secundum illud iob xxiii, 11: vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi, et non declinavi ab ea.

Secundo removet excusationem ignorantiae, dicens ideo misi ad vos timotheum, qui est filius meus charissimus et fidelis in domino, secundum illud phil. Ii, v. 20, de timotheo loquens: neminem habeo ita unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. Qui vos commonefaciat vias meas, id est, qui vos doceat meos processus, id est, omnia opera, et moneat vos ad ea sequendum, secundum illud ier. C. Vi, 16: interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea. Quae quidem viae sunt in christo, et ideo non debetis dedignari eas sequi, secundum illud ps. Xxiv, 4: vias tuas, domine, demonstra mihi. Et non videatur vobis hoc onerosum, quia hoc communiter omnibus impono. Unde subdit sicut ubique in ecclesia doceo. Col. I, 5 s.: audistis veritatis evangelium, quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo. vel hoc quod dicit vias meas, referendum est ad opera, quod vero dicit sicut et ubique, ad documenta. Ad hoc enim missus erat timotheus, ut induceret eos ad imitanda opera, et tenenda apostoli documenta. deinde, cum dicit tamquam non venturus sim ad vos, comminatur eis correctionis flagellum.

Et primo ostendit eos esse dignos correctionis flagello, dicens tamquam non venturus sim ad vos, inflati sunt quidam, scilicet vestrum, quasi non timentes per me de sua superbia convinci, et tamen digni sunt flagellis: nam humiles solis verbis corriguntur, superbi flagellis indigent, secundum illud iob c. Xl, 7: respice cunctos superbos, et confunde eos.

Secundo praenuntiat eis suum adventum quo veniet ad iudicandum, ubi primo praenuntiat adventum, dicens veniam autem cito ad vos. Et quia dicitur prov. Xvi, v. 9: cor hominis disponit viam suam, sed domini est dirigere gressus eius, ideo subdit si dominus voluerit. Iac. Iv, 15: si dominus voluerit, et si vixerimus, faciemus hoc aut illud.

Secundo praenuntiat eis suam iudiciariam cognitionem, cum dicit et cognoscam, scilicet ordine iudiciario, secundum illud iob c. Xxix, 16: causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam. Non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem, quasi dicat: non propter haec ex mea examinatione approbabuntur, qui abundant in verbis, sed si abundarent in virtute; quia, ut dicitur prov. Xiv, 23, ubi verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.

Tertio rationem assignat, dicens non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute, id est, non ideo aliqui pertinent ad regnum Dei, qui abundant in sermone, secundum illud matth. Vii, 21: non omnis qui dicit mihi: domine, domine, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem patris mei. ultimo comminatur eis correctionem, reservans tamen correctionem arbitrio eorum, dicens quid vultis? in virga, scilicet disciplinae, veniam ad vos, scilicet castigandos, an in charitate, id est, ostensione amoris, et in spiritu mansuetudinis ut scilicet nihil durius vobiscum agam? hoc enim pendet ex vobis; nam si vos in via stultitiae permanetis, oportet me ad vos cum virga venire, secundum illud prov. Xxii, 15: stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam. Si vero vos correxeritis, ostendam vobis charitatem et mansuetudinem, gal. Ult.: vos qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis. Hoc autem non dicit quin si in virga veniens, non cum charitate veniret, cum scriptum sit prov. C. Xiii, 24: qui parcit virgae, odit filium suum: qui autem diligit illum, instanter erudit, sed quia ille qui castigatur virga, non sentit interdum dulcedinem charitatis, sicut illi quos blande consolatur.


CAPUT 5

15
(
1Co 5,1-5)

Lectio 1: 1Co 5,1-5

Postquam apostolus prosecutus est ea, quae pertinent ad baptismi sacramentum, hic incipit prosequi ea quae pertinent ad matrimonium.

Et primo arguit peccatum contrarium matrimonio, scilicet fornicationem; secundo agit de ipso matrimonio, c. Vii, ibi de quibus autem scripsistis, etc.. Circa primum duo facit.

Primo ponit culpam; secundo redarguit eam, ibi non est bona gloriatio, etc.. Circa primum duo facit.

