Aquinatis - ad 2 Corinthios 24

24
(
2Co 6,6-10)

LECTIO 2: 2 Corintios 6,6-10

Positis his quae pertinent ad tolerantiam malorum, ponit consequenter ea quae pertinent ad observantiam bonorum. bonitas autem operis consistit in tribus: in perfectione virtutum, et hoc pertinet ad cor; in veritate locutionis, et hoc pertinet ad os; in virtute operis, et hoc pertinet ad opus. primo ergo ostendit apostolus qualiter se habeant in his quae pertinent ad perfectionem virtutum, quae consistunt in corde; secundo in his, quae ad virtutem oris, ibi in verbo veritatis; tertio in his, quae pertinent ad perfectionem operis, ibi in virtute dei. circa primum ponit quatuor virtutes: et primo virtutem castitatis, quae maximum locum tenet in virtute temperantiae, et quantum ad hoc dicit in castitate, scilicet mentis et corporis. ubi notandum est quod immediate post multos labores, vigilias et ieiunia, subdit de castitate, quia qui vult habere virtutem castitatis, necesse habet laboribus dari, vigiliis insistere, et macerari ieiuniis. I cor. Ix, v. 27: castigo corpus meum, et in servitutem redigo, etc.. Hebr. Xii, 14: pacem sequimini, etc.. si autem quaeratur, quare non facit mentionem de aliis virtutibus, nisi solum de temperantia, dicendum est quod sic facit, sed implicite; quia hoc quod dicit: in multa patientia, in tribulationibus, etc., pertinet ad virtutem fortitudinis; hoc vero quod dicit: per arma iustitiae, pertinet ad virtutem iustitiae. secundo ponit virtutem scientiae. unde dicit in scientia.

Et siquidem scientia referatur ad scientiam qua aliquis scit bene conversari in medio nationis pravae et perversae, sic refertur ad virtutem prudentiae. Si vero scientia referatur ad certitudinem, qua fideles certi sunt de his quae pertinent ad cognitionem dei, sic pertinet ad virtutem fidei.

Et utraque necessaria est christianis, quia sine scientia, primo modo sive secundo modo accepta, homines de facili ruunt in peccatis. is. V, 13: propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Ier. c. Iii, 15: dabo vobis pastores iuxta cor meum.

Tertio ponit virtutem spei. Unde dicit in longanimitate, quae pertinet ad perfectionem spei. Nihil autem aliud est longanimis, quam qui arduum aliquod ex spe, semper ac diu dilatum, patienter expectat, et hoc a spiritu sancto. Gal. V, 22; fructus autem spiritus, charitas, etc., longanimitas, etc.. Col. I, 11: in omni patientia et longanimitate. quarto ponit virtutem charitatis. charitas autem duo habet, scilicet effectum exteriorem et interiorem. Sed in effectu exteriori habet suavitatem ad proximum. Non enim convenit quod aliquis non sit suavis ad eos quos diligit.

Et ideo dicit in suavitate, id est dulci conversatione ad proximos, ut scilicet blandi simus. Prov. Xii, 11: qui suavis est, vivit in moderationibus, etc.. Eccli. Vi, 5: verbum dulce multiplicat amicos, etc.. Sed non in suavitate mundi, sed in ea quae causatur ex amore dei, scilicet ex spiritu sancto, et ideo dicit in spiritu sancto, id est quam spiritus sanctus causat in nobis. Sap. c. Xii, 1: o quam bonus et suavis, etc.. in effectu autem interiori habet veritatem absque fictione, ut scilicet non praetendat exterius contrarium eius quod habet interius.

Et ideo dicit in charitate non ficta. I io. c. Iii, 18: non diligamus verbo neque lingua, sed, etc.. Col. Iii, 14: super omnia charitatem habentes.

Et huius ratio est quia, ut dicitur sap. I, 5: spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. consequenter ostendit quomodo se habeant in his, quae pertinent ad veritatem oris, ut scilicet sint veraces.

Et ideo dicit in verbo veritatis, scilicet vera loquendo et praedicando. quomodo autem se habeant in perfectione operis, subdit, dicens in virtute dei, id est non in operibus nostris confidamus, sed solum in virtute dei, et non in propria. i cor. Iv, 20: regnum dei non est in sermone, etc.. consequenter cum dicit per arma iustitiae, etc., ostendit qualiter se habeant in operatione bonorum et malorum, inter bona et mala, prospera et adversa, et hoc pertinet ad virtutem iustitiae.

Et primo ostendit hoc in generali; secundo exponit in speciali. dicit ergo primo, quod exhibeamus nos sicut dei ministros in multa patientia.

Et quod plus est, per arma iustitiae. Ubi sciendum est quod iustitia ordinat et facit hominem tenere locum suum, a dextris, id est, in prosperis, ut scilicet non elevetur, et a sinistris, id est in adversis, ut scilicet non deiiciatur. phil. Iv, 12: ubique et in omnibus, etc., scio abundare, etc.. consequenter hoc exponit per partes prosperorum et adversorum, dicens per gloriam, etc.. Ubi sciendum est, quod in rebus temporalibus prosperitas vel adversitas in tribus consistit: in superbia vitae, in concupiscentia carnis, in concupiscentia oculorum, iuxta illud i io. Ii, 16: omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, etc..

