Thomae et alii: ad 1Cor 51

51
(
1Co 12,7-11)

Lectio 2: 1Co 12,7-11

Posita in generali distinctione gratiarum et ministrationum, et operationum, hic manifestat ea quae dixerat in speciali.

Et primo quantum ad divisionem gratiarum; secundo quantum ad divisionem ministrationum, ibi et quosdam quidem posuit deus, etc.. circa primum duo facit.

Primo ponit distinctionem gratiarum in speciali; secundo adhibet similitudinem, ibi sicut enim corpus, etc.. circa primum tria facit.

Primo ponit conditionem gratiarum gratis datarum; secundo ponit earum distinctionem, ibi alii quidem datur, etc.; tertio describit earum actionem, ibi haec autem omnia, etc.. dicit ergo primo: dictum est, quod sunt divisiones gratiarum, unicuique autem datur: in quo designatur earum subiectum. sicut enim nullum membrum est in corpore quod non participet aliquo modo sensum vel motum a capite, ita nullus est in ecclesia qui non aliquid de gratiis spiritus sancti participet, secundum illud matth. Xxv, v. 15: dedit unicuique secundum propriam virtutem et, eph. Iv, 7: unicuique nostrum data est gratia. manifestatio spiritus, in quo designatur officium gratiae gratis datae. Pertinet autem ad gratiam gratum facientem, quod per eam spiritus sanctus inhabitet, quod quidem non pertinet ad gratiam gratis datam, sed solum ut per eam spiritus sanctus manifestetur, sicut interior motus cordis per vocem. Unde io. Iii, 8 dicitur: vocem eius audis, et in ps. Xcvii, 2 dicitur: notum fecit dominus salutare suum. manifestatur autem, per huiusmodi gratias, spiritus sanctus dupliciter. Uno modo ut inhabitans ecclesiam et docens et sanctificans eam, puta cum aliquis peccator, quem non inhabitat spiritus sanctus, faciat miracula ad ostendendum, quod fides ecclesiae quam ipse praedicat, sit vera. Unde dicitur hebr. Ii, 4: contestante deo signis et prodigiis, et variis spiritus sancti distributionibus. alio modo manifestatur per huiusmodi gratias spiritus sanctus, ut inhabitans eum cui tales gratiae conceduntur. Unde dicitur act. Vi, 8, quod stephanus plenus gratia faciebat prodigia et signa multa, quem spiritu sancto plenum elegerunt; sic autem non conceduntur huiusmodi gratiae nisi sanctis. et ne huiusmodi manifestatio vana videatur, subdit ad utilitatem, scilicet communem. In quo designatur finis harum, et hoc vel dum probatur vera doctrina ecclesiae; et sic fideles confirmantur et infideles convertuntur; vel dum sanctitas alicuius proponitur aliis in exemplum. Unde et infra xiv, v. 12: ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis, et supra x, 33: non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. deinde cum dicit alii quidem, etc., ponit distinctionem gratiarum, quae quidem, ut dictum est, dantur ad utilitatem communem. et ideo oportet earum distinctionem accipere secundum quod per unum potest aliorum salus procurari. Quod quidem homo non potest facere interius operando, hoc enim solius dei est, sed solum exterius persuadendo. ad quod quidem tria requiruntur. Primo quidem facultas persuadendi; secundo facultas persuasionem confirmandi; tertio persuasionem intelligibiliter proponendi. ad facultatem autem persuadendi requiritur quod homo habeat peritiam conclusionum et certitudinem principiorum, circa ea in quibus debemus persuadere. Conclusiones autem in his quae pertinent ad salutem, quaedam sunt principales, scilicet res divinae et ad hoc pertinet sapientia, quae est cognitio divinarum rerum, ut augustinus dicit, libro xiii de trinitate. Et quantum ad hoc dicitur alii quidem per spiritum datur, scilicet sanctum, sermo sapientiae, ut possit persuadere ea quae ad cognitionem divinorum pertinent. Lc. Xxi, 15: ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Supra ii, 6: sapientiam loquimur inter perfectos. secundariae conclusiones sunt quae pertinent ad notitiam creaturarum, quarum cognitio dicitur scientia, secundum augustinum ibidem. Et quantum ad hoc subdit alii autem, scilicet datur, sermo scientiae, secundum eumdem spiritum, ut scilicet per creaturas ea quae sunt dei, manifestare possit. huic enim scientiae attribuitur illud quo pia fides defenditur et roboratur, non autem quidquid curiositatis in humanis scientiis invenitur, ut augustinus ibidem dicit. Sap. X, v. 10: dedit illi scientiam sanctorum. Is. c. Xxxiii, 6: divitiae salutis sapientia et scientia. est tamen notandum quod sapientia et scientia inter septem dona spiritus sancti computantur, sicut habetur is. Xi, 2. Unde apostolus signanter inter gratias gratis datas non ponit sapientiam et scientiam, sed sermonem sapientiae et scientiae, quae pertinent ad hoc ut homo aliis persuadere valeat per sermonem, ea quae sunt sapientiae et scientiae. principia autem doctrinae salutis sunt articuli fidei et ideo quantum ad hoc subditur alteri, scilicet datur, fides in eodem spiritu. non autem hic accipitur pro fidei virtute, quia hoc commune est omnibus membris christi, secundum illud hebr. Xi, 6: sine fide impossibile est placere deo. Sed accipitur pro sermone fidei, prout scilicet homo potest recte proponere ea quae fidei sunt, vel pro certitudine fidei quam aliquis habet excellenter, secundum illud matth. Xv, 28: mulier, magna est fides tua. ea vero quae pertinent ad salutarem doctrinam non possunt confirmari seu probari ratione, quia rationem humanam excedunt, secundum illud eccli. Iii, 25: plurima supra sensum hominis ostensa sunt tibi. confirmantur seu probantur signo divino; unde et moyses, mittendus ad populum israel, signum accepit a deo, per quod confirmaret ea, quae ex parte dei dicebat, ut patet ex. Iv, 1-9, sicut et signo regio confirmatur quod aliquid sit de mandato regis. signum autem dei sumitur uno quidem modo ab eo quod solus deus facere potest, sicut sunt miracula, quae apostolus hic in duo distinguit. Nam primo dicit alii, scilicet datur, gratia sanitatum, id est per quam alicuius possit sanare infirmitatem, in uno, scilicet et eodem, spiritu. Ier. Xvii, 14: sana me, domine, et sanabor. Ex his enim persuadetur aliquis, non solum propter magnitudinem facti, sed etiam propter beneficium.

