Aquinatis super 1Tim






Sancti Thomae Aquinatis Doctoris Angelici

super Primam Epistolam Sancti Pauli Apostoli

ad Timotheum




096 CP

LECTIO

1
In manu dei potestas terrae, et execrabilis omnis iniquitas gentium, et utilem rectorem suscitabit in tempore super illam.
Si 10,4. Haec verba materiae huius epistolae conveniunt. Prius enim instruxit ecclesiam in his, quae ad eius unitatem pertinent, hic instruit ipsos rectores ecclesiae, qui sunt quasi principalia membra eius. Circa quod videnda est ista instructio et utilitas. Instructio est in deo, quia in manu dei, etc..

Et hoc tripliciter, quia ab ipso exoritur. Rom. Xiii, 1: non est potestas nisi a deo. Item quod secundum deum debet regulari. Prov. Viii, 15: per me reges regnant, et conditores legum iusta decernunt. Item quia secundum dei dispositionem, eorum potestas fundatur. Dan. Ii, 21: et ipse mutat tempora et aetates, transfert regna atque constituit. Item utilitas eorum ostenditur, quia est ad cohibendam nequitiam hominum, quia execrabilis omnis iniquitas gentium. Iusto non est lex posita. Rectores legis tripliciter debent se habere ad mala. Primo ut ea corde odio habeant. Ii mach. Iii, 1: animo odio habentes mala, etc.. Secundo ut prohibeant ea ne fiant. Prov. Xx, 8: rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum. Tertio ut facta puniant. Rom. Xiii, 4: minister enim dei est, vindex in iram eius qui male agit. Quarto videnda est utilitas, ibi utilem rectorem, etc..

Et ad tria est utilis rector, quae notantur eccli. Xlix, 17: ioseph princeps fratrum, ut gentem sustentet per potentiam. Is. Xix, 4: et rex fortis dominabitur eorum, etc.. Rector fratrum, dirigendo per sapientiam. Is. Xxxii, 8: princeps ea quae sunt digna principe cogitabit, etc.. Si 10,24: in medio fratrum rector illorum. Stabilimentum populi, ut cohibeat ab iniustis per iustitiam, ps. Xvii, 27: tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis, etc..

Et sic patet materia harum epistolarum, quia est ad instructionem rectorum populi fidelis, in quo quidam praeferuntur in spiritualibus, sicut praelati ecclesiarum, quos primo instruit; quidam vero in temporalibus, quos secundo monet; et hoc in epistola ad philemonem. Circa primum tres sunt epistolae, secundum tria quae competunt praelato, quorum primum est ut gubernet populum; secundum, ut pro populo subdito patiatur; tertium, ut malos coerceat. Primum in prima ad timotheum; secundum in secunda, ubi agit de martyrio; tertium in epistola ad titum, ubi agit ac docet quomodo vitet haereticos, ut etiam patet in argumentis epistolarum.

096

CAPUT 1

2
(
1Tm 1,1-2)

LECTIO 1: Ad 1 Timotheum 1,1-2

Dividitur haec epistola in salutationem et epistolarem narrationem, ibi sicut rogavi. Circa primum tria facit, quia primo ponitur persona salutans, secundo persona salutata; tertio bona optata. Describit autem personam salutantem, primo ex nomine paulus, quod convenit auctoritati propter duo. In apostolatu enim duo sunt, scilicet altitudo potestatis, ad quam exaltantur humiles. I reg. Xv, 17: cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus israel factus es.

Et paulus dicitur modicus. Item claritas sapientiae, et hanc dominus praebet parvulis. Matth. Xi, 25: revelasti ea parvulis, etc.. Secundo ex auctoritate, quia apostolus, id est, missus. Io. Xx, 21: sicut misit me pater. I cor. Ix, 2: signaculum apostolatus mei vos estis in domino. Tertio ex origine huius auctoritatis, unde dicit iesu christi secundum imperium dei, etc.. Act. Xiii, 2: segregate mihi barnabam et saulum in opus ad quod assumpsi eos. I reg. Xiii, 14: quaesivit sibi dominus virum iuxta cor suum, etc.. Ex quo patet quod praelati ex necessitate praecepti tenentur ad ea quae sunt proprii officii. I cor. C. Ix, 16: vae mihi enim est, si non evangelizavero.

