Aquinatis super 1Tim 6

6
(
1Tm 2,1-6)

LECTIO 1: Ad 1 Timotheum 2,1-6

Supra docuit timotheum quomodo reducat populum ad formam verae fidei, hic agit de pertinentibus ad cultum fidei, scilicet orationibus et obsequiis; et primo ponit doctrinam orationis in communi; secundo descendit ad determinatas conditiones hominum, ibi volo ergo. Item primo distinguit diversos modos orationis; secundo ostendit pro quibus sit orandum, ibi pro omnibus; tertio assignat rationem, ibi hoc enim bonum. Dicit ergo. Quia ita est quod christus venit peccatores salvos facere, igitur primum omnium obsecro, etc.. In quo aperte ostendit quod inter omnia necessaria ad vitam christianam praecipua est oratio, quae valet contra pericula tentationis et ad proficiendum in bono. Iac. Ult.: multum valet oratio iusti assidua. Distinguit ergo orationem in quatuor, scilicet obsecrationes, orationes, postulationes, et gratiarum actiones, quorum tria pertinent ad beneficia impetranda, ultimum ad beneficia accepta. In impetrandis autem beneficiis tria requiruntur. Primo, ut scilicet impetrans assignet causam quare debet ei concedi; secundo oportet quod ostendat causam esse rationalem; tertio concludit petitionem.

Et sicut rhetores faciunt, sic et nos in orando debemus facere. Primo excogitare causam quare sit concedendum, et hoc non merita nostra, sed miserationem divinam. Dan. Ix, 18: non in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis, etc..

Et ad hoc est obsecratio, quae est attestatio per sacra, sicut: per passionem et crucem tuam libera nos, domine. Hac causa excogitata, necesse est quod meditemur quod hoc sacrum est causa salutis.

Et ideo requiritur oratio, quae est ascensus mentis in deum. Ps. Lxviii, 14: ego vero orationem meam ad te, domine, etc.. Dicitur autem oratio quasi oris ratio. Persuasiones enim rhetorum dicuntur orationes, quia persuadent; sed aliter ibi, aliter in nostra ad deum, quia non intendimus quod animum dei flectamus, qui semper ad bonum est paratus, sed ut nostrum cor sit in oratione ad deum elevatum. Tertio, postulatio. Iac. I, 6: postulet autem in fide nihil haesitans. Item de acceptis donis gratiarum actiones. I thess. Ult.: in omnibus gratias agite. Phil. Iv, 6: in omni oratione et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant ante deum. Unde iste modus orandi est in ecclesia dei: omnipotens sempiterne deus, ecce ascensus mentis, qui est oratio, qui dedisti ecclesiae tale beneficium, ecce gratiarum actio, praesta, quaesumus, ecce postulatio, per dominum, ecce obsecratio. Similiter in missa est obsecratio usque ad consecrationem corporis et sanguinis, quia in eis est commemoratio sacrorum ex quibus est fiducia impetrandi. In mysterio consecrationis est oratio, quia meditatio eorum quae christus egit. In aliis vero usque ad communionem est postulatio pro vivis et mortuis, et pro se. In fine autem est gratiarum actio. Vel haec quatuor referuntur ad quatuor, quae nos volumus in oratione obtinere, ut obsecratio referatur ad difficilia impetranda, ut ad impiorum conversionem; oratio, quando iam conversis imploramus gratiam ut proficiant; postulatio, ut praemia pro meritis retribuantur; et pro beneficiis iam acceptis, est gratiarum actio. Deinde cum dicit pro omnibus, ostendit pro quibus est orandum.

Et circa hoc duo facit, quia primo ostendit orandum esse pro omnibus; secundo assignat fructum orationis, ibi ut quietam. Circa primum ergo dicit esse orandum pro omnibus hominibus. Cuius ratio est, quia oratio est interpres desiderii nostri. Orando enim petimus quod desideramus. Charitas autem requirit quod desideremus bonum omnibus ad quos se extendit. Iac. C. Ult., 16: orate pro invicem ut salvemini, etc.. Sed pro quibus specialiter? pro regibus, etc.. Bar. I, 11: orate pro vita nabuchodonosor regis babyloniae, et pro vita balthasar filii eius.

