Thomae Aq - 1Thess

Sancti Thomae Aquinatis Doctoris Angelici

super Primam Epistolam Sancti Pauli Apostoli

ad Thessalonicenses expositio





094 CP

1

LECTIO: Ad 1 Thessalonicenses

Multiplicatae sunt aquae, etc.. Gen. Vii, 17. Haec verba competunt materiae huius epistolae. Ecclesia enim figuratur per arcam, sicut dicitur i petr. Iii, 20, quia sicut in arca, caeteris pereuntibus, paucae animae salvatae sunt, ita in ecclesia pauci, id est, soli electi salvabuntur. Per aquas autem significantur tribulationes. Primo quia aquae impellunt irruendo, sicut tribulationes. Matth. Vii, 25: venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam. Sed impulsu fluminum ecclesia non movetur. Unde subdit et non cecidit. Secundo aqua extinguit ignem. Eccli. Xxx: ignem ardentem extinguit aqua. Sic tribulationes extinguunt impetus concupiscentiarum, ne homines ad libitum eas sequantur, sed non extinguunt veram charitatem ecclesiae. Cant. Viii, 7: aquae multae non poterunt extinguere charitatem, nec flumina obruent illam. Tertio aquae submergunt per inundationem. Thren. Iii, 54: inundaverunt aquae super caput meum. Sed ecclesia non per has submergitur. Iona ii, 6: circumdederunt me aquae usque ad animam meam, abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum, etc.; et post: rursum videbo templum sanctum tuum, etc.. Non ergo deficit, sed sublevatur

Et primo per elevationem mentis ad deum. Gregorius: mala quae nos hic premunt, ad deum nos ire compellunt. Os. Vi, 1: in tribulatione sua mane consurgent ad me. Secundo per spiritualem consolationem. Ps. Xciii, 19: secundum multitudinem dolorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam. 2Co 1,5: sicut abundant passiones christi in nobis, ita per christum abundat consolatio nostra. Tertio per multiplicationem fidelium, quia tempore persecutionum deus multiplicavit ecclesiam. Ex. I, 12: quantoque magis opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant. Sic ergo convenit huic epistolae, quia isti multas tribulationes passi, steterunt fortes. Videamus ergo textum.

CAPUT 1

2
(
1Th 1,1-10)

LECTIO 1: Ad 1 Thessalonicenses 1,1-10

1 Paulus et Sylvanus et Timolheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo patre nostro et Domino 1esu Christo.

2 Gratia vobis et pax. Gratias agimus Deo semper pro ómnibus vobis, memoriam vestri pacientes in orationibus nostris sine intermissione,

3 Memores operis fidei vestrae et laboris et charitatis et sustinentiae spei D.N. 1esu Christi ante Deum et patrem nostrum.

4 Scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram;

5 Quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos.

6 Et vos imitatores nostri facti estis, et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti;

7 1ta ut facti sitis forma ómnibus credentibus in Macedonia et in Achaia.

8 A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia et in Achaia, sed in omni loco fides vestra, quae est ad Deum, perfecta est, ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui.

9 1psi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos, el quomodo conversi estis ad Deum a simulachris, serviré Deo vivo et vero,

10 Et exspectare Filium eius de caelis (quem suscitavit ex mortuis) 1esum qui eripuit nos ab ira ventura.

Apostolus vult munire hic ecclesiam contra tribulationes et primo contra tribulationes praesentes, et hoc in prima epistola. Secundo contra futuras, tempore antichristi, et hoc in secunda. Prima dividitur in salutationem et epistolarem narrationem, ibi gratias agimus. Item primo tangit personas salutantes; secundo ecclesiam salutatam; tertio bona optata. Notandum est autem, quod quia ubi non delinquimus, omnes pares sumus, ideo quia istis bonis scribit, non facit mentionem de officio suo, sed solum de nomine humilitatis, quod est paulus. Sg 7,11: et innumerabilis honestas per manus illius

Et adiungit duos, qui eis praedicaverunt cum eo, scilicet silvanum, qui est sylas, et timotheum, quem circumcidit, ut dicitur act. Xvi, 3. Salutat autem ecclesiam, quae est congregatio fidelium