Et christi iesu spei nostrae, qui est spes nostra, ut ad eum veniamus. Phil. I, 23: desiderium habens dissolvi, et esse cum christo, etc.. Vel spei nostrae, quia per ipsum speramus adipisci bona aeterna. I petr. I, 3: regeneravit nos in spem vivam, etc.. Rom. Xv, 4: per consolationem scripturarum spem habeamus. Personam salutatam describit tripliciter. Primo ex nomine, cum dicit timotheo, de quo act. Xvi. Item ex affectione, dicens dilecto. Phil. Ii, 20: neminem habeo tam unanimem, etc.. Item ex filiatione, dicens filio in fide, scilicet a se converso. I cor. C. Iv, 17: misi ad vos timotheum filium meum charissimum, et fidelem in domino, etc.. Tunc autem primo ponit bona optata, et deinde ostendit a quo sunt. Sciendum est autem quod in aliis epistolis duo ponuntur, hic tria, quia praelati pluribus indigent.

Et ideo dicit gratia et misericordia, primo sibi, et deinde aliis.

Et sumitur hic misericordia pro remissione peccatorum, quia haec est ex dei misericordia: gratia vero pro munere gratiarum, quo indigent praelati. Vel gratia, sicut in aliis, pro gratia iustificante, sed misericordia pro munere divino in spiritualibus charismatibus exaltante. Sap. Iv, 15: gratia dei et misericordia in sanctos eius, et respectus in electos illius.

Et pax, scilicet tecum, et per te aliis. Ps. Lxxi, 3: suscipiant montes pacem. Sed unde? a deo, ut dent populo. Iac. C. I, 17: omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum.

Et christo iesu domino nostro, scilicet per quem maxima nobis et pretiosa promissa donavit, ii petr. I, 2.
096 CP1

3
(
1Tm 1,3-6)

LECTIO 2: Ad 1 Timotheum 1,3-6

Hic incipit epistolaris narratio.

Et est haec epistola quasi pastoralis regula, quam apostolus tradit timotheo, instruens de omnibus, quae spectant ad regimen praelatorum, et eo ordine quo debet esse intentio. Primo ergo instruit eum de spiritualibus ministrandis, secundo de temporalibus, in iv cap., ibi spiritus autem. Item ad praelatum pertinet primo quod doceat de forma fidei, ne fides subditorum corrumpatur. Lc. Xxii, 32: ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Secundo ut instruat eos de pertinentibus ad cultum dei, quod non potest esse, nisi fides sit recta. Ideo primo instruit de fide; secundo de cultu dei, ii cap., ibi obsecro igitur; tertio agit de institutione officiorum, in iii cap., ibi fidelis sermo. Sciendum est autem quod in primitiva ecclesia error fuit periculosus quorumdam dicentium, legalia debere servari simul cum evangelio, quod apostolus excludit primo ostendens legis conditionem; secundo probat per experimentum in seipso, ibi gratias ago. Circa primum tria facit, quia primo ostendit quid de lege sit repudiandum; secundo quid in ea acceptandum, ibi finis autem praecepti; tertio concludit legis conditionem, ibi scimus autem quia. Repudiandum est autem in lege quod alii male addiderunt, non quod a deo est datum, nisi iam secundum carnalem intellectum, et primo docet falsas fabulas et traditiones esse repudiandas; secundo rationem assignat, ibi quae quaestiones. Dicit ergo: dico quod debes facere sicut rogavi te, cum tamen possem imperare. Si 32,1: rectorem te posuerunt? noli extolli, esto in illis quasi unus ex illis. Ut denuntiares quibusdam. Vel aliter: duo pertinent ad praelatum, ut cohibeat docentes falsa.

Et ideo dicit ne aliter docerent. Gal. I, 9: si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit. Deut. Iv, 2: non addetis ad verbum quod ego loquor vobis, neque auferetis ex eo. Secundo, ut si contingat quod aliqui falsa docerent, prohibeat populum ne eis intendant; unde dicit neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis. Fuerunt autem quidam haeretici, qui detestantes vetus testamentum, exponebant quod apostolus ipsum repudiabat, deridendo historias eius, dicens fabulis et genealogiis interminatis, etc.. Contra quod dicit augustinus quod apostolus utitur historiis et genealogiis veteris testamenti. Gal. Iv, 22: abraham duos filios habuit, etc.. Si ergo reprobaret, non eis uteretur. Dicit ergo fabulas, non datam legem in scriptis, sed in ore, scilicet thalmuth: non quae moyses ore tradidit, sed quae alii addiderunt, ut sunt stultae fabulae, scilicet quod adam habuit aliam uxorem, ex qua dicunt natos daemones. Matth. Xv, 6: irritum fecistis mandatum dei propter traditionem vestram. Ii tim. Iv, 4: ad fabulas autem convertentur. Ratio huius est, quia praestant quaestiones, id est, contentiones. Ii tim. Ii, v. 14: noli verbis contendere. Prov. Xx, 3: honor est homini qui se separat a contentionibus. Magis quam aedificationem dei, quae est in fide, quando scilicet aliquis est confirmatus in veritate fidei, ad quod debet omnis doctrina tendere. Deinde cum dicit finis autem, ostendit quid de lege sit tenendum.

