Aquinatis - ad 2 Corinthios 33

33
(
2Co 9,1-7)

LECTIO 1: 2 Corintios 9,1-7

Supra apostolus induxit corinthios ad dandum eleemosynas sanctis qui sunt in ierusalem, hic vero inducit eos quantum ad modum dandi, ut scilicet hilariter et abundanter dent. Unde ad hoc quod bene darent, misit tam solemnes nuntios. circa hoc autem duo facit. primo excludit opinatam causam de missione nuntiorum; secundo vero astruit veram, ibi misimus autem fratres, etc.. circa primum tria facit. primo excludit suspicionem; secundo ad hoc causam assignat, ibi scio enim promptum, etc.; tertio causam probat, ibi pro quo de vobis, etc.. quantum ad primum, quia posset aliquis dicere apostolo: tu mones nos quod bene recipiamus nuntios quos mittis, sed quare non potius mones quod bene largiamur eleemosynas? et ideo hoc removens dicit: non est necessarium quod hoc moneam, nam, id est quia, de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est, id est superfluum est, mihi scribere vobis.

Et huius causa est, quia scio promptum animum vestrum, ad subveniendum eis. Ps. Cvii, 2: paratum cor meum, deus, etc.. quod autem sit promptus animus vester, probo ex duobus. Primo ex gloriatione nostra de vobis. Nam nisi scirem vos esse promptos ad hoc, non fuissem gloriatus de vobis apud alios.

Et ideo dicit pro quo, scilicet promptitudine animi vestri. Supra i, 12: gloria nostra, etc..

Et supra vii, 4: multa mihi fiducia, etc.. Glorior apud macedones, de hoc scilicet quoniam et achaia, in qua corinthus metropolis est, parata est ab anno praeterito, ad largiendum. secundo ex effectu, quia vos provocastis exemplo vestro multos ad hoc.

Et ideo dicit et vestra aemulatio, id est amor et studium imitandi vos, provocavit plurimos, quia enim audierunt vos bene correctos proficere, provocantur plurimi, scilicet ad proficiendum. prov. Xxvii, 17: ferrum ferro acuitur, etc.. gal. Iv, 18: bonum autem aemulamini, etc.. i cor. Xii, 31: aemulamini charismata, etc.. consequenter cum dicit misimus autem fratres, etc., ponit veram causam quare miserit tam solemnes nuntios.

Et primo ponit in generali; secundo in speciali, ibi ut quemadmodum dixi, etc.. circa primum duo facit. Primo assignat veram causam, dicens: causa autem quare istos misi, est non quod credam vos nolle subvenire pauperibus, sed ut ne quod gloriamur de vobis, id est ne gloria nostra, quam habemus de vobis, evacuetur, si scilicet deficeretis. I cor. Ix, 15: bonum est mihi mori, etc.. Evacuetur, inquam, in hac parte, quia bene constat mihi quod in aliis virtutibus et bonis non evacuabitis gloriam meam. secundo cum dicit ut quemadmodum, etc., hortatur eos ad debitum modum dandi.

Et primo hortatur, ut dent prompte; secundo ut dent abundanter, ibi necessarium ergo, etc.; tertio ut dent hilariter ibi unusquisque prout destinavit, etc.. circa primum duo facit. Primo ponit modum dandi; secundo rationem assignat, ibi ne cum venero, etc.. modus dandi est ut scilicet prompte detur.

Et ideo dicit: ideo misi ministros, ut sitis parati ad dandum, quemadmodum dixi, scilicet exemplo macedonum. Matth. Xxv, 10: quae paratae erant, etc.. Prov. Iii, 28: ne dicas amico tuo: vade, et revertere, et cras dabo tibi, etc.. ratio autem huius est ne cum venerint mecum, scilicet ad vos, macedones, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos, quasi dicat: vobis erit confusio si promisistis, et non solvistis. Sed esto quod sustineatis, et non curetis de confusione vestra, ad minus caveatis erubescentiae nostrae, qui dicimus vos esse paratos. consequenter cum dicit necessarium ergo, etc., hortatur eos quod dent abundanter.

Et circa hoc duo facit. primo ponit admonitionem; secundo admonitionis rationem assignat, ibi hoc autem dico, etc.. dicit ergo: ne ergo evacuetur gloria nostra, et vos non erubescatis, necessarium existimavi rogare fratres, scilicet lucam. titum et apollo, ut perveniant ad vos, et praeparent repromissam benedictionem hanc, scilicet eleemosynam, quae dicitur benedictio, quia est causa aeternae benedictionis. Nam per actionem dandi, homo benedicitur a deo, ps. Xxiii, 5: hic accipiet benedictionem a domino, etc., et ab hominibus, eccli. Xxxi, 28: splendidum in panibus, etc.. Prov. Xxii, 9: qui pronus est ad misericordiam, etc..

Et dicit hanc benedictionem paratam esse quasi benedictionem, id est abundanter, et non quasi avaritiam, id est parce. ratio autem quare debeant abundanter dare, est quia ego dico, quod qui parce seminat, id est qui parum dat in mundo isto, parce et metet, id est parum recipiet in alio saeculo.

Et dicit seminat, quia semina nostra sunt quidquid boni fecerimus.

