Thomae et alii: ad 1Cor 66

66
(
1Co 15,20-28)

Lectio 3: 1Co 15,20-28

Hic probat positam superius conditionalem esse veram, scilicet si christus resurrexit, mortui resurgunt. et circa hoc tria facit. primo ostendit quomodo se habeat resurrectio christi ad resurrectionem aliorum; secundo ostendit ordinem resurrectionis, ibi unusquisque autem in suo ordine, etc.; tertio ostendit finem resurrectionis, ibi deinde finis, etc.. circa primum duo facit. primo ostendit habitudinem resurrectionis christi ad resurrectionem aliorum, per conditionalem praedictam, probans hoc; secundo probat ipsam habitudinem, ibi quoniam quidem, etc.. dicit ergo nunc, id est ex quo dicta inconvenientia sequuntur si christus non resurrexit, ideo ad ipsa vitanda dicamus, quod christus resurrexit. Hoc autem verum est, secundum quod matth. Ult. Dicitur, et aliis locis evangeliorum. sed resurrectionis christi habitudo ita se habet ad resurrectionem aliorum, sicut primitiae fructuum ad sequentes fructus, quae excedunt alios fructus tempore et melioritate, seu dignitate; et ideo dicit quod resurrexit, non sicut alii, sed primitiae, id est primo tempore et dignitate. Apoc. I, 5: primogenitus mortuorum. primitiae, dico, dormientium, id est, mortuorum qui in spe resurrectionis quiescunt. ex hoc potest inferri conditionalis posita, quia, sicut dicimus et verum est, si christus, qui est primitiae dormientium, resurrexit, ergo et alii dormientes. sed contrarium videtur, scilicet quod christus non resurrexit primitiae dormientium, quia lazarus fuit resuscitatus a christo nondum passo, et aliqui prophetae suscitaverunt alios a mortuis, ut habetur in veteri testamento. ad hoc dicendum quod duplex est resurrectio. una est ad vitam mortalem, et ad istam lazarus et alii, qui suscitati fuerunt, resurrexerunt ante christum. Alia ad vitam immortalem, et de hac loquitur hic apostolus. sed contra matth. Xxvii, 52 dicitur, quod multa corpora sanctorum surrexerunt. cum ergo hoc legatur ante christi resurrectionem, et constet quod non resurrexerunt ad vitam immortalem, videtur quod adhuc restet quaestio prima. responsio. Dicendum est, quod hoc quod matthaeus dicit de resurrectione illorum, dicit per anticipationem, quia licet dicatur in tractatu de passione, non tunc resurrexerunt, sed postquam christus resurrexit. quoniam quidem, etc.. Hic probat habitudinem positam, scilicet quod christus sit primitiae dormientium.

Et primo probat in generali, secundo in speciali, ibi et sicut in adam, etc.. probat in generali tali ratione: deus voluit reintegrare humanam naturam, sed humana natura corrupta est per hominem, quia mors intravit per hominem. Pertinebat ergo ad dignitatem humanae naturae, ut reintegraretur per hominem, hoc autem est ut reducatur ad vitam. Conveniens ergo fuit, sicut mors intravit per hominem, scilicet per adam, ita resurrectio mortuorum fieret per hominem, scilicet per christum. Rom. c. V, 17: si enim unius delicto, etc.. et sicut in adam. Hic probat idem in speciali, dicens quod sicut in adam omnes morimur morte corporali, ita et omnes vivificamur in christo. Rom. V, 12: per unum hominem, etc.. et non dicit per evam, quod videtur contra illud eccli. Xxv, 33: per illam omnes morimur. dicendum quod hoc est per illam evam, scilicet suggerentem, sed per adam sicut causantem. Nam si solum eva peccasset, peccatum originale non fuisset traductum in posteros. vivificabuntur, inquam, in christo, scilicet boni et mali vita naturae, sed vita gratiae non nisi boni; sed tamen apostolus loquitur hic de resurrectione ad vitam naturae, ad quam omnes vivificabuntur. Io. V, 26: sicut pater habet vitam in semetipso, ita et filio dedit vitam habere, id est vivificandi virtutem. io. V, 28: omnes qui in monumentis sunt, etc.. unusquisque autem in suo ordine, etc.. Hic ostendit ordinem resurrectionis.