Et circa hoc duo facit, quia primo ostendit hoc; secundo quod periculum est his qui hoc non tenent, ibi a quibusdam, etc.. Circa primum sciendum est quod lex vetus dicitur lex mandatorum, quia mandatis et praeceptis continetur. Eph. Ii, 15: legem mandatorum, decretis evacuans. Illud ergo ad quod ordinantur omnia mandata legis est praecipue tenendum; hoc autem est charitas. Matth. Xxii, 37: diliges deum tuum ex toto corde tuo, etc..

Et paulo post: in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae. Sed quomodo charitas est finis praecepti? ad hoc sciendum, duo sunt consideranda: primo quod omnia praecepta legis sunt de actibus virtutum, et quod per omnes actus virtutum ordinatur homo unus ad alium. Secundo quod obiectum unius virtutis est finis alterius, quia quandocumque una potentia est circa aliquem finem, ad illam ordinantur omnia quae sunt eiusdem, sicut ad finem; sicut fraenifactiva est ad equestrem, quia officium equestris est eius finis, haec autem ad ducem. Virtutes autem theologicae ultimum finem habent pro obiecto. Aliae autem sunt circa ea quae sunt ad finem. Virtutes ergo omnes respiciunt theologicas sicut finem. Inter theologicas vero illa plus habet de ratione finis, quae propinquius se habet ad ultimum finem. Fides autem ostendit eum, spes facit tendere in eum, charitas unit. Ergo omnes ordinantur ad charitatem, et sic dicitur charitas finis praeceptorum. Sed cum ea quae sunt ad finem, disponunt ad finem, praecepta autem sunt ad charitatem, ideo disponunt ad eam. Ideo dicit de corde puro. Ad hoc enim quod cor sit purum, dantur praecepta virtutum, quarum quaedam ordinantur ad modum rectificandi passiones, quarum, scilicet virtutum, materiae sunt passiones, sicut temperantia quae ordinat concupiscentiam, mansuetudo iras, fortitudo timores et audacias. Per has autem passiones turbatur puritas cordis.

Et ideo istae virtutes faciunt cor purum. Sed numquid hoc requiritur ad charitatem? respondeo. Dicendum est quod sic, quia impossibile est quod cor impurum sit promptum ad charitatem, quia unicuique est diligibile quod sibi est conforme. Cor impurum diligit illud, quod competit ei secundum passionem; ergo necesse est quod sit expeditum a passionibus. Cant. I, 3: recti diligunt te. Aliae virtutes sunt quae rectificant hominem ad proximum, et ex hoc sequitur quod habeat conscientiam bonam, quia non facit alteri quod sibi non vult fieri. Matth. C. Vii, 12: omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis.

Et ideo quae contra proximum sunt, sunt contra conscientiam. Unde dicit et conscientia bona. Qui ergo non habuerit conscientiam bonam, non potest deum pure diligere, quia qui non habet conscientiam bonam, timet poenam. Timor autem non est in charitate, sed fugit deum, et non unitur ei.

Et ideo praecepta, quae conscientiam rectificant, bene disponunt ad charitatem. Aliae sunt virtutes ad habendam veram fidem, scilicet virtutes quibus deum colimus, scilicet latriae et huiusmodi, quae sunt ordinata ad removendum errores, et ad confirmandum in cordibus fidei firmitatem de deo. Qui enim non habent veram fidem, non possunt deum diligere; quia qui falso credit de deo, iam non diligit deum. Non enim diligit qui non credit, quia non figitur affectus, nisi in illo quod ostendit intellectus.

Et ideo quae faciunt fidem veram, ordinantur ad charitatem.

Et ideo dicit de corde puro, quia faciunt hoc. Matth. V, 8: beati mundo corde, quoniam ipsi deum videbunt.

Et conscientia bona. Ii cor. I, 12: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae.

Et fide non ficta, id est, vera.

Et ideo virtutes et praecepta ordinantur ad finem qui est charitas, quae sumitur secundum ista tria, etc..
096 CP1

4
(
1Tm 1,6-12)

LECTIO 3: Ad 1 Timotheum 1,6-12

Supra ostendit virtutum dignitatem et utilitatem, hic declarat harum necessitatem, quia quicumque ab his discedit, in periculum falsae doctrinae cadit.

Et circa hoc duo facit, quia primo ponitur falsitas doctrinae in quam incidunt; secundo conditio falsa docentium, ibi volentes esse. Dicit ergo: finis praecepti, etc.

Et haec sunt principalia legis, a quibus quidam discedunt. Ps. Xi, 2: vana locuti sunt, etc..