Primo ponit culpam cuiusdam fornicarii; secundo culpam aliorum, qui peccatum fornicarii tolerabant, ibi et vos inflati estis, etc.. Circa primum,

Primo ponit tria, quae pertinent ad culpae gravitatem. primo namque ostendit peccatum esse notorium, dicens: non sine causa quaesivi, an velitis quod in virga veniam ad vos. Est enim in vobis aliquid dignum virga disciplinae, quia fornicatio auditur inter vos omnino, secundum publicam formam; contra quod dicitur eph. V, 3: fornicatio autem nec nominetur in vobis; is. Iii, 9: peccatum suum quasi sodoma praedicaverunt, nec absconderunt.

Secundo aggravat peccatum ex comparatione, cum dicit et talis fornicatio, qualis nec inter gentes licita reputatur vel invenitur. Apud gentiles enim simplex fornicatio non reputabatur peccatum. Unde apostoli act. Xv, 20, ad hunc errorem excludendum, gentilibus ad fidem conversis imposuerant, quod abstineant se a fornicatione. erat tamen quaedam fornicationis species, quae et apud gentiles illicita habebatur. Et ideo dicit ita ut uxorem patris aliquis habeat, sicut dicitur Gn Ii, 24: propter hoc relinquet homo patrem et matrem, scilicet in contractu matrimonii, et adhaerebit uxori suae. Sicut autem ibi subditur: vir et mulier erunt duo in carne una. Et ideo uxor patris repellitur a matrimonio: sicut persona patris vel matris, secundum illud lev. Xviii, 8: turpitudinem uxoris patris tui ne discooperias, turpitudo enim patris tui est. deinde, cum dicit vos inflati estis, ponit culpam eorum qui hoc peccatum tolerabant.

Et primo reprehendit eorum tolerantiam; secundo supplet quod illi negligebant ibi ego quidem, etc.. Circa primum notat in eis tria vitia. primo superbiam, cum dicit et vos inflati estis, scilicet vento superbiae, reputantes vos innocentes ex comparatione peccatoris, sicut, lc. Xviii, 11, pharisaeus dicebat: non sum sicut caeteri hominum, velut etiam hic publicanus. sap. Iv, 19: disrumpam illos inflatos sine voce.

Secundo tangit eorum iniustitiam, cum dicit et non magis luctum habuistis, scilicet patiendo causam peccatoris, sicut ier. Ix, 1 dicitur: quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, ut plorem die ac nocte interfectos filiae populi mei? vera enim iustitia, ut dicit gregorius, compassionem habet, non dedignationem.

Tertio tangit eorum iudicii negligentiam ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit. Talis enim compassio viri iusti ad peccatorem vulnerat et liberat, secundum illud prov. Xxiii, 14: tu virga percutis eum, et animam eius de inferno liberabis. Per hoc etiam alii corriguntur, secundum illud prov. C. Xix, 25: pestilente flagellato, stultus sapientior erit. Unde eccle. Viii, 11: quia non profertur cito contra malos sententia, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala. debet autem ad correctionem aliorum interdum peccator separari, ubi de contagione timetur, secundum illud prov. Xxii, 10: eiice derisorem, et exibit cum eo iurgium, cessabuntque causae et contumeliae. deinde, cum dicit ego quidem absens corpore, etc., supplet eorum negligentiam, sententiam proferens contra peccatorem. et circa hoc tria facit.

Primo ponit auctoritatem iudicantis; secundo modum iudicandi, ibi congregatis vobis, etc.; tertio sententiam iudicis, ibi tradere huiusmodi, etc.. Circa primum duo facit.

Primo ponit auctoritatem ministri, scilicet sui ipsius. videbatur autem contra iudiciarium ordinem, ut condemnaret absentem, secundum illud act. Xxv, 16: non est consuetudo romanis condemnare aliquem, priusquam is qui accusatur, praesentes habeat accusatores; sed hoc apostolus excusat, dicens ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, id est, affectu et sollicitudine mentis, secundum illud col. Ii, 5: et si corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum. Vel praesens spiritu, quia per spiritum cognoscebat ea quae apud ipsos agebantur, ac si praesens esset, sicut et eliseus dixit iv reg. V, 26: nonne cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo de cursu suo? et quia sum spiritu praesens, iam iudicavi, id est, sententiam condemnationis ordinavi in eum, qui sic operatus est.