Et primo insinuat ipsum ordinem; secundo manifestat id quod dixerat, ibi primitiae christus, etc.. dicit ergo quod verum est quod omnes in christo vivificabuntur, sed tamen differenter, quia differentia erit inter caput et membra, et differentia quantum ad bonos et malos. Et ideo dicit quod unusquisque resurget in suo ordine, scilicet dignitatis. rom. Xiii, 1: quae autem sunt, a deo ordinata sunt. sed hunc ordinem consequenter manifestat, quia primitiae christus, quia ipse est prior tempore et dignitate, quia plus de gloria. Io. I, 14: vidimus eum quasi unigenitum, etc.. deinde resurgent omnes qui sunt christi, posteriores tempore et dignitate. Isti sunt qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis, etc.. gal. Iv, 4: at ubi venit plenitudo. I tim. Vi, v. 14: serves mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum domini nostri. qui autem sint christi exponit, dicens qui crediderunt per fidem, per dilectionem operantem. hebr. Xi, 6: accedentem ad deum oportet credere, etc.. In adventu eius, primo et secundo. sed sciendum quod inter alios sanctos non erit ordo temporis, quia omnes resurgent in ictu oculi, sed bene secundum dignitates, quia martyr resurget ut martyr, apostolus ut apostolus, et sic de aliis. deinde finis. Hic ostendit finem resurrectionis, et hunc duplicem. Unum quantum ad adeptionem boni, alium quantum ad remotionem mali, ibi oportet illum regnare, etc.. circa primum duo facit. primo ostendit quod adeptio ipsius boni consistit in inhaerentia ad deum; secundo ostendit, quod in immediata inhaerentia, ibi cum evacuaverit, etc.. dicit ergo, quod deinde, id est post hoc, erit finis resurrectionis.

Et finis huiusmodi non erit, ut vivant vita corporis et voluptatibus, ut iudaei et saraceni fingunt; sed quod inhaereant deo per immediatam visionem et beatam fruitionem: et hoc est tradere regnum deo et patri. et ideo dicit cum tradiderit, id est, perduxerit, regnum, id est fideles suos quos proprio sanguine acquisivit, apoc. V, 9: redemisti nos deo in sanguine tuo, deo et patri, id est ante conspectum dei, id est creatoris sui, inquantum est homo, et patris, inquantum est deus. Et hoc est, quod petebat philippus, io. Xiv, 8: domine, ostende nobis patrem, etc.. Sed sic tradet, ut sibi non adimat, imo ipse unus deus cum patre et sancto spiritu regnabit. vel cum tradiderit regnum deo et patri, id est cum ostendet deum patrem regnare. in scriptura enim tunc dicuntur aliqua fieri, quando primo innotescunt, et huiusmodi innotescentia fit per christum. Matth. Xi, 27: nemo novit patrem, nisi filius, et cui, etc.. cum evacuaverit.

Hic ostendit immediationem dictae inhaerentiae. Sicut enim dicitur gal. Iv, 1 s., quanto tempore haeres parvulus est, est sub tutoribus, etc.. sed quando iam est magnus et perfectus, tunc immediate absque paedagogo et tutore sub patre est in domo. status autem huius vitae praesentis assimilatur pueritiae, et ideo in vita ista sumus sub angelis, sicut sub tutoribus, inquantum praesunt nobis et dirigunt nos; sed quando tradetur regnum deo et patri, tunc immediate erimus sub deo, et cessabunt omnia alia dominia. Et hoc est quod dicit et cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem, id est cum cessaverit omne dominium, tam humanum quam angelicum, tunc immediate erimus sub deo. Is. Ii, 12: exaltabitur dominus solus in die illa. Ier. c. Xxxi, 34: non docebit ultra vir proximum suum, etc.. sed numquid non remanebunt ordines angelorum distincti? dicendum quod sic, quantum ad eminentiam gloriae, qua unus alteri praeeminet, sed non quantum ad efficaciam executionis ad nos. Et ideo illos dicit evacuari, quorum nomina pertinent ad executionem, scilicet principatus, potestates et virtutes.

Illos autem qui sunt de superiori hierarchia non nominat, quia non sunt exequentes; nec angelos, quia est nomen commune. Dominationes autem non dixit evacuari, quia licet sint de exequentibus, non tamen ipsi exequuntur, sed dirigunt et imperant. Dominorum enim est dirigere et imperare, non exequi; archangeli vero intelliguntur cum principatibus; archos enim idem est quod princeps. hi tres ordines secundum gregorium leguntur descendendo, quia secundum ipsum principatus sunt super potestates, et potestates super virtutes; sed secundum dionysium, ascendendo, quia vult quod virtutes sint super potestates, et potestates super principatus. vel aliter cum evacuaverit, etc., id est tunc erit notum, quod principatus, et potestates, et dominationes nihil potestatis habuerunt ex seipsis, sed a deo, ex quo sunt omnia. deinde cum dicit oportet illum, etc., ostendit apostolus finem resurrectionis quoad remotionem mali. Quod quidem ostendit per destructionem omnium inimicorum ad christum. Et