Secundo autem dicit alii datur operatio virtutum, ex quibus aliquis persuadetur solum propter magnitudinem facti, puta cum mare dividitur, ut legitur ex. Xiv, 21, vel quod sol et luna stetit in caelo, sicut legitur ios. X, 13. Gal. Iii, 5: quis tribuit nobis spiritum, et operatur virtutes in nobis? alio autem modo accipitur signum divinum ab eo quod solus deus cognoscere potest. hoc autem est vel futurum contingens, secundum illud is. Xli, 23: annuntiate quae ventura sunt, et sciemus quia dii estis vos. et quantum ad hoc dicit alii, scilicet datur, prophetia, quae est divina revelatio inter eventus immobili veritate denuntians. Ioel. c. Ii, 28: effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri. aliud autem est cognitio humani cordis, secundum illud ier. Xvii, 9 s.: pravum est cor hominis et inscrutabile, quis cognoscet illud? ego dominus scrutans corda et probans renes. et quantum ad hoc subdit alii discretio spirituum, ut scilicet homo discernere possit, quo spiritu aliquis moveatur ad loquendum vel operandum, puta utrum spiritu charitatis vel spiritu invidiae. I io. Iv, 1: nolite credere omni spiritui, sed probate spiritus si ex deo sunt. facultas autem persuasionem pronuntiandi consistit in hoc quod homo possit loqui intelligibiliter aliis. Quod quidem impeditur dupliciter. Uno modo per diversitatem idiomatum. Contra quod remedium adhibetur per hoc quod dicit alii, scilicet datur, genera linguarum, ut scilicet possit loqui diversis linguis, ut intelligatur ab omnibus, sicut de apostolis legitur act. Ii, 4, quod loquebantur variis linguis. alio modo per obscuritatem scripturae inducendae. contra quod remedium datur per id quod subditur alii interpretatio sermonum, id est difficilium scripturarum. Dan. V, v. 16: audivi de te quod possis obscura interpretari. Gn 11,8: numquid non dei est interpretatio? deinde cum dicit haec autem omnia, etc., determinat auctorem praedictarum gratiarum. Circa quod tres errores excludit. primo quidem gentilium attribuentium diversa dona diversis diis. Contra quod dicit haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus. Eph. Iv, 4: unum corpus et unus spiritus.

Secundo errorem eorum qui deo attribuebant solum universalem providentiam rerum, ponentes quod distinctiones particularium fiunt solum per causas secundas. Contra quod subditur dividens singulis prout vult. Eccli. c. Xxxiii, 11: in multitudine disciplinae domini separavit eos.

Tertio excludit errorem eorum qui diversitatem gratiarum attribuebant vel fato, vel humano merito, et non solum voluntati divinae, sicut macedonii, qui dicebant spiritum sanctum esse ministerium patris et filii. et hoc excludit per hoc quod subdit prout vult. Io. Iii, 8: spiritus ubi vult spirat.

52
(
1Co 12,12-31)

Lectio 3: 1Co 12,12-31

Posita distinctione gratiarum, hic manifestat eam per similitudinem corporis naturalis. Et

Primo ponit similitudinem in generali; secundo exemplificat eam in speciali, ibi nam et corpus, etc.. circa primum duo facit.

Primo ponitur similitudo; secundo similitudinis adaptatio, ibi ita et christus, etc.. circa primum considerandum est, quod, sicut in v metaphysicae, tripliciter dicitur aliquid unum per se. Uno modo indivisibilitate, ut unitas et punctum, secundum quem modum unitas excludit totaliter multitudinem, non solum actualem, sed etiam potentialem. alio modo dicitur unum continuitate, ut linea et superficies, quae quidem unitas excludit multitudinem actualem, sed non potentialem.

Tertio modo integritate, quae non excludit multitudinem neque potentialem, neque actualem, sicut domus est una quae constituitur ex diversis lapidibus et lignis. et, eodem modo, corpus hominis aut cuiuslibet animalis est unum, quia eius perfectio integratur ex diversis membris, sicut ex diversis animae instrumentis; unde et anima dicitur esse actus corporis organici, id est, ex diversis organis constituti. proponit ergo primo apostolus quod unitas corporis, membrorum multitudinem non excludit, dicens quod sicut corpus unum est, et multa membra habet, unde et rom. Xii, v. 4 dicitur in uno corpore multa membra habemus. Item proponit quod multitudo membrorum non tollit corporis unitatem, unde subdit omnia autem membra corporis cum sint multa, nihilominus unum corpus sunt, quod ex omnibus perficitur. Unde et iob x, 11 dicitur: pelle et carne vestisti me, ossibus et nervis compegisti me. deinde cum dicit ita et christus, etc., ponitur adaptatio similitudinis.

Et primo adaptat similitudinem, dicens ita et christus, scilicet est unus, secundum illud, supra c. Viii, 6: unus dominus noster iesus, per quem omnia. Et tamen multa et diversa habet membra, scilicet omnes fideles, secundum illud rom. Xii, 5: multi unum corpus sumus in christo.