Et apostolus dicit rom. Xiii, 1: omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. I petr. Ii, 13: subiecti estote omni humanae creaturae propter deum, sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tamquam ab eo missis. Subiecti quippe oportet quod impendant dominis suis de suis officiis. Utilitas autem est, quia per hoc etiam procuramus bonum nostrum. In pace enim eorum est pax nostra. Unde dicit ut quietam et tranquillam, etc.. In his duobus est pax mundi. Ecclesia siquidem habet pacem propriam, in qua non est mundus, quia non est pax impiis. Sed quaedam est pax communis utrisque, et hac indiget ecclesia. Ier. Xxix, 7: quaerite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci. Pax terrena quandoque perturbatur ab interiori, quandoque ab exteriori. Ii cor. Vii, v. 5: foris pugnae, intus timores. Quantum ad primum dicit ut quietam; quantum ad secundum dicit et tranquillam vitam.

Et licet pax terrena communis sit bonis et malis, tamen diversimode utrique illa utuntur. Mali enim tunc ad duo ea utebantur, scilicet ad cultum daemonum; quia illam prosperitatem falsis diis attribuebant. Item ad lasciviam; quia tempore pacis vitia carnalia abundabant. Sap. Xiv, 22: in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant. Sed sancti e converso ea utuntur, quia in cultu veri dei et in castitate.

Et ideo dicit in omni pietate et castitate. Tit. Ii, 12: sobrie, et iuste, et pie vivamus in hoc saeculo. Deinde cum dicit hoc enim bonum, ponitur ratio orationis.

Et circa hoc duo facit, quia primo ponit rationes; secundo probat quoddam propositum, ibi unus enim deus. Item primo assignat rationem ex specie operis; secundo ex parte dei, ibi et acceptum. Ponit ergo rationem ex operis specie, quia quando aliquid est secundum se bonum, illud debemus facere; sed pro aliis orare est huiusmodi, quia est actus charitatis.

Et ideo dicit hoc enim bonum est. Ps. Li, 9: quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum. Item ex parte dei, quia est et acceptum coram deo. Ps. L, 20: tunc acceptabis sacrificium, etc..

Et hoc non nisi in charitate fuerit oblatum.

Et dicit salvatore, quia solus deus salvat. Is. Xliii, 11: non est absque me salvator.

Et probat quod sit acceptum, ibi qui vult, etc.. Ii petr. Iii, 9: nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti. Sed contra: omnia quaecumque voluit fecit, ergo omnes salvat. Sed si dicis quod non, quia homo non vult, videtur inconveniens quod omnipotens impediatur per voluntatem non omnipotentis. Respondeo. Velle ponitur quandoque pro voluntate beneplaciti, quandoque pro voluntate signi. Pro voluntate signi vult salvare omnes, quia omnibus proposuit salutis praecepta, consilia et remedia. Pro voluntate beneplaciti, sic exponi potest quatuor modis. Uno modo ut sit locutio causalis, sicut deus dicitur aliquid facere, quia facit alios illud facere, sicut rom. C. Viii, 26: spiritus postulat, id est, postulare nos facit. Sic ergo deus vult, quia scilicet facit suos sanctos velle quod omnes salvi fiant. Hoc velle enim debet esse in sanctis, quia nesciunt qui sunt praedestinati, et qui non. Alio modo ut sit distributio accommoda, id est omnes qui salvabuntur, quia nullus salvatur nisi per voluntatem eius, sicut in una schola magister docet omnes pueros huius civitatis, quia nullus docetur nisi ab eo. Alio modo ut sit distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum, id est, nullum genus hominum excipit a salute, quia olim tantum iudaeis, sed modo omnibus praebetur.

Et hoc magis facit ad intentionem apostoli. Alio vero modo, secundum damascenum, ut intelligatur de voluntate antecedente, non consequente. In voluntate enim dei licet non sit prius et posterius, dicitur tamen voluntas antecedens et consequens. Item secundum ordinem volitorum, secundum quod voluntas potest dupliciter considerari, scilicet in universali vel absolute, et secundum aliquas circumstantias et in particulari.

Et prius est absoluta consideratio et in universali, quam in particulari et comparata.

Et ideo voluntas absoluta est quasi antecedens, et voluntas alicuius rei in particulari est quasi consequens. Exemplum de mercatore qui vult omnes merces suas salvare absolute, et hoc voluntate antecedente. Sed si consideret salutem, non vult omnes merces per comparationem ad alia salvare, scilicet quando cum salute sequitur submersio navis.

Et haec voluntas est consequens. Sic in deo salus omnium hominum in se considerata habet rationem ut sit volibilis.

Et apostolus hic ita loquitur, et sic eius voluntas est antecedens. Sed si consideretur bonum iustitiae, et quod peccata puniantur, sic non vult.