Secundo ponit auctoritatem principalis domini, dicens in nomine domini nostri iesu christi, id est, vice et auctoritate, seu cum virtute et invocatione nominis eius, secundum illud col. Iii, 17: omne quodcumque facitis verbo aut opere, in nomine domini nostri iesu christi facite. deinde, cum dicit congregatis vobis in unum, ostendit modum iudicandi, ubi tria tangit: primo fidelium congregationem, cum dicit congregatis vobis. Ea enim, quae gravia sunt, multorum concordi deliberatione punienda sunt. Unde et antiquitus iudices sedebant in portis, ubi populus congregabatur, secundum illud deut. Xvi, 18: iudices constitues in omnibus portis tuis. Unde dicitur in ps. Cx, 1: in consilio iustorum et congregatione magna opera domini. Et matth. Xviii, 20: ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio.

Secundo adhibet suum assensum, cum dicit et meo spiritu, id est, mea voluntate et auctoritate, secundum illud quod dixerat: praesens autem spiritu.

Tertio adhibet auctoritatem principalis domini, scilicet christi, dicens cum virtute domini nostri iesu christi, ex qua iudicium ecclesiae habet robur firmitatis, secundum illud matth. Xviii, 18: quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis. deinde, cum dicit tradere huiusmodi, etc., ponit condemnationis sententiam, circa quam tria ponit. Primo poenam, cum dicit tradere huiusmodi satanae supple: iudicavi. quod potest dupliciter intelligi. primo quod, sicut dicitur matth. X, 8, dominus dedit apostolis potestatem spirituum immundorum, ut eiicerent eos, et per eamdem potestatem poterant imperare spiritibus immundis, ut vexarent corporaliter quos hac poena iudicabant dignos. Mandavit ergo apostolus corinthiis in eius auctoritate tradere praedictum fornicarium satanae corporaliter vexandum. unde ponit, secundo, huius sententiae effectum, cum dicit in interitum carnis, id est, ad vexationem carnis et afflictionem in qua peccavit, secundum illud sap. Xi, 17: per quae peccat quis, per haec et torquetur.

Tertio ponit fructum, cum dicit ut spiritus salvus sit in die domini nostri iesu christi, id est, ut salutem consequatur in die mortis, vel in die iudicii, sicut supra tertio expositum est et sic impletur quod ibi subditur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem, poenae scilicet temporalis. non enim apostolus satanae tradidit peccatorem, ut eius potestati perpetuo subiaceret, sed ut carnis vexatione ad poenitentiam convertatur, secundum illud is. Xxviii, 19: sola vexatio intellectum dat auditui. Est autem haec sententia apostoli, quam dominus servavit iob ii, 6, ubi satanae dixit: ecce in manu tua est, scilicet caro eius, verumtamen animam illius serva, scilicet illaesam. alio modo intelligi potest quod dicitur tradere huiusmodi satanae, scilicet per excommunicationis sententiam, per quam aliquis separatur a communione fidelium, et a participatione sacramentorum, et privatur ecclesiae suffragiis, quibus homo munitur contra impugnationem satanae, propter quod de ecclesia dicitur cant. Iv, 9: terribilis ut castrorum acies ordinata, scilicet daemonibus. quod autem subditur in interitum carnis, intelligitur, ut scilicet ab ecclesia separatus, et tentationibus satanae expositus liberius ruat in peccatum, secundum illud apoc. Ult.: qui in sordibus est, sordescat adhuc. Vocat autem peccata mortalia carnis interitum, quia, ut dicitur gal. Ult., qui seminat in carne, de carne et metet corruptionem. subdit autem ut spiritus salvus sit, ut scilicet peccatorum turpitudinem cognoscens confundatur et poeniteat, et sic sanetur, secundum illud ier. Xxxi, 19: confusus sum et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae. potest etiam intelligi, ut spiritus eius, scilicet ecclesiae, id est spiritus sanctus ecclesiae salvus sit fidelibus in diem iudicii, ne scilicet perdant eum per contagium peccatoris, quia, ut dicitur sap. I, 5. Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, etc..