Et hoc in deo patre et domino nostro iesu christo, id est, in fide trinitatis, et divinitatis et humanitatis christi, quia in horum cognitione erit nostra beatitudo. Tangit autem personam patris et filii incarnati, in quibus intelligitur spiritus sanctus, qui est nexus amborum. Bona optata sunt gratia, quae est principium omnium bonorum. 1Co 15,10: gratia dei sum id quod sum

Et pax quae est finis, quia tunc est pax, quando appetitus totaliter pacatur. Deinde cum dicit gratias agimus, incipit epistolaris narratio, et primo commendat eos de praeterita perseverantia; secundo monet eos ad bene agendum in futurum, cap. Iv, ibi de caetero. Item primo agit gratias universaliter de bonis eorum; secundo ea commemorat in speciali, ibi scientes, fratres, etc.. Circa primum duo facit, quia primo ponit gratiarum actionem; secundo eius materiam, ibi memores. Item primo pro eis gratias agit; secundo pro eis orat, ibi memoriam vestri. Quantum ergo ad primum dicit tria, quae debent esse in gratiarum actione. Primo quod sit ordinata, scilicet ad deum. Ideo dicit gratias agimus deo. Ps. Lxxxiii, 12: gratiam et gloriam dabit dominus. Iac. I, 17: omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est descendens a patre luminum. Item assidua, quia semper. Item universalis, ibi pro omnibus vobis. Infra v, 18: in omnibus gratias agite. Deinde orat pro eis, dicens memoriam vestri faciens, etc., quasi dicat: quandocumque oro, habeo vos in memoria. Rom. C. I, 9: sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis. Deinde cum dicit memores operis, ponit bona de quibus agit gratias, scilicet fidem, spem et charitatem. 1Co 13,13: nunc autem manent fides, spes, charitas: tria haec, etc.. Fidem praemittit, quia est substantia sperandarum rerum, etc.. Accedentem enim ad deum oportet credere, etc.. Hebr. C. Xi, 1 et 6. Haec autem non est sufficiens, nisi habeat operationem et laborem

Et ideo dicit operis fidei vestrae et laboris. Iac. Ii, 26: fides sine operibus mortua est. Item quia qui laborando propter christum deficit, nihil valet. Lc. Viii, 13: ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Ideo dicit operis et laboris. Quasi dicat: memores fidei vestrae operantis et laborantis. Item, charitatis, in cuius operibus abundabant. Infra iv, 9: charitatem fraternitatis, etc.. Item spei, quae facit patienter sustinere adversa. Rom. Xii, 12: spe gaudentes, in tribulatione patientes

Et sustinentiae, quam spes facit. Iac. V, 11: patientiam iob audistis, etc.. Spei, inquam, domini nostri, id est, quam habemus de christo, vel quam christus dedit nobis. I petr. I, 3: regeneravit nos in spem vivam, etc.. Haec spes est ante deum, non ante oculos hominum. Matth. Vi, 1: attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, etc.. Hebr. Vi, 19: quam sicut anchoram habemus animae tutam, etc.. Spes enim in veteri testamento non induxit ad deum. Deinde cum dicit scientes, fratres, in speciali commemorat eorum bona, quos primo commendat, quod devote et prompte susceperunt praedicationem, non obstante tribulatione; secundo quod propter tribulationem ab ea non recesserunt, in ii capite, ibi nam ipsi scitis. Iterum prima pars dividitur in duas, quia primo ostendit qualis fuit ista praedicatio; secundo qualiter ab eis recepta, ibi et vos imitatores. Circa primum tria facit, quia primo ostendit quid circa eos sciebat; secundo modum praedicationis suae, ibi quia evangelium. Tertio quid ipsi sciebant de apostolo, ibi sicut scitis. Dicit ergo o fratres dilecti a deo. Non solum communiter, inquantum dat esse naturae, sed inquantum specialiter ad bona aeterna estis vocati. Mal. I, 2: iacob dilexi, esau autem odio habui, etc.. Deut. Xxxiii, 3: dilexit populos, etc.. Electionem vestram. Quasi dicat: certitudinaliter cognosco vos esse electos, quia hanc electionem non meruistis, sed a deo estis gratuite electi