Secundo ponit ur ratio adaptationis, ubi ponitur duplex ratio distinctionis. una quidem ratio unitatis est spiritus sanctus, secundum illud eph. Iv, 4: unum corpus et unus spiritus. sed per virtutem spiritus sancti duplex beneficium consequimur. Primo quidem, quia per ipsum regeneramur, secundum illud io. c. Iii, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto. Unde dicit etenim in uno spiritu, scilicet per virtutem unius spiritus sancti, omnes nos, qui sumus membra christi, sumus baptizati in unum corpus, id est in unitatem ecclesiae, quae est corpus christi, secundum illud eph. I, 22: ipsum dedit caput super omnem ecclesiam, quae est corpus eius; et gal. Iii, 27: omnes qui in christo baptizati estis, christum induistis.

Secundo, per spiritum sanctum reficimur ad salutem. Unde subdit et omnes potati sumus in uno spiritu, id est per virtutem unius spiritus sancti. potest autem hic potus intelligi dupliciter. uno modo de interno refrigerio quod spiritus sanctus cordi humano praebet, extinguendo sitim carnalium desideriorum et concupiscentiarum. unde eccli. Xv, 3: aqua salutaris sapientiae potavit eum, et, io. Vii, 38, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. alio modo potest intelligi de potu sacramentali, qui per spiritum sacratur. Supra x, v. 4: omnes eumdem potum spiritualem biberunt. interponitur autem duplex ratio diversitatis. Una ex parte ritus, cum dicit sive iudaei, sive gentiles, etc., alia ex parte conditionis, cum dicit sive servi, sive liberi. nulla enim huiusmodi diversitas impedit unitatem corporis christi. Unde gal. Iii, 28 dicitur: non est iudaeus, neque graecus; non est servus, neque liber; unum enim estis in christo iesu. deinde cum dicit nam et corpus, explicat similitudinem in speciali.

Et primo describit conditionem corporis naturalis et membrorum ipsius.

Secundo adaptat ad corpus mysticum christi, ibi vos autem estis, etc.. circa primum duo facit. primo describit integritatem corporis naturalis; secundo habitudinem membrorum ad invicem, ibi non potest autem oculus dicere, etc.. circa primum tria facit. primo proponit quod intendit; secundo manifestat exemplificando, ibi si dixerit pes, etc.; tertio probat ducendo ad inconveniens, ibi si totum corpus oculus, etc.. dicit ergo primo: dictum est quod, omnes nos in unum corpus mysticum baptizati sumus, quod repraesentat similitudo corporis naturalis. Nam corpus naturale hominis non est unum membrum, sed multa. quia scilicet eius perfectio non salvatur in uno membro, sed integratur ex multis, quae necesse habent deservire diversis potentiis et actibus animae. Unde et rom. Xii, 4 dicitur: sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra corporis non eumdem actum habent, ita multi unum corpus sumus in christo. deinde cum dicit si dixerit pes, etc., manifestat quod dixerat exemplificando in membris quibusdam.

Et primo in membris deservientibus motui: et ponit duo membra: pedem, tamquam ignobilius membrum, eo quod calcat terram et portat totius corporis pondus; manum autem tamquam membrum nobilius, eo quod ipsa est organum organorum. Et hoc est quod dicit si dixerit pes: non sum de corpore, quoniam non sum manus, non ideo non est de corpore? quasi dicat: perfectio corporis non tota consistit in uno membro, quamvis nobiliori sed ad eius perfectionem requiruntur etiam ignobiliora. per membra autem deservientia motui, designantur in ecclesia homines dediti vitae activae, ita quod pedes sunt subditi, de quibus dicitur ez. I, 7: pedes eorum pedes recti; per manus autem figurantur praelati, per quos alii disponuntur, unde et cant. V, 14 dicitur: manus illius tornatiles aureae, plenae hyacinthis. Sunt autem in ecclesia necessariae non solum manus, id est praelati, sed etiam pedes, id est subditi. Unde prov. Xiv, v. 28 dicitur: in multitudine populi dignitas regis.

Secundo exemplificat de membris servientibus virtuti apprehensivae, et ponit oculum qui deservit visui et aurem quae deservit auditui. Nam isti duo sensus praecipue deserviunt humanae sapientiae: visus quidem quantum ad inventionem, eo quod plures rerum differentias ostendit; auditus autem quantum ad disciplinam, quae fit per sermonem. Horum tamen sensuum dignior est visus quam auditus, quia et spiritualior est et plura demonstrat, ac per hoc oculus est dignior aure. dicit ergo et si dixerit auris, quae est ignobilius membrum, non sum de corpore, quia non sum oculus, qui est membrum nobilius, non ideo non est de corpore? etc.. per membra ergo deservientia virtuti apprehensivae, designantur in ecclesia illi qui student vitae contemplativae, inter quos sunt, sicut oculi, doctores, qui per seipsos veritatem inspiciunt. Unde dicitur cant. V, 12: oculi eius sicut columbae super rivos aquarum, quae resident iuxta fluenta plenissima. per aures autem significantur discipuli, qui a magistris veritatem audiendo recipiunt. unde et matth. Xiii, 19 dicitur: qui habet aures audiendi, audiat. Sunt enim in ecclesia necessarii non solum doctores sed etiam discipuli. unde et iob xxix, 11 dicitur: auris audiens beatificavit me. deinde cum dicit si totum corpus, etc., probat ducendo ad inconveniens duplex, quorum primum est subtractio necessariorum a corpore, secundum est remotio integritatis corporis, ibi quod si essent omnia, etc.. circa primum duo facit.