Et nota quod recessus a charitate causa est falsae doctrinae, quia qui non amant charitatem, cadunt in mendacium. Ii thess. Ii, v. 11: qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Similiter qui dimittunt cordis puritatem. Habentes enim cor infectum passionibus, iudicant secundum affectum earum, et non secundum deum. I cor. C. Ii, 14: animalis homo non percipit quae dei sunt, etc.. Similiter habentes conscientiam malam, quia non possunt quiescere in veritate.

Et inde est quod quaerunt falsa, ut in eis quiescant. Infra eodem: habens fidem et conscientiam bonam. Similiter qui habet fiduciam fictam. Is. Xxi, 2: qui incredulus est, infideliter agit. Deinde cum dicit volentes, etc., ponitur conditio falsa docentium, et primo inordinata ambitio; secundo defectus eorum. Quantum ad primum dicit volentes esse, etc.. Matth. Xxiii, 6: amant primos recubitus in coenis, et vocari ab hominibus, rabbi, etc.. Iac. Iii, 1: nolite plures magistri fieri, etc.. Quantum ad secundum dicit non intelligentes. Ps. Lxxxi, 5: nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Sap. V, 6: sol intelligentiae non est ortus nobis. Neque quae loquuntur per auctoritates, quas non intelligunt, neque de quibus affirmant, scilicet concludendo. Deinde cum dicit scimus autem, etc., ponit legis conditionem quantum ad duo. Primo quantum ad bonitatem legis; secundo quantum ad finem et intentionem legislatoris, ibi scientes. Dicit ergo scimus, scilicet per certitudinem, quod lex bona est, non mala, ut haeretici dicunt. Ps. Xviii, 7: lex domini immaculata, etc.. Rom. Vii, 12: lex quidem sancta est, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum. Sed contingit, quod aliquis bono utatur male. Cum ergo lex sit bona, requiritur quod homo ea bene utatur.

Et ideo dicit si quis recte ea utatur. Alias fit ei mors, ut dicitur rom. Viii. In lege enim sunt quaedam moralia, et quaedam caeremonialia. Caeremonialia quidem in figura christi et ecclesiae sunt data, sed indigent, ut intelligantur non solum carnaliter, sed etiam spiritualiter; et in figura futurorum, et ut scias quod non sunt perpetuo servanda, sed cessant veritate veniente. Ier. Xxxi, 31: et feriam domui israel et domui iuda foedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris, etc..

Et sic exponit glossa. Sed apostolus videtur loqui de moralibus, quia subdit quod lex posita est propter peccata, et haec sunt praecepta moralia. Horum legitimus usus est, ut homo non attribuat eis plus quam quod in eis continetur. Data est lex ut cognoscatur peccatum. Rom. Vii, 7: quia nisi lex diceret: non concupisces, concupiscentiam nesciebam, etc.; quod dicitur in decalogo. Non est ergo in eis spes iustificationis, sed in sola fide. Rom. Iii, 28: arbitramur iustificari hominem per fidem sine operibus legis. Deinde cum dicit scientes, ostendit conditionem legis quantum ad legislatoris intentionem; et primo ponit existimatam; secundo ponit veram intentionem, ibi sed iniustis. Existimata intentio excluditur, cum dicit iusto, etc.. Ubi posset esse duplex falsus intellectus. Unus quod iustus legem non servat, quod falsum est, quia nisi servaret eam quantum ad moralia, iustus non esset. Unde et christus factus est sub lege. Alius quod iustus non obligatur ad praecepta legis, et non peccaret si faceret contra ea. Sed verus est sequens sensus, supponendo, quia quod imponitur alicui, imponitur sicut onus; lex enim iustis non imponitur sicut onus, quia habitus eorum interior inclinat eos ad hoc, ad quod lex, et ideo non est onus eis. Rom. Ii, 14: ipsi sibi sunt lex. Vel aliter: lex non est posita pro iustis, sed pro iniustis; quasi dicat: si omnes essent iusti, nulla necessitas esset dandi legem, quia omnes essent sibi lex. Intentio bonorum debet esse, ut alios inducant ad virtutes. Quidam autem per se sunt bene dispositi ad virtutes; alii habent mentem bene dispositam, sed per alium, et de istis sufficit paterna monitio, non coactiva; alii autem nec per se, nec per alium bene disponuntur; ideo eis omnino est necessaria lex, ut patet in ethicis. Deinde cum dicit sed iniustis, etc., ponit veram intentionem; et primo describit eos in generali, quibus necessaria est lex; secundo in speciali, ibi patricidis. Sciendum est autem, quod, sicut i io. Iii, 4 dicitur omne peccatum est iniquitas, et ideo repugnat alicui iuri. Cum autem sit duplex ius, scilicet naturale et positivum, naturali repugnat quod secundum se est malum, positivo autem repugnat quod est malum quia prohibitum. Quantum ad primum dicit sed iniustis, qui scilicet agunt contra ius naturale. Is. C. Xxiv, 5: transgressi sunt leges, mutaverunt ius, dissipaverunt foedus sempiternum, etc.. Quantum ad secundum dicit non subditis, scilicet praecepto humano. Rom. I, 30: parentibus non obedientes.