Primo ponit ipsorum destructionem; secundo subiectionis perfectionem, ibi novissime autem, etc.; tertio subiectionis finem, ibi cum autem subiecta fuerint. dicit ergo primo: dixi quod finis erit, cum tradiderit regnum deo et patri; sed numquid christus habet regnum ita quod oportet illum regnare? sic enim dicitur matth. Ult.: data est mihi, etc. lc. I, 32: et regnabit in domo iacob. Oportet, inquam, donec ponat inimicos suos sub pedibus eius. sed numquid modo non sunt inimici eius sub pedibus eius, id est, sub potestate christi? dicendum quod modo inimici christi sunt sub potestate eius, sed dupliciter. Vel inquantum per ipsum convertuntur sicut paulus, quem prostravit act. Ix, 3 s.; vel inquantum christus facit voluntatem suam, etiam de his qui faciunt hic contra voluntatem christi. sic ponit inimicos suos sub pedibus suis, puniendo eos; sed in futuro ponet sub pedibus, id est sub humanitate christi. Sicut enim per caput deitas christi intelligitur, quia caput christi deus, i cor. Xi, 3, ita per pedem, humanitas. ps. Cxxxi, 7: adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius, etc..

Sic ergo inimici erunt non solum sub deitate, sed etiam sub humanitate christi. Phil. Ii, 10: in nomine iesu omne genu, etc.. sed quid est quod dicit donec ponat? etc.. Numquid non regnabit, priusquam posuerit inimicos sub pedibus? dicendum quod hoc potest intelligi dupliciter, nam ly donec quandoque determinat tempus, et ponitur pro finito, sicut si dicerem: non videbo deum donec moriar, quia usque tunc non videbo, sed postea videbo. quandoque ponitur pro infinito, sicut cum dicitur: non cognovit eam donec peperit filium suum. Non quod velit dicere, quod non cognovit eam solum usque ad partum filii, sed nec etiam postea unquam cognovit, sicut dicit hieronymus. iste modus servatur quando aliqui intendunt excludere illa solum de quibus est dubium. unde evangelium exclusit illud solum, quod videtur esse dubium, scilicet quod ioseph cognovisset beatam virginem ante partum.

Hoc vero quod post partum non cognovit eam, nulli est dubium, cum tot mysteria pueri viderit et toties ab angelis monitus sit, et adoratus etiam a magis iesus fuisset; unde poterat eam iam dei matrem cognoscere, et ideo non curavit hoc excludere: sic etiam loquitur hic apostolus. quod enim aliquis regnet, adhuc inimicis non subiugatis, videtur esse dubium; sed quod regnet postquam inimici subiugati sunt, nulli est dubium. Et ideo illud excludit principaliter dicens donec ponat, etc., quasi dicat: verum est, quod christus habet regnum, et licet sint aliqui inimici, dum non faciunt voluntatem suam, tamen regnat donec ponat, etc.. potest etiam alio modo intelligi donec ponat, etc., ut ly donec determinet tempus, et ponatur pro futuro, ut dicatur sic oportet illum regnare, sed quando? donec ponat, etc.. Quasi dicat: usque tunc regnabit, quousque ponat inimicos sub pedibus, postea vero non regnabit. sed secundum hanc expositionem, regnare non importat regnum habere, sed in regnando proficere et regnum augeri, et hoc quantum ad manifestationem perfectam regni christi. Quasi dicat: regnum christi paulatim proficit, inquantum scilicet manifestatur et innotescit, donec ponat inimicos sub pedibus, id est quousque omnes inimici regnare eum fateantur: boni quidem cum gaudio beatitudinis, mali vero cum confusione; et postea non regnat, id est regnum suum non proficit, et non amplius manifestatur, quia iam plene manifestum erit. sic ergo patet omnium adversantium subiectio, quae quidem subiectio perfectissima erit, quia etiam illud quod maxime inimicatur, subiicietur sibi. Hoc autem est mors, quae maxime contrariatur vitae; et ideo dicit novissime autem, etc.; ubi tria facit.