Et haec est voluntas consequens.

Et subdit ad agnitionem veritatis, quia salus non est nisi per agnitionem veritatis. Io. Viii, 32: agnoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Deinde cum dicit unus, etc., probat quod dixerat per rationem, et sunt tres probationes. Una ex parte dei, alia ex parte hominis christi, tertia ex parte testium christi. Dicit ergo quod deus velit omnes, etc.. Patet, quia unus est deus omnium, qui salvat. Rom. Iii, 29: an iudaeorum deus tantum? an non et gentium? imo et gentium, quoniam quidem unus deus, etc.. Tunc ponitur ratio ex parte hominis christi, ibi unus et mediator, etc.. Ubi primo probat intentum, secundo inducit signum, ibi qui dedit. Dicit ergo: homo christus iesus est mediator dei et hominum, non quorumdam, sed inter deum et omnes homines, et hoc non fuisset nisi vellet omnes salvare.

Et potest dici quod christus mediator est similis utrique extremo, scilicet deo et homini inquantum deus et inquantum homo, quia medium debet habere aliquid de utroque extremorum.

Et haec sunt homo et deus. Sed quia medium est distinctum ab utroque extremorum, et filius non est alius deus a patre, ideo melius est dicendum quod mediator est secundum quod homo. Sic enim communicat cum utroque extremorum. In deo enim sunt duo, scilicet iustitia et immortalitas; in hominibus vero est iniustitia et mortalitas. Media ergo sunt duo: unum in quo est iustitia et mortalitas. Aliud in quo est immortalitas et iniustitia.

Et utrumque est medium, sed primum medium convenit christo, secundum vero diabolo.

Et ideo diabolus est medium disiungens, quia per iniustitiam suam disiungit nos a divina iustitia; sed christus est medium coniungens, quia est iustus et mortalis, et per suam mortem coniungit nos dei iustitiae. I io. Ii, 2: ipse est propitiatio pro peccatis nostris, pro aliquibus efficaciter, sed pro omnibus sufficienter, quia pretium sanguinis eius est sufficiens ad salutem omnium: sed non habet efficaciam nisi in electis propter impedimentum.
096 CP2

7
(
1Tm 2,6-10)

LECTIO 2: Ad 1 Timotheum 2,6-10

Supra dixit quod deus vult omnes salvos fieri, et probavit hoc ex parte dei, qui est unus omnium, et ex parte christi, qui est unus mediator omnium; hic probat idem ex parte testimonii.

Et primo inducit alios testes; secundo suum testimonium, ibi in quo positus sum. Dicit ergo: dedit se pro omnibus. Sed numquid subito deo in mentem venit, ut qui elegerat salvare iudaeos solum, vellet salvare totum mundum? hoc excludens dicit cuius testimonium temporibus suis; quasi dicat: haec lex non est subita, sed antiquitus attestata per legem, et per prophetas. Is. Xliv, 8: vos estis testes mei. Act. X, 43: huic omnes prophetae testimonium perhibent, etc.. Confirmatum est, scilicet impletione et ostensione signorum, et praedicatione apostolorum. Temporibus suis, scilicet quibus praedeterminatum erat fieri. Eccle. Iii, 1: omnia tempus habent. Vel testimonium apostolorum confirmatum est temporibus determinatis. Act. I, 8: eritis mihi testes in ierusalem, et in omni iudaea, et samaria, et usque ad ultimum terrae, etc.. Deinde cum dicit in quo positus sum, ponit testimonium suum.

Et primo ostendit suum officium; secundo officii sui usum, ibi veritatem. Dicit ergo in quo, scilicet officio testandi, positus sum, scilicet a deo. Io. Xv, v. 16: posui vos ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Ego praedicator, quia ad hoc me posuit, ut praedicarem. Mc. Ult.: euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae. Sed in quolibet artificio sunt duo: quidam ministerialiter operantes, quidam qui disponunt de aliis, scilicet architectores; sed in officio ecclesiae disponentes sunt apostoli; et ideo dicit apostolus, quasi cum auctoritate. I cor. Ix, 2: signaculum apostolatus mei vos estis in domino. Usus autem officii est praedicare veritatem, et hoc est officium praedicatorum, ut veritatem dicant. Prov. Viii, 7: veritatem meditabitur guttur meum. Eph. Iv, 25: loquimini veritatem. Sed non est aliqua doctrina, quae non habeat aliquam veritatem; sed in hoc damnatur aliqua doctrina, quia miscet veritati falsitatem.