16
(
1Co 5,6-8)

Lectio 2: 1Co 5,6-8

Supra apostolus memoravit duplicem culpam, scilicet corinthii fornicatoris, et aliorum qui eius peccatum tolerabant, hic utramque culpam redarguit. primo culpam tolerantium eius peccatum; secundo culpam fornicatoris, ibi corpus autem non fornicationi, etc.. Circa primum duo facit. primo redarguit in corinthiis negligentiam iudicii; secundo redarguit in eis quaedam alia vitia circa iudicium, vi cap. Audet aliquis, etc.. Circa primum duo facit. primo redarguit eos qui fornicatorem a se non separaverunt; secundo reprobat falsum intellectum quem ex verbis suis conceperant, ibi scripsi vobis in epistola, etc.. Circa primum duo facit. primo reprehendit quod fecerant; secundo ostendit quid faciendum sit, ibi expurgate vetus fermentum, etc.. Circa primum duo facit. Primo reprehendit culpam praeteritam quantum ad suam radicem. Dixerat enim supra quod ex inflatione sequitur in eis incompassio, et ex incompassione correctionis negligentia. arguit ergo primo corinthiorum elationem, dicens non est bona gloriatio vestra, qua scilicet defectibus aliorum gloriamini, quasi vos sitis innocentes. debet enim unusquisque in domino gloriari de bonis sibi divinitus datis, non de aliis, secundum illud gal. Vi, 4: opus autem suum unusquisque probet, et sic in semetipso gloriam habebit, et non in alio. Praecipue autem malum est de malis aliorum gloriari. dicitur enim in ps. Li, 3: quid gloriaris in malitia? secundo assignat rationem eius quod dixerat, dicens an nescitis quod modicum fermentum totam massam corrumpit? quasi dicat: hoc ignorare non potestis. est autem sciendum quod in fermento duo possunt considerari. Primo sapor quem tribuit pani, et secundum hoc per fermentum significatur sapientia Dei, per quam omnia quae sunt hominis sapida redduntur, et secundum hoc dicitur matth. Xiii, 33: simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum.

Secundo, in fermento potest considerari corruptio, et secundum hoc per fermentum potest intelligi uno modo peccatum, quia scilicet per unum hominis peccatum omnia opera eius corrupta redduntur, puta per peccatum simulationis, quod comparatur fermento. lc. Xii, 1: attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis. Alio modo per fermentum potest intelligi homo peccator, et ad hoc inducitur haec similitudo. sicut enim per modicum fermentum tota massa pastae corrumpitur, ita per unum peccatorem tota societas inquinatur. unde eccli. Xi, 34: ab una scintilla augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis. Et hoc quidem contingit, dum per peccatum unius alii provocantur aliqualiter ad peccandum. vel etiam dum peccanti consentiunt, saltem non corrigendo, dum possunt corrigere, secundum illud rom. I, 32: digni sunt morte, non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus. Et ideo corinthiis non erat gloriandum de peccato unius, sed magis cavendum, ne peccato unius omnes inquinarentur ex eius consortio, secundum illud cant. Ii, 2: sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias, ubi dicit glossa: non fuit bonus, qui malos tolerare non potuit. deinde, cum dicit expurgate vetus fermentum, ostendit quid de caetero sit faciendum. Et