Primo ponit subiectionem mortis; secundo probat hoc per auctoritatem, ibi omnia enim subiecit, etc.; tertio ex ipsa auctoritate arguit, ibi cum autem dicat, etc.. dicit ergo: dixi quod omnes inimicos subiecit sub pedibus eius. Sed qualiter? perfectissime, inquam, quia novissime inimica mors destruetur, scilicet in fine, quia non poterit esse cum vita, ubi omnes per resurrectionem vivent. Os. Xiii, 14: ero mors tua, o mors. Is. Xxv, 8: praecipitabit mortem in sempiternum. sciendum est autem, quod origenes ex hoc verbo sumpsit occasionem erroris sui, quem ponit in periarchon. ipse enim voluit quod poenae damnatorum essent purgatoriae et non aeternae, et voluit quod omnes, qui sunt in inferno, quandoque converterentur ad christum et salvarentur, et etiam diabolus. Et hoc confirmat per ista verba donec ponam inimicos, etc.. Et intelligit quod hoc quod dicitur inimicos sub pedibus, solum intelligitur de subiectione, quae fit per conversionem peccatorum ad deum, non de subiectione qua sunt subiecti christo etiam illi, qui numquam convertuntur ad christum, inquantum punit eos in inferno. Et ideo dicit oportet illum regnare, donec ponat inimicos sub pedibus, quia tunc omnes damnati et qui sunt in inferno salvabuntur, inquantum scilicet convertentur ad ipsum, et servient ei, et non solum ipsi homines damnati; autem, pro sed, novissime ipsa mors, id est diabolus, destruetur, non quod non sit omnino, sed quod non sit mors, quia etiam ipse diabolus in fine salvabitur. sed hoc est haereticum et damnatum in concilio. iterum sciendum est quod apostolus signanter posuit hoc quod dicitur novissime autem, etc., ad removendum duas quaestiones, quae possunt fieri circa praedicta de resurrectione, scilicet utrum christus posset vivificare mortuos.

Et hoc solvitur, quia omnes inimicos posuit sub pedibus eius, et etiam ipsam mortem. et quare non statim omnes resuscitavit? ad quod respondetur, quod oportet quod primo subiiciat inimicos sub pedibus, et novissime cum destruetur ipsa mors, tunc resurgent omnes ad vitam. Non ergo differt, quia non potest, sed ut servet ordinem, quia quae a deo sunt, ordinata sunt. quod autem ipsa mors subiiciatur christo, probat per auctoritatem ps. Viii, 8: omnia subiecisti sub pedibus eius, id est, sub humanitate eius, scilicet christi. Phil. Ii, v. 11: omnis lingua, etc.. Is. Xlv, 24: mihi curvabitur omne genu, etc.. ex hac autem auctoritate argumentatur, dicens cum autem dicat, etc.. et est ratio sua talis: propheta dicit omnia subiecisti, etc., sed dicendo omnia, constat quod nihil exclusit, nisi illum qui subiecit; ergo subiecta sunt christo omnia et ipsa mors. dicit ergo: cum autem dicat, psalmista scilicet, omnia subiecta sunt ei, scilicet christo, inquantum homini, praeter eum, scilicet patrem, qui subiecit ei omnia. Hebr. Ii, v. 8: in eo qui omnia sibi subiecit, etc.. matth. Ult.: data est mihi omnis potestas, etc.. sed contra. Si pater subiecit omnia filio, ergo filius est minor patre. responsio.

Dicendum est, quod pater subiecit omnia filio, inquantum est homo, ut dictum est, et sic pater est maior filio. Est enim minor patre secundum humanitatem, aequalis vero secundum divinitatem. Vel dicendum, quod etiam ipse filius, inquantum deus, subiecit sibi omnia, quia sic potest omnia quae pater potest, phil. 3,20: salvatorem expectamus, etc., secundum operationem qua potens est subiicere omnia. consequenter cum dicit cum autem subiecta fuerint illi omnia, etc., ostendit finem huius resurrectionis non esse in humanitate christi, sed ulterius perducetur rationalis creatura ad contemplationem divinitatis, et in ea est beatitudo nostra, et finis noster ipse deus est. et ideo dicit cum autem subiecta, etc., quasi dicat: nondum deus subiecit omnia christo, sed cum omnia fuerint ei subiecta, scilicet christo, tunc ipse filius secundum humanitatem subiectus erit illi, scilicet patri, io. Xiv, 28: pater maior me est; et subiectus est nunc etiam christus secundum quod homo patri, sed hoc tunc manifestius erit. et ratio huius subiectionis est ut sit deus omnia in omnibus, id est ut anima hominis totaliter requiescat in deo, et solus deus sit beatitudo. Modo enim in uno est vita et virtus in alio et gloria in alio, sed tunc deus erit vita et salus et virtus, et gloria et omnia. vel aliter ita, ut sit deus omnia in omnibus, quia tunc manifestabitur quod quidquid boni habemus est a deo.

67
(
1Co 15,29-34)

Lectio 4: 1Co 15,29-34

Ostensa resurrectione mortuorum ex resurrectione christi, hic consequenter ostendit resurrectionem mortuorum ex vita sanctorum. Et circa hoc duo facit. primo probat propositum; secundo subiungit admonitionem, ibi nolite seduci, etc.. probat autem propositum, ducendo ad tria inconvenientia. primum inconveniens est quod frustraretur devotio hominum ad baptismum; secundum est quod frustraretur labor sanctorum, et hoc ponit ibi ut quid et nos periclitamur, etc.; tertium est quod daretur occasio fruendi voluptatibus. Et hoc ponit, ibi manducemus et bibamus, etc.. circa primum duo facit.