Et haec duo respiciunt rationem peccati. Ponit autem alia, quae sumuntur per comparationem ad illud, et hoc est vel contra deum, vel contra proximum, vel in seipsum. In deum dicitur impietas, quia pietas importat cultum dei; ideo dicit impiis. In proximum, sic dicit peccatoribus. Ps. I, 5: non resurgent impii in iudicio, etc.. Gal. Ii, 15: nos enim natura iudaei, et non ex gentibus peccatores. Sed secundum augustinum, de doctr. Christ. Peccata distinguuntur in duo, scilicet in spiritualia, quae dicuntur facinora, et in carnalia, et haec dicuntur flagitia; et ideo dicit sceleratis, quantum ad spiritualia. Prov. C. Xvii, 9: qui abscondit scelera, etc.. Quantum ad carnalia dicit contaminatis. Mal. Ii, v. 11: contaminavit iudas sanctificationem domini, etc.. Deinde connumerat peccata in speciali.

Et primo nominat quaedam in speciali; secundo colligit alia in generali, ibi et si quid aliud, etc.. Primo ponit peccata operis; secundo peccata oris, ibi mendacibus, etc.. Circa primum primo ponit quantum ad facinora; secundo quantum ad flagitia. Facinora dicuntur quae sunt in nocumentum proximi.

Et quanto est proximus coniunctior, tanto est eorum peccatum gravius, quia plus eis tenemur.

Et ideo primo dicit de patre, secundo de matre. Ex. Xx, 12: honora patrem tuum et matrem tuam, etc., et postea xxi, 15: qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur; deinde prosequitur de aliis proximorum homicidiis, dicens; ex. Xxi, 14: si quis per industriam occiderit proximum suum, etc.. Deinde ponit flagitia, et primo quae secundum naturam sunt, cum dicit fornicariis. Hebr. Ult.: fornicatores et adulteros iudicabit deus. Secundo contra naturam, dicens masculorum concubitoribus. I cor. Vi, 10: neque masculorum concubitores regnum dei possidebunt. Deinde ponit nocumenta oris, et primo quantum ad simplex mendacium, dicens mendacibus. Eph. Iv, 25: deponentes mendacium, loquimini veritatem, etc.. Secundo quantum ad iuramentum, dicens periuris.

Et tunc colligit alia in generali, dicens et si quid aliud sanae doctrinae, etc.. Iob vi, 30: non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit, etc.. Tit. Ii, 1: loquere quae decent sanam doctrinam. Deinde cum dicit quae est secundum evangelium, ostendit quod evangelium communicat sanam doctrinam, quod tripliciter describit.

Et primo a fine, cum dicit gloriae, scilicet quam annuntiat, ps. Xcv, 3: annuntiate inter gentes gloriam eius. Secundo ab auctore gloriae, cum dicit beati dei. Infra ult.: quem suis temporibus ostendet beatus, et solus potens rex regum, etc.. Tertio a ministro, cum dicit quod creditum est mihi. Gal. Ii, 7: cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii, etc.. Deinde cum dicit gratias ago, probat per experimentum in seipso, quid fuerit ipse tempore legis et quid consecutus sit tempore gratiae.

Et primo ostendit, quid circa se utroque tempore sit actum; secundo inducit timotheum ad imitandum se, ibi hoc praeceptum. Circa primum duo facit, quia primo ostendit quid sibi datum fuit in lege, et quid sibi sit datum in evangelio; secundo rationem assignat, ibi fidelis sermo. Item prima pars dividitur in tres particulas, quia primo ponit dignitatem, quam consecutus est in evangelio; secundo peccata quibus subiacuit in statu legis, ibi qui prius fui; tertio quomodo liberatus fuit, ibi sed misericordiam, etc.. Sed ad hoc quod aliquis sit minister evangelii, tria requiruntur. Primo quod sibi committatur. Rom. X, 15: quomodo praedicabunt, nisi mittantur, etc.. Secundo idoneitas, id est, ut sit fidelis. I cor. Iv, 2: hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Item ut sit fortis ad prosequendum.