Et iterum, quia si parum seminatur, non multum colligetur. Gal. Vi, 8: quae seminaverit homo, haec et metet. Sed multiplicata, et qui seminat in benedictionibus, id est abundanter, metet et de benedictionibus, scilicet dei largam retributionem. sed numquid non metent omnes abundanter? dicendum est sic, quantum ad quantitatem praemii, quia omnes affluent, et nullus ibi parce metet. Sed dicit abundanter, quasi ad proportionem et bene seminantium. I cor. c. Xv, 41: stella a stella differt. Abundanter omnes quantum ad praemium substantiale, sed parce in comparatione ad praemium accidentale, in quo est sanctorum differentia. supra viii, 15: qui multum, non abundavit, et qui modicum, non minoravit. Quia aliquando aliquis parce dat, et cum magna charitate, et abundanter metet. consequenter cum dicit unusquisque enim, etc. Hortatur eos, ut dent hilariter et gaudenter.

Et circa hoc duo facit. primo enim monet eos ad gaudenter dandum; secundo rationem assignat, ibi hilarem enim datorem, etc.. dicit ergo: dico quod paretis illud quod vultis dare quasi benedictionem, id est abundanter, et dignum benedictione, non quasi avaritiam, id est non parce.

Et hoc dicit, quia illud quod sponte fit, non potest avare fieri.

Et ideo subdit unusquisque enim, etc., quasi non avare, quia unusquisque, scilicet vestrum, det eleemosynas prout destinavit, id est praedeliberavit, in corde suo, scilicet secum conferens, non ex tristitia, etc.. Quasi dicat unusquisque voluntarie det, non coacte. ponit autem duo opposita voluntario, scilicet tristitiam et necessitatem. Voluntarium enim tollitur per violentum. Est autem duplex violentum, scilicet simplex et mixtum. simplex quando absolute quis cogitur ad aliquid contra voluntatem suam faciendum. Ad removendum ergo illud violentum, dicit non ex necessitate, quod fieret si darent coacti mandato apostoli. Quasi dicat: non cogat vos ad dandum mandatum nostrum, sed moveat vos ad hoc prompta voluntas vestra. Ex. c. Xxxv, 5: omnis voluntarius, etc.. violentum mixtum est quando quis non absolute cogitur ad faciendum aliquid contra voluntatem suam, sed secundum quid, scilicet quod nisi faciat incurrit maius damnum, sicut si non proiiciantur merces in mari, navis submergitur.

Et ideo aliquo modo fit sponte et aliquo modo violenter inquantum scilicet coguntur timore maioris damni. Ut ergo hoc removeat, dicit non ex tristitia, id est non ita quod sit violentum mixtum. Quasi dicat: non ex timore confusionis, ne scilicet erubescatis, sed ex gaudio quod concepistis propter amorem quem habetis ad sanctos. Ps. Liii, 8: voluntarie sacrificabo tibi, etc.. consequenter cum dicit hilarem enim datorem, etc., rationem assignat, et est talis: omnis remunerator remunerat ea quae sunt remuneratione digna. Haec autem sunt solum actus virtutum. In actibus autem virtutum duo sunt, scilicet species actus et modus agendi qui est ex parte agentis. Unde, nisi in actu virtutis utrumque istorum concurrat, non dicitur actus ille simpliciter virtuosus, sicut non dicitur perfecte iustus, secundum virtutem, qui operatur opera iustitiae, nisi delectabiliter et cum gaudio operetur.

Et licet apud homines, qui non vident nisi ea quae patent, sufficiat quod quis operetur actum virtutis secundum ipsam speciem actus, puta actum iustitiae, tamen apud deum, qui intuetur cor, non sufficit quod solum operetur actum virtutis secundum speciem, nisi etiam secundum debitum modum operetur, scilicet delectabiliter et cum gaudio.

Et ideo non datorem tantum, sed hilarem datorem diligit deus, id est approbat et remunerat, et non tristem, et remurmurantem. ps. Ic, 2: servite domino in laetitia. Eccli. c. Xxxv, 11: in omni dato hilarem, etc.. Rom. c. Xii, 8: qui miseretur in hilaritate, etc..

089 CP9

34
(
2Co 9,8-15)

LECTIO 2: 2 Corintios 9,8-15

Hic rationem trium modorum assignat.

Et circa hoc duo facit. primo assignat rationem sumptam ex parte ipsorum; secundo rationem sumptam ex parte dei, ibi ut in omnibus locupletati, etc.. circa primum duo facit. primo ponit rationem; secundo ipsam confirmat, ibi sicut scriptum est, etc.. ratio est talis: quicumque dat aliquid quod multiplicatur sibi, debet prompte, abundanter et hilariter dare, sicut videmus quod homines abundanter et prompte et cum gaudio seminant semen, quia multiplicatum illud recolligunt. Cum ergo eleemosynae multiplicentur dantibus, debetis illas prompte, gaudenter et abundanter facere.

Et quod multiplicentur patet, quia deus potens est omnem gratiam, etc., quasi dicat: non timeatis dare ne, indigentia gravati, poeniteat aliquando vos dedisse, quia potens est deus facere abundare omnem gratiam spiritus sancti, qua scilicet semper gaudeatis de bono opere quod fecistis.