Et hoc scio, quia deus dedit mihi magnum argumentum in praedicatione, scilicet quod illi, quibus loquor, sunt a deo electi, scilicet quando deus dat eis gratiam fructuose audiendi verbum eis praedicatum, vel mihi gratiam copiose praedicandi eis. Contra videtur esse quod dicitur ezech. Iii, 26: et linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, etc.. Ideo primo commemorat quam virtuose eis praedicavit, secundo inducit eorum testimonium, ibi sicut scitis. Virtuose quidem, quia non fuit in sublimitate sermonis, sed in virtute. 1Co Iv, v. 20: non enim in sermone est regnum dei, sed in virtute. Vel potest referri ad confirmationem praedicationis, vel ad modum praedicandi. Si ad primum, sic confirmata fuit praedicatio mea vobis, non argumentis, sed virtute miraculorum. Unde dicitur mc. Ult.: domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Item in datione spiritus sancti; unde dicit: et in spiritu sancto. Act. C. X, 44: adhuc loquente petro verba haec, cecidit spiritus sanctus super omnes, qui audiebant verbum, etc.. Hebr. Ii, 4: contestante deo signis et portentis et variis virtutibus et spiritus sancti distributionibus

Et in plenitudine, etc.

Et hoc addit, ne crederent se minus recepisse quam iudaei; quasi dicat: spiritus sanctus non est personarum acceptor, sed in ea plenitudine fuit apud vos sicut apud iudaeos. Act. Ii, 4: repleti sunt omnes spiritu sancto, etc.. Sed si ad secundum, sic in virtute, id est virtuosam vitam vobis ostendens. Act. I, 1: coepit dominus facere et docere

Et in spiritu sancto, scilicet suggerente. Matth. X, v. 20: non estis vos qui loquimini, etc.. In plenitudine multa, scilicet quia instruxi vos de omnibus ad fidem necessariis. Inducit autem eorum testimonium ad hoc, cum dicit sicut vos scitis, etc., id est, qualia dona et virtutes ostendimus in vobis. 2Co 5,11: spero autem in conscientiis vestris manifestos nos esse. Deinde cum dicit et vos imitatores, etc., ostendit quomodo praedicationem suam virtuose receperunt, nec propter tribulationes recesserunt

Et primo ostendit eorum virtutem in hoc, quod alios imitati sunt; secundo quod aliis se imitabiles praestiterunt, ibi ita ut facti sitis. Circa primum duo facit, quia primo ostendit quos sunt imitati; secundo in quibus sunt imitati, ibi: excipientes. Circa primum dicit, quod imitati sunt eos quos debuerunt, scilicet praelatos

Et ideo dicit imitatores nostri facti, etc.. Phil. Iii, v. 17: imitatores mei estote, fratres. Sed imitati sunt non eo in quo delinquimus sicut homines, sed in quo imitamur christum. Unde et dicitur 1Co 4,16: imitatores mei estote, sicut et ego christi, id est, in quo imitatus sum christum, scilicet in patientia tribulationis. Matth. Xvi, 24: si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. I petr. C. Ii, 21: christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius

Et ideo dicit in tribulatione multa cum gaudio, id est, quamvis multa tribulatio immineret propter verbum, tamen illud accepistis cum gaudio. Iac. I, 2: omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis, etc.. Act. V, 41: ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine iesu contumeliam pati. Cum gaudio, inquam, spiritus sancti, non alio quocumque, qui est amor dei, qui facit gaudium patientibus propter christum, quia amant eum. Cant. Viii, 7: si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. Et sic estis imitatores nostri, quod scilicet aliis estis imitabiles. Unde dicit ita ut facti sitis, etc.. Circa quod tria facit, quia primo ostendit eos esse imitabiles; secundo quomodo eorum fama divulgata est, ibi a vobis enim diffamatus; tertio quomodo ab omnibus laudabantur populis, ibi ipsi enim annuntiant.

Dicit ergo: ita perfecte nos imitati estis, ut sitis facti forma, id est, exemplum vitae, non solum in terra vestra, sed in aliis. Matth. V, 16: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra, etc.. Sed credentibus forma facti estis quibus fides vestra innotuit. Ad quod bonitas vestra accessit. A vobis enim diffamatus est sermo domini, id est, praedicandi dominum, id est, vestra fama diffusa est, non tantum in macedonia et achaia, quae sunt vobis vicinae, sed fides vestra ad deum perfecta, id est, quam deus acceptat, et quae coniungit vos deo, quae etiam est in omni loco divulgata. Rom. I, 8: fides vestra annuntiatur in universo mundo, etc.