Et haec tria ponit ordine retrogrado, et primo tertium, dicens qui me confortavit, etc., scilicet ad prosequendum officium iniunctum. Ez. Iii, 14: manus domini erat mecum confortans me. Secundum ponit ibi quia fidelem me, etc.. Matth. Xxiv, 45: fidelis servus et prudens, quem constituit dominus super familiam suam.

Et hoc quia quaerebat solum quae dei erant. Primum vero ostendit, cum dicit in ministerio, id est, committens mihi ministerium hoc. Act. Xiii, 2: segregate mihi barnabam et saulum in opus ad quod assumpsi eos. Ii cor. Xi, 23: ministri christi sunt? et ego. Sed qualis erat in statu legis? peccator.

Et primo in deum, cum dicit qui prius fui blasphemus, scilicet nominis christi. Lev. Xxiv, 14: educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius, et lapidet eum populus universus. Unde sibi illud competebat. Item in proximum, cum dicit et persecutor. I cor. Xv, 9: non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam dei. Item et contumeliosus, verbis et factis. Ier. Xx, 10: audivi contumelias multorum, etc.. Deinde cum dicit sed misericordiam dei, ostendit quomodo fuit liberatus per christum.

Et circa hoc duo facit, quia primo ponit misericordiam liberantem; secundo ostendit quod superabundanter in bonis repletur, ibi superabundavit autem. Quantum ad primum dicit sed misericordiam dei consecutus sum. Thren. Iii, v. 22: misericordiae domini quod non sumus consumpti. Rom. Ix, 18: cuius vult miseretur, et quem vult indurat. Sed ex parte mea aliqua est excusatio peccati, quia ignorans feci. Minus dicit, plus significat, quia aliud est ignoranter agere, aliud per ignorantiam; quia ignoranter facit aliquid qui nescit quod facit, tamen si sciret, etiam faceret illud, sicut credens se interficere feram, occidit inimicum suum, quem tamen occidisset etiam libentius, si novisset eum. Sed per ignorantiam facit, qui facit aliquid quod non faceret, si nosset, sicut occidens patrem, quem si sciret, non occideret eum, quem tamen occidit, quia eum credit inimicum. Sed paulus fecit per ignorantiam, quia si scivisset quod christus esset filius dei, hoc non fecisset. Sed iudaei per ignorantiam non occiderunt christum, sed ignoranter, quia si scivissent ipsum esse christum, libentius occidissent eum. Lc. Xii, 47: servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non se praeparavit, nec fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis, etc.. Quantum vero ad secundum dicit superabundavit, etc.. Rom. V, 20: ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia. Cum fide et dilectione. Nam fecit ibi effectum fidei per dilectionem operantem, quae est in christo iesu. Gal. Iii, 14: in christo iesu, ut pollicitationem spiritus accipiamus per fidem.
096 CP1

5
(
1Tm 1,15-20)

LECTIO 4: Ad 1 Timotheum 1,15-20

Supra ostendit conditionem suam, et quantum ad peccata sub lege, et quantum ad bona tempore gratiae, hic ostendit rationem horum beneficiorum, quae sumitur ex divina miseratione.

Et primo proponit divinam miserationem in communi; secundo aptat ad se, ibi quorum primus; tertio ponit gratiarum actionem, ibi regi autem saeculorum. Circa primum duo facit, quia primo commendat veritatem proponendam; secundo proponit divinam miserationem, ibi quia christus iesus. Quantum ad primum dicit fidelis sermo, etc.. Duo autem sunt in sermone commendanda, scilicet quod sit verus et quod sit acceptabilis. Aliquando enim sermo verus est durus, et odia concitans. Gal. Iv, v. 16: inimicus factus sum vobis, verum dicens vobis. Sed hic sermo primo quidem habet veritatem; unde dicit fidelis sermo. Apoc. C. Ult.: haec verba fidelissima et vera sunt. Item acceptabilis est, quia de salute nostra; ideo dicit et omni acceptione dignus. Iac. I, 13: et respondit dominus angelo qui loquebatur, etc.. Alia littera habet: humanus sermo, quia de susceptione hominum. Tit. Iii, 4: apparuit benignitas et humanitas salvatoris nostri, etc..

Et hic sermo est talis, quia christus venit, etc.. Quod in mundum venit, exprimit duplicem naturam, scilicet divinitatis, in qua erat antequam in mundo appareret. Io. Xvi, 28: exivi a patre, et veni in mundum, etc..

Et humanitatis, in qua apparuit.