Et ideo dicit abundetis in omne opus bonum, id est abundantem affectum habeatis ad dandum eleemosynam, sicut habetis ad alia opera virtutum.

Et tamen habeatis plenam sufficientiam bonorum exteriorum; et ideo dicit semper omnem sufficientiam habentes, id est vos reputantes habere. Iac. I, 5: qui dat omnibus affluenter, et i tim. Vi, 8: habentes alimenta, etc.. de ista sufficientia dicitur infra xii, 9: sufficit tibi gratia mea, etc.. De multiplicatione vero dicitur is. Xxx, 23: dabitur pluvia semini tuo; matth. Xix, 29: omnis qui reliquerit, etc., centuplum accipiet, etc.. consequenter cum dicit sicut scriptum est, etc., probat positam rationem dupliciter, scilicet auctoritate et experimento, ibi qui autem administrat, etc.. probat autem auctoritate, dicens: recte debet vos movere praedicta ratio, quia, sicut scriptum est, etc.. sed glossa in alio sensu adducit hanc auctoritatem, quam sit intentio apostoli. Nam glossa sic adducit: dico quod abundetis in omne opus bonum, scilicet largitione eleemosynarum, quia scriptum est dispersit, dedit pauperibus. Sed apostolus videtur hoc velle referre ad illud quod dicit abundare facere omnem gratiam, et hoc quia ille qui dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. Eccli. c. Xii, 2: bene fac iusto, et invenies retributionem, etc.. in auctoritate autem proposita notatur quibus sit dandum, quia pauperibus id est indigentibus, etc.. Lc. Xiv, 12: cum facis prandium, etc.. Quomodo dandum, quia dispersit, quia non totum uni, sed divisim multis. I cor. c. Xii, 3: si distribuero, etc.. Is. Lviii, 7: frange esurienti panem, etc.. iustitia eius, id est virtus iustitiae, manet in aeternum, quia ex quo dat, augetur voluntas ad dandum. Vel iustitia eius, id est merces iustitiae eius, manet in aeternum. Prov. c. Xi, 18: seminanti iustitiam merces fidelis, etc.. experimento autem confirmat rationem praedictam, dicens qui autem administrat, etc.. Quasi dicat: experti estis, quia hoc ipsum quod datis in eleemosynas, habetis a deo.

Et ideo debetis libenter dare amore dei. I par. Ultimo: tua sunt omnia quae de manu, etc..

Et insinuat tria circa hoc. Primum est quod aliquis posset dicere: si nos damus modo quod habemus, deficient nobis necessaria ad quotidianum victum.

Et hoc removet, quia non solum semen ministrat seminanti, sed panem, id est necessaria vitae, praestabit ad manducandum, ps. Cxxxv, 25: qui dat escam omni carni. secundum est, quia posses dicere quod si multum daremus, deficient nobis quae habemus ad dandum iterum.

Et hoc apostolus removet dicens, quod non deficiet, sed multiplicabit semen vestrum, unde scilicet plures eleemosynas facitis. tertium est, quia posset aliquis dicere, quod si modo damus, deficiet nobis voluntas ad dandum, et poenitebit nos dedisse, et sic totum amittemus.

Et hoc removet, dicens et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae, id est intantum augebit facultatem et voluntatem dandi eleemosynas, ex quibus procedit iustitia vestra, quod semper parati et prompti eritis ad dandum eleemosynas, et quod fruges maximae erunt in comparatione ad parvum semen. Prov. Iii, 9: de primitiis frugum tuarum da pauperibus. Lev. Xxv, 21: dabo benedictionem, etc.. I tim. Iv, 8: pietas ad omnia valet. deinde cum dicit ut in omnibus locupletati, etc., assignat rationem, quare prompte, abundanter et hilariter dare debeant, ex parte ipsorum dantium; hic assignat rationem ex parte ipsius dei pro quo dare debent.

Et primo assignat rationem; secundo manifestat eam, ibi quoniam ministerium huius officii, etc.. in ratione autem assignanda tria considerantur, quorum primum est ipsorum locupletatio, quod respondet praemissis. Dixerat enim supra: multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae et hoc primo resumit, dicens et ut in omnibus locupletati, id est tam in corporalibus, quam in spiritualibus bonis. I cor. I, 5: divites facti estis, etc.. sed ne aliquis crederet, quod finis ponendus sit in abundantia divitiarum temporalium, aut quod divitias spirituales aliquis otiose absque usu possidere deberet, refert hoc primum ad aliud secundum, dicens abundetis in omnem, id est perfectam, simplicitatem, id est largitatem simplici animo factam, ut largitio procedat ex divitiis temporalibus, simplicitas autem ex spiritualibus. Prov. Xi, 3: simplicitas iustorum, etc.. sed et hoc ipsum ad alium finem referendum est, scilicet ad deum.

Et ideo tertio subdit quae, scilicet largitio simplex, operatur per nos, id est mediantibus nobis, gratiarum actionem deo, i thess. V, 18: in omnibus gratias agite, etc.. deinde cum dicit quoniam ministerium, etc., manifestat rationem supra positam, scilicet quomodo eorum largitio operetur gratiarum actionem deo.

Et primo hoc ostendit; secundo ponit gratiarum actionis materiam, ibi glorificantes deum, etc.; tertio ipse prorumpit in gratiarum actionem, ibi gratias deo, etc.. dicit ergo: dico quod largitio vestra operatur gratiarum actiones deo, quia ministerium huius officii vestri, quo subvenitis sanctis, multa bona habet, quia non solum supplet ea quae desunt sanctis, quantum ad temporalia. Supra viii, 14: vestra abundantia illorum inopiam suppleat, etc.. non solum ergo hoc bonum sequitur inde, sed etiam quod ipsi orant pro vobis, et agunt gratias deo, probantes et approbantes ministrationem vestram.

Et hoc est quod dicit sed etiam abundat, id est excrescit, in actione gratiarum, quae fit per multos, non solum perfectos, sed per alios fideles pauperes, qui inde agunt gratias deo in domino, qui eos ad hoc movet, videntes et probantes ministerium vestrum. Supra i, 11: ut ex multarum personis facierum, etc.. huius quidem gratiarum actionis materia est propter tria. primo propter eorum fidem quam acceperunt, et ideo dicit: dico quod abundat in gratiarum actione, glorificantes, scilicet fideles, deum in obedientia confessionis vestrae, id est de confessione fidei vestrae, quam confitemini et creditis in christum. Matth. V, v. 16: sic luceat lux vestra, etc.. Prov. Xxi, v. 28: vir obediens loquetur victorias. secundo propter eorum largitionem.

Et ideo dicit glorificantes et in simplicitate communicationis vestrae, id est pro largitione vestra, in illos, scilicet sanctos pauperes, et in omnes, scilicet fideles qui indigent, simplici et puro animo facta. Gal. Vi, 6: communicet is qui catechizatur verbo ei qui se catechizat, etc., et iterum operemur bonum ad omnes, etc.. tertio propter hoc quod ipsi viri sancti habent a deo, ut pro eis agant gratias deo.

Et ideo dicit: glorificantes etiam deum in ipsorum obsecratione pro vobis; id est glorificant deum de hoc quod ipsi viri sancti obsecrant pro nobis. Ipsorum, dico, desiderantium vos videre in aeterna beatitudine, et hoc propter eminentem gratiam dei in vobis. ex his ergo apostolus prorumpit in gratiarum actionem deo, dicens gratias, etc.. Id est quia tot bona inde proveniunt de ministerio vestro, ego ago gratias deo, etc., scilicet charitatis, quae maxime videtur vigere in vobis, qui subvenitis etiam illis qui sic agunt gratias deo et orant pro vobis.

Et hoc donum est inenarrabile, quia non potest dici, quantum utile sit, quia oculus non vidit, nec auris audivit, etc..

089

CAPUT 10

35
(
2Co 10,1-6)

LECTIO 1: 2 Corintios 10,1-6

Postquam tractavit de bonis ministris christi et fidei, consequenter apostolus invehitur contra falsos ministros et pseudo-prophetas.

Et primo invehitur contra eos; secundo vero contra illos, qui, decepti ab eis, adhaerebant eis, in xiii cap., ibi ecce tertio, etc.. circa primum duo facit. primo excusat se de eis quae imponuntur sibi per rationem; secundo vero per facti evidentiam, ibi quae autem secundum faciem sunt, etc.. circa primum duo facit. primo recusat se excusare per experimentum, cum tamen posset; secundo vero excusat per rationem, ibi qui arbitrantur, etc.. circa primum tria facit. primo praemittit obsecrationem; secundo interponit illud quod imponitur sibi a pseudo, ibi qui in facie quidem, etc.; tertio recusat experimentum, ibi rogo autem. dicit ergo ipse autem ego paulus, qui vos et alios ad eleemosynas exhortor; ego, inquam, ipse, obsecro vos per mansuetudinem et modestiam christi. De mansuetudine christi habetur matth. Xi, 29: discite a me, quia mitis sum, etc.. De modestia sap. c. Xi, 21: omnia in numero, pondere et mensura disposuisti, etc.. Modestia enim nihil aliud est quam modum servare in agendis. facit autem specialiter hic mentionem de mansuetudine et modestia christi, quia pseudo, et corinthii, specialiter imponebant paulo quod cum esset praesens apud eos conversaretur humiliter, et cum esset absens scriberet eis valde dure.

Et ideo posuit illa duo quae christus habuit, ut sciant quod apostolus haec etiam ostendit et servavit exemplo christi.

Et ideo consequenter interponit vitium sibi impositum, dicens: ego ipse paulus, id est vere humilis, quia paulus humilis et quietus interpretatur. I cor. Xv, 9: ego sum minimus, etc.. Unde ego ipse, id est, vere paulus. Ps. Ci, 28: tu quidem ipse es. Eccli. c. Xix, 23: est qui nequiter humiliat se, etc..

Et iac. Iii, 16: ubi zelus et contentio, ibi inconstantia, etc.. ego inquam obsecro, qui in facie, id est exterius, ut dicitis, humilis sum inter vos, id est humiliter conversatus, cum sum vobis praesens, absens autem, id est cum sum absens a vobis, quando scilicet non timeo laedi ab aliquo vestrum, confido in vobis, id est confidenter ago, aspere vobis per epistolam scribens. Prov. Xxviii, 1: iustus quasi leo confidens, etc.. consequenter cum dicit rogo autem, etc., recusat sumere experimentum. isti enim credebant quod apostolus ex timore ductus conversaretur humiliter inter eos, et ideo dicit: vos ita creditis, sed ego rogo vos, qui et ipse obsecro, ut velitis experiri, utrum ego, si necesse sit, faciam in praesentia, quomodo facio in absentia.

Et ideo dicit ne praesens, id est cum fuero apud vos, audeam facere in vobis, si necesse sit, per eam confidentiam, id est ita confidenter, sicut existimor a vobis audere, id est audacter et confidenter agere, in quosdam, incorrectos dure reprehendendo, per litteras etiam corrigendo. Iob xxxi: exaltat audacter, etc.. deinde excusat se per rationem, dicens qui arbitrantur, etc., quasi dicat: et licet nolim experimento me excusare propter vos, tamen ratio in promptu est ad excusandum me sufficienter. circa hoc ergo tria facit. primo ponit causam, quare imponunt ei quod dictum est; secundo destruit causam illam; tertio confirmat per rationem. causa autem quare hoc sibi imponitur, scilicet quod praesens sit humilis, absens autem severus et austerus, est quia isti arbitrabantur apostolum secundum carnem ambulare.

Et quia unusquisque secundum regulam operis operatur, finis autem habet rationem regulae, ideo quilibet dirigit opus suum ad finem quem intendit. Qui ergo ponunt finem suum in bonis carnalibus dicuntur ambulare secundum carnem.

Et inde est quod ita regulant opera sua, ut consequantur ea quae sunt carnis; quae quidem, quia possunt subtrahi ab hominibus, ideo homines, qui in carnalia tendunt, blande se habent ad homines et humiliter.

Et ideo, quia credebant apostolum ambulare secundum carnem ideo credebant quod propter hoc humiliter conversatus sit inter eos. sed haec ratio nulla est et vana, et ideo destruit eam. Dicens in carne enim, etc., quasi dicat: quod nos sumus in carne non possumus negare, quia rom. Viii, 12 dicitur: debitores sumus non carni, etc.; sed quod nos regulemur secundum carnem, ponendo in bonis carnalibus finem, sive intentionem nostram, hoc est falsum, quia non secundum carnem militamus, id est vitam nostram, quae est quaedam militia, ut dicitur iob vii, 1, non regulamus secundum carnem.

Et quod non militemus secundum carnem probat, cum dicit nam arma nostra, etc., et primo, ex militaribus armis, sicut unusquisque pugnator habet arma accommoda militiae et pugnae suae. Sed constat quod arma eorum qui pugnant secundum carnem, seu militant, sunt divitiae, voluptates, honores et potentiae mundanae et temporales, cum ergo arma nostra non sint huiusmodi, quia arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia deo, id est secundum deum, vel ad honorem dei, ergo nos non militamus secundum carnem. secundo vero cum dicit ad destructionem, etc., ponit virtutem armorum spiritualium, quorum quidem virtus patet ex triplici effectu eorum. primus effectus est quod per ipsa arma confunduntur rebelles.

Et quantum ad hoc dicit ad destructionem munitionum, quasi dicat: bene sunt potentia deo, ut destruant rebelles. Infra tit. I, 9: ut sit potens exhortari, etc.. Ier. I, 10: ut evellas et destruas, etc.. muniunt autem se aliqui contra deum dupliciter. aliqui astutis consiliis, sicut sunt tyranni, qui machinantur pravis consiliis suis destruere quae dei sunt, ut ipsi tyrannizent.

Et quantum ad hoc dicit consilia destruentes, scilicet tyrannorum. Iob v, 13: qui apprehendit sapientes, etc.. Aliqui vero per superbiam vel altitudinem ingenii proprii.

Et quantum ad hoc dicit et omnem altitudinem, scilicet suae superbiae. Rom. Xii, 16: non alta sapientes, etc., id est superba. Sive profunditatem intellectus tam legisperitorum, quam philosophorum. Rom. Viii, 39: neque altitudo, neque profundum. Is. V, 21: vae qui sapientes estis in oculis vestris. Altitudinem, dico, extollentem se adversus scientiam dei, scilicet fidem, quae est scientia dei, quia quae de deo dicuntur impugnant, scilicet partum virginis, et alia dei mirabilia. is. Xi, 9: repleta est terra scientia dei. apoc. Ii, 23: quam dicunt altitudinem satanae. apoc. Ii, 24: qui non cognoverunt altitudinem satanae. Rom. Xi, 20: noli altum sapere, sed time. secundus effectus est conversio infidelium ad fidem.

Et quantum ad hoc dicit et in captivitatem redigentes, etc.; quod quidem fit quando id quod homo scit, totum supponit ministerio christi et fidei. Ps. Cil, v. 8: ad alligandos reges eorum in etc.. Eccli. Vi, 25: iniice pedem tuum in compedes illius, id est in documenta fidei, etc.. tertius effectus est correctio peccantium.

Et quantum ad hoc dicit et in promptu habentes, id est promptum et liberum animum habentes ad puniendum omnem inobedientiam. Ps. Cil, 6: gladii ancipites in manibus, etc..

Et hoc erit, cum impleta fuerit vestra obedientia, id est cum vos perfecte obedientes eritis, quia si vos velitis obedire, non erit nobis locus puniendi inobedientiam aliorum et vestram. vel, tunc ulciscemur vos de inobedientia, quando impleta fuerit obedientia vestra, id est quando destruetur inobedientia vestra: contraria enim contrariis curantur.

089 CP10

36
(
2Co 10,7-12)

LECTIO 2: 2 Corintios 10,7-12

Supra excusavit se apostolus per rationem hic excusat se per facti evidentiam.

Et circa hoc duo facit. primo enim committit auditoribus iudicium suae excusationis; secundo prosequitur suam causam, ibi si quis confidit, etc.. dicit ergo primo: licet appareat per rationem falsum esse quod imponunt mihi pseudo, tamen si aliqui sint inter vos, qui ratione non vincantur et noluerint rationi acquiescere, saltem videte, id est considerate, ea quae sunt secundum faciem, id est in manifesto apparent de me evidenter. Committit autem eis iudicium causae suae, ad ostendendam securitatem cordis sui. Iob vi, v. 29: respondete, obsecro, absque contradictione. sed contra io. Vii, 24: nolite secundum faciem iudicare. Non ergo bene dicitur hic quae secundum faciem sunt videte. respondeo. Dicendum est quod ibi accipitur secundum faciem pro his quae exterius apparent in homine, scilicet pro sola veritatis apparentia, secundum quae non debet homo iudicare, quia aliquando contrarium latet in corde. Unde dicitur matth. Vii, 15: veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus, etc.. Hic vero accipitur secundum faciem pro ipsa veritate evangelica et facti evidentia, secundum quam potest fieri iudicium. glossa aliter exponit, scilicet secundum faciem, id est pseudo videte, id est attendite. quasi dicat: considerate facta eorum, quia impossibile est quin inter multa bona quae praetendunt, non faciant aliqua ex quibus poteritis cognoscere intentionem ipsorum pravam. Matth. Vii, 20: ex fructibus eorum, etc.. consequenter cum dicit si quis autem confidit, etc., prosequitur causam suam. Contingit autem quod aliquis movetur contra aliquem, deceptus auctoritate alicuius qui se magnum facit.

Et sic corinthii commoti erant contra apostolum decepti a pseudo, qui se dicebant maioris auctoritatis quam paulus, quia venerant a iudaea, et quia erant primo conversi.

Et ideo apostolus duo facit. primo evacuat auctoritatem illorum pseudorum; secundo prosequitur causam suam, ibi ut autem non existimer, etc.. circa primum duo facit. primo ostendit quod pseudo non sint sibi praeferendi; secundo quod ipse est praeferendus eis, ibi nam et si amplius, etc.. dicit ergo: hoc, inquam, secundum faciem videte; quod si quis, de pseudo, confidit se christi esse, propter aliquod magnum quod fecerit, vel propter aliquod donum spirituale quod a christo receperit, hoc cogitet apud se, id est consideret diligenter in corde suo quia sicut ipse christi est, ita et nos. Quasi dicat: quidquid invenitur in eis, totum invenitur in nobis, unde debeamus dici et esse christi. I cor. Vii, 40: puto quod et ego spiritum christi habeam. Rom. c. Viii, 9: si quis spiritum christi non habet, hic non est eius. non solum autem nos sumus christi sicut et ipsi, sed multo plus possumus gloriari quod sumus christi quam ipsi.

Et hoc est quod dicit nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam, scilicet potestatem, dedit nobis dominus. act. Ix, 15: vas electionis est mihi iste. Gal. Ii, 8: qui operatus est petro, etc.. dedit, inquam, mihi potestatem hanc specialem ad convertendum gentes in aedificationem, scilicet ecclesiae, et non in destructionem, sicut faciunt pseudo, abutentes potestate eis data in contrarium ad quod data est. Nam, licet potestas detur in aedificationem ecclesiae in fide et charitate, isti tamen quaerunt gloriam suam et non christi, et ideo destruunt.

Et hoc faciebant praedicando observari legalia et faciendo quaestum. si ergo amplius glorior de hac potestate quam habeo, et in qua gloriam christi quaero et non meam, non erubescam, scilicet de huiusmodi commendatione mea, quia non facio ad ostendendum me, sed causa necessitatis, scilicet ut ostendens auctoritatem meam esse magnam, et pseudo nullam, non decipiamini ab eis de caetero. ubi nota quod, secundum gregorium, duabus de causis potest aliquis se commendare absque peccato, scilicet quando aliquis provocatur opprobriis et conculcatur; et hoc ut non desperet videns se conculcari, et ut confutet adversarios. Sic iob commendavit se multum, sicut patet xxvii cap., unde dicit: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea, etc.. item quando aliquis praedicans veritatem, et alius adversarius veritatis contradicit sibi et impedit manifestationem veritatis, tunc huiusmodi praedicator debet se commendare et ostendere auctoritatem suam, ut confutet illum et ut trahat auditores ad veritatem.

Et hoc facit apostolus in multis locis et hic etiam. consequenter cum dicit ut autem non existimer, etc., prosequitur causam suam ex facti evidentia.

Et circa hoc tria facit. primo ostendit falsum esse quod sibi imponitur; secundo rationem dicti assignat, ibi non enim audemus, etc.; tertio exponit rationem ipsam, ibi non autem non, etc.. circa primum sciendum est, quod, sicut dictum est, imponebatur apostolo quod in praesentia esset humilis propter timorem, vel propter gratiam et favorem captandum, et in absentia dure scriberet eis.