Primo ponit inconveniens quod sequitur, dicens si totum corpus esset oculus, quod est membrum nobilius, ubi esset auditus? id est instrumentum audiendi, quasi dicat: si in ecclesia omnes essent magistri. Unde dicitur iac. Iii, 1: nolite plures magistri fieri, fratres mei. et, iterum: si totum corpus esset auditus, id est instrumentum audiendi, ubi esset odoratus? etc.. Per quem possunt in ecclesia intelligi illi qui, et si non sint capaces verborum sapientiae, percipiunt tamen quaedam eius indicia a remotis, quasi odorem. Unde et cant. I, 3 dicitur in odorem unguentorum tuorum currimus.

Secundo asserit contrariam veritatem, scilicet quod nec auditus corpori debet deesse, dicens nunc autem deus posuit, id est ordinate disposuit, membra diversa. Nam et si membrorum distinctio sit opus naturae, hoc tamen agit natura ut instrumentum divinae providentiae. et ideo primam causam dispositionis membrorum assignans, subdit unumquodque eorum in corpore, quasi dicat: non sic posuit membra diversa, ut unumquodque eorum secundum se separatim existeret, sed ut omnia convenirent in uno corpore. Et sicut voluit; nam prima causa institutionis rerum est voluntas divina, secundum illud ps. Cxiii, 3: omnia quaecumque voluit fecit. sic autem et in ecclesia disposuit diversa officia, diversos status secundum suam voluntatem. unde et eph. I, 11 dicitur: praedestinati secundum propositum eius qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae. deinde cum dicit quod si esset, etc., ducit ad aliud inconveniens, quod est defectus integritatis corporis. unde

Primo ponit hoc inconveniens, dicens quod si essent omnia unum membrum, ubi esset corpus? id est ubi esset integritas corporalis? quasi dicat: non esset. Ita si omnes in ecclesia unius conditionis et gradus essent, tolleretur perfectio et decor ecclesiae, quae in ps. Xliv, 10 describitur circumamicta varietate.

Secundo asserit veritatem contrariam, dicens nunc autem multa quidem sunt membra, sed unum corpus quod ex omnibus integratur. sic ecclesia ex diversis ordinibus constituitur. unde et cant. Vi, 9 describitur: terribilis ut castrorum acies ordinata. deinde cum dicit non potest autem oculus, etc., ponit comparationem membrorum ad invicem.

Et primo quantum ad necessitatem; secundo quantum ad cultum membris adhibitum, ibi et quae putamus, etc.; tertio quantum ad mutuam sollicitudinem, ibi sed in ipsum, etc.. circa primum duo facit. primo proponit omnia membra corporis esse necessaria, quamvis quaedam sint ignobilia; secundo ponit necessitatis comparationem, ibi sed multo magis, etc.. ostendit autem primo rationem necessitatis membrorum secundum duplicem differentiam. primo quidem secundum differentiam membrorum deservientium motui, unde dicit non potest autem oculus, qui deservit cognitioni et significat contemplativos, dicere manui, quae deservit motui et significat activos opera tua non indigeo. Indigent enim contemplativi per opera activorum sustentari. unde et lc. X, 39 s. Dicitur quod cum maria secus pedes domini sederet, audiens verba eius, martha satagebat circa frequens ministerium.

Secundo ostendit idem secundum differentiam praelatorum, qui significantur per caput, et subditorum, qui significantur per pedes; et hoc est quod subdit aut iterum caput, id est praelatus, secundum illud i reg. Xv, 17: CAPUT in tribubus israel factus es, non potest dicere pedibus, id est subditis, non estis mihi necessarii, quia, ut dicitur prov. Xiv, 28, in multitudine populi dignitas regis. deinde cum dicit sed multo magis, etc., comparat diversa membra ad invicem quoad necessitatem eorum, dicens quod membra corporis quae videntur esse infirmiora, sunt magis necessaria, sicut intestina. ita etiam in ecclesia sine officio aliquarum abiectarum personarum, puta agricultorum et aliorum huiusmodi, praesens vita transiri non posset; quae tamen posset duci sine aliquibus excellentioribus personis contemplationi et sapientiae deputatis, quae ecclesiae deserviunt ad hoc quod sit ornatior et melius se habens. Ex hoc enim aliquid dicitur necessarium, quod est utile ad finem. Illa vero quae sunt nobilissima, non se habent in ratione utilium, sed sunt per seipsa appetenda ut fines. Et ideo dicitur iob xxxi, 39: si fructus terrae comedi absque pecunia, et animam agricolarum eius afflixi. deinde cum dicit et quae putamus, etc., comparat membra quantum ad exteriorem cultum. Et

Primo ponit diversitatem quae diversis membris adhibetur; secundo causam diversitatis assignat, ibi deus temperavit, etc.. cultus autem exterior membris adhibitus ad duo pertinet scilicet ad honorem, sicut ea quae apponuntur ad ornatum, ut monilia et inaures; et ad honestatem, sicut quae apponuntur ad tegumentum, ut brachae et alia huiusmodi. quantum ergo ad primum cultum, dicit primo et quae putamus esse ignobiliora membra corporis, his circumdamus abundantiorem honorem, idest maiorem ornatum, sicut auribus alicubi suspenduntur inaures, oculis autem nihil apponitur, et pedibus apponuntur calceamenta depicta et gemmata, secundum illud cant. Vii, 1: quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis. manus autem nudae habentur. Et, similiter in ecclesia, imperfectioribus sunt magis consolationes adhibendae, quibus perfectiores non egent. Unde dicitur is. Xl, 11: in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit, foetas ipse portabit, et, i petr. Iii, 7 dicitur: viri quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem.