Et quia deus est, caelum et terram implet, ier. Xxiii, 24, ideo non competit ei secundum divinam naturam in aliquo loco esse, sed competit ei secundum humanam naturam. Io. I, 10: in mundo erat, et mundus etc.. In propria venit, etc.. Sed ad quid venit? peccatores salvos facere, id est, propter salutem populorum. Io. C. Iii, 17: non enim misit deus filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut mundus salvetur per ipsum. Io. Xii, 47: non enim veni ut iudicem mundum. Sed si nullus fuisset peccator, numquid incarnatus non fuisset? videtur quod non, quia venit peccatores salvos facere. Non ergo fuisset necessaria incarnatio. Item glossa: tolle morbum, et medicinae non opus erit. Respondeo. Dicendum est quod ex verbis sanctorum satis hoc patet. Sed haec quaestio non est magnae auctoritatis, quia deus ordinavit fienda secundum quod res fiendae erant.

Et nescimus quid ordinasset, si non praescivisset peccatum; nihilominus tamen auctoritates videntur expresse sonare quod non fuisset incarnatus, si non peccasset homo, in quam partem ego magis declino. Deinde cum dicit quorum primus, adaptat hoc ad se. Primo confitens se peccatorem; secundo dicit se salvatum, ibi sed misericordiam. Dicit ergo quorum primus ego sum. Hic dicit haereticus, quod anima adae fuit in paulo, et transivit de corpore in corpus. Quasi dicat: ego primus peccator, quia anima adae est anima mea; sed hoc est contra apostolum, rom. Ix, 11: cum nondum nati essent, etc.. Ergo anima non est ante corpus. Primus ergo, non tempore sed peccatorum magnitudine.

Et hoc dicit ex humilitate. Prov. Xviii, 17: iustus prior est accusator sui. Prov. Xxx, 2: stultissimus sum virorum, etc.. Sed numquid fuit apostolus maximus peccator? et videtur quod iudas fuit maior. Sed quidam dicunt quod peccatum pauli generalius fuit, quia contra totam ecclesiam. Sed hoc nihil est, quia paulus in incredulitate, et multi iudaei persequebantur ex malitia. Dicendum est ergo quod est primus, non quod inter peccatores maximus qui tunc erant, sed maximus inter peccatores salvatos; quasi dicat: venit peccatores salvos facere, quorum, scilicet peccatorum salvatorum, ego sum primus; quod est de illis intelligendum qui praecesserant apostolum, quia prius etiam multi alii sunt ecclesiam persecuti.

Et hoc dicit ut ostenderet quod omnia quae deus facit, facit ad ostensionem bonitatis suae. Prov. Xvi, 4: universa propter semetipsum operatus est dominus. Eccli.: gloria domini plenum est opus eius. Item propter utilitatem; et ideo dicit ideo salvavit me. Primo propter gloriam suam. Unde exponitur primum tempore, vel primum, id est, potissime. Omnem patientiam, id est, perfectam, quia provocatus non punivit, sed potius adversarium exaltavit, et hoc ad utilitatem nostram; unde dicit ad exemplum, id est, informationem et eruditionem; quasi dicat: ut non diffidant peccantes ad eum accedere. I petr. C. Ult.: forma facti gregis. Deinde cum dicit regi, etc., ponit gratiarum actionem, et circa hoc duo facit, quia primo commendat eum cui gratias agit; secundo gratias refert, ibi honor. Commendat autem eum primo ex potestate; secundo ex naturae proprietate. Quantum ad primum dicit regi. Dominium suum est maximum, quia solus dominatur, et habet liberam potestatem, non secundum statuta, ut politicus. Deus autem unus est dominus omnium.

Et ideo dicit deo. Apoc. Xix, 16: rex regum et dominus dominantium. Ps. Xlvi, 7: quoniam rex omnis terrae deus. Item alicuius regis potestas, ut plurimum, non ultra quam quinquaginta annis durat, sed iste est omnium saeculorum. Ps. Cxliv, 13: regnum tuum omnium saeculorum, etc.. Si 10,4: in manu dei potestas terrae. Cui etiam convenit proprietas naturae dei. Circa quod sciendum est quod in rebus prima differentia rerum naturalium est corruptibile, et incorruptibile.

Et incorruptibilium quaedam visibilia et corporalia, ut corpora terrestria; quaedam autem invisibilia et spiritualia, ut angeli.

Et haec dividuntur secundum platonicos in deos, qui per naturam supremi sunt, et in intellectus qui non sunt dii, sed divini, et in animas; sed apud nos est unus solus deus. Deut. Vi, 4: audi, israel, dominus deus tuus. Dicit ergo primo immortali, ut distinguat a corruptibilibus, invisibili, ut ad invisibilem ostendat pertinere, et ut distinguat ab aliis visibilibus. Dicit soli deo, et non soli immortali, vel invisibili, quia solus est deus per naturam, licet posset dici solus immortalis, et solus invisibilis, id est, specialis prae aliis. Infra ult.: qui solus habet immortalitatem. Deinde cum dicit honor et gloria, agit gratias; quasi dicat: exhibendus est ei honor ex subiectione totius creaturae, et in manifestationem excellentissimae ipsius bonitatis, claritatis et gloriae. Apoc. Vii, 12: benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, virtus et fortitudo deo nostro. In saecula saeculorum, quia saeculum aliorum est modico tempore. Is. Xl, v. 6: omnis caro foenum, et omnis gloria eius ut flos foeni. Deinde cum dicit hoc praeceptum, etc., instruit timotheum permanere in his quae dicuntur. Primo commemorat quid sit ei commissum; secundo monet ad debitum usum; et tertio docet utendi modum. Dicit ergo hoc praeceptum, ut scilicet tu custodias finem legis, id est, charitatem conserves semper, non autem fabulas iudaeorum, commendo tibi, sicut fidele depositum, quia tibi ideo est commissum.

Et quomodo? secundum praecedentes, etc., id est, quia hoc evangelium non discordat a prophetiis quas ante didicerat, quia fuit filius mulieris iudaeae. Ii petr. I, v. 19: habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes, quasi lucernae ardenti in caliginoso loco, etc.. I thessal. Ult.: prophetias nolite spernere, etc.. Vel secundum praecedentes, id est, secundum quod ego et alii sancti de te per spiritum prophetiae cognoverunt tradendum esse tibi. Ut in illis milites, scilicet prophetiis, bonam militiam. Militia est duplex, quaedam spiritualis, quaedam carnalis. Ii cor. X, 4: arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia deo, etc.. In bona militia requiruntur duo ex parte militis, scilicet ut nihil agat contrarium disciplinae militari, ut non marcescat otio. I cor. Ix, 25: omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, etc.. Item ex parte militiae duo requiruntur, scilicet ut expugnet contrarios reipublicae, et ut subiiciat eos qui debent esse subiecti. Sic et in militia spirituali est, quia ordinatur ad destruendum omnes extollentes se, et ad subiiciendum omnem intellectum in obsequium christi, ut dicitur ii cor. X.

Et haec vera militia, de qua dicit milites, etc.. Ubi etiam primo modus utendi ponitur, et secundo eius necessitas, ibi quam quidam. Dicit ergo milites, etc., quasi dicat: potes quidem facere bonam militiam, primo per fidem bonam quam habes. I io. Ult.: haec est victoria, quae vincit mundum, fides, etc.. Item per conscientiam bonam, quia de facili homo recedit ab eo quod mordet eum; unde remorsus conscientiae est sicut quidam stimulus, qui habentem malam conscientiam pungit, et ideo cito a peccatis per bonam conscientiam et rectam fidem recedit. Act. C. Xxiii, 1: ego omni conscientia bona conversatus sum ante deum usque in hodiernam diem. Ii cor. I, 12: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Necessitas bonae conscientiae consequenter ostenditur, cum dicit quam quidam, etc.; ubi primo ponit culpam; secundo poenam; tertio fructum poenae. Culpam, ibi quam, scilicet conscientiam bonam, quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt. Qui enim contra fidem errat, perdit omnia quae habet. Hebr. Xi, 6: sine fide impossibile est placere deo. Item moritur, quia iustus meus ex fide vivit, abac. Ii, v. 4 et rom. Xi, 17: ex quibus est alexander et hymenaeus. Ii tim. Iv, 14: alexander aerarius multa mala mihi ostendit, etc.. Deinde ponitur eorum poena, cum dicit quos tradidi, etc., quia excommunicavit eos, ut fideles vitent eos ne coinquinent ipsos. Fuit autem excommunicatio apostoli tantae virtutis quod excommunicati mox corripiebantur a diabolo, et corporaliter vexabantur. I cor. V, 4 s.: congregatis vobis et meo spiritu in virtute domini iesu, tradere huiusmodi hominem satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat. Tamen etiam modo traduntur ad vexandum spiritualiter, quia amittunt suffragia ecclesiae, quae multum iuvant contra diabolum.

Et tradidi sicut deus tradidit in reprobum sensum rom. I, 28, quasi subtrahendo suum auxilium, et communionem ecclesiae, et suffragia.

Et hoc non ex odio, sed ex charitate ad profectum eorum. I cor. V, 5: ut spiritus salvus fiat. Unde dicit ut discant, saltem per poenam, non blasphemare. Discit autem quis recedere a peccato tripliciter, quandoque scilicet ex poena, quando corporaliter vexatur; item ex confusione excommunicationis; item ex hoc quod cum ecclesia tradit aliquem satanae, ruit in peccata manifesta, unde confusus humiliatur, et abstinet etiam ab occultis, quae prius non cognoscebat se habere.
096

CAPUT 2


Aquinatis super 1Tim