Et haec prosequitur ordine suo, quia primo dicit quomodo se habeant in adversis et prosperis, quae pertinent ad superbiam vitae, dicens per gloriam, etc.. Secundo quomodo se habeant in his quae pertinent ad concupiscentiam carnis, ibi quasi morientes, etc.. Tertio quomodo se habeant in his quae pertinent ad concupiscentiam oculorum, ibi sicut egentes, etc.. sunt autem duo, quae ad superbiam pertinent, scilicet sublimitas status et operum.

Et ideo dicit per gloriam, id est per statum excellentiae, quasi dicat: exhibeamus nos dei ministros, scilicet per dei gloriam, id est in prosperitate. Is. Xxiii, 9: dominus exercituum cogitavit, etc..

Et quod apostoli gloriosi appareant, patet act. Xiv, 10, quod paulus et barnabas credebantur esse dii.

Et ignobilitatem, quae est in sinistris, quasi dicat: nec in gloria elevemur, nec, si contemptibiles sumus, deiiciamur. I cor. I, 28: ignobilia huius mundi elegit deus, etc.. quantum ad famam operum dicit per infamiam et bonam famam. Ubi sciendum est, quod, sicut gregorius dicit, homo non debet ex se dare causam infamiae suae, sed potius debet procurare bonam famam, iuxta illud eccli. Xli, 15: curam habe de bono nomine, et hoc propter alios, quia oportet nos bonum testimonium habere ad eos, qui foris sunt, i tim. Iii, 7. Si vero contingat aliquem incurrere in infamiam iniuste, non debet esse ita pusillanimis, ut propter hoc derelinquat iustitiam. Si vero sit in bona fama apud infideles, non debet tamen superbire, sed debet inter utrumque medio modo incedere. consequenter exponit ista duo quae posuit.

Et primo quam infamiam habuerunt, et ostendit quod magnam, quia ut seductores, etc., quasi dicat: a quibusdam habemur ut seductores, a quibusdam vero habemur ut veraces. Nec mirum, quia etiam de christo alii dixerunt quia bonus est, alii vero quod non, sed seducit turbas, ut dicitur io. Vii, v. 12. Secundo ostendit quomodo fuerunt gloriosi et ignobiles, quia sicut ignoti et cogniti, id est approbati a bonis, et incogniti, id est despecti a malis. I cor. Iv, 13: tamquam purgamenta, etc.. consequenter prosequitur ea quae pertinent ad concupiscentiam carnis.

Et ponit tria quae concupiscit caro. Primo enim concupiscit longam vitam, et quantum ad hoc dicit quasi morientes, id est licet exponamur periculis mortis, infra xi, 23: in mortibus frequenter, etc., tamen ecce vivimus, virtute et fide.

Et ideo hab. Ii, 4: iustus ex fide vivit. Ps. Cxvii, 17: non moriar, sed vivam, etc.. secundo concupiscit incolumitatem et quietem.

Et quantum ad hoc dicit ut castigati et non mortificati, quasi dicat: licet diversis flagellis castigemur a domino, non tamen tradit nos morti. Ps. Xi: castigans castigavit me dominus, etc.. Ii tim. c. Iii, 12: omnes qui pie volunt, etc.. tertio concupiscit gaudium et iucunditatem, et quantum ad hoc dicit quasi tristes, semper autem gaudentes; quia licet in exterioribus, et quae ad carnem sunt, patiamur tristitiam et amaritudinem, interius tamen continuum gaudium habemus, quod crescit in nobis ex consolationibus spiritus sancti, et spe remunerationis aeternae. Iac. I, 2: omne gaudium existimate, etc.. Io. Xvi, 20: tristitia vestra vertetur in gaudium, etc.. consequenter prosequitur de his quae pertinent ad concupiscentiam oculorum.

Et circa hoc ponit duo, quorum unum est in comparatione ad alios; et secundum hoc, prosperum in divitiis est quod homo abundet, ita quod possit aliis ministrare de divitiis suis. Sinistrum autem in hoc est, quod homo sit ita pauper, quod oporteat eum ab aliis mendicare.

Et ideo dicit quod, in his temporalibus, sumus sicut egentes, id est ab aliis accipientes; sed tamen quantum ad spiritualia sumus multos locupletantes.

Et non dicit omnes, quia non sunt omnes locupletari parati. Prov. Xiii, 7: est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. secundum est in comparatione ad seipsos, et secundum hoc prosperum in divitiis est multa possidere, sinistrum autem, ut nihil penitus habeat.

Et quantum ad hoc dicit, quod in exterioribus sunt tamquam nihil habentes, scilicet in temporalibus, quia omnia dimiserunt propter christum. Matth. Xvi: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, etc.. Sed interius et in spiritualibus, omnia possidentes, scilicet per interiorem magnitudinem cordis.