Primo ponit documentum; secundo rationem assignat, ibi pascha nostrum, etc.. dicit ergo primo quia modicum fermentum totam massam corrumpit, ideo expurgate vetus fermentum, id est, expurgate vos, abiiciendo a vobis vetus fermentum, id est fornicarium, qui peccando rediit in vetustatem corruptionis antiquae, secundum illud baruch iii, 11: inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis. Quod quidem dicit, quia per separationem unius peccatoris tota societas expurgatur. Unde et, egresso iuda, dominus dixit io. Xiii, 31: nunc clarificatus est filius hominis. potest etiam per vetus fermentum intelligi antiquus error, secundum illud is. Xxvi, 3: vetus error abiit, vel etiam corruptio originalis peccati, secundum illud rom. Vi, 6: vetus homo noster simul crucifixus est, vel etiam quodcumque peccatum actuale, secundum illud col. Iii, 9: expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis: horum enim admonitione homo expurgatur. ponit autem consequenter purgationis effectum, dicens ut sitis nova conspersio. dicitur autem conspersio commixtio aquae et farinae novae, antequam admisceatur fermentum. Remoto ergo fermento a fidelibus, id est peccatore, vel peccato, remanent sicut nova conspersio, id est, in puritate suae novitatis, secundum illud ps. Cii, 5: renovabitur ut aquilae iuventus tua; eph. Iv, v. 23: renovamini spiritu mentis vestrae. deinde ponit modum debitum expurgationis cum dicit sicut estis azymi, id est, sine fermento peccati. Dicitur enim ab a, quod est sine, et zyma, quod est fermentum. Unde dominus matth. Xvi, 6 dicit discipulis cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum. deinde, cum dicit etenim pascha nostrum, assignat rationem eius quod dixerat, scilicet quare fideles debent esse azymi, quae quidem ratio sumitur ex mysterio passionis christi. Unde primo proponit ipsum mysterium; secundo concludit propositum, ibi itaque epulemur, etc.. Circa primum considerandum est quod inter caetera sacramenta legalia celeberrimum erat agnus paschalis, qui, ut praecipitur ex. Xii, 1 ss., immolabatur ab universa multitudine filiorum israel in memoriam illius beneficii, quo angelus percutiens primogenita aegypti pertransivit domos iudaeorum, quorum fores linitae essent sanguine agni. Unde nomen paschae sumitur, secundum quod ibi dicitur est enim phase, id est, transitus domini, et ultimo virtute huius beneficii transivit populus mare rubrum, ut dicitur ex. Xiv, 15 ss.. ille enim agnus figura fuit christi innocentis, de quo dicitur io. I, 29: ecce agnus Dei. Sicut ergo ille agnus figuralis immolabatur a filiis israel, ut populus Dei liberaretur ab angelo percutiente, et ut transirent mare rubrum, liberati de servitute aegypti, ita christus est occisus a filiis israel, per cuius sanguinem populus Dei liberatur a diaboli impugnatione et servitute peccati per baptismum quasi per mare rubrum. Ille autem agnus figuralis pascha iudaeorum dicebatur, quia in signum transitus immolabatur. Unde dicitur matth. Xxvi, 17: ubi vis paremus tibi comedere pascha? id est, agnum paschalem. dicit ergo apostolus: ideo debetis esse azymi, etenim, id est, quia, sicut figurale pascha veteris populi est agnus immolatus, ita pascha nostrum, id est, novi populi, est christus immolatus, cuius etiam immolationi convenit nomen paschae, tum significatione linguae hebreae, quod significat transitum, ex. Xii, 11: est enim phase, id est, transitus, tum significatione linguae graecae, prout nomen paschae significat passionem. Christus enim per passionem, qua fuit immolatus, transivit ex hoc mundo ad patrem, ut dicitur io. Xiii, 1. deinde, cum dicit itaque epulemur, concludit propositum. ad cuius evidentiam considerandum est, quod, sicut legitur ex. Xii, 8, agnus paschalis post immolationem manducabatur cum azymis panibus. Sicut ergo agnus figuralis fuit figura nostri paschae immolati, ita figuralis observantia paschalis debet conformari observantiae novi paschae.