Et signum huius est, quia non est necesse, etc.. Boni enim praedicatoris est bona aliorum in exemplum adducere. 2Co 9,2: vestra enim aemulatio provocavit plurimos. Deinde cum dicit ipsi enim, etc., ponit eorum laudem qua ab aliis laudabantur, quia de nobis annuntiant, etc.. Prov. Ult.: laudent illam in portis opera eius. Laudant autem in vobis meam praedicationem et vestram conversionem. Annuntiant ergo qualem introitum habuerimus ad vos, quia cum magna difficultate et in tribulationibus. Laudant etiam vestram conversionem. Et ostendit quomodo, a quo, et ad quid conversi sunt. Quo ad primum dicit et quomodo conversi estis ad deum, id est, quam faciliter, et perfecte. Ioel. Ii, 12: convertimini ad me in toto corde vestro, etc.. Eccli. V, 8: ne tardes converti ad dominum, et ne differas de die in diem. Quo ad secundum dicit a simulacris. 1Co 12,2: scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. Quo ad tertium dicit servire deo, scilicet servitute latriae, non creaturae, sed deo. Contra quod dicitur rom. I, 25: servierunt creaturae potius quam creatori, etc.

Et dicit vivo, ut excludat idololatriae cultum, quia idololatrae colebant quosdam mortuos, quorum animas dixerunt deificatas, sicut romulum et herculem

Et ideo dicit vivo. Deut. Xxxii, 40: vivo ego in aeternum. Item quia platonici putabant quasdam substantias separatas deos esse participatione, dicitur vero, non participatione divinae naturae, sed quia servientes ei sunt remunerandi. Ideo, quia sic estis, restat ut remunerationem expectetis. Unde dicit et expectare filium eius, scilicet dei, de caelis descendentem. Lc. Xii, 36: et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis. Is. Xxx, 18: beati omnes qui expectant eum. Illi autem sunt, qui sunt lumbis praecincti. Duo autem expectamus, scilicet resurrectionem, ut scilicet ei conformemur. Unde dicit quem suscitavit ex mortuis iesum. Rom. C. Viii, 11: qui suscitavit iesum christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, etc.. Phil. Iii, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Item liberari a poena futura, quae imminet reis. A causa autem poenae, scilicet a peccato, liberamur per christum. Unde dicit qui eripuit nos, etc.. Apoc. Vi, 16: abscondite vos a facie sedentis super thronum et ab ira agni, etc.. Ab hac ira nullus potest nos liberare nisi christus. Matth. Iii, 7: quis demonstrabit vobis fugere a ventura ira?

CAPUT 2

3
(
1Th 2,1-12)

LECTIO 1: Ad 1 Thessalonicenses 2,1-12

1 Nam et ipsi scitis, fratres, introitum nostrum al vos, quia non inanis futí.

2 Sed ante passi multa et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine.

3 Exhortatio enim nostra non de errore ñeque de immunditia, ñeque in dolo.

4 Sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium, ita loquimur, non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.

5 Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, ñeque in occasione avaritiae, Deus testis est.

6 Ñeque quaerentes ab hominibus gloriam, ñeque a vobis, ñeque ab alus.

7 Cum possemus vobis oneri esse, ut Christi apostoli, sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos.

8 1ta desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras, quoniam charissimi nobis facti estis.

9 Memores enim facti estis, fratres, laboris nostri et fatigationis; nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis Evangelium Dei.

10 Vos testes estis et Deus, quam sánete et iuste et sine querela vobis qui credidistis ajfuimus.

11 Sicut satis, qualiter unumquetnque vestrum, sicut pater filios sitos,

12 Deprecantes vos et consolantes, testificati sumus, ut ambtdaretis Deo digne, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam.