Et hoc ideo est quia ipsi vivebant non sibi, sed christo, et ideo, omnia quae sunt christi, reputabant ut sua. Unde cum christo omnia sint subiecta, omnia possidebant, et omnia tendebant in eorum gloriam. Ios. I, 3: et omnem locum quem calcaverit pes vester, vobis tradam. nota autem circa praemissa, quod apostolus utitur in praemissis miro modo loquendi. Nam ipse quasi semper ponit unum contra unum, et temporale contra spirituale; sed tamen in temporalibus semper addit quamdam conditionem, puta: ut, sicut, quasi, tamquam, sed in opposito spirituali, nihil addit. Cuius ratio est quia temporalia, sive sint mala, sive bona, sive transmutabilia et apparentia, habent tamen similitudinem vel boni vel mali.

Et ideo dicit: ut seductores, et quasi ignoti, quia non erant in rei veritate sic, sed in opinione hominum, et si erant transitoria, erant bona aut mala. Bona autem spiritualia existentia sunt et vera, et ideo non addit eis conditionem aliquam.

089 CP6

25
(
2Co 6,11-18)

LECTIO 3: 2 Corintios 6,11-18

Postquam apostolus docuerat usum gratiae collatae quantum ad bonas operationes exteriores, hic consequenter instruit eos circa usum praedictum quantum ad interiorem devotionem, quae consistit in laetitia cordis, quae latitudinem cordis causat.

Et circa hoc tria facit. primo enim exhibet se eis in exemplum latitudinis; secundo ostendit, quod ab ipso non habent contrarium exemplum, nec possunt accipere, ibi non angustiamini in nobis, etc.; tertio exhortatur eos ad cordis latitudinem, ibi eamdem autem habentes, etc.. circa primum duo facit. primo ponit signum latitudinis cordis; secundo ponit ipsam latitudinem cordis quam habebat apostolus, ibi cor nostrum dilatatum est, etc.. signum autem latitudinis est os latum, quia os immediate adhaeret cordi. Unde quae per os exprimimus, sunt expressa signa conceptionum cordis. Matth. Xii, 34: ex abundantia cordis os loquitur.

Et hoc est quod dicit os nostrum patet ad vos. Os enim clausum est aliquando, tunc scilicet quando ea quae sunt in corde non patent exterius; sed apertum et patens est, quando ea quae in corde sunt, manifestantur. Iob iii, 1: post haec aperuit, etc.. Matth. V, 2: aperiens os suum, etc..

Et ne hoc videatur pertinere ad vitium vanitatis, quia manifestat se, subdit rationem, dicens ad vos, id est propter utilitatem vestram manifestamus vobis secreta cordis nostri. i cor. X, 33: non quaerens quod mihi utile sit, etc.. causa autem huius dilatationis procedit ex dilatatione et latitudine cordis.

Et ideo dicit cor nostrum dilatatum est, etc.. prov. Xxi, 4: exaltatio oculorum dilatatio est cordis. cor autem aliquando est strictum, tunc scilicet quando comprimitur et concluditur in modico, sicut cum quis non curat nisi de terrenis, et contemnit caelestia, non valens ea intellectu capere. Aliquando autem est latum, tunc scilicet quando quis magna appetit et desiderat, et talis erat apostolus, qui non reputans ea quae videntur, desiderabat caelestia.

Et ideo dicit cor nostrum dilatatum est, id est ampliatum ad magna appetenda. consequenter ostendit quod non habent ab apostolo contrarium exemplum, dicens non angustiamini, etc., quasi dicat: ex quo ostendimus vobis latitudinem cordis nostri, non habetis a nobis exemplum, nec causam unde angustiamini. Sed si hoc facitis, tunc quidem angustiamini, sed non in nobis, imo ex visceribus vestris, id est ex vobis. ubi sciendum est quod angustiari idem est quod includi in aliquo, unde non patet alius aditus evadendi. Isti autem erant seducti adeo a pseudo, quod non credebant posse salutem consequi, nisi in observantiis legalibus.

Et ideo efficiebantur servi, cum essent liberi secundum fidem christi. Unde angustiatio huius servitutis non proveniebat eis ab apostolo, sed ex visceribus eorum, id est ex duritia cordium ipsorum. Lc. Xxiii, 28: nolite flere, etc.. consequenter hortatur eos ad latitudinem cordis, dicens eamdem autem habentes, etc., quasi dicat: si aliquando decepti a pseudo angustiati estis, non omnino remaneatis in angustiatione, imo studeatis habere latum cor, sicut nos habemus, quia eamdem habebitis remunerationem quam nos habemus.

Et ideo dicit eamdem remunerationem habentes, scilicet sicut et nos. Supra i, v. 7: sicut estis socii passionum, etc.. tamquam filiis, non inimicis, dico vobis, vel tamquam filiis dei; quasi dicat: eamdem remunerationem habentes, quam filii dei, scilicet haeredes vitae aeternae. Rom. Viii, 17: si filii, et haeredes. Eamdem, inquam, habentes remunerationem, dilatamini et vos, id est habeatis cor magnum et liberum libertate spiritus, quae est in fide christi, et non coangustiamini in servitute observantiae legalis. consequenter cum dicit nolite iugum ducere, etc., docet eos usum collatae gratiae quantum ad infidelium vitationem.