Secundo prosequitur quantum ad cultum honestatis, dicens et quae inhonesta sunt, abundantiorem honestatem habent, scilicet per studium humanum. Dicuntur autem membra aliqua inhonesta in sanctis, non propter aliquam peccati turpitudinem, sed propter inobedientiam membrorum genitalium subsecutam ex peccato originali. Vel etiam quia sunt ignobili usui deputata, sicut omnia membra quae deserviunt emissioni superfluitatum, quibus abundantior honestas adhibetur dum studiosius teguntur, quo non indigent membra nobilibus usibus deputata. unde subdit honesta autem nostra nullius egent, scilicet exterioris honestatis, unde nec faciei velamen apponitur. Et similiter in ecclesia illi qui sunt in aliquo culpabiles, sunt admonendi et custodiendi, secundum illud eccli. Xlii, 11: super filiam luxuriosam confirma custodiam. Et gal. Vi, 1 dicitur: si praeoccupatus quis fuerit in aliquo delicto vos, qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis; illi autem qui sunt absque culpa his non egent. et est notandum quod triplicem defectum circa membra notavit, scilicet inhonestatis, ignobilitatis et infirmitatis. Quorum primum in membris ecclesiae pertinet ad culpam; secundum ad conditionem servilem; tertium ad statum imperfectionis. deinde cum dicit et deus temperavit, etc., ponit causam praedicti cultus,

Et primo assignat causam efficientem primam. licet enim homines taliter se habeant ad cultum membrorum, hoc tamen procedit ex ordinatione divina, unde dicit sed deus temperavit corpus, abundantiorem honorem tribuendo ei membro cui deerat. Nam homines hoc faciunt ex quodam divino instinctu, secundum illud iob xxxiii, 16: aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplina.

Secundo ponit causam finalem, dicens ut non sit schisma in corpore. Quod quidem sequeretur, si defectui membrorum non subveniretur. Hoc autem schisma quantum ad membra corporis mystici manifeste vitatur, dum pax ecclesiae custoditur per hoc, quod singulis ea quae sunt necessaria attribuuntur. Unde et supra dictum est cap. I, v. 10: idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Sed quantum ad membra corporis naturalis, schisma esset in corpore si debita proportio membrorum tolleretur. deinde cum dicit sed in idipsum, etc., ponit comparationem membrorum ad invicem quantum ad mutuam sollicitudinem. et, primo, proponit eam, dicens: non solum praedicta membra operantur ad invicem, sed etiam per se invicem sunt sollicita in idipsum, id est in unitatem corporis conservandi. et hoc quidem manifeste in corpore naturali apparet. Nam quodlibet membrum naturalem quamdam inclinationem habet ad iuvamentum aliorum membrorum. Unde et naturaliter homo opponit manum ad protegendum alia membra ab ictibus. Et similiter alii fideles, qui sunt membra corporis mystici, pro se invicem sollicitudinem gerunt, secundum illud eccli. Xvii, 12: unicuique mandavit deus de proximo suo, et, gal. Vi, 2: alter alterius onera portate.

Secundo, specificat hanc sollicitudinem;

Et primo in malis, in quibus magis est manifestum. Unde dicit et si quid, scilicet mali, patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra. Quod quidem manifestum est in corpore naturali. Nam uno membro languente, totum corpus quasi languescit, et ad locum languoris confluunt spiritus et humores quasi ad subveniendum. Et similiter debet esse in fidelibus christi, ut unus, malo alterius compatiatur, secundum illud iob xxx, 25: flebam quondam super eo qui afflictus erat, et anima mea compatiebatur.

Secundo in bonis, unde subdit sive gloriatur, id est, quocumque modo vigoratur, unum membrum, congaudent omnia membra. quod etiam manifestum est in corpore naturali, in quo vigor unius membri in iuvamentum cedit aliis membris. Sic debet etiam esse in membris ecclesiae, ut unusquisque bonis alterius congaudeat. Phil. Ii, v. 17: gaudeo et congratulor omnibus vobis. rom. Xii, 15: gaudere cum gaudentibus, et flere cum flentibus. deinde cum dicit vos autem estis, etc., adaptat similitudinem ad propositum. et, primo, quantum ad corporis unitatem, dicens vos autem, scilicet qui estis in unitate fidei congregati, estis corpus christi, secundum illud eph. I, 22 s.: ipsum dedit caput super omnem ecclesiam, quae est corpus eius.

Secundo quantum ad membrorum distinctionem, cum subdit et estis membra de membro. Quod potest intelligi tripliciter. uno modo sic: estis membra dependentia de christo membro, quod quidem dicitur membrum secundum humanitatem secundum quam, praecipue, dicitur ecclesiae caput. Nam secundum divinitatem non habet rationem membri aut partis, cum sit commune bonum totius universi. Alio modo sic: vos estis membra dependentia de membro, inquantum per me christo acquisiti estis, secundum illud, supra iv, 15: in christo iesu per evangelium ego vos genui.

Tertio modo posset exponi ut designaretur distinctio et series membrorum, ut sit sensus: vos estis membra de membro, id est ita distinguimini et ordinamini ad invicem, sicut unum membrum ad aliud. deinde cum dicit et quosdam quidem, etc., prosequitur de distinctione ministrationum. circa quod tria facit. primo assignat ordinem ministrationum; secundo manifestat earum distinctionem, ibi numquid apostoli omnes, etc.; tertio ordinat eorum affectionem circa diversas administrationes et gratias, ibi aemulamini autem, etc.. circa primum duo facit.