Ergo quia christus immolatus est pascha nostrum, itaque epulemur, scilicet manducantes christum, non solum sacramentaliter, secundum illud io. Vi, v. 54: nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis, sed spiritualiter fruendo sapientia eius, secundum illud eccli. Xxiv, v. 29: qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient, et sic cum gaudio spirituali, secundum illud ps. Xli, 5: in voce exultationis et confessionis, sonus epulantis. deinde determinat modum epulandi secundum conformitatem veritatis ad figuram, dicens non in fermento veteri, neque in fermento malitiae, et nequitiae. Mandabatur enim ex. Xii, 15, quod omne fermentum non inveniretur in domibus manducantium agnum paschalem. Fermentum autem habet et vetustatem et corruptionem. unde per remotionem fermenti, primo quidem potest intelligi amotio observantiae praeceptorum veteris legis, quae per passionem christi est mortificata, secundum illud lev. C. Xxvi, 10: vetera, novis supervenientibus, proiicietis.

Secundo, per remotionem fermenti potest intelligi remotio corruptionis peccati, sicut supra dictum est, quod modicum fermentum totam corrumpit massam. Et quantum ad hoc subdit neque in fermento malitiae et nequitiae, ut malitia referatur ad perversitatem operis, secundum illud iac. I, v. 21: abiicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae. Per nequitiam vero intelligitur fraudulenta machinatio. Prov. Xxvi, v. 25: quando sumpserit vocem suam, non credideris ei, quoniam septem nequitiae sunt in corde eius. vel secundum glossam cum dicit non in fermento veteri, removet vetustatem peccati in communi. Quod autem subdit neque in fermento malitiae et nequitiae, explicat peccatum per partes; ut malitia dicatur peccatum quod committitur in seipsum, nequitia peccatum quod committitur in alium. excluso ergo modo indebito epulandi, determinat modum convenientem, subdens sed in azymis sinceritatis et veritatis, id est, sinceritate et veritate, quae significantur per azyma. ponitur autem sinceritas contra corruptionem peccati, quod significavit, cum dixit non in fermento malitiae et nequitiae. Nam sincerum dicitur quod est sine corruptione. Unde ii cor. Ii, 17 dicitur: non sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate in christo loquimur. Veritas vero ponitur contra figuras veteris legis, sicut io. I, v. 17 dicitur veritas et gratia per iesum christum facta est, quia scilicet verum pascha cum veritate et non cum figuris celebrare debemus. Unde secundum glossam per sinceritatem intelligitur innocentia a vitiis, seu novitas vitae: per veritatem autem iustitia bonorum operum, vel rectitudo, quae fraudem excludit.

17
(
1Co 5,9-13)

Lectio 3: 1Co 5,9-13

Induxerat supra apostolus corinthios ad hoc, quod a seipsis peccatorem separarent, quod quidem praetermiserant propter falsum intellectum cuiusdam verbi, quod continebatur in epistola quadam, quam eis prius miserat. Et ideo pravum sensum, quem ex verbis conceperant, nunc excludit. unde circa hoc tria facit. primo resumit verbum prioris epistolae; secundo excludit falsum intellectum, ibi: non utique fornicariis; tertio exponit verum intellectum, ibi: nunc autem scripsi vobis. dicit ergo primo: dixi vobis in epistola quadam alia, quae in canone non habetur, ne commisceamini fornicariis, id est, non habeatis cum eis societatem, vel communionem, secundum illud prov. I, 15: fili mi, ne ambules cum eis, prohibe pedem tuum a semitis eorum; eccli. Ix, 6: non des fornicariis animam tuam in ullo. deinde, cum dicit non utique fornicariis, excludit falsum intellectum praedicti verbi.

Et primo proponit quod intendit; secundo concludit propositum, ibi alioquin debueratis, etc.. Circa primum considerandum est, quod in praedicto verbo apostoli dupliciter falsum intellectum conceperant corinthii. Primo quantum ad hoc, quod intelligebant illud esse dictum de fornicariis infidelibus. sed illud excludit apostolus, dicens non utique intendo dicere quod non commisceamini fornicariis huius mundi. Vocat autem infideles nomine mundi, secundum quod dicitur io. I, 10: mundus eum non cognovit; supra c. I, 21: non cognovit mundus per sapientiam deum.