Et ideo dicit veritatem dico, non mentior. Prov. Viii, 8: recti sunt omnes sermones mei. Iob vi, 30: non invenietis in lingua mea iniquitatem.

Et hic est usus officii, scilicet veritatem sine mendacio praedicare, qui competit meo officio, qui sum doctor gentium. Doctor autem generat scientiam in anima discipuli. Scientia autem non est de falso; unde docens falsum non est doctor. Sed contra, matth. Xxiii, 8: nolite vocari rabbi. Respondeo. Non prohibet ministerium doctrinae, sed ambitionem officii. Act. Ix, 15: vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum, etc.. Is. Xlix, 6: dedi te in lucem gentium, etc..

Et debeo eas docere in fide et veritate, quia debet docere fidem et bonos mores.

Et dicit in fide, id est, de his quae pertinent ad statum praesentem, in quo secundum fidem vivimus, et in veritate quantum ad statum gloriae. Deinde cum dicit volo, descendit ad speciales gradus hominum.

Et circa hoc duo facit, quia primo monet viros de oratione, secundo mulieres, ibi similiter et mulieres. Dicit ergo volo, etc.. Tria exigit a viris in orando: primo quod oratio sit assidua; secundo pura; tertio quieta. Assidua, ut in omni tempore et in omni loco.

Et dicit volo, quia bonum est quod homo oret, et ego doctor volo viros orare in omni loco, non in ierusalem tantum, ut iudaei, nec in monte garizim, ut samaritani io. Iv, 21. In omni loco potest homo spiritualiter et mentaliter orare. Soph. Ii, 11: adorabunt eum viri de loco suo; omnes insulae gentium, etc.. Sed quomodo dominus reprehendit pharisaeos stantes in angulis, matth. Vi, 5? respondeo. Oratio mentalis ubique potest fieri, sed signa orationis exterius non debent fieri in omni loco, quia homo non debet singularis apparere in exterioribus, quia propter hoc posset haberi inanis gloria. Sed quare nunc sunt factae ecclesiae? respondeo. Non quod locus sit de necessitate orationi, sed ad bene esse ei; quia oratio requirit solitudinem et quietem. Item pura. Ideo dicit levantes puras manus. Augustinus: quod exterius orando agimus, facimus ut affectus noster interius excitetur. Genuflexiones enim et huiusmodi non sunt per se acceptae deo, sed quia per haec tamquam per humilitatis signa homo interius humiliatur, sicut elevatio manus significat elevationem cordis. Thren. Iii, v. 41: levemus corda nostra cum manibus ad dominum in caelo. Levantes, etc., id est, orantes cum devotione cordis. Iob viii, v. 5 s.: si diluculo consurrexeris ad deum, et omnipotentem fueris deprecatus, si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae. Item quieta. Ideo dicit sine ira et disceptatione.

Et ponit duo. Primo, ut scilicet mens sit sine ira, quae animum inquietat ad inferendum nocumentum proximo, a qua oportet liberum esse animum orantis. Si 28,3: homo homini servat iram, et a deo quaerit medelam. Item liber debet esse homo a disceptatione, quod potest intelligi dupliciter. Uno modo, secundum glossam, ut non disceptemus contra deum increduli verbis eius, et murmurando contra eius ordinationem. Rom. Ix, v. 20: o homo, tu quis es qui respondeas deo, etc.. Item contra proximum, ut non rumpamus pacem cum eo, quod fit per disceptationem. Pax enim est necessaria oranti. Matth. Xviii, 19: si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quam petierint, fiet illis a patre meo. Deinde cum dicit similiter et mulieres, ordinat mulieres, et primo quantum ad orationem, secundo quantum ad doctrinam, ibi mulieres in silentio. Item primo ostendit quid requiratur a muliere orante; secundo exponit quae dixerat, ibi non in tortis. Circa primum sciendum est quod omnia quae requiruntur ad virum orantem, requiruntur et ad mulieres.

Et ideo dicit similiter et mulieres; quasi dicat: omnia servent quae dicta sunt. Sed addit duo, scilicet ornamenta et verecundiam, dicens in habitu ornato cum verecundia, cuius ratio est, quia naturale est quod sicut mulieres sunt mollioris corporis quam viri, ita et debilioris rationis. Rationis autem est ordinare actus, et effectus uniuscuiusque rei. Ornatus vero consistit in debita ordinatione et dispositione. Sic in interiori decore nisi sint omnia ordinata ex dispositione per rationem, non habent pulchritudinem spiritualem.