Primo ponit primum inconveniens; secundo explicat illud, ibi si omnino mortui, etc.. dicit ergo primo: dixi quod mortui resurgunt, alioquin, scilicet si non est resurrectio mortuorum futura, ut nos praedicamus, quid facient qui, etc.. Hoc potest dupliciter intelligi. uno modo, ut per hoc quod dicit mortui, intelligantur opera peccati, quae sunt mortua, quia carent vita gratiae, et ducunt ad mortem. Hebr. Ix, 14: sanguis christi emundabit, etc.. Et secundum hoc plana est littera. quid, scilicet facient illi, qui baptizantur pro mortuis, id est pro peccatis abluendis, si non sint vitam gratiae habituri? alio modo, quia quidam tunc temporis volebant, quod homines possent primo baptizari, ut sibi ipsis remissionem peccatorum consequerentur; et iterum baptizabantur pro aliquo consanguineo suo defuncto, ut etiam post mortem dimitterentur ei peccata. Et secundum hoc sit littera: quid facient qui baptizantur pro mortuis, scilicet consanguineis, pro quorum salute baptizantur, si non sit resurrectio mortuorum? sed isti in aliquo commendari possunt, scilicet in hoc quod fidem resurrectionis videbantur habere.

Sed in aliquo possunt reprehendi, in hoc scilicet quod unum credebant posse pro alio baptizari. sed tunc est quaestio: si oratio unius prodest alteri, quare non etiam baptismus? ad hoc est duplex responsio. Una est, quod opera quae faciunt vivi, prosunt mortuis propter unionem charitatis et fidei. Et ideo non prosunt nisi illis qui decedunt cum charitate et fide. Unde infidelibus nec oratio, nec baptismus vivorum prosunt; tamen oratio prodest illis qui sunt in purgatorio. alia responsio, et melior, quia bona opera valent mortuis, non solum ex vi charitatis, sed etiam ex intentione facientis. Sicut si ego dicerem psalterium pro aliquo qui est in purgatorio, qui tenebatur dicere, ut satisfaciam pro eo, valet quidem quantum ad satisfactionem solum illi pro quo dico. dicendum est ergo secundum hoc, quod baptismus non habet virtutem ex intentione nostra, sed ex intentione christi. Intentio autem christi est ut baptismus illis proficiat, qui in christi fide baptizantur. consequenter istud inconveniens explicat, dicens si omnino, etc.. Et ista explicatio videtur magis convenire secundae expositioni supra positae, quasi dicat: ut quid baptizantur pro illis, id est, pro mortuis, si non resurgunt? sed si secundum primam expositionem exponatur, tunc sic potest dici si omnino mortui non resurgunt, ut quid etiam baptizantur pro illis, id est pro peccatis, cum ipsa non dimittantur? ut quid periclitamur, etc.. Hic ponit secundum inconveniens, et circa hoc duo facit.

Primo ponit inconveniens in communi; secundo in speciali, ibi quotidie, etc.. dicit ergo: non solum frustra baptizantur aliqui pro remissione peccatorum, sed nos etiam frustra affligimur, si resurrectio mortuorum non est. Et hoc est quod dicit ut quid et nos, sancti apostoli, periclitamur, id est pericula patimur, omni hora? ii cor. c. Xi, 26: periculis fluminum, periculis, etc.. constat enim, quod sancti exponunt se tribulationibus, et affligunt seipsos propter spem vitae aeternae, secundum illud rom. V, 11: non solum autem, sed et gloriamur, etc.. spes autem non confundit, etc.. Si ergo resurrectio mortuorum non sit, totaliter spes perit. Frustra ergo affligerent se, si mortui non resurgunt. nec obstat, si dicatur quod anima separata praemiatur, quia, ut probatum est supra, non posset probari quod anima esset immortalis. consequenter cum dicit quotidie, etc., enumerat pericula in speciali,