Supra commendavit eos, quod in tribulationibus verbum dei receperunt, hic commendat eos, quod ab eo non recesserunt propter tribulationes

Et circa hoc tria facit, quia primo commemorat eorum tribulationes; secundo ostendit quale eis remedium adhibuit, in iii capite, ibi propter quod; tertio propter quid quia nunc vivimus. Quia vero supra dixit de eis nuntiari ab omnibus introitum apostoli ad eorum conversionem, ideo primo agit de introitu suo; secundo de eorum conversione, ibi ideo et nos gratias. Circa primum tria facit, quia primo commemorat suam constantiam, quam habuit antequam ad eos veniret; secundo sinceritatem doctrinae per quam eos convertit, ibi exhortatio enim nostra; tertio sinceritatem suae conversationis cum conversis, ibi vos enim. Iterum prima in duas, quia primo praemittit tribulationes, quas passus est antequam ad eos veniret; secundo quomodo fiduciam ex hoc non amisit, ibi fiduciam habuimus.

Dicit ergo: dico quod annuntiat introitum nostrum, quem et vos scitis, quoniam non fuit inanis, etc., id est levis, sed difficilis, quia per multas tribulationes. Vel non inanis, id est vacuus, sed plenus. Gen. C. I, 2: terra erat inanis et vacua, etc.. Vel non inanis, id est mobilis, sed stabilis. Phil. C. Ii, 17: non in vanum cucurri, neque in vacuum laboravi. Sed ante sumus passi passiones corporales. Prov. Xix, 11: doctrina viri per patientiam noscitur. Ps. Xci, 15: bene patientes erunt, ut annuntient. Item spirituales, quia contumeliis ex hoc affecti in philippis, ubi propter curationem pythonissae passus est tribulationes. Et haec civitas est macedoniae. Nec tamen propter haec fiducia praedicandi est extincta. Is. Xii, 2: ecce deus salvator meus, fiducialiter agam, et non timebo. Et haec fiducia fuit praedicandi ad vos evangelium dei in multa sollicitudine de vestra conversione. Rom. Xii, 8: qui praeest in sollicitudine. 2Co 11,28: praeter ea quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. Deinde cum dicit exhortatio, ostendit sinceritatem suae praedicationis

Et circa hoc duo facit, quia primo probat sinceritatem suae doctrinae; secundo quaedam quae dixerat, exponit, ibi non quasi hominibus. Circa primum duo facit, quia primo excludit corruptionem doctrinae; secundo ponit sinceritatem, ibi sed sicut probati. Doctrina autem corrumpitur vel propter rem quae docetur, vel propter intentionem docentis. Propter primum dupliciter corrumpitur doctrina, scilicet vel per errorem, sicut docens salutem esse per christum cum legalibus. Ii tim. Iii, 13: mali homines et seductores proficient in peius errantes, et in errorem alios mittentes. Ideo dicit exhortatio enim nostra non est, sicut aliquorum, de errore. Vel propter immunditiam, sicut dicentium vacandum esse voluptatibus, quae doctrina est a quodam nicolao, qui permisit promiscua matrimonia, communicans alii suam uxorem; ideo dicit neque de immunditia. Ap. Ii, v. 20: permittis mulierem iezabel, quae se dicit prophetam, docere et seducere servos meos fornicari, et manducare de idolotitis, etc.. Iob vi, 30: non invenietis in lingua mea iniquitatem. Item nec est exhortatio in dolo sicut quorumdam, qui licet verum dicant, habent tamen intentionem corruptam, quia non profectum auditorum neque dei honorem, sed suum quaerunt honorem. Contra quod dicit neque in dolo. Ier. Ix, 8: sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est, etc.. Sua ergo praedicatio non est corrupta, sed sincera. Sincerum autem aliquid est, quod servat suam naturam. Tunc autem est praedicatio sincera, quando quis docet eo tenore et fine quo christus docuit