Secundo conceperant falsum intellectum quantum ad hoc, quod putabant prohibuisse apostolum solum de fornicariis, non autem de aliis peccatoribus. Et ideo ad hoc excludendum subdit aut avaris, qui scilicet iniuste detinent aliena. Eph. V, 5: avaritia, quae est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno christi et Dei. Aut rapacibus, qui scilicet violenter diripiunt aliena. Infra eodem: neque rapaces regnum Dei possidebunt. aut idolis servientibus, contra quos dicitur sap. Xiv, 27: nefandorum enim idolorum cultura omnis malitiae causa est, initium et finis. Et est sensus: non solum vobis prohibui societatem fornicatorum, sed etiam omnium aliorum peccatorum. et est advertendum, quod per fornicationem quis peccat contra seipsum, per avaritiam autem et rapacitatem contra proximum, per idolorum autem culturam contra deum; et in his, quae ponit, omne peccati genus intelligitur. deinde cum dicit alioquin, etc., assignat rationem propositi, dicens alioquin, si scilicet sit intelligendum verbum praedictum de fornicariis huius mundi, debueratis de hoc mundo exisse, quia scilicet totus mundus talibus plenus est. Unde non possetis tales fornicarios vitare, nisi de hoc mundo exeundo. Dicitur enim i io. V, 19: totus mundus in maligno positus est. vel aliter: debueratis de hoc mundo exisse, quasi dicat: a tempore conversionis vestrae debueratis ab infidelibus mundi separari. unde non oportet vos super hoc moneri; dicitur enim io. Xv, 16: ego elegi vos de mundo. vel aliter: debueratis de hoc mundo exisse, scilicet per mortem. Melius est enim hominibus mori, quam peccatoribus in peccatis consentire. Unde dicitur infra ix, 15: melius est enim mihi mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. deinde, cum dicit nunc autem scripsi vobis, exponit eis verum intellectum

Et primo proponit quod intendit; secundo rationem assignat, ibi: quid enim mihi est?; tertio infert conclusionem intentam, ibi auferte malum, etc.. dicit ergo primo: nunc autem sic expono, quod olim scripsi vobis: non commisceamini, scilicet fornicariis et aliis peccatoribus. Si is qui, inter vos, frater nominatur, eo modo quo dominus dicit, matth. C. Xxiii, 8: omnes vos fratres estis. Non tamen dicit: si is qui frater est, sed: si is, qui frater nominatur, quia per peccatum mortale aliquis a charitate recedit, quae est spiritualis fraternitatis causa. Unde hebr. Ult. dicitur charitas fraternitatis maneat in vobis.

Nominatur ergo frater propter fidei veritatem, non autem est vere frater, propter charitatis defectum, qui est ex peccato. unde subditur aut fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut rapax, aut ebriosus, cum huiusmodi nec cibum sumere, scilicet debetis, secundum illud io. Ii canon.: si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite eum recipere in domo vestra, nec ave dixeritis ei; quasi dicat: per hoc quod dixi non debere vos misceri peccatoribus, intellexi de fidelibus qui nominantur fratres, et sunt inter vos. non autem per hoc intelligendum est, sicut dicit augustinus in libro contra parmenianum, et habetur in glossa hic, quod aliquis extraordinario iudicio debeat a communione aliorum separari, quia frequenter posset errare, sed potius hoc debet fieri secundum ordinem ecclesiae, quando aliquis a communione repellitur, ut convictus, vel sponte confessus. Et ideo signanter dicit si is qui nominatur, ut eam nominationem intelligamus, quae fit per sententiam ecclesiae ordine iudiciario contra aliquem prolatam. Illi autem qui sic a communione pelluntur, sunt vitandi quantum ad mensam, sicut hic dicitur, et quantum ad salutationem, ut dicitur in praedicta auctoritate ioannis, et ulterius quantum ad sacram communionem. Unde in versu dicitur: os, orare, vale, communio, mensa negatur, scilicet excommunicato. sed notandum quod apostolus supra non numeravit nisi peccata mortalia, in signum, quod pro solo peccato mortali debet aliquis excommunicari.