Primo ponit maiores seu principales administrationes; secundo ministrationes secundarias, ibi opitulationes, etc.. maiores autem ministri in ecclesia sunt apostoli ad quorum officium tria pertinent, quorum primum est auctoritas gubernandi fidelem populum, quae proprie pertinet ad officium apostolatus; secundo facultas docendi; tertio potestas miracula faciendi ad confirmationem doctrinae. Et de his tribus habetur lc. Ix, 1 s., ubi dicitur: convocatis iesus duodecim apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent, et misit illos praedicare regnum dei. in omnibus autem potestatibus seu virtutibus ordinatis, illud quod est principale reservatur supremae potestati; alia vero etiam inferioribus communicantur. Potestas autem faciendi miracula, ordinatur ad doctrinam sicut ad fidem, secundum illud marc. Ult.: sermonem confirmante sequentibus signis. Doctrina autem ordinatur ad gubernationem populi sicut ad finem, secundum illud ier. Iii, 15: dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos in scientia et doctrina. Et ideo primus gradus inter ecclesiastica ministeria est apostolorum, quibus specialiter competit ecclesiae regimen. et propter hoc dicit et deus posuit, id est ordinate collocavit, in ecclesia, quosdam, scilicet in determinatis ministeriis, secundum illud io. Xv, 16: posui vos, ut eatis. primum quidem apostolos, quorum regimini commisit ecclesiam, secundum illud lc. Xxii, v. 29: ego dispono vobis, sicut disposuit mihi pater meus regnum. Unde et apoc. Xxi, v. 19 s. Super duodecim fundamenta civitatis describuntur duodecim apostolorum nomina. propter quod et ipsi inter caeteros fideles primatum in spiritualibus gratiis obtinuerunt, secundum illud rom. Viii, 23: nos ipsi primitias spiritus habentes. et quamvis ad apostolos praecipue pertineat doctrinae officium, quibus dictum est matth. Ult.: euntes docete omnes gentes, tamen alii in communionem huius officii assumuntur, quorum quidam per seipsos revelationes a deo accipiunt, qui dicuntur prophetae; quidam vero de his, quae sunt aliis revelata, populum instruunt, qui dicuntur doctores, unde subdit secundo prophetas, qui etiam in novo testamento fuerunt. quod enim dicitur matth. Xi, 13: lex et prophetae usque ad ioannem, intelligitur de prophetis qui futurum christi adventum praenuntiaverunt.

Tertio doctores, unde et act. Xiii, 1 dicitur: erant in ecclesia quae erat antiochiae, prophetae et doctores. similiter etiam et gratia miraculorum fuit aliis communicata, quae primitus a christo data fuit apostolis, unde subdit deinde virtutes, qui scilicet miracula faciunt circa ipsa elementa mundi. Gal. Iii, 5: operatur virtutes in nobis. Quantum autem ad miracula quae fiunt in corporibus humanis, subdit exinde gratias curationum, secundum illud lc. Ix, 1: ut languores curarent. deinde cum dicit opitulationes, etc., ponit minores sive secundarias administrationes, quarum quaedam ordinantur ad regimen ecclesiae, quod ad apostolatus dignitatem pertinere diximus; quaedam vero ad doctrinam. ad regimen ecclesiae pertinent in generali quaedam opitulationes, id est illi qui opem ferunt maioribus praelatis in universali regimine, sicut archidiaconi episcopis, secundum illud phil. Iv, 3: adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum clemente et caeteris adiutoribus meis. In speciali autem ponit gubernationes, sicut sunt parochiales sacerdotes, quibus committitur gubernatio aliquarum particularium plebium. Prov. Xi, v. 14: ubi non est gubernator, corruet populus. ad doctrinam autem pertinet secundario, quod subdit linguarum genera, quantum ad illos qui variis linguis loquuntur magnalia, ut dicitur act. Ii, 4; nec scilicet propter varietatem idiomatum evangelica doctrina impediretur. quantum vero ad amovendum impedimentum doctrinae, quod posset provenire ex obscuritate sermonum, subdit interpretationes sermonum. Infra xiv, 13: qui loquitur lingua, oret ut interpretetur. deinde cum dicit numquid omnes apostoli, etc., manifestat distinctionem praedictarum ministrationum, dicens numquid omnes in ecclesia sunt apostoli? quasi dicat: non. Numquid omnes prophetae? etc.. ex quo patet diversitas harum administrationum. eccli. Xxxiii, 11: in multitudine disciplinae domini separavit eos. Et xxxvii, v. 31: non omnia omnibus expediunt. deinde cum dicit aemulamini autem, etc., ordinat eorum affectum circa praedicta spiritualia dona, dicens: cum multa sint dona spiritus sancti, ut dictum est, aemulamini, id est desiderate, charismata meliora, id est gratias potiores, ut scilicet magis desideretis ea quae sunt meliora, puta prophetiam quam donum linguarum, ut infra c. Xiii, 1 s. Dicetur. I thess. Ult.: omnia probate, quod bonum est tenete. et ne in praemissis donis eorum affectus quiesceret, subdit et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro, scilicet charitatem, qua directius in deum itur. Ps. Cxviii, 32: viam mandatorum tuorum cucurri. Is. c. Xxx, 21: haec est via, ambulate in ea.


CAPUT 13

53
(
1Co 13,1-3)

Lectio 1: 1Co 13,1-3

Apostolus gratiarum gratis datarum distinctionem assignavit, et ministrationum in quibus membra ecclesiae distinguuntur, hic agit de charitate, quae inseparabiliter concomitatur gratiam gratum facientem. et quia promiserat eis se demonstraturum viam excellentiorem, ostendit praeeminentiam charitatis ad caetera gratuita dona.