Et ideo dicit sed sicut probati, id est, eo modo et ea intentione qua deus nos elegit et approbavit ad praedicandum evangelium loquimur. Ga 2,7: creditum est mihi evangelium praeputii, sicut petro circumcisionis. Act. Ix, v. 15: vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis israel. Deinde cum dicit non quasi hominibus, etc., ostendit quod sua praedicatio non est in dolo. Primo excludens illud per quod videretur esse dolosa; secundo manifestat per signum, ibi neque aliquando; tertio per causam, ibi neque in occasione. Propter primum dicit: praedicatio mea non est quasi hominibus placens, scilicet finaliter. Ps. Lii, 6: dissipata sunt ossa eorum, qui hominibus placent. Ga 1,10: si hominibus placerem, christi servus non essem. Aliquando tamen debent velle placere hominibus propter gloriam dei, ut praedicatio magis fructificet, sicut dicitur 1Co 10,33: ego per omnia omnibus placeo, etc.. Sed deo, etc.. Prov. Xvi, 2: omnes viae hominum patent oculis eius. Huius autem signum est, quia non adulati sumus loquentes eis placentia. Is. C. Xxx, 10: loquimini nobis placentia, videte nobis errores, etc.. Prov. Xxiv, 28: non lactes quemquam labiis tuis, etc..

Et idem ostendit per causam. Propter duo enim aliquis quaerit hominibus placere, scilicet vel propter beneficia, vel propter gloriam. Hoc autem hic excludit, et primo, primum, dicens neque fuimus, etc.. Quia non solum adulationem devitamus, sed etiam omnem occasionem avaritiae. 1Tm 6,5: existimantium quaestum esse pietatem. Ier. Vi, 15: a minori quippe usque ad maiorem, omnes avaritiae student. Secundo, secundum, ibi neque quaerentes a vobis neque ab aliis gloriam de doctrina, cum haberemus unde possemus gloriari et accipere, imo oneri esse, quia debebant ei gloriam et sustentationem; unde dicit cum possemus. Et vocat onus, quia perverse eis praedicantes ultra modum haec ab eis quaerebant. Is. Iii, 14: vos enim depasti estis vineam meam, etc.. Deinde cum dicit sed facti sumus, etc., manifestat haec duo, et primo quod non quaerit humanam gloriam; secundo quod nec occasionem avaritiae, ibi memores enim estis. Circa primum duo facit; quia primo ostendit suam humilitatem; secundo sub similitudine ostendit suam sollicitudinem, ibi tamquam si nutrix. Ponit ergo primum, dicens quod facti sumus parvuli, etc., id est humiles. Eccli. Xxxii, v. 1: rectorem te posuerunt? noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex ipsis. Quod ostendit in similitudine, dicens tamquam si nutrix, quae scilicet condescendit infanti balbutiendo ei loquens, ut puer loqui discat, et in gestibus ei etiam condescendit. 1Co 9,22: omnibus omnia factus sum. 1Co 3,1: tamquam parvulis in christo lac vobis potum dedi, non escam. Etiam animas. Io. X, 11: bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis, etc.. Quoniam charissimi, etc.. 2Co 12,15: ego autem libentissime impendam et superimpendar ego ipse pro animabus vestris, etc.. Deinde cum dicit memores enim estis, ostendit, secundum, quod supra dixerat, scilicet item neque per occasionem avaritiae, quia nihil a vobis sumpsimus, sed de labore, quia laboris, etc.

Et aliqui laborant quidem, sed ex solatio, sed nos non, sed cum labore. Ideo dicit laboris nostri, non propter exercitationem corporis, sed cum fatigatione. Unde dicit et fatigationis. Aliqui etiam laborant de die, nos vero nocte et die. Per hoc enim voluit arcere pseudo, qui nimis accipiebant, et propter otiosos inter eos. 1Co 4,12: laboramus operantes manibus nostris, etc.. Deinde cum dicit vos enim estis, ponit puritatem suae conversationis, et primo quomodo sancta, quo ad vitam; secundo quomodo sollicita, quo ad doctrinam, ibi qualiter unumquemque. Dicit ergo: scitis quam sancte, id est pure. Lev. Xi, 44 et xix, 2: sancti estote, quia ego sanctus sum. Iuste, quo ad proximum. Tit. Ii, 12: sobrie et iuste, et pie vivamus in hoc saeculo. Sine querela, vobis qui credidistis, id est ex quo credidistis nihil agentes, unde quis posset scandalizare unumquemque vestrum singulariter. Nota quod singularis praedicatio quandoque multum valet. Tamquam pater. 1Co 4,15: in christo iesu per evangelium ego vos genui. Deprecantes. Philem. 8: multam fiduciam habens in christo iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet, propter charitatem magis obsecro

Et consolantes per verba lenia. Contra quod dicitur ezech. Xxxiv, 4: cum austeritate imperabatis eis cum potentia. Is. Lxi, 2: ut consolarer omnes lugentes, et ponerem consolationem lugentibus sion. Et quid praedicasti? ut digne, id est, ut vestra conversatio esset talis, qualis decet ministros christi. Col. I, 10: ambuletis digne deo per omnia placentes. Deo, qui, etc.. Sg 6,21: concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum.