Et primo quantum ad personam; secundo quantum ad locum, ibi si, secundum hominem, ad bestias, etc.. manifestat ergo in speciali pericula quantum ad personam suam; unde dicit quotidie morior, etc., quasi dicat: non quaecumque pericula patimur, sed etiam mortis, quia quotidie morior, id est sum in periculis mortis. Ps. Xliii, 22: propter te mortificamur tota die. Et hoc ostendit apostolus roman. 8 in persona apostolorum esse dictum, ii cor. Iv, v. 10: semper mortificationem, etc.. propter gloriam vestram, id est ut ego acquiram gloriam, quam expecto ex vestra conversione ad fidem. Ii thess. Ii, 20: vos estis gloria mea et gaudium, quam habeo, id est, spero me habiturum, in christo iesu domino nostro, id est per charitatem christi. alia littera habet per gloriam, etc., et tunc ly per gloriam, est verbum iurantis; quasi dicat: per gloriam vestram, quam scilicet expectatis, quae est deus. Ac si diceret: iuro per deum, quem habeo in spe in christo iesu, id est per passionem, etc.. Ex quo apparet, quod etiam apostolus iuravit, et quod in viris perfectis iurare non est peccatum. si secundum hominem, etc.. Hic specificat pericula quantum ad locum. ubi sciendum est, quod hoc legitur act. c. Xix, ubi dicitur quod, cum paulus apud ephesum multos convertisset ad fidem, quidam concitaverunt contra eum populum, intantum quod non esset ausus exire in theatrum, et quod multa pericula sit ibi passus. ergo forte facit hic de hoc mentionem, quia e vicino passus hoc fuerat. dicit ergo: si secundum hominem, id est secundum rationem ex qua homo est, hoc disputando de resurrectione, concludens quod homo non moritur sicut bestia. Pugnavi ad bestias, id est ad homines bestialiter viventes apud ephesum. vel si pugnavi ad bestias ephesi, et hoc dico non ex revelatione divina, sed secundum hominem, id est ex instinctu humano, si tot pericula passus sum, etc.. deinde cum dicit manducemus, etc., ponit tertium inconveniens, quod est: si resurrectio mortuorum non esset, daretur occasio fruendi voluptatibus. Quasi dicat: si non est alia vita, stulti sumus si affligimus nos, sed manducemus et bibamus, id est utamur deliciis et fruamur voluptatibus. Sap. Ii, v. 1: non est, qui sit agnitus, etc.: venite, fruamur, etc.. Cras enim, id est, in proximo, moriemur; totaliter enim deficiemus in anima et corpore, si mortui non resurgunt. deinde cum dicit nolite seduci, ex praedictis concludit admonitionem,

Et primo quantum ad infirmos; secundo vero quantum ad perfectos et iustos, ibi vigilate, iusti, etc.. circa primum duo facit. Primo reddit eos attentos, dicens nolite seduci, quasi dicat: dictum est, quod si resurrectio mortuorum non sit, stultum esset non uti lasciviis et voluptatibus. Ne ergo ad lascivias inducamini, nolite seduci ab his qui negant resurrectionem. Col. Ii, 18: videte ne quis vos seducat, etc..

Secundo rationem attentionis assignat, dicens corrumpunt, etc., quasi dicat: ideo nolite seduci, quia colloquia mala, illorum scilicet qui negant resurrectionem, corrumpunt bonos mores, ii tim. Ii, 17: sermo eorum serpit ut cancer. hieronymus dicit quod hoc est sumptum ex dictis gentilium, et est versus cuiusdam menandri. et ex hoc, ut ipse dicit, argumentum habemus, quod licet nobis quandoque in sacra scriptura uti auctoritatibus gentilium. deinde cum dicit vigilate, etc., ponit admonitionem quantum ad perfectos. posset enim dicere, quod a colloquiis illorum debent cavere infirmi qui de facili seducuntur; perfecti autem non sic seduci possunt. apostolus autem vult, quod etiam perfecti sint cauti. unde circa hoc duo facit. Primo reddit eos attentos, dicens vigilate, iusti, id est vos, qui reputamini iusti, vigilate, id est, solliciti sitis. Matth. Xxiv, 42: vigilate, quia nescitis, etc.. Apoc. Xvi, 15: beatus qui vigilat, etc..

Secundo rationem assignat, dicens nolite, etc., et hanc duplicem, quarum unam propter seipsos. Nullus enim est adeo perfectus, quin debeat sibi cavere a peccatis. Inertia autem et torpor frequenter inducit ad peccatum, unde ne peccent inducit eos ad vigiliam, et ideo dicit et nolite peccare, id est ne peccetis, tob. Iv, 6: in mente habeto deum, et cave ne aliquando peccato consentias. aliam rationem inducit propter alios, quia non solum propter seipsos sint solliciti, sed et propter alios, ne illi seducantur. Et hoc est quod dicit quidam enim habent ignorantiam dei, id est non rectam fidem. Rom. X, v. 3: ignorantes dei iustitiam, etc.. et hoc loquor vobis ad reverentiam vestram, ut sitis cauti. Vel ad verecundiam vestram, quia verecundum est vobis, qui reputamini sapientes, et instructi in fide, quod sint aliqui inter vos ignorantiam dei habentes, id est non rectam fidem.