Et circa hoc duo facit. primo ponitur apostoli exhortatio; secundo exhortationis ratio, ibi quae enim participatio, etc.; tertio rationem huius auctoritate confirmat, ibi vos enim estis templum dei, etc.. dicit ergo nolite iugum ducere, etc.. Ubi est sciendum quod iugum dicitur omne illud quod ligat plures ad aliquid faciendum. unde quia aliquando aliqui conveniunt ad faciendum aliquid boni quod est ex deo, et aliqui ad faciendum aliquid mali quod est ex diabolo, ideo dicitur iugum dei et iugum diaboli. Iugum quidem dei est ipsa charitas, quae ligat hominem ad serviendum deo. Matth. X: tollite iugum meum, etc.. Iugum vero diaboli est ipsa iniquitas, quae ligat ad malum et ad male faciendum. is. Ix, 4: iugum oneris eius. hoc ergo dicit nolite iugum ducere, id est nolite communicare in operibus infidelitatis, cum infidelibus.

Et hoc propter duo. Primo quia aliqui erant inter eos, qui reputabantur sapientiores, non abstinentes ab idolothitis, et ex hoc scandalizabant inferiores. Alii autem erant qui communicabant cum iudaeis in traditionibus seniorum. Unde apostolus hortatur eos, cum dicit nolite, etc., ut non communicent cum iudaeis in traditionibus legis, neque cum gentibus in cultu idolorum. Utrique enim infideles sunt. rationem autem huius assignat, dicens quae enim participatio, etc.. Quae sumitur ex distinctione duplici. Una distinctio est quantum ad causam, sed alia est quantum ad statum. Distinctio quantum ad causam duplex est, scilicet quantum ad causam habitualem, et quantum ad causam efficientem. causa autem habitualis est duplex: una quantum ad effectum, et hoc est quod dicit quae enim participatio iustitiae, etc.; quasi dicat: non debetis iugum ducere cum infidelibus, quia alius habitus est in vobis, alius in illis. In vobis quidem est habitus iustitiae, in illis vero est habitus iniquitatis. Maxima autem iustitia est reddere deo quod suum est, et hoc est colere ipsum. Unde cum vos colatis deum, est in vobis habitus iustitiae; summa autem iniquitas est auferre deo quod suum est, et dare diabolo. Is. I, 13: iniqui sunt coetus vestri. Ier. Xxiii, 28: quid paleis ad triticum? alia causa habitualis est quantum ad intellectum, et haec distinctio est, quia fideles sunt illuminati lumine fidei sed infideles sunt in tenebris errorum.

Et quantum ad hoc dicit aut quae societas lucis ad tenebras? quasi dicat: non est conveniens quod eis communicetis, quia non est aliqua societas conveniens, quia vos estis lux per scientiam fidei. eph. V, 8: eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino, etc.. Illi vero tenebrae sunt per ignorantiam. Prov. Iv, 19: via impiorum tenebrosa, etc.. Unde dominus a principio divisit lucem a tenebris, ut dicitur gen. c. I, 18. quantum vero ad causam efficientem dicit quae autem conventio christi ad belial? quasi dicat: vos estis servi christi, et membra eius, i cor. Xii, 27: vos estis corpus christi, illi autem sunt membra diaboli.

Et dicitur diabolus belial, absque iugo, quia noluit subiici iugo dei. Ier. Ii, 20: a saeculo fregisti, etc.. quod autem non possit esse conventio christi ad belial, patet ex verbis christi, io. Xiv, 30: venit princeps mundi huius, etc., et etiam ex verbis diaboli, matth. Viii, 29: quid nobis, et tibi, iesu, etc.. alia distinctio est quantum ad statum fidei, et hoc quantum ad duo, scilicet quantum ad statum fidei, et secundum hoc dicit aut quae pars est fidelis, etc.; quasi dicat: non eadem est pars utriusque, quia pars fidelis est ipse deus, quem habet praemium, et ut finem suae beatitudinis. Ps. Xv, 5: dominus pars haereditatis meae, etc.. Sed pars infidelis sunt bona terrena. Sap. Ii, 9: haec est sors nostra, etc.. Matth. Xxiv, 51: dividet eum, et partem, etc.. item quantum ad statum gratiae, et secundum hoc dicit quis autem consensus, etc., quasi dicat: non est aliqua convenientia templo dei et idolis. Unde vos estis templum dei per gratiam, i cor. Iii, 16: templum dei, etc.

Et vi, 19: nescitis quoniam membra vestra templum sunt, etc., non debetis ergo communicare cum infidelibus qui sunt templa idolorum. sed notandum quod dominus prohibet per ezechielem, quod in templo dei non colantur idola, ez. Xxvi. Multo ergo magis prohibentur homines, quorum animae sunt templum dei, ne violent illa per participationem idolorum. I cor. Iii, 17: si quis templum dei violaverit, etc.. consequenter cum dicit vos enim estis, etc., confirmat rationem propositam per auctoritatem.

Et circa hoc duo facit. primo enim confirmat quod induxit ratione admonitionis; secundo vero confirmat ipsam admonitionem, ibi propter quod exite, etc.. circa primum duo facit. primo resumit quod probare intendit; secundo vero inducit auctoritatem ad propositum, ibi sicut dicit dominus, etc.. dicit ergo: recte dico quod non est consensus templo dei cum idolis, id est non debetis cum eis participare, quia vos estis templum dei vivi, et non mortui, sicut idololatrae. ad hoc probandum adducit auctoritatem, probans hoc ipsum per usum templi. Usus enim templi est ut deus habitet in eo, nam templum est locus dei ad inhabitandum sibi consecratus. Ps. X, 5: dominus in templo sancto suo, etc.. Quae quidem auctoritas sumitur ex levit. Xxvi, 12, quae talis est: ponam tabernaculum meum in medio vestri, etc.. In qua auctoritate quatuor tangit, quantum ad hunc usum pertinet. primum, pertinet ad gratiam operationum quod est deum esse in aliquo per gratiam.

Et hoc est quod dicit inhabitabo in eis, scilicet in sanctis, per gratiam excolens eos. licet autem deus in omnibus rebus dicatur esse per praesentiam, potentiam et essentiam, non tamen dicitur in eis inhabitare, sed in solis sanctis per gratiam. Cuius ratio est quia deus est in omnibus rebus per suam actionem, inquantum coniungit se eis, ut dans esse et conservans in esse. In sanctis autem est per ipsorum sanctorum operationem, qua attingunt ad deum, et quodammodo comprehendunt ipsum, quae est diligere et cognoscere: nam diligens et cognoscens dicitur in se habere cognita et dilecta. secundum pertinet ad gratiam cooperantem, quo scilicet proficiunt sancti auxilio dei, et quantum ad hoc dicit inambulabo in eis, id est promovebo eos de virtute in virtutem. nam hic profectus sine gratia dei esse non potest. I cor. Xv, 10: gratia dei sum id quod sum: nam, sicut gratia operans facit nos esse aliquid in esse iustitiae, ita et gratia cooperans facit nos in ipso esse proficere. tertium pertinet ad dei beneficium, et hoc vel protectionis per providentiam, et hoc tangit, dicens ego ero illorum deus, id est providentia mea protegam eos. Ps. Cxliii, 15: beatus populus, cuius dominus, etc.. Vel beneficium remunerationis, ut sic dicatur ero illorum deus, id est dabo eis meipsum in mercedem. Gen. Xv, 1: ego ero merces tua, etc..

Et hebr. Xi, 16: non confunditur deus eorum vocari deus. quartum pertinet ad debitum cultum et servitium sanctorum, et quantum ad hoc dicit et ipsi erunt mihi in populum, id est me colent et mihi obedient, ut mei et non alterius. ps. Xciv, 7, ic, 3: nos autem populus eius, et oves, etc.. vel possunt ad praesentiam corporalem referri, et tunc exponitur sic: quoniam inhabitabo in illis per carnis assumptionem, io. I, 14: verbum caro factum est, etc.; et ambulabo inter illos, corporaliter cum eis conversando, bar. Iii, 38: post haec in terris visus est, etc.; et ero illorum deus per gloriam, deut. Iv, 7: non est alia natio tam grandis, etc.; et ipsi erunt mihi populus, id est per fidem me colent. consequenter cum dicit propter quod exite, etc., confirmat ipsam admonitionem per aliam auctoritatem.

Et circa hoc duo facit. primo confirmat admonitionem per auctoritatem; secundo ostendit praemium promissum servantibus monitionem, ibi ego recipiam vos, etc.. dicit ergo propter quod, id est quia estis templum dei, exite de medio eorum.

Et sumitur de is. Lii, 11: recedite, recedite inde, et pollutum nolite tangere. ubi tria dicit: exite, separamini, et immundum nolite tangere, quia tripliciter debemus nos habere ad infideles. primo ut exeamus ab eis, relinquendo peccata. zach. Ii, 6: o, o, fugite de terra aquilonis, etc.. Sed donatistae dicunt quod debemus corporaliter deserere malam societatem, quod non est verum. Unde quod apostolus dicit, intelligendum est de separatione spirituali.

Et ideo sic exponit: exite, spiritualiter, non sequendo vitam eorum. Cant. Ii, 2: sicut lilium inter spinas, etc..

Et hoc ideo, ut vitemus ipsas peccatorum occasiones ab eis datas.

Et ideo dicit separamini, id est longe ab eorum consensu sitis. Matth. X, 35: veni enim separare, etc.. Num. Xvi, 26: recedite a tabernaculis hominum impiorum, etc.. Tertio ut arguamus eos cum male agunt.

Et ideo dicit immundum ne tetigeritis, scilicet consentientes eis in malis. Rom. I, 32: non solum qui faciunt ea, sed et qui consentiunt, etc.. Eph. V, 11: nolite communicare operibus infructuosis.

Et hoc, quia qui tangit picem, etc., eccli. Xiii, 1. praemium autem repromissum servantibus monitionem, est duplex, scilicet divina familiaritas et divina adoptio. Divina familiaritas, quia ego recipiam vos, quasi dicat: secure exeatis, quia ego recipiam vos in meos. Ps. Xxvi, 10: quoniam pater meus et mater mea, etc.. Ps. Lxiv, 5: beatus quem elegisti, etc.. Is. Xlii, 1: ecce servus meus, etc.. Sed divina adoptio, quia adoptat nos in filios, quia dicit et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios, rom. Viii, v. 15: non accepistis, etc..