094 CP2

4
(
1Th 2,13-20)

LECTIO 2: Ad 1 Thessalonicenses 2,13-20

13 1deo et nos gratias agimus Deo sine intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis ülud, non ut verbum hominum, sed (sicut est veré) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis.

14 Vos enim imitatores facti estis, fratres, Ecclesiarum Dei, quae sunt in 1udaea, in Christo 1esu, quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a 1udaeis.

15 Qui et Dominum occiderunt 1esum et Prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et ómnibus hominibus adversantur;

16 Prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant, ut impleant peccata sua semper; pervenit enim ira Dei super illos usque in finem.

17 Nos autem, fratres, desolati a vobis ad tempus horae, aspectu, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio

18 quoniam voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel et iterum; sed nos impedivit Satanás.

19 Quae est enim nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriae? Nonne vos ante Dominum nostrum 1esum Christum estis, in adveniu eius?

20 Vos enim estis gloria nostra et gaudium.

Supra ostendit apostolus qualis fuit ad eos introitus suus, hic ostendit qualis fuit eorum conversio

Et circa hoc duo facit, quia primo ostendit, quod perfecte conversi sunt per fidem firmam; secundo quomodo fortiter perstiterunt in tribulationibus, ibi vos enim. Ponit ergo primo bona eorum pro quibus gratias agit, et reddit rationem. Dicit ergo ideo, quia sollicite vobis praedicavi, sicut pater filiis, ideo de bonis vestris gratias ago, sicut pater de bonis filiorum. Iii io. Ii, v. 4: maiorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. Phil. Iv, 6: cum gratiarum actione. Sed de quo? quoniam cum accepissetis a nobis, etc.. Gratias debet agere praedicator quando verbum eius in auditoribus proficit. Et dicit verba auditus dei a nobis, id est, per nos. Ps. Lxxxiv, 9: audiam quid loquatur in me dominus deus. Rom. X, 17: fides enim ex auditu, auditus autem per verbum christi. Accepistis illud, id est, firmiter in corde tenuistis, non ut verbum hominum, quia vana verba hominis. Ii cor. Xiii, 3: an experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur christus? ii petr. I, 21: non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei homines. Et quare gratias agitis? quia hoc ipsum quod credidistis, deus in vobis operatus est. Phil. Ii, 12: deus est qui operatur in vobis velle et perficere pro bona voluntate. Is. C. Xxvi, 13: omnia opera nostra operatus es in nobis, domine. Deinde cum dicit vos enim, ostendit quomodo fortiter perstiterunt in tribulationibus.

Et circa hoc duo facit, quia primo ponit tribulationes eorum in quibus steterunt; secundo quod remedium proposuit adhibere, ibi nos autem. Item prima dividitur in duas, quia primo commendat eorum patientiam in adversis; secundo reprehendit eos, qui intulerunt adversa, ibi qui christum. Dicit ergo: accepistis verbum non ut est hominum, sed sicut est vere verbum dei, quia exposuistis vos pro illo usque ad mortem. Per hoc enim, quod homo moritur propter christum, testificatur quod verba fidei sunt verba dei

Et ideo martyres idem est quod testes. In iudaea. Ibi enim fides christi primo est annuntiata. Is. Ii, 3: de sion exibit lex, et verbum domini de ierusalem. Ibi etiam primo persecutio fidei facta fuit. Act. Viii, 1: facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia, quae erat ierosolymis, etc.. Hebr. C. X, 32: rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum

Et isti similes passiones passi sunt

Et ideo dicit eadem passi a contribulibus vestris, id est, ab infidelibus thessalonicensibus. Matth. X, 36: inimici hominis, etc.. Deinde cum dicit qui et dominum, vituperat iudaeos, a quibus incepit persecutio. Et primo commemorat eorum culpam; secundo rationem culpae, ibi ut impleant. Circa primum tria facit: primo eorum culpam ponit in comparatione ad dei ministros; secundo ad ipsum; tertio ad totum genus humanum. Ministri dei sunt praedicatores. Praedicatio autem principaliter est a christo, figuraliter a prophetis, executive ab apostolis. Contra hos tres insurrexerunt iudaei. Et primo dicit de christo, ibi qui et dominum. Matth. Xxi, 38: hic est haeres, venite, occidamus eum. Nec obstat si gentiles occiderunt eum, quia ipsi suis vocibus petierunt eum occidi a pilato. Ier. Xii, 8: facta est haereditas mea mihi, quasi leo in silva, dedit contra me vocem, etc.. Secundo dicit de prophetis, ibi et prophetas. Act. Vii, 52: quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos, qui praenuntiabant de adventu iusti, cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis. Tertio dicit de apostolis et nos, scilicet apostolos. Matth. X, 17: tradent vos in conciliis, etc.. Secundo ponit culpam in comparatione ad deum, ibi deo non placent, licet crederent in hoc se obsequium praestare deo io. Xvi, 2. Sed quia zelum dei habent non secundum scientiam, ideo deo non placent, quia non faciunt recta fide, et sine fide impossibile est placere deo, hebr. Xi, 6. Is. V, v. 25: iratus est furor domini in populo, etc.. Tertio ostendit eorum culpam in comparatione ad totum genus humanum, cum dicit omnibus hominibus adversantur. Gen. C. Xvi, 12: manus eius contra omnes, etc.. Adversantur autem in hoc, quia prohibent et impediunt praedicationem gentilium et conversionem. Act. Xi, 2 reprehenditur petrus, quod ivit ad cornelium. Item lc. Xv, v. 28 filius maior, scilicet populus iudaeorum, turbatur, quia filius minor, id est, populus gentilium recipitur a patre. Is. Xlv, 10: vae qui dicit patri: quid generas? num. Xi, 29: quis det ut omnis populus prophetet? ratio autem huius culpae est ex divina permissione, qua vult ut impleant peccata sua. Omnium enim quae fiunt, sive bona, sive mala, est quaedam certa mensura, quia nihil est infinitum

Et omnium istorum mensura est in praescientia. Bonorum quidem, in eius praeparatione. Ep 4,7: quia unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis christi. Malorum vero, in permissione, quia si aliqui sunt mali, non tamen quantum volunt, sed quantum deus permittit

Et ideo tamdiu vivunt, quamdiu perveniant ad hoc, quod deus permittit. Matth. Xxiii, 32: implete mensuram patrum vestrorum, etc.. Et ideo dicit ut impleant, etc.. Deus enim dedit iudaeis post passionem christi spatium poenitentiae per quadraginta annos, nec conversi sunt, sed addebant peccata peccatis

Et ideo deus non plus permisit. Unde dicit hic pervenit ira dei, etc.. Iv reg. Xxii, 13: ira dei magna succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri huius, etc.. Lc. Xxi, 23: erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic, etc.. Et non credas quod haec ira sit per centum annos, sed usque in finem mundi, quando plenitudo gentium intraverit, etc.. Lc. Xix, 44 et xxi, 6 et matth. Xxiv, 2: non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. Deinde cum dicit nos autem, ostendit remedium, quod eis proposuit adhibere, scilicet quod personaliter iret ad eos

Et circa hoc duo facit, quia primo ponit propositum suae visitationis; secundo impedimentum, ibi sed impedivit; tertio causam quare volebat ire, ibi quae autem est. Dicit ergo nos autem, fratres, desolati a vobis, a quibus eramus separati, vel propter tribulationes vestras, ore, id est, carentes collocutione, et aspectu, id est, carentes visione: propter haec enim duo necessaria est amici praesentia, quia est consolativa; sed non corde, quia corde sumus praesentes. 1Co C. Ix, 15: melius est mihi mori, quam ut gloriam meam quis evacuet

Et gaudium, quo laetor de bonis vestris in praesenti.


094

CAPUT 3


Thomae Aq - 1Thess