Et ideo quia mulieres deficiunt a ratione, requirit ab eis ornatum. Item verecundia est de turpi actu, et ideo est laudabilis in illis qui facile solent declinare in actus turpes, cuiusmodi sunt iuvenes et mulieres, et ideo hoc in eis laudatur, non autem senes et perfecti. Si 26,19: gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. Item sobrietatem requirit; unde sequitur et sobrietate. Quia enim in mulieribus ratio est debilis, sobrietas autem conservat virtutem rationis, ideo in mulieribus maxime reprehenditur ebrietas. Unde antiquitus apud romanos eis non dabatur vinum. Non in tortis crinibus, et auro, etc.. Exponit quod dixerat, et primo de ornatu, secundo de verecundia, ibi sed quod decet. Circa primum, primo excludit ornatum corporalem; secundo ponit spiritualem, ibi sed quod decet. Circa primum dicit: quod dixi de habitu ornato, non intelligo de exteriori, quia non in tortis crinibus, id est, non ornato capite vel toto corpore. Sed praecipue mulieres ornant caput, quod est naturale mulieri, ut dicitur i cor. Xi, 15.

Et ideo ornamenta in capite habent. In capite vero est duplex velamentum. Unum est naturale, scilicet capilli, ut dicitur i cor. Xi, 5, item artificiale, et in utrisque se ornant, quia capillos torquent. Unde dicit non in tortis, id est, in crispatis. Is. Iii, 24: erit pro crispanti crine calvitium. Item artificialia prohibet, cum dicit aut auro, aut margaritis. I petr. Iii, 3: non extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti, aut vestimentorum cultus, etc.. Vel non in tortis crinibus, et auro, id est, non habentes crines tortos auro, vel margaritis. Quantum vero ad totum corpus dicit vel veste pretiosa, hoc enim damnat apostolus hic, et is. Iii, 17. Sed numquid hoc est peccatum? respondeo. Dicendum est quod secundum augustinum duo sunt consideranda in ornatu mulierum, scilicet simplex ornatus et fucatus. Simplex ornatus, puta in veste, et in auro, et huiusmodi, quod potest fieri cum peccato tribus modis: scilicet ex prava intentione, ut si intendant commotionem concupiscentiae, ostentationem, vel inanem gloriam. Prov. Vii, 10: praeparata ad capiendas animas. Secundo si fiat praeter consuetudinem patriae, quod fit diversimode. Quod enim excedit modum consuetum patriae, hoc ex levitate animi est. Tertio si conditionem sui status excedit. Sed servata recta intentione, consuetudine patriae, et conditione status, non est peccatum. De fucato autem semper est peccatum. Mulieribus enim non permittitur ornari nisi propter viros, et viri nolunt decipi, ut fucatae eis appareant. Sit ergo non talis ornatus, sed qualis decet mulieres, promittentes pietatem. Exteriora enim opera hominis sunt quasi quaedam professio interioris hominis, sicut religiosi ad hoc habent habitum, et clerici similiter. Unde nisi concordet interior cum exteriori, est fictio. Ita etiam de aliis operibus interioribus. Interius enim debemus colere pietatem, id est, cultum dei habere, exterius vero promittere et praestare per bona opera, quae concordant pietati; et similiter habere interius, sicut ostendimus exterius. Vel, dico, quod debent se ornare non exterius, sed secundum quod decet eas promittentes, id est, quae promittere debent, pietatem per opera bona. Si 19,27: amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis annuntiant de illo.
096 CP2

8
(
1Tm 2,11-15)

LECTIO 3: Ad 1 Timotheum 2,11-15

Superius apostolus ordinavit mulieres quo ad orationem, hic ordinat eas quantum ad doctrinam, et primo ponit suam ordinationem circa earum doctrinam; secundo rationem ordinationis assignat, ibi adam enim primus; tertio respondet tacitae quaestioni, ibi salvabitur autem. Item primo ostendit quid mulieribus conveniat; secundo quid eis non competat, ibi docere autem. Circa primum tria ponit eis competere, scilicet taciturnitatem, disciplinam, et subiectionem, quae tria ex una ratione procedunt, scilicet ex defectu rationis in eis, quibus primo indicit silentium, dicens mulier in silentio discat, etc.. Iac. Iii, 2: si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir; et i cor. Xiv, 34: mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, etc.. Nam verba mulieris sunt inflammantia. Si 9,11: colloquium illius quasi ignis exardescit. Secundo ut discant, quia eorum qui deficiunt ratione proprium est addiscere. I cor. C. Xiv, 35: si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent, etