Thomae et alii: ad 1Cor 24

24
(
1Co 7,21-24)

Lectio 4 : 1Co 7,21-24

(90326) Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 7

l. 4 Superius ostendit quod si infidelis coniux non discedat, fidelis debet patienter commanere. Primo ad hoc allegando spem conversionis infidelis; secundo permanentiam in statu propriae vocationis; tertio exemplum in ritu conversationis, hic; quarto allegat exemplum in statu conditionis. Ubi primo ipsum exemplum ponit; secundo rationem exempli subdit, ibi qui enim in domino, etc.; tertio ex hoc regulam generalem concludit, ibi unusquisque ergo, et cetera.

In prima primo proponit in aliquo statum servilem; secundo supponit libertatis possibilitatem, ibi sed et si potes, etc.; tertio horum praeeminentiam ad salutem, ibi magis utere.

Dicit ergo servus, etc., quasi dicat: unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat, verbi gratia, servus vocatus es? Ad fidem scilicet Christi, non sit tibi curae, ut scilicet velis servitutem effugere. Unde Onesimum servum Philemonis, qui ad eum confugerat, cum precibus remittit ad dominum, ut patet in epistola ad Philemonem; sed, potius, si potes fieri liber, maneas in servitute, quia causa est humilitatis.

Et sicut ait Ambrosius: quanto quis despectior est in hoc saeculo propter dominum, tanto magis exaltabitur in futuro. Gregorius: quanto quis Deo pretiosior est, tanto propter eum utilior. Boetius: cum omnis fortuna timenda sit, magis tamen prospera quam adversa.

Deinde cum dicit qui enim in domino vocatus est, etc., hic subdit rationem exempli.

Et primo ponit rationem exempli ex parte servorum; secundo ex parte liberorum, ibi similiter qui liber est, et cetera. Et est ratio talis in generali: servitus et libertas sunt in domino ad salutem, sed solum debemus esse solliciti de pertinentibus ad salutem, ergo pro indifferenti debet esse nobis servitus et libertas.

Dicit ergo qui enim in domino, quasi dicat: et vere non debes curare, enim, pro quia, qui in domino, id est in fide domini, vocatus est servus, servitute corporali, libertus est domini; quia scilicet a domino manumissus liber est libertate spirituali. Est autem libertus a servitute liberatus, et talis a servitute peccati a domino est liberatus; ideo domini libertus. Io. VIII, 36: si filius vos liberaverit, vere liberi eritis.

Deinde cum dicit similiter qui liber vocatus est, etc.,

hic ponit rationem ex parte liberorum. Ubi primo tangit in liberis cum servis pro Christo debitam servitutem; secundo servitutis rationem, ibi pretio empti; tertio servitutis obligationem, ibi nolite, et cetera.

Dicit ergo: similiter et qui liber vocatus est, libertate corporali, servus est Christi, servitute spirituali, Rom. I, 1: Paulus servus Christi Iesu, etc., quia sive servus, sive liber, omnes tamen servi. Et hoc iustum est, quia pretio empti estis. Hoc dicitur, quia pretio inaestimabili sanguine Christi. I Petr. I, 18: non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vestra vana conversatione, et cetera. Et quia tanto pretio empti estis, nolite fieri servi hominum, postponendo servitium Dei et vos humanis superstitionibus occupando, hoc enim faciebant isti. Supra I, 12: ego sum Pauli, ego autem Apollo. Unusquisque ergo, et circumcisus et praeputiatus, servus et liber, in quo, statu, vocatus est frater, id est fidelis, in hoc permaneat apud Deum, scilicet observando divina mandata. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit, Matth. XXIV, v. 13. Ergo si coniugatus vocatus est ad fidem, maneat coniugatus, servando fidem.

25
(
1Co 7,25-28)

Lectio 5: 1Co 7,25-28

(90327) Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 7

l. 5 A principio huius cap. egit de matrimonio, hic incipit pars secunda, in qua agit de virginitate. Ubi primo agit de virginibus; secundo de virginum custodibus, ibi si quis autem turpem se videri existimat, et cetera.

In prima, primo ponit virginibus permanendi in virginitate consilium; secundo nubentibus dat bene vivendi modum, ibi hoc itaque dico, fratres, et cetera. Tertio ostendit quod magis expedit servare continentiae propositum, ibi volo autem vos sine sollicitudine esse, et cetera. In prima parte virginitatem consulit et laudat; secundo matrimonium iam contractum concedit et approbat, ibi alligatus es uxori, etc.; tertio matrimonium contrahendum defendit, et a peccato excusat, ibi si autem acceperis uxorem, et cetera. In prima dicit duo de virginitate. Primo quod non est servanda ex praecepto; secundo quod est servanda ex consilio, ibi consilium autem do.

Ubi ponit duplicem rationem quare istud consilium est servandum. Prima est consiliarii auctoritas; secunda rei consultae dignitas, ibi existimo enim hoc bonum.

Dicit ergo de virginibus, etc., quasi dicat: de coniugatis non separandis praeceptum Dei est, de virginibus autem praeceptum domini non habeo; ut scilicet contineant, vel ut nubant. Quod enim de hoc dixit dominus, Matth. XIX, 12, dixit consulendo: qui potest, inquit, capere, capiat. Virginitas autem, secundum Augustinum res est non praecepta, suaderi potest, imperari non potest. Consilium autem do, scilicet de continendo, consilium mihi a spiritu sancto inspiratum. Tob. IV, 19: consilium semper a sapiente perquire. Consilium, inquam, do, et hoc tamquam consecutus a domino misericordiam, id est, apostolatum mihi misericorditer concessum. Consecutus, inquam, ad hoc ut sim fidelis, in dispensatione mihi credita. Unde credendum est mihi in consiliis. Lc. c. XII, 42: quis putas est fidelis servus? Haymo: quia ei mandatum fuit ut esset fidelis consiliator, non debuit consilium indigentibus abscondere. Et est argumentum quod est acquiescendum consilio praelati.

Deinde cum dicit existimo ergo, etc., hic tangitur dignitas eius quod consulitur. Et haec duplex: una quia expediens bonum; secunda, quia honestum, ibi quoniam bonum est, et cetera.

Dicit ergo existimo, etc., quasi dicat: quia fidelis consiliarius sum, existimo ergo hoc bonum esse, scilicet manere in virginitate, et hoc propter instantem necessitatem, coniugium scilicet vitandum, quia multae necessitates instant. Unde dicuntur esse in mola, Lc. XVII, 31. Unde vulgariter dicitur quod matrimonium habet magnum os. Existimo, inquam, et vere, quia bonum est homini sic esse, scilicet in virginitate. Bonum scilicet honestum propter puritatem, delectabile propter libertatem, utile propter mercedem, quia ei debetur aureola et fructus centesimus, Lc. VIII. Augustinus in Glossa: supergreditur virginitas conditionem humanae naturae, per quam homines Angelis assimilantur. Maior tamen victoria virginum quam Angelorum. Angeli enim sine carne vivunt, virgines autem in carne triumphant.

Deinde cum dicit alligatus es uxori, etc., hic matrimonium contractum concedit et approbat. Ubi primo dicit quod coniugatus non debet quaerere divortium; secundo consulit quod solutus non quaerat coniugium, ibi solutus es ab uxore, et cetera.

Dicit ergo alligatus, etc.; quasi dicat: licet continere sit bonum, tamen alligatus es uxori? Noli quaerere solutionem, maxime si bona est. Eccli. VII, 21: noli discedere a muliere sensata. Et dicit alligatus, quasi duplici vinculo ligatus, scilicet consensu per matrimonium initiatum, et copula carnali per matrimonium consummatum. Si enim tantum uno vinculo, scilicet solo consensu ligatus esset, posset quaerere solutionem, scilicet intrando religionem. Solutus es ab uxore? Noli quaerere uxorem, si potes continere, quia, sicut dicunt apostoli Matth. XIX, 10, si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.

Deinde cum dicit si autem acceperis, etc., hic excusat matrimonium contrahendum a peccato. Ubi primo ostendit quod matrimonium potest contrahi sine peccato; secundo quod levius est esse sine coniugio, ibi tribulationem tamen, et cetera. In prima, primo proponit veritatem de non virgine; secundo de virgine, ibi et si nupserit, et cetera.

Dicit ergo: si autem solutus es, noli quaerere uxorem. Si autem acceperis uxorem, scilicet bono fine, non ad expletionem libidinis, non peccasti. Hic autem est argumentum evidens contra haereticos qui contemnunt matrimonium, de quibus I Tim. IV, 3: prohibentes nubere. Et similiter si nupserit virgo, non virgo Deo dicata, quia, secundum Hieronymum, voventibus virginitatem non solum nubere, sed etiam velle nubere peccatum est, non peccavit, scilicet nubendo, alioquin peccasset beata virgo, cum desponsata esset Ioseph. Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi, scilicet coniugati, id est, afflictionem pro rebus necessariis procurandis et sibi et filiis suis et aliis. Unde levius est esse sine coniugio. Ego autem vobis parco, quasi dicat: consulo evitare coniugium, quod tamen concedo, parcendo infirmitati vestrae. Vel sic: ego autem vobis parco, in hoc quod consulo cavere tribulationes carnis. Notandum est hic quod sancta virginitas magnum bonum est propter multa. Primo, quia carnis munditiam servat, Apoc. c. XIV, 4: hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt: sicut bonum est sal quia conservat carnem a corruptione. Secundo, quia animam decorat et ornat. Unde frequenter in Scriptura iungitur virgo pulchra, Sap. IV, 1: o quam pulchra est casta generatio cum claritate; Cant. IV, 7: tota pulchra es, amica mea. Tertio, quia Angelis caeli assimilatur, sicut hic dicit Glossa, et Matth. XXII, 30: in resurrectione neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut Angeli Dei. Hieronymus: in carne praeter carnem vivere, et cetera. Quarto, quia Christo desponsat, II Cor. c. XI, 2: despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Quinto, quia iungit et approximat Deo, Ps. XLIV, 15: adducentur regi virgines post eam; Ier. III, 4: dux virginitatis meae tu es. Sexto, quia caeteris statibus praeponderat, Eccli. XXVI, 20: non est digna ponderatio animae continentis; infra: qui matrimonio iungit virginem bene facit, qui non iungit melius facit. Septimo, quia odorem bonae famae spirat. Lucae dicitur: et nomen virginis Maria; Cant. II, 2: sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias Ierusalem. Octavo, quia ad nuptias aeternas invitat, Matth. XXV, 10: quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias. Sed, heu, quia ad conservandum difficilis, ideo Eccli. XLII, 9: filia patris abscondita est, et cetera. Et hoc quia Diabolus suggerit contrarium. Corruptio inclinat ad actum, pulchritudo allicit ad consensum.

26
(
1Co 7,29-31)

Lectio 6: 1Co 7,29-31

(90328) Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 7

l. 6 Haec est secunda pars, ubi nubentibus sive nuptis ostendit bene vivendi modum, docens primo qualiter utantur uxoribus; secundo qualiter fortunae casibus sive eventibus, ibi et qui flent, etc.; tertio qualiter mundi rebus sive possessionibus, ibi et qui emunt, etc.; quarto subdit rationem in his admonitionibus, ibi praeterit enim figura. In prima implicat tria, scilicet auctoritatem consiliarii, hoc itaque dico, etc.; necessitatem consulendi tempus breve est, etc.; formam consilii reliquum est, et cetera.

Dicit ergo hoc itaque, quasi dicat: quia non est peccatum nubere, hoc itaque dico, fratres, si coniugii tempus breve est, quo scilicet non generatione carnali propagandus est populus Dei, sed regeneratione spirituali colligendus, secundum Glossam; et quia tempus breve est, reliquum est, id est hoc solum restat agendum, ut qui habent uxores, sint tamquam non habentes, studendo servitio Dei, non autem operi carnali, debitum scilicet exigendo. Unde dicitur sint tamquam non habentes, non dicit: tamquam non habenti, sicut erant antiqui patres; propter quod dicit Augustinus quod caelibatus Ioannis non praefertur coniugio Abrahae; sed hodie faciunt e converso, quia qui non habent sunt tamquam habentes. Est autem notandum quod tamquam non habens uxorem est qui vel uxori debitum reddit nec exigit, vel propter infirmitatem uxorem ducit, dolens quod sine ea esse nequit, vel pari affectu continentiam custodit, vel causa generandae prolis ad cultum Dei uxorem propriam cognoscit. Et qui flent, pro casibus coniugii vel pro aliqua tristitia saeculi, sint tamquam non flentes, consolati scilicet spe appropinquantis boni futuri. Prov. XII, 21: non contristabit iustum quidquid ei acciderit. Et qui gaudent, pro aliqua prosperitate saeculi, tamquam non gaudentes, sed tamquam in timore existentes imminentis mali periculi. Eccli. XI, v. 27: in die bonorum ne immemor sis malorum.

Deinde, cum dicit et qui emunt, hic ostendit qualiter utantur mundi rebus sive possessionibus.

Et primo qualiter uti debeant acquirendis; secundo qualiter acquisitis, ibi et qui utuntur, et cetera.

Dicit ergo qui emunt, tamquam non possidentes, id est, post haec terrena non sedentes, scilicet supple, non apponendo cor rebus perituris. Ps. LXI, 11: divitiae si affluant, nolite cor apponere. Ez. VII, 12: qui emit, non laetetur: et qui vendit, non lugeat. Et, ut universaliter colligam, qui utuntur hoc mundo, id est, rebus mundanis; non dico fruuntur ut mali qui de eis malum faciunt finem, qui dicunt, Sap. II, 6: fruamur bonis quae sunt, id est, praesentibus; sed qui utuntur eis ad finem debitum referendo, sint tamquam non utantur, id est, non adhaereant eis nimia delectatione. I Tim. VI, 8: habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Praeter actum ergo coniugalem ponit quatuor differentias actuum circa sollicitudinem mundanorum, scilicet flere, gaudere, emere, uti. Duo primi pertinent ad affectum, duo alii ad effectum. Ex humana vero sollicitudine generatur duplex effectus, scilicet emendi respectu habendorum, et utendi respectu habitorum; et secundum hoc ponit apostolus consilium temperantiae in his quatuor actibus.

Deinde, cum dicit praeterit enim figura, etc., hic subdit rationem praedictarum admonitionum, quae talis est: transitoria sunt reputanda quasi non sint, sed talia sunt mundana peritura, ergo quasi non sint sunt reputanda. Et hoc est quod dicit, quod ideo mundana quasi non sint aestimanda sunt, quia praeterit figura, id est, exterior pulchritudo, vel quod est ibi fragile conveniens statui fragilitatis. Transibunt enim qualitates mortales, et remanebunt immortales. Ideo transibit mundus et concupiscentia eius. Omnia notanda: quia figura, non substantia mundi, non Paradisi, praeterit, non sistit. Hic quaeritur super illud: si potest fieri liber, Glossa: quanto quis propter Deum despectior est in hoc saeculo, tanto magis exaltabitur in futuro.

Contra, ergo magis exaltabitur bonus subditus, quam bonus praelatus.

Respondeo. Glossa intelligenda est caeteris paribus. Item super illud: unusquisque, in quo vocatus est. Glossa: contra, ergo qui vocatus est in statu saeculari, non debet intrare religionem.

Respondeo. Apostolus loquitur de statibus promoventibus ad salutem, non de impedientibus. Item, super illud: existimo hoc bonum esse, Glossa: maior est victoria virginum, quam Angelorum.

Contra, ergo maior corona; ergo homines erunt maiores Angelis, non solum aequales.

Respondeo. Maior extensive, id est, multiplicative, quia habent aureolam non solum auream. Item super illud: bonum est homini sic esse, Glossa: in virginitate.

Contra Gen. I, 28: crescite et multiplicamini; virginitas autem contraria est huic praecepto.

Respondeo. Illud praeceptum non est perpetuum, sed datum usque ad tempus sufficientis multiplicationis humani generis. Item super illud: qui habent uxores, Glossa: beatiora coniugia iudicanda sunt quae prole concepta, pari consensu continentiam servare potuerunt.

Contra, unumquodque tanto beatius est, quanto magis convenit fini suo: finis autem coniugii est generatio prolis.

Respondeo. Expone: coniugia, id est, coniuges. Vel dicendum est quod ille non est ultimus finis coniugii, sed adimpletio numeri electorum, qui citius impleretur, si omnes continerent. Item super illud: praeterit figura huius mundi, Glossa: in iudicio mundanorum ignium flagratione huius mundi peribit non substantia, sed figura.

Contra II Petr. III, 10: per quem caeli magno impetu transient.

Respondeo. Ille transitus et illa solutio accidentalis est, non substantialis, id est, secundum qualitatem, non secundum substantiam.

27
(
1Co 7,32-34)

Lectio 7: 1Co 7,32-34

(90329) Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 7

l. 7 Superius dedit primo virginibus consilium continendi, secundo nubentibus documentum bene vivendi, hic tertio ostendit quod magis expedit tempus continendi. Et hoc ostendit, primo ratione maioris tranquillitatis; secundo ratione maioris sanctitatis, ibi et mulier innupta, etc.; tertio ratione maioris utilitatis, ibi porro hoc ad utilitatem vestram, et cetera. Prima ratio talis est: tranquillitas in amore solius Dei praeferenda est sollicitudini mundanorum; sed continentes habent tranquillitatem, coniugati sollicitudinem mundi: ergo status continentium praeferendus est statui coniugatorum. Primo ergo dehortatur sollicitudinem mundi; secundo subdit quod continentes non sunt solliciti nisi in his quae sunt Dei, ibi quoniam qui sine uxore, etc.; tertio ostendit quod coniugatos oportet esse sollicitos in his quae sunt mundi, ibi qui autem cum uxore, et cetera.

Dicit ergo volo autem, quasi dicat: si nubitis, praedicta facere consulo; sed magis volo vos esse sine sollicitudine rei uxoriae. Phil. IV, 6: nihil solliciti sitis. Nota quod dehortatur nos Scriptura a sollicitudine triplici: scilicet circa mulierem, ut hic volo vos sine sollicitudine esse, circa ventrem, Matth. VI, 25: ne solliciti sitis animae vestrae, etc., circa bursam, Prov. XI, 7: expectatio sollicitorum peribit. Et recte hoc volo, quia qui sine uxore est, sollicitus est quae domini sunt, ut complaceat ei. Non enim habet excusationem illorum qui dicunt Lc. XIV, 20: uxorem duxi, et non possum venire. Sollicitus, inquam, scilicet quomodo placeat Deo, interiori scilicet pulchritudine sua. Felix cuius votum est uxorem fugere, cuius sollicitudo est domino servire, cuius intentio est Deo placere.

Deinde, cum dicit qui autem cum uxore est, etc., hic ostendit quomodo coniugatos oportet esse sollicitos in his quae sunt mundi, ubi implicantur quatuor gravia. Primo vinculum coniugale, ibi qui cum uxore est, studium mundiale, ibi sollicitus est, subiectio uxoris, ibi quomodo placeat, operis divisio, ibi et divisus est.

Dicit ergo qui autem cum uxore est, scilicet in matrimonio, sollicitus est quae sunt mundi, id est, de regimine familiae et huiusmodi. Unde Iacob, acceptis uxoribus, ait Gen. XXX, 30: iustum est ut aliquando provideam domui meae, id est, sollicitus sim quomodo placeam uxori. Et hoc fine potest se licite ornare. Nam, secundum Glossam, magna amaritudo in domo est uxor tristis. Et talis divisus est non natura, sed actu, scilicet divisione officii, non intentionis principalis; unde Glossa partim servit Deo, partim mundo.

Deinde, cum dicit et mulier innupta, etc., hic ponitur secunda ratio probans quod magis expedit servare propositum continentiae quam nubere, ratione maioris sanctitatis. Et est ratio sua talis: continens studet sanctitati et divinitati et amori Dei, nupta vero mundo: ergo illa praeferenda est isti. Primo ergo tangit studium innuptae, quia cogitat totaliter placere Deo; secundo studium nuptae, quia cogitat partim placere mundo, ibi quae autem nupta est. In prima implicat tria, scilicet continentium statum, cogitatum et fructum; statum honestum, quia innupta et virgo; cogitatum rectum, quia cogitat quae domini sunt; multiplicatum fructum, quia ut sit sancta, et cetera.

Dicit ergo: et similiter mulier innupta, id est vidua, et virgo cogitat, id est, maiorem habet facultatem cogitandi, quae domini sunt, id est, spiritualia et aeterna. Cogitat, inquam, ut sit sancta, magis quam nupta. Multae enim nuptae sunt sanctae.

Augustinus, de bono coniugali: ampliorem non nuptarum et in corpore et in spiritu sanctificationem intelligi voluit, non tamen nuptas omnino sanctificatione privavit. Sancta, inquam, corpore, id est, corporalibus actionibus, et spiritu, id est, spiritualibus actionibus. Vel sancta corpore, contra vitia carnalia, et spiritu, contra spiritualia.

Deinde, cum dicit quae autem nupta est, hic tangit sollicitudinem nuptarum, ubi implicat tria. Primo coniugium; secundo sollicitudinem, ibi cogitat quae, etc.; tertio coniugii studium, ibi quo modo placeat, et cetera.

Dicit ergo: quae autem nupta est cogitat quae mundi sunt, scilicet de cura filiorum, de regimine domus, et huiusmodi. Unde parentes monuerunt Saram honorare socrum, diligere maritum, gubernare domum, etc., Tob. X, 30. Cogitat, inquam, quomodo placeat viro, unde hoc fine ornantes se non peccant: verumtamen magis debent studere ei placere ornatu morum quam vestimentorum. I Tim. II, 9: mulieres in habitu ornato ornantes se, non in tortis crinibus, auro, et cetera.

Deinde, cum dicit porro hoc ad utilitatem, etc., hic allegat tertiam rationem, scilicet maiorem utilitatem. Et est ratio talis: illud quod est utilius, magis expedit; sed continere est utilius quam nubere, ergo magis expedit eligere continentiam quam nuptias. Primo ergo ostendit quod utile est continere; secundo quod honestum est, ibi sed id quod est honestum, etc.; tertio quod facile, ibi et quod facultatem, et cetera.

Dicit ergo porro, etc., quasi dicat: consulo non nubere, porro hoc ad utilitatem vestram, maiorem scilicet, dico, ut expeditius Deo serviatis, quia sic mortificatur caro quae est inimica spiritus. Augustinus de verbis domini: sicut inimicus occisus non facit tibi iniuriam, sic caro mortificata non turbat animam. Dico, inquam, non ut laqueum, fornicationis scilicet, incontinentibus vobis iniiciam, aliquid difficile super hoc faciendo; imo potius laqueus poneretur, si consuleret nubere, quia de muliere dicitur Eccle. VII, 27, quod laqueus venatorum est, sed potius intendens inducere omnes ad id quod honestum est, scilicet ad sanctitatem corporis et animae: non quia coniugalis status non sit honestus, sed quia minus honestus.

Augustinus, de bono viduali: non matrimonium turpe esse monstravit, sed quod honestius erat generalis honesti nomine commendavit, et monens ad illud quod facultatem praebeat alicui observandi se in domino, id est, ad servitium domini, et hoc sine impedimento quod est in coniugio. II Cor. XI, 2: despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Vere eligendus est status continentiae, ubi maius commodum, quia hoc ad utilitatem, ubi minus periculum, quia non ut laqueum, maior honestas, quia id quod honestum, liberior facultas serviendi Deo, quia facultatem praebet, et cetera. Notandum est hic quod multiplex sollicitudo est bona. Prima praelationis, sicut nauta sollicitus est de regimine navis, pater de filiis. Rom. XII, v. 8: qui praeest in sollicitudine. Secunda praedicationis, sicut paedagogus sollicitus est de puero, doctor de discipulis. I Thess. II, 2: fiduciam habuimus loqui ad vos verbum Dei in multa sollicitudine. Tertia dilectionis, sicut amicus verus sollicitus est de conservatione amoris. Eph. IV, 3: solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, et cetera. Quarta compassionis, sicut vir misericors sollicitus est de egenis et afflictis. II Tim. I, v. 17: cum venisset Romam, sollicite me quaesivit et invenit. Quinta devotionis, sicut servus sollicitus est de placendo domino, religiosus Deo. Mich. VI, 8: indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et post: sollicite ambulare cum Deo tuo. Sexta circumspectionis, sicut speculator est de castro custodiendo. Deut. IV, 15: custodite animas vestras sollicite. Corpus enim cum organis, anima cum potentiis quoddam castrum est. Septima actionis, sicut agricola sollicitus est de opere perficiendo. Lc. X, 41: Martha, Martha, sollicita es. II Tim. II, 15: sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo. Octava provisionis, sicut dispensator de domo, mercator de computo, pauper de pane quaerendo. Rom. XII, 11: sollicitudine non pigri.

28
(
1Co 7,36-40)

Lectio 8: 1Co 7,36-40

(90330) Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 7

l. 8 Superius egit de virginibus hic agit de virginum custodibus, ostendens primo quod licet eis virgines suas coniugio copulare; secundo quod non similiter nuptis licet, nisi post mortem viri, contrahere, ibi mulier alligata est, et cetera. In prima, primo ostendit quod custos potest dare virginem suam in coniugio; secundo quod non peccat hoc faciendo, ibi nec peccat, si nubat, etc.; tertio quod etiam bene facit servando, ibi nam qui statuit, etc.; quarto quod licet utrumque sit bonum, tamen hoc est melius illo, ibi igitur et qui matrimonio, et cetera. In prima, primo supponit in virgine aetatem nubilem; secundo voluntatem nubendi, ibi et ita oportuit fieri, etc.; tertio dat nubendi licentiam, ibi quod vult faciat, et cetera.

Dicit ergo si quis autem, etc., quasi dicat: esse sine coniugio, honestius est et expeditus, sed tamen si quis turpem se videri existimat apud iudicium hominum super virgine sua, timens ne corrumpatur, eo quod sit superadulta, id est, ultra pubertatem et iam in nubilibus annis, et ita oportet fieri ut nubat, quia non vult continere, quod vult, virgo, faciat, custos. Eccli. VII, 27: trade filiam tuam, et grande opus fecisti, et homini sensato da illam. Nec peccat custos, si nubat virgo: hoc ideo dicit, secundum Glossam, ne, etsi virgo non peccet, custos videatur peccare.

Augustinus, de bono viduitatis: quae se non continet, nubat; quae non coepit, deliberet; quae egressa est, perseveret; nulla adversario detur occasio, sed falsa retrahatur oblatio.

Deinde, cum dicit nam qui statuit, etc., hic ostendit quod custos virginis bene facit eam in statu virginali servando, ubi implicatur quadruplex conditio ad hoc expediens. Prima quod custos firmus sit in proposito eam virginem custodiendi; secunda quod non timeat de casu virginali, ibi non habens necessitatem, etc., tertia quod cognoscat in virgine propositum continendi, ibi potestatem autem habens, etc., quarta quod hoc faciat ex deliberatione, ibi et hoc iudicavit.

Dicit ergo nam qui statuit, etc., quasi dicat: ideo autem dico quod non peccat qui tradit virginem, nam de alio, qui servat eam, patet quod bene faciat. Nam qui statuit in corde servare virginem suam, firmus in proposito suo, non curans sobolem, vel aliud huiusmodi, non habens necessitatem tradendi eam, cum virgo velit continere, potestatem autem habens, secundum alumnae continentiam, voluntatis suae perficiendae. Et hoc iudicavit in corde suo, id est, ex iudicio rationis, non ex levitate mentis discernit esse bonum. I Tim. V, 21: sine praeiudicio nihil facias. Iudicavit, inquam, servare virginem suam. Ambrosius, super hunc locum: non ingerens ei fomitem nuptiarum. Eccli. c. VII, 26: filiae tibi sunt? Serva corpus illarum. Qui facit, inquam, sic bene facit.

Deinde, cum dicit igitur et qui matrimonio, etc., hic ostendit quod licet utrumque sit bonum, tamen virginitas est melior matrimonio. Ubi primo approbat statum coniugalem: secundo praeponit statum virginalem, ibi qui non iungit, et cetera.

Dicit ergo igitur et qui, etc., quasi dicat: quia oportet fieri ut diximus, igitur et qui matrimonio iungit virginem, bene facit, quia licitum est quod facit; et qui non iungit, cum virgo acquiescat continere, melius facit. Glossa: melius facit qui apud Deum meritum suum collocat, et a sollicitudine liberat eam. Melius est enim quod licet et expedit, quam quod licet et non expedit. Hic enim bene utitur malo, ibi vero bene utitur bono. Bene utitur quis bono, continentiam dedicans Deo; male utitur quis bono, continentiam dedicans idolo. Male utitur quis malo, concupiscentiam relaxans adulterio; bene utitur malo, concupiscentiam restringens connubio. Bonum est pudicitia coniugalis, sed melius est continentia virginalis vel vidualis, secundum Glossam.

Deinde cum dicit mulier alligata est legi, etc., hic ostendit quod non similiter coniugata, nisi viro mortuo, potest contrahere. Ubi primo ostendit quod coniugata non potest nubere, viro vivente; secundo quod, viro mortuo, potest alii nubere, ibi quod si dormierit, etc.; tertio quod melius est illi continere, ibi beatior autem erit, etc.; quarto quod debet consilio eius credere, ibi puto autem quod et ego, et cetera.

Dicit ergo mulier alligata est, etc.; quasi dicat: qui non iungit virginem suam, melius facit. Et vere melius, quia mulier alligata est, et cetera. Vel sic: virgo quocumque tempore potest nubere, sed uxorata non, quia mulier alligata est legi, ita ut non possit nubere alteri quanto tempore vir eius vivit. Rom. VII, 2: quae autem sub viro est mulier, vivente viro est alligata legi viri.

Deinde, cum dicit quod si dormierit, somno mortis. De qua dormitione Io. c. XI, 11: Lazarus amicus noster dormit. Vir eius, et cetera. Augustinus: non dicit primus, secundus, vel tertius, vel quartus, vel quousque licet. Nec nobis diffiniendum est quod non diffinit apostolus. Unde nec ullas nuptias debeo damnare, nec eis verecundiam numerositatis afferre. Si dormierit, inquam, liberata est a lege viri, unde permittitur ei nubere. Hic patet quod resurgenti non tenetur copulari. Sed cui vult nubat. Invitae enim nuptiae solent habere malos proventus; ideo dicitur Gen. XXIV, 57: vocemus puellam, et quaeramus voluntatem eius. Nubat, inquam, tantum in domino, id est, viro suae religionis; nam in dispari cultu prohibitum est in lege matrimonium. Deut. VII, 3. Per hanc licentiam apostoli revocatae sunt omnes poenae et infamiae, quae secundum leges infligebantur olim mulieri secundo nubenti infra tempus luctus, scilicet intra annum. Ergo in nuptiis exigitur personarum legitimitas, unde dicitur liberata est, consensus libertas, unde addit cui vult nubat, cultus paritas, unde subdit tantum in domino.

Deinde, cum dicit beatior autem erit, etc., hic ostendit quod melius est illi continere quam nubere, dicens: quamvis liceat ei nubere, tamen beatior erit, si sic permanserit, scilicet innupta. Et hoc est consilium meum super eodem datum: habebit enim fructum sexagesimum qui debetur viduis, Matth. XIII. Augustinus: satis ostendit beatam esse post mortem viri, et secundo nubentem, sed beatior est non nubens.

Deinde, cum dicit puto autem quod et ego, etc., hic ultimo ostendit quod debent consilio eius credere, quia, inspirante spiritu sancto, hoc consulit. Et hoc est quod dicit puto autem, etc., quasi dicat: faciendum est secundum consilium meum, quia puto quod et ego, sicut caeteri apostoli, spiritum Dei habeam. Rom. VIII, 23: sed et nosipsi primitias spiritus habentes, et cetera. Hoc ergo consilium debet impleri et propter fructum sequentem, quia beatior erit, et propter consulentis auctoritatem, quia secundum consilium meum, et propter spiritum Dei inspirantem, quia puto, et cetera. Hic quaeritur super illo verbo volo vos sine sollicitudine esse.

Contra Rom. XII, 11: sollicitudine non pigri.

Responsio. Ibi loquitur de sollicitudine spirituali, hic de temporali. Item super illo divisus est.

Contra Osee X, 2: divisum est cor eorum, nunc interibunt.

Responsio. Ibi loquitur de divisione intentionis principalis, hic de divisione actionis. Item Glossa ibid.: partim servit Deo, partim mundo.

Contra Matth. VI, 24: nemo potest duobus dominis servire.

Responsio. Verum est ita quod aequaliter serviat utrique in eo quod duo, id est contrarii, sunt. Item super illud: mulier innupta cogitat quae domini sunt, Glossa: non cogitat ne damnetur a Deo.

Contra: damnari potest, ut patet in parabola de fatuis virginibus.

Responsio. Non cogitat hoc solum, sed cum hoc etiam ne offendat sponsum. Item super illud: ut sit sancta corpore et spiritu, Glossa: non potest fieri ut non sit sanctum corpus quo utitur sanctificator spiritus.

Contra: spiritus sanctus usus est lingua Caiphae non sancta, Io. XI, 49 s.

Responsio. Utebatur ea ut spiritus, non ut sanctificator. Item: sed ad id quod honestum est.

Contra: ergo matrimonium turpe.

Responsio. Secundum Glossam positivum posuit pro comparativo. Item super illud: qui non iungit, melius facit, Glossa: hic, scilicet in coniugio, bene utitur homo malo.

Contra: cuius usus bonus est, ipsum quoque bonum est.

Responsio. Illud intelligitur de usu rei per se, scilicet ad quem ordinata est, non per accidens, scilicet ad quem ex prudentia utentis ordinatur. Item Glossa ibid.: melius est bene uti bono, quam bene uti malo.

Contra: hoc difficilius illo.

Responsio. Loquitur hic de malo vitii, non supplicii. Item super illo verbo in Glossa, duae permissae.

Contra: ergo duae nuptiae non sunt a Deo.

Responsio. Non ex eo quod duae, nisi ex consequenti. Item si dormierit vir; quid dicendum est, si resuscitatur? Responsio. Requiritur consensus novus ad hoc quod sit matrimonium. Item super illud puto quod spiritum Dei habeam.

Contra, Rom. VIII, 38: certus sum quod neque mors, neque vita, et cetera.

Responsio. Secundum Glossam non dicit hoc dubitando, sed quasi increpando.

Caput 8


Thomae et alii: ad 1Cor 24