Et ideo dicit apostolus quod non est ita, sed si bene volunt considerare quae apparent, ita invenient eum facto, qualem habuerunt scripto, et hoc possunt experiri, si volunt.

Et hoc est quod dicit ut autem non existimer, a pseudo seu a vobis, tamquam terrere vos, vel timorem vobis incutere, per epistolas nostras quas vobis mittimus, quem quidem timorem non incutiebam vobis in praesentia.

Et hoc ideo est quoniam ipsi, scilicet pseudo, inquiunt: epistolae, scilicet pauli, graves sunt, id est dure et graviter punientes, et fortes, id est absque timore; sed praesentia non talis, imo infirma, id est debilis et humilis, quod respondet ei quod dicit fortes; et sermo, scilicet praedicatio sua, et collocutio, et exhortatio, contemptibilis, quod respondet ei quod dicitur graves. sed qui est huiusmodi, id est qui talia dicit de nobis, cogitet, id est sciat certe, quia quales sumus, etc.. Id est tales erimus praesentes, cum venimus ad vos, quales sumus per epistolas, absentes, si necesse fuerit. causam autem quare apostolus se habuit humiliter ad eos, manifestat apostolus i cor. c. Ii, 3: et ego, fratres, cum timore multo et tremore, etc., quod faciebat, quia non erant firmi in fide.

Et voluit eos per dulcedinem suae conversationis firmare. Quare autem locutus fuerit sibi plana, et praedicaverit eis non subtilia, insinuat i cor. Iii, dicens: tamquam parvulis in christo lac potum dedi vobis, etc.. Nondum enim erant capaces altioris doctrinae. consequenter cum dicit non enim audemus, etc., ostendit rationem dicti sui, dicens: dico quod non sumus similes pseudo, nec etiam est verum quod imponitur nobis, quia ego non dico alia quam facere est necesse.

Et ideo dicit non enim audemus nos inserere, id est dicere nos esse unum ex eis, aut comparare, id est similem facere, quibusdam, scilicet pseudo, qui seipsos vobis tantum commendant, et tamen ab aliis et a factis suis non commendantur, contra illud prov. Xxvii, 2: laudet te alienus, et non os tuum, etc.. Sed ipsi in nobis, etc., id est secundum ea quae sunt in nobis commensuramus facta nostra et dicta. Quasi dicat: illa dicimus de nobis quae sunt proportionata nobis, id est commensurata factis nostris. gal. Ult.: unusquisque opus suum probet, etc.. sed contra cap. Iv, 2 dicitur commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam, etc.. Ergo non bene dixit. respondeo. Dicendum est quod aliud est commendare seipsum ad conscientiam, et aliud ad aures. Nam ad conscientias hominum commendamus nos ipsos, cum bene agimus, et hoc est bonum. Ad aures autem commendamus nosmetipsos verbis tantum, et hoc est malum. Primo modo commendant se iusti et apostolus; secundo modo pseudo et hypocritae.

089 CP10

37
(
2Co 10-13)

LECTIO 3: 2 Corintios 10,13-18

Supra apostolus ostendit rationem eorum quae dixerat, hic consequenter ipsam rationem manifestat. dixerat enim quod commensurabat se sibi, et non excedebat mensuram suam. Potest autem aliquis in gloriando et commendando se, excedere dupliciter. Primo quantum ad id de quo gloriatur, puta, si quis gloriatur de eo quod non habet; secundo quantum ad id in quo gloriatur, puta, si quis habens aliquid ex alio, gloriatur in ipso, tamquam a se haberet.

Et ideo apostolus ostendit quod neutro istorum modorum excedit mensuram gloriando vel laudando se.

Et primo quantum ad primum; secundo quantum ad secundum, ibi qui autem gloriatur, etc.. circa primum duo facit. primo probat quod non excedit mensuram suam quantum ad gloriam de praeteritis; secundo quantum ad gloriam de futuris, ibi spem autem habentes, etc.. circa primum tria facit. primo proponit intentum; secundo propositum probat, ibi non enim quasi non, etc.; tertio concludit, ibi nec in immensum gloriantes, etc.. dicit ergo primo: dico quod metimur et comparamus nosmetipsos nobis, facientes scilicet secundum quod officium nostrum exigit. Hoc autem nos agentes non in immensum gloriamur, id est non excedimus mensuram nostram exercendo potestatem nostram et commendando nos, lev. Xix, v. 35: nolite facere iniquum, etc.; sed, gloriamur, secundum mensuram regulae, qua mensus est nobis deus. glossa hic exponit de mensura praelationis apostoli, et dicit secundum mensuram, id est secundum mensuratum mihi a deo populum, cuius ego sum praelatus et regula ad dirigendum. sed hoc idem potest universalius accipi, ut mensura regulae dicatur quantitas gratiae: et tunc est sensus: sed gloriamur secundum mensuram qua mensus est nobis deus, id est, secundum quantitatem gratiae, quam dedit nobis deus. Eph. Iv, 7: unicuique data est gratia, etc.. Quae quidem gratia est nobis regula, ne extollamur, et deviemus a deo. qua mensus est nobis deus, quia quidquid boni facimus in evangelizando et in conversatione vestra et aliorum, totum est ex deo mihi in vobis et aliis concessum. I cor. Iii, v. 6: ego plantavi, apollo rigavit, etc.. Mensuram, dico, pertingendi usque ad vos, quia vos estis sub mensura gratiae mihi datae, per quam conversi estis ad christum et obeditis evangelio. hoc est ergo quod proponit, scilicet quod non excedit mensuram suam gloriando se, quod sit eorum praelatus et quod per eum conversi sunt.