Et primo quantum ad necessitatem, quia scilicet sine charitate alia dona gratuita non sufficiunt; secundo quantum ad utilitatem, quia scilicet per charitatem omnia mala vitantur, et omnia bona aguntur, ibi charitas patiens est, etc.; tertio quantum ad permanentiam, ibi charitas numquam excidit, etc.. omnia autem dona gratuita reducere videtur apostolus ad tria. Nam primo ostendit quod donum linguarum, quod pertinet ad locutionem, sine charitate non valet; secundo quod etiam non valent ea quae pertinent ad cognitionem, ibi et si habuero prophetiam, etc.; tertio ostendit idem de his quae pertinent ad operationem, ibi et si distribuero in cibos pauperum, etc.. erat autem apud corinthios multum desiderabile donum linguarum, ut infra c. Xiv t. Patebit; et ideo, ab eo incipiens, dicit: promisi me demonstraturum excellentiorem viam, et hoc primo patet in dono linguarum, quia si linguis hominum, scilicet omnium, loquar, id est, si habuero donum gratiae, per quod loqui possim linguis omnium hominum; et ad maiorem abundantiam subdit et angelorum: charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens. recta comparatione utitur. Anima enim per charitatem vivit quae vivit deo, qui est animae vita, secundum illud deut. Xxx, 20: ipse est vita tua. Unde et i io. Iii, 14 dicitur: translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres; qui non diligit manet in morte. recte ergo comparat loquelam charitate carentem, sono rei mortuae, scilicet aeris aut cymbali, qui licet clarum sonum reddat, non tamen est vivus sed mortuus. Ita etiam locutio hominis charitate carentis, quantumcumque sit diserta, tamen habetur pro mortua, quia non proficit ad meritum vitae aeternae. est autem differentia inter aes sonans et cymbalum tinniens, quia aes, cum sit planum, ex percussione simplicem sonum emittit; cymbalum autem, cum sit concavum, ex una percussione sonum multiplicat, quod pertinet ad tinnitum. Aeri ergo comparantur qui veritatem simpliciter pronuntiant, cymbalo vero qui veritatem multiplicant et pronuntiant, multas rationes et similitudines apponendo, et conclusiones plurimas eliciendo, quae tamen omnia sine charitate habentur ut mortua. considerandum est autem quae linguae angelorum dicantur. Nam cum lingua sit membrum corporeum et ad eius usum pertineat donum linguarum, quod interdum lingua dicitur, ut patebit infra xvi, neutrum videtur angelis competere qui membra non habent. potest ergo dici quod per angelos intelliguntur homines angelorum officium habentes, qui scilicet aliis hominibus divina annuntiant, secundum illud mal. Ii, 7: labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus domini exercituum est. sub hoc ergo sensu dicitur si linguis hominum loquar et angelorum, id est non solum minorum sed etiam maiorum qui alios docent. potest etiam intelligi de ipsis incorporeis angelis, prout in ps. Ciii, 4 dicitur: qui facit angelos suos spiritus. Et quamvis non habeant linguam corpoream, per similitudinem tamen lingua in eis dici potest vis, qua manifestant aliis quod habent in mente. est autem sciendum quod in cognitione mentis angelicae aliquid est, de quo superiores angeli non loquuntur inferioribus, neque e converso, scilicet ipsa divina essentia quam omnes immediate vident, deo se omnibus monstrante, secundum illud ier. c. Xxxi, 34: non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum, dicens: cognosce dominum. Omnes enim cognoscent me a minimo usque ad maximum eorum. aliquid autem est in cognitione mentis angelicae, de quo superiores loquuntur inferioribus, sed non econverso. Et huiusmodi sunt divinae providentiae mysteria, quorum plura cognoscunt in ipso deo superiores, qui clarius eum vident quam inferiores. Unde superiores de huiusmodi inferiores instruunt vel illuminant, quod locutio potest dici. aliquid vero est in cognitione mentis angelicae, de quo superiores loquuntur inferioribus et econverso; et huiusmodi sunt occulta cordium quae ex libero arbitrio dependent, quae soli deo patent, et his quorum sunt, secundum illud supra ii, 11: quae sunt hominis, nemo novit nisi spiritus hominis qui in ipso est. Quae in notitiam alterius deveniunt, eo cuius sunt manifestante, sive sit inferior, sive superior. fit autem huiusmodi manifestatio dum inferior angelus superiori loquitur, non per illuminationem, sed per quemdam significationis modum. Est enim in quolibet angelo aliquid quod naturaliter ab altero angelo cognoscitur. dum ergo id quod est naturaliter notum, proponitur ut signum eius quod est ignotum, manifestatur occultum.

Et talis manifestatio dicitur locutio ad similitudinem hominum, qui occulta cordium manifestant aliis per voces sensibiles, aut per quodcumque aliud corporale exterius apparens. Unde et ea, quae sunt in angelis naturaliter nota, inquantum assumuntur ad manifestationem occultorum, dicuntur signa vel nutus. Potestas autem manifestandi conceptum suum hoc modo metaphorice lingua nominatur. deinde cum dicit et si habuero, etc., ostendit idem de his quae pertinent ad cognitionem. est autem attendendum quod supra proposuit quatuor dona gratuita ad cognitionem pertinentia, scilicet sapientiam, scientiam, fidem et prophetiam. Incipit ergo hic a prophetia, dicens et si habuero prophetiam, per quam divinitus occulta revelantur, secundum illud ii petr. I, 21: non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei homines.

Secundo, quantum ad sapientiam, subdit et noverim omnia mysteria, id est occulta divinitatis, quod pertinet ad sapientiam, secundum illud supra ii, 7: loquimur dei sapientiam in mysterio absconditam.

Tertio, quantum ad scientiam, dicit et omnem scientiam, sive humanitus acquisitam, sicut habuerunt philosophi, sive divinitus infusam, sicut habuerunt eam apostoli. Sap. c. Vii, 17: dedit mihi eorum quae sunt veram scientiam. quarto, quantum ad fidem, subdit et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam. potest autem exponi id quod dicit omnem fidem, id est omnium articulorum; sed merito est ut exponatur omnem, id est perfectam fidem, propter illud quod subditur ita ut montes transferam. Dicitur enim matth. Xvii, 19: si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: transi hinc, et transibit. Et quamvis granum sinapis sit minimum quantitate, non tamen intelligitur parva, sed perfecta fides grano sinapis comparari. Dicitur enim matth. Xxi, v. 21: si habueritis fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed etiam si monti huic dixeritis: tolle et iacta te in mare, fiet. Fides ergo quae non haesitat, grano sinapis comparatur, quod quanto magis atteritur, tanto magis eius fortitudo sentitur. obiiciunt autem aliqui quod cum multi sancti perfectam fidem habuerint, nullus legitur montes transtulisse; quod quidem solvitur per id quod supra xii, 7 dictum est: unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem. illo nempe modo, loco et tempore miracula per gratiam spiritus sancti fiunt, quo ecclesiae requiritur utilitas. Fecerunt autem sancti multo maiora, quam translationem montium, prout erat fidelibus utile, puta suscitando mortuos, dividendo mare et alia huiusmodi opera faciendo. Et hoc etiam fecissent, si necessitas adfuisset. potest etiam hoc transferri ad expulsionem daemonum de humanis corporibus, qui montes dicuntur propter superbiam. Ier. Xiii, 16: antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos, ecce ego ad te, mons pestifer, qui corrumpis universam terram. attribuitur autem operatio miraculorum fidei non haesitanti, quia fides innititur omnipotentiae, per quam miracula fiunt. si, inquam, habuero omnia praedicta ad perfectionem intellectus pertinentia, charitatem autem non habuero, per quam perficitur voluntas, nihil sum, scilicet secundum esse gratiae, de quo dicitur eph. Ii, 10: ipsius sumus factura, creati in christo iesu in operibus bonis. Unde et contra quemdam dicitur ez. Xxvii, 19: nihil factus es, et non eris in perpetuum. Quod quidem fit propter defectum charitatis, per quam homo bene utitur intellectu perfecto. Sine charitate autem eius usus bonus non est. Unde et supra c. Viii, 1 dicitur, quod scientia inflat, charitas aedificat. est autem notandum quod apostolus hic loquitur de sapientia et scientia, secundum quod pertinent ad dona gratiae gratis datae, quae sine charitate esse possunt. nam secundum quod computantur inter septem dona spiritus sancti, numquam sine charitate habentur. Unde et sap. I, 4 dicitur: in malevolam animam non intrabit sapientia. et sap. X, 10 dicitur: dedit illi scientiam sanctorum. De prophetia autem et fide manifestum est, quod sine charitate haberi possunt. sed notandum est hic quod fides firma, etiam sine charitate, miracula facit. Unde, matth. Vii, 22, dicentibus: nonne in nomine tuo prophetavimus, et multas virtutes fecimus? dicitur: numquam novi vos. Spiritus enim sanctus operatur virtutes etiam per malos, sicut et per eos loquitur veritatem. deinde cum dicit et si distribuero, etc., ostendit idem in his quae pertinent ad opera, quae consistunt in hoc quod homo faciat bona, secundum illud gal. Vi, v. 9: bonum facientes, non deficiamus; et in hoc quod patienter sustineat mala, secundum illud ps. Xci, 15 s.: bene patientes erunt, ut annuntient. inter caetera vero bona opera magis commendantur opera pietatis, secundum illud i tim. Iv, 8: pietas ad omnia utilis est. Circa quod opus quatuor conditiones designat. quarum prima est, quod opus pietatis non totum congregetur in unum, sed dividatur in plures, secundum illud ps. Cxi, 9: dispersit, dedit pauperibus. Et hoc designatur cum dicitur si distribuero.

Secundo ut opus pietatis fiat ad subveniendum necessitati, non ad serviendum superfluitati, secundum illud is. Lviii, 7: frange esurienti panem tuum, et hoc designatur, cum dicitur in cibos pauperum.

Tertio ut opus pietatis exhibeatur indigentibus, secundum illud lc. Xiv, 13: cum facis convivium, voca pauperes; et hoc designatur, cum dicitur pauperum. quarto ad perfectionem pertinet, ut homo omnia bona sua in opera pietatis expendat, secundum illud matth. Xix, 21: si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus; et hoc designatur, cum dicitur omnes facultates meas. inter mala vero quae quis sustinet patienter, potissimum est martyrium. Unde dicitur matth. V, 10: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. Quod etiam quadrupliciter commendat. primo quidem, quia laudabilius est quod, necessitate imminente, puta propter defensionem fidei, seipsum offerat passioni, quam si deprehensus patiatur. Et ideo dicit si tradidero. sicut et de christo dicitur eph. V, 2: tradidit semetipsum pro nobis.

Secundo quia gravior est corporis humani iactura, quam rerum, de quo tamen quidam commendantur hebr. X, 34: rapinam bonorum vestrorum cum gaudio sustinuistis. Et ideo dicit corpus. Is. L, 6: dedi corpus meum percutientibus.

Tertio laudabilius est quod aliquis exponat corpus suum supplicio, quam corpus filii, vel cuiuscumque propinqui, de quo tamen commendatur quaedam mulier ii mac. Vii, 20: supra modum videtur mirabilis et bonorum memoria digna, quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat. Et ideo dicit meum. Iudicum v, v. 9: qui propria voluntate obtulistis vos discrimini pro domino. quarto redditur martyrium laudabilius ex acerbitate poenae, de quo subditur ita ut ardeam, sicut laurentius. Eccli. L, 9: quasi ignis effulgens et thus ardens in igne. si, inquam, praedicta opera tam excellentia fecero, charitatem autem non habuero, vel quia simul cum praedictis operibus adest voluntas peccandi mortaliter, vel quia fiunt propter inanem gloriam, nihil mihi prodest, scilicet quantum ad meritum vitae aeternae, quae solis diligentibus deum repromittitur, secundum illud iob xxxvi, 33: annuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit. et notandum quod locutionem, quae est vox animalis, si sit sine charitate, comparat non existenti, opera autem quae fiunt propter fidem, si sint sine charitate, dicit esse infructuosa. Sap. Iii, 11: vacua est spes eorum, et labores sine fructu.


Thomae et alii: ad 1Cor 51