Et dicit filios quantum ad perfectos, et filias quantum ad imperfectos, et hoc sumitur ex ii reg. Vii, v. 14, ubi dicitur de salomone: ego ero ei in patrem, etc..

089

CAPUT 7

26
(
2Co 7,1-3)

LECTIO 1: 2 Corintios 7,1-3

Monuit apostolus corinthios qualiter se in futuro debeant habere, hic commendat eos de bonis praeteritis. Sed ut fiat quaedam continuatio praeteritorum ad futura, primo concludit admonitionem; secundo vero commendat eos, ibi multa mihi fiducia, etc.. circa primum tria facit. primo ponit admonitionem; secundo inducit exemplum sui ipsius ad admonitionem servandam, ibi capite nos, etc.;

Tertio ponit admonentis intentionem, ibi non ad condemnationem vestram, etc.. circa primum tria facit. Primo ponit motivum ad observantiam admonitionis, et hoc est promissio eis facta.

Et ideo dicit has igitur habentes promissiones charissimi, scilicet quod deus habitet in nobis, et recipiat nos, etc.. secundo ponit admonitionem, cum dicit: mundemus, etc..

Et hoc ideo, quia promissiones istae non dantur nisi mundis, et ideo mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, id est carnalium et spiritualium vitiorum. Is. Lii, 11: mundamini, qui fertis vasa domini, etc.. ubi sciendum est, quod omne peccatum quod consummatur in delectatione carnis est carnale; illud vero quod consummatur in delectatione spiritus, est spirituale.

Et inde est quod peccata carnalia, si considerentur quantum ad sui consummationem, sunt duo tantum, scilicet gula et luxuria, caetera vero peccata sunt spiritualia. Si vero considerentur quantum ad sui originem, sic omnia peccata possunt dici carnalia, quia omnia ex conceptione carnis originem habent, et hoc modo loquitur ad gal. V, 19: manifesta sunt autem opera carnis, etc..

Tertio ponit modum implendi admonitionem, ibi perficientes, etc.. posset enim aliquis dicere: numquid non sumus mundati in baptismo? et ideo addit perficientes sanctificationem, id est perficimus emundationem inchoatam in baptismo. sanctus enim idem est quod mundus. Lev. Xi, 44 et xix, 2: sancti estote, quoniam ego sanctus sum, etc.. perficiamus, inquam, quia philosophi conati sunt perficere et non potuerunt, quia non potuerunt omnia peccata vitare: quantumcumque enim aliqua peccata vitarent et exercerent actus virtutum, adhuc tamen remanebat in eis peccatum infidelitatis.

Et ideo in vero cultu dei solum perficitur emundatio, et hoc est quod dicit in timore, id est, in cultu, dei. Eccli. Xxv, 14: timor domini, etc.. sed contra col. Iii, 14: super omnia charitatem habentes, quae est vinculum perfectionis. non igitur perficitur sanctificatio in timore dei, sed in charitate dei. respondeo. Dicendum est quod hic loquitur de timore filiali, qui est charitatis effectus, et non de servili, qui contrariatur charitati. dicit autem in timore, ut doceat nos habere affectum ad deum cum quadam reverentia et sollicitudine. Amor enim causat securitatem, quae quandoque negligentiam parit, sed, qui timet, semper est sollicitus. consequenter cum dicit capite nos, etc., in exemplum se praebet, quasi diceret: accipite nos in exemplum. I cor. Xi, v. 1: imitatores mei estote, etc.. Ego enim mihi cavi ab immunditia per sanctificationem, quia neminem laesi. ubi notandum quod tripliciter potest aliquis laedere proximum, et nullo istorum modorum laesit aliquem. Primo in persona, et quantum ad hoc dicit neminem laesimus, scilicet in persona, sicut faciunt mali domini, mich. Iii, 2: violenter tollitis pellem eorum, etc.. Secundo quantum ad famam, inducendo eos, vel exemplo vel persuasionibus, ad malum, et quantum ad hoc dicit neminem corrupimus. I cor. Xv, 33: corrumpunt bonos mores. Tertio quantum ad subtractionem bonorum, et quantum ad hoc dicit neminem circumvenimus, id est in bonis fraudavimus. i thess. Iv, 6: ne quis circumveniat, etc.. consequenter cum dicit non ad condemnationem vestram, etc., aperit suam intentionem, quasi dicat: non dico hoc condemnando vos, sed ut emendemini. Mala enim praeterita propter duo consueverunt commemorari. Aliquando ad condemnationem, et hoc quando non est ultra spes correctionis; aliquando autem ad emendationem, ut scilicet corrigantur, et hoc modo loquitur hic non ad condemnationem vestram, etc.. i cor. Vii, 35: haec ad utilitatem vestram dico, etc..

Et ratio huius est, quia gaudeo de bono vestro, praediximus enim quod vos estis, etc.. supra iii, 2: epistola nostra vos estis scripta in cordibus nostris. Phil. I, 7: eo quod habeam vos, etc.. estis, inquam, in cordibus nostris, scilicet ad commoriendum et ad convivendum. quod potest intelligi de morte culpae, et de morte naturali. De morte culpae, ut non intelligatur quod nos simus parati ad commoriendum vobiscum, id est quando vos peccatis, nos volumus peccare, sed quod mortem culpae vestram eo dolore accipimus quo nostram. ii cor. Xi, 29: quis infirmatur, et ego non infirmor? i cor. Xv, 31: quotidie morior, etc..

Et ad convivendum, quia ita gaudeo de bona vita vestra in gratia, sicut et de nostra. De morte vero naturali, ut intelligatur ad commoriendum, id est paratus sum mori pro vobis, infra xii, 15: libentius impendar, et superimpendar, etc., et ad convivendum, id est ut desiderem vos esse socios in vita aeterna, ii tim. Ii, 11: si commortui sumus, et convivemus.

089 CP7

27
(
2Co 7,4-9)

LECTIO 2: 2 Corintios 7,4-9

Apostolus posuit supra admonitionem ex praemissis conclusam, hic subdit suam commendationem.

Et circa hoc duo facit. primo ponit eorum commendationem; secundo ipsam exponit, ibi nam et cum venissem, etc.. commendationem autem ipsorum ponit ostendendo affectum suum, qui consurgit ex bonis operibus quae corinthii faciebant. consuevit enim quadruplex affectus in cordibus diligentium consurgere ex bonis quae dilecti operantur, et hos quatuor se apostolus concepisse de eis ostendit.

Et primo affectum fiduciae. Unde dicit multa mihi fiducia est apud vos, inquantum scilicet confido, quod qui bene coepistis, semper proficietis in melius. Unde ex bonis auditis de vobis, spero maiora in futurum. Phil. I, 6: confido de vobis, quod qui coepit in vobis opus bonum, etc.. Hebr. Vi, 9: confidimus de vobis, charissimi, etc..

Et haec fiducia bona est et salubris. Hebr. X, 35: nolite amittere fiduciam, etc.. secundo ex hoc concipit affectum gloriationis. Ex quo enim quis bona amici sicut sua diligit, consequens est ut de bonis amici, sicut de propriis, glorietur.

Et hoc specialiter, quoniam ipse est causa illorum bonorum, sicut magister est causa doctrinae discipuli.

Et ideo dicit multa mihi gloriatio pro vobis est, etc.. Prov. X, 1: gloria patris filius sapiens. tertio ex praedictis concipit affectum consolationis, quando is qui laetatur et gloriatur de bonis suis vel amici, habet remedium contra tristitias. consolatio enim est remedium contra tristitias. naturale autem est quod semper delectatio et gaudium, tristitiae opponitur.

Et, secundum philosophum, omnis delectatio debilitat, vel totaliter tollit tristitiam. Si delectatio sit contraria tristitiae, totaliter absorbet tristitiam; si autem non sit contraria, debilitat et diminuit eam.

Et inde est quod quando quis est in tristitia, quandocumque nuntiantur sibi aliqua laeta, diminuitur tristitia.

Et ideo, quia audit laeta de corinthiis, dicit repletus sum consolatione, audita scilicet correctione vestra. Supra i, 5 s.: sicut abundant christi passiones, etc.. Phil. Ii, 2: si qua consolatio, etc.. Implete gaudium meum, etc.. quarto, consurgit ex praedictis affectus exsuperantis gaudii. licet enim ex aliquibus delectationibus diminuatur tristitia, non tamen totaliter tollitur, nisi gaudium sit magnum. Quamvis autem apostolus multas tribulationes sustineret, quia tamen multum gaudebat de bonis corinthiorum, ideo non solum non absorbebatur tristitia totaliter, sed etiam superabundabat gaudio.

Et ideo dicit superabundo gaudio in omni tribulatione nostra, id est gaudium meum superat omnem tribulationem, quae erat in animo meo. I thess. Ii, 19: quae est enim spes nostra, aut gaudium, etc.. Rom. c. Xii, 12: in tribulatione patientes. consequenter cum dicit nam cum venissem, etc., exponit suam commendationem. duo autem dixerat, scilicet se accepisse gaudium, et habuisse tribulationem. primo ergo manifestat suam tribulationem; secundo vero suam consolationem, ibi sed qui consolatur, etc.. tribulationem autem aggravat ex duobus, scilicet ex subtractione remedii, et ex tribulationis multiplicitate. ex subtractione remedii, cum dicit nam et cum venissem, etc.. Quasi dicat: vere tribulationem habeo, quia in nullo consolor, nam cum venissem macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra. Hic facit mentionem de persecutione quam passus est in macedonia, quando liberavit ancillam pythonissam, ut legitur act. Xvi, 18-24. dicit autem nullam requiem habuit caro nostra, et non dicit spiritus noster, quia sancti semper habent pacem spiritus, cum etiam in adversis, anima quae in corpore patitur, spe futuri praemii quiescat, quamquam multa sustineat affectui carnis contraria. ex multiplicitate vero tribulationum aggravat, cum dicit omnem tribulationem passi sumus, id est omne genus tribulationis secundum corpus, et secundum animam. supra iv, 8: in omnibus tribulationem patimur, etc.. Io. Xvi, 33: in mundo pressuram, etc..

Et quod omnem tribulationem passus fuerit exponit consequenter, cum dicit foris pugnae, intus timores. Foris, id est extra meipsum, pugnae persecutionum, sed tamen intus, id est in corde, est timor de malo, timens persecutionem in futuro. Deut. c. Xxxii, 25: foris vastabit eos gladius, etc.. sed contra prov. Xxviii, 1: iustus quasi leo confidens absque terrore erit. Respondeo. est sine timore quantum ad spiritum, non tamen quantum ad carnem. vel foris, id est extra ecclesiam, pugnae illatae ab infidelibus, sed intus timores, ne scilicet illi qui intra ecclesiam sunt, excidant a fide propter persecutores. Vel foris, id est in manifesto, pugnae, quibus impugnantur a manifestis inimicis; intus timores, qui iniiciuntur nobis ab illis, qui dicunt se amicos, et non sunt: quia, ut dicit boetius de consolatione, nulla pestis efficacior ad nocendum, quam familiaris inimicus. Matth. X, 36: inimici hominis domestici eius. consequenter, cum dicit sed qui consolatur, etc., ponit materiam suae consolationis, quam extollit ex duobus, scilicet grata praesentia titi, et ex consolatione titi, ibi non solum autem, etc.. dicit ergo: licet hic graviter afflicti fuerimus, sed qui, scilicet deus, consolatur humiles, consolatus est, etc., cuius praesentia, utpote mihi gratissima, est et in adiutorium. supra: qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. dicit autem, qui consolatur humiles, quia superbos non consolatur, sed eis resistit, ut dicitur iac. Iv, 6 et i petr. V, 5. Consolatur autem humiles, dando eis gratiam, quae est consolatio spiritus sancti. Is. Lxi, 2: ut consolarer omnes lugentes, etc.. non solum autem, etc.. Hic ponitur alia materia consolationis apostoli, scilicet consolatio titi.

Et materia huius consolationis est duplex. Prima emendatio corinthiorum, quam habuerunt in praesentia titi; secunda est devotio corinthiorum, quam ostenderunt ad titum, ibi in consolatione autem vestra, etc.. circa primum duo facit. primo ponit consolationem de poenitentia corinthiorum; secundo exponit quaedam quae dixit, ibi contristati enim estis, etc.. circa primum tria facit. primo ponit consolationem titi; secundo materiam consolationis, ibi referens nobis, etc.; tertio effectum consolationis in mente apostoli, ibi ita ut magis gauderem, etc.. dicit ergo: non solum consolatur nos deus in adventu titi, sed etiam in consolatione qua ipse titus consolatus est de vobis et in vobis.

Et huius consolationis materia est, quia ipse titus consolatus est, referens nobis vestrum desiderium, etc.. ubi tria ponit laudabilia propter tria reprehensibilia quae fuerunt in eis. Fuerunt enim pigri ad bonum, et contra hoc dicit referens nobis vestrum desiderium, de proficiendo in melius. item erant proni ad malum, et contra hoc dicit vestrum fletum, scilicet de peccatis commissis. ier. Vi, 26: luctum unigeniti fac, etc.. item erant faciles deceptioni pseudorum, et contra hoc dicit vestram aemulationem, contra pseudos habitam pro amore mei. nam ante aemulabamini contra me pro eis. consequenter, cum dicit ita ut magis, etc., ponit affectum conceptum ex consolatione titi, qui quidem affectus est gaudium. Unde circa hoc tria facit. Primo ponit conceptum gaudium; secundo ostendit suae aestimationis imitationem; tertio subdit rationem gaudii. dicit ergo: intantum gavisus sum de his quae titus retulit mihi, ita ut magis gauderem de hoc, quam de tribulatione mea doluerim. nam spiritualia praeferenda sunt temporalibus. vel, ut magis gauderem de hoc quod contristavi vos, quam doluerim olim. Peccaverant enim faciendo fornicationem, et apostolus increpaverat eos, ut patet in prima epistola. tunc autem incertus erat apostolus, quem eventum deberet habere illa tristitia, bonum scilicet an malum; et ideo dubitans poenituit. sed videns postmodum quod bonum inde provenerat, gaudebat, ideo dicit quoniam etsi contristavi vos, increpando in prima epistola, non me poenitet modo, quia correcti estis, etsi olim poeniteret, quando scilicet eram incertus, utrum tristitia induceret vos ad correctionem vel desperationem, videns quod epistola illa, etsi ad horam vos contristavit, nunc gaudeo, quia estis conversi.

Et rationem gaudii assignat, quia non gaudeo de hoc, quia contristati estis, sed de effectu, scilicet de correctione, quia scilicet contristati estis non ad desperationem, sed ad poenitentiam, sicut medicus non gaudet de amaritudine medicinae sed de effectu, scilicet de sanitate. Supra vi, 10: quasi tristes, semper autem gaudentes.

089 CP7


Aquinatis - ad 2 Corinthios 24