Et quod ita sit, scilicet quod pertingat usque ad eos, probat consequenter, cum dicit non enim quasi non pertingentes, etc., quasi dicat: vere gloriamur, non enim superextendimus nos in gratia vel gloria, vel in potestate nostra, quasi non simus pertingentes usque ad vos potestate nostra et ministerio. nam usque ad vos pervenimus in evangelio christi, id est, in praedicatione evangelii christi. I cor. Iv, 15: in christo iesu per evangelium ego vos genui, etc.; et supra ix, 1: nonne opus meum vos estis, etc.. Gal. Ii, 8: qui operatus est petro in apostolatum, etc..

Et ideo concludit dicens: igitur cum glorior de vobis, non glorior in immensum. unde dicit non in immensum gloriantes, etc., ubi alius fundamentum fidei posuisset. consequenter cum dicit spem autem habentes, etc., ostendit quod non excedit mensuram suam quantum ad gloriam de futuro. sciendum est autem, quod praedicator potest habere duplex argumentum gloriae de praedicatione sua. Unum est ut conversi ad praedicationem suam proficiant in melius. aliud ut per ipsos conversos alii convertantur, quia, ut dicitur ex. Xxxvi, cortina cortinam trahit, etc.; et apoc. Ult.: qui audit, dicat: veni. Nam quando quis videt alios converti, facilius convertitur.

Et quantum ad ista duo, apostolus sperat augeri gloriam suam de corinthiis, primo scilicet de profectu eorum in melius.

Et ideo dicit: dico quod nec in immensum gloriamur de conversione vestra per nos causata olim. sed adhuc habentes, scilicet sumus, spem magnificari in futuro, id est augeri gloriam nostram, crescentis fidei vestrae in vobis, id est de fide vestra crescente et proficiente in melius per bona opera. I petr. Ii, 2: lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem, etc..

Et iterum, secundo, speramus magnificari in conversione aliorum per vos.

Et ideo dicit in abundantia, etc., id est in abundantia praedicationis, non solum in vobis, sed etiam in illa loca quae ultra vos sunt.

Et hoc secundum regulam nostram, id est, secundum quod iniunctum est nobis a christo, non solum evangelizare vobis, sed omnibus gentibus. mc. Ult.: euntes in mundum universum, etc.. nec tamen sumus habentes spem in aliena regula, id est non speramus gloriari, nec gloriamur in aliqua aliena regula. Quasi dicat: non in illis quae praeparata sunt ab aliis, id est quos alii duxerunt ad fidem sed faciam fructum in illis, in quibus ab aliis non est praedicatum. Rom. Xv, 20: praedicavi evangelium hoc, non ubi nominatus est christus. contra est quod petrus praedicavit romae antequam praedicaret ibi paulus. respondeo. Dicendum est, quod non dicit hoc recusans praedicare ubi alius praedicasset, sed dicit quod intendit praedicare etiam ubi non praedicasset aliquis. consequenter cum dicit qui autem gloriatur, etc., ostendit quod non excedit mensuram suam quantum ad id in quo gloriatur, dicens: quia si ego glorior in eo, in quo gloriandum est, non excedo. Cum autem gloriandum sit in deo, qui gloriatur, in domino glorietur, ier. Ix, 24: in hoc glorietur qui gloriatur, etc.. potest autem hoc exponi tripliciter. Uno modo, in domino glorietur, ut ly domino, denotet obiectum gloriandi, quasi dicat: ex hoc glorietur quod habet dominum amando et cognoscendo. Ier. Ix, 24: in hoc glorietur, etc.. Alio modo, glorietur in domino, id est secundum deum; et hoc modo gloriatur qui gloriatur de his quae dei sunt, et non de malis, sicut ille, de quo dicitur in ps. Li, 3: quid gloriaris in malitia? alio modo, in domino glorietur, id est ut gloriam suam reputet se habere a deo, totum quod cecidit ad gloriam suam referens in deum. i cor. Iv, 7: quid habes quod non accepisti? si autem accepisti, etc..

Et sic accipitur hic cum dicitur qui gloriatur, in domino glorietur, quasi dicat: glorior de praedictis, sed non quasi hoc a me habeam, sed a deo.

Et hoc etiam est mensura vestra, quia totum bonum vestrum habet ortum a nobis.

Et vere in domino debemus gloriari, non nobis imputare gloriam nostram, sed deo. nam non est probatus, id est comprobatus, a deo vel hominibus, ille, qui seipsum commendat, prov. Xxvii, 2: laudet te, etc., sed ille quem deus commendat, id est commendabilem facit bonis operibus et miraculis. nam deus est causa totius boni operis per homines facti.

089

CAPUT 11


Aquinatis - ad 2 Corinthios 33