Et de aliis quidem quae ponit manifestum est; sed de ebrietate potest esse dubium, quae non semper videtur esse peccatum mortale. Dicit enim augustinus in sermone de purgatorio, quod ebrietas, nisi sit frequens, non est peccatum mortale. Quod credo ideo esse, quia ebrietas ex suo genere est peccatum mortale. Quod enim aliquis propter delectationem vini velit perdere usum rationis, exponens se periculo multa alia peccata perpetrandi, videtur esse contrarius charitati. Contingit tamen per accidens ebrietatem non esse peccatum mortale propter ignorantiam vini fortitudinis, vel debilitatis proprii capitis, quae tamen excusatio tollitur per frequentem experientiam: et ideo apostolus signanter non dicit ebrius sed ebriosus. addit autem duo peccata his quae supra posuerat, scilicet ebriosum et maledicum. Refertur autem ebrietas ad genus peccati quod committitur contra seipsum, sub quo continetur non solum luxuria, sed etiam gula; maledicus autem refertur ad genus peccati quod committitur contra proximum, cui nocet aliquis non solum facto, sed etiam verbo, mala imprecando, vel male diffamando: quod pertinet ad detractionem, vel mala in faciem dicendo: quod pertinet ad contumeliam, et hoc totum pertinet ad rationem maledici, ut supra dictum est. deinde, cum dicit quid enim mihi est, etc., assignat rationem eius quod dixerat. Et circa hoc tria facit. Primo assignat rationem, dicens: dixi hoc esse intelligendum de fratribus, et non de infidelibus. quid enim mihi est, id est, quid ad me pertinet, iudicare, id est, sententiam condemnationis ferre, de his qui foris sunt? id est, de infidelibus, qui sunt omnino extra ecclesiam? praelati enim ecclesiarum accipiunt spiritualem potestatem super eos tantum, qui se fidei subdiderunt, secundum illud ii cor. X, 6: in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia. indirecte tamen praelati ecclesiarum habent potestatem super eos qui foris sunt, inquantum propter eorum culpam prohibent fideles, ne illis communicent.

Secundo adhibet similitudinem, dicens nonne de his qui intus sunt vos iudicatis? quasi dicat: eadem auctoritate vos iudicatis, qua et ego. Unde nec vos non iudicatis nisi de vestris, ita et ego. Dicitur eccli. X, 1: iudex sapiens iudicabit populum suum.

Tertio respondet tacitae dubitationi. posset enim videri, quod infideles essent meliores, qui propter peccata praedicta non condemnantur; sed hoc excludit, dicens: ideo nihil mihi de his qui foris sunt iudicare, nam eos qui foris sunt, id est, infideles, iudicabit deus, scilicet iudicio condemnationis, non examinationis; quia, ut gregorius dicit in moralibus, infideles damnabuntur sine iudicio discussionis et examinationis. Et quantum ad hoc dicitur io. Iii, 18: qui non credit, iam iudicatus est, id est, manifestam in se habet causam condemnationis, et hoc gravius reservatur Dei iudicio, secundum illud hebr. X, 31: horrendum est incidere in manus Dei viventis. deinde, cum dicit auferte malum, etc., infert conclusionem principaliter intentam, dicens: ex quo hoc quod dixi non commisceamini fornicariis, intelligendum est de fidelibus, non de his qui foris sunt. Ergo auferte malum, scilicet hominem, ex vobis ipsis, id est, de vestra societate eiicite, secundum illud deut. Xiii, 5: auferes malum de medio tui. est ergo considerandum ex praemissis apostoli verbis, quod non prohibemur communicare infidelibus, qui numquam fidem receperunt propter eorum poenam. Est tamen hoc cavendum aliquibus, scilicet infirmis, propter eorum cautelam, ne seducantur. illi vero qui sunt firmi in fide, possunt eis licite communicare, et dare operam conversioni eorum, ut dicitur infra x, 27: si quis infidelium vocat vos ad caenam et vultis ire, omne quod appositum fuerit manducate. infidelibus autem qui aliquando fideles fuerunt, vel sacramentum fidei receperunt, sicut haereticis et apostatantibus a fide, subtrahitur omnino communio fidelium, et hoc in eorum poenam, sicut et caeteris peccatoribus qui adhuc subduntur potestati ecclesiae.


CAPUT 6


Thomae et alii: ad 1Cor 14