68
(
1Co 15,35-38)

Lectio 5: 1Co 15,35-38

Superius apostolus probavit resurrectionem mortuorum, hic ostendit qualitatem et modum resurgentium. et circa hoc duo facit. primo movet quaestionem circa qualitatem resurgentium; secundo solvit, ibi insipiens tu, etc.. circa resurrectionem fuerunt duo errores. Quidam enim totaliter negabant resurrectionem mortuorum futuram. Cum enim non considerarent nisi principia naturae et posse, et viderent quod secundum principia naturae et posse nullus de morte potest redire ad vitam, nec caecus potest recuperare visum, ideo totaliter negaverunt resurrectionem, ex quorum persona dicitur sap. Ii, 5: umbrae transitus est tempus nostrum, etc.. Et ibidem: de nihilo nati sumus, etc.. Iob xiv, v. 14: putasne mortuus homo rursum vivet, etc.. alii autem dixerunt resurrectionem mortuorum futuram esse, sed dicebant quod resurgebant ad eumdem modum vivendi, et ad eosdem actus. Et hoc etiam posuerunt quidam philosophi qui dicunt: post multa annorum curricula plato adhuc resurget, et habebit eosdem scholares athenis, quos aliquando habuit. Hoc etiam asserunt pharisaei, matth. Xxii, 28, de muliere septem virorum, unde dicebant: in resurrectione cuius erit? saraceni etiam fingunt quod habebunt post resurrectionem uxores, et voluptates, et delicias corporales. Iob xx, 17: non videat rivulos fluminis torrentis mellis et butyri. Contra quos dicitur matth. Xxii, 30, quod erunt sicut angeli dei in caelo. has ergo duas quaestiones movet hic apostolus. primam cum dicit quomodo resurgunt mortui? quomodo est possibile quod mortui qui sunt cinis possint resurgere? secundam, cum dicit quali autem corpore venient? quasi dicat: numquid cum tali corpore resurgent cum quali sumus modo? has duas quaestiones solvit cum dicit insipiens, etc.. Primo solvit secundam, secundo vero solvit primam, ibi ecce mysterium vobis dico, etc.. ad intellectum autem eorum quae apostolus ponit in prima parte, oportet investigare quid apostolus intendat. Intendit autem in ista parte apostolus ostendere quod mortui resurgunt, et quod erit eadem substantia. Ubi

Primo ponit similitudines; secundo adaptat, ibi sic etiam resurrectio mortuorum, etc.; tertio probat, ibi si est corpus animale, etc.. circa primum duo facit. primo proponit similitudines in una specie, secundo in diversis speciebus, ibi non omnis caro, eadem caro, etc.. circa primum sciendum est quod videmus in una et eadem specie quod una res in via generationis habet diversas qualitates et formas; sicut granum aliam formam et qualitatem habet quando seminatur, aliam quando pullulat, aliam quando iam est in herba. Et ideo ex hac similitudine apostolus intendit ostendere qualitatem resurgentium. unde circa hoc tria facit. primo comparat ordinem seminationis ad pullulationem; secundo differentiam qualitatis in semine et in pullulatione, ibi tu quod seminas, etc.; tertio causam qualitatis in pullulatione, ibi deus autem, etc.. dicit ergo insipiens, etc..

Sed contra matth. V, 22: qui dixerit fratri suo: racha, etc.. dicendum quod dominus prohibet dici fratri racha seu fatue, ex ira non ex correctione. causa autem quare dicit insipiens, est quia haec obiectio contra resurrectionem procedit ex principiis humanae sapientiae, quae tamdiu est sapientia, quamdiu est subiecta sapientiae divinae; sed quando recedit a deo, tunc vertitur in insipientiam; unde cum contradicat sapientiae divinae, vocat eam insipientem. quasi dicat: insipiens, nonne quotidie experiris, tu, quia quod seminas, in terra, non vivificatur, id est vegetatur, nisi prius moriatur, id est putrescat? io. Xii, 24: nisi granum frumenti, etc.. ex hoc videtur apostolus facere comparationem, quod quando corpus hominis ponitur in sepulchro in terra, tunc est quaedam seminatio; quando vero resurgit, tunc est quaedam vivificatio. unde ex hoc opinantur aliqui, resurrectionem mortuorum esse naturalem, propter hoc quod apostolus hic resurrectionem comparat pullulationi seminis quae est naturalis.

Opinantur enim in pulveribus resolutis, in quos resolvuntur humana corpora, esse quasdam virtutes seminales activas ad corporum resurrectionem. sed istud non videtur esse verum. Fit enim resolutio corporis humani in elementa, sicut et aliorum mixtorum corporum, unde pulveres in quos humana corpora resolvuntur, nullam aliam habent virtutem activam quam alii pulveres, in quibus constat non esse aliam virtutem activam ad corporis humani constitutionem, sed solum in semine hominis; differunt autem pulveres in quos humana corpora resolvuntur, ab aliis pulveribus solum secundum ordinationem divinam, prout huiusmodi pulveres sunt ex divina sapientia ordinati, ut iterum ex eis humana corpora reintegrentur. unde resurrectionis activa causa solus deus erit, etsi ad hoc utatur ministerio angelorum, quantum ad pulverum collectionem. propter quod apostolus infra modum resurrectionis exponens, attribuit sono tubae, et supra attribuit christo resurgenti, non autem alicui virtuti activae in pulveribus. non ergo intendit hic probare apostolus quod resurrectio sit naturalis, per hoc quod semen naturaliter pullulat, sed intendit hic manifestare per exempla quaedam, quod non sit eadem qualitas corporum resurgentium et corporum morientium,

Et primo per hoc quod non est eadem qualitas seminis et pullulationis, ut ex sequentibus manifeste ostendetur. nam consequenter cum dicit et quod seminas, etc., ostendit qualitatem seminis differentem esse a qualitate pullulationis, cum dicit et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, id est non quale futurum est seminas.

Quod exponens subdit sed nudum granum, puta tritici vel alicuius caeterorum, scilicet seminum, quia seminatur nudum semen, pullulat autem ornatum herba, et aristis, et huiusmodi. Et similiter corpus humanum aliam qualitatem habebit in resurrectione quam nunc habet, ut infra exponetur. est tamen differentia inter resurrectionem humani corporis, et pullulationem seminis; nam surget idem corpus numero, sed habebit aliam qualitatem, sicut infra dicit apostolus, quod oportet corruptibile hoc induere incorruptionem; et iob xix, 27 dicitur quem visurus sum ego ipse, et non alius. Sed in pullulatione nec est eadem qualitas, nec idem corpus numero, sed solum idem specie. et ideo signanter apostolus de pullulatione loquens, dixit non corpus, quod futurum est, seminas, dans intelligere quod non sit idem numero. et in hoc opus naturae deficit ab opere dei. Nam virtus naturae reparat idem specie, sed non idem numero: virtus autem dei reparare potest etiam idem numero. et sic etiam ex hoc quod hic dicitur potest sumi probatio ad hoc quod resurrectionem futuram fieri non est impossibile, sicut insipiens obiiciebat.

Quia si natura ex eo quod mortuum est, potest reparare idem specie, multo magis deus potest reparare idem numero; quia et hoc ipsum quod natura facit, opus dei est. Habet enim hoc natura a deo, quod hoc facere possit. et ideo consequenter describens qualitatem pullulationis, attribuit eam primum quidem deo, secundo proportioni naturae. dicit autem primo deus autem dat illi corpus sicut vult, quia scilicet ex ordinatione divinae voluntatis procedit, quod ex tali semine talis planta producatur, quae quidem planta est quasi corpus seminis. Ultimus enim fructus plantae est semen. Et hoc ideo attribuit operationi divinae, quia omnis operatio naturae est operatio dei, secundum illud supra xii, 6: idem autem deus qui operatur omnia in omnibus. Et hoc sic potest considerari. manifestum est enim quod res naturales absque cognitione operantur ad finem determinatum, alioquin non semper, vel in maiori parte, eumdem finem consequerentur. Manifestum est etiam, quod nulla res cognitione carens in certum finem tendit, nisi directa ab aliquo cognoscente, sicut sagitta tendit ad certum signum ex directione sagittantis. Sicut ergo si aliquis videret sagittam directe tendere ad certum signum, quamvis sagittantem non videretur, cognosceret statim quod dirigeretur a sagittante. Ita cum videamus res naturales absque cognitione tendere ad certos fines, possumus pro certo cognoscere quod operantur ex voluntate alicuius dirigentis, quem dicimus deum. Et sic dicit apostolus quod deus dat, semini, corpus, id est, ex semine producit plantam, sicut vult. sed rursus, ne aliquis crederet huiusmodi naturales effectus ex sola dei voluntate provenire, absque operatione et proportione naturae, subiungit et unicuique seminum proprium corpus, puta ex semine olivae generatur oliva, et ex semine tritici generatur triticum. Unde et Gn 1,11: germinet terra herbam virentem et facientem semen iuxta genus suum. sic ergo et in resurrectione erit alia qualitas corporis resurgentis, quae tamen proportionabitur meritis morientis.


Thomae et alii: ad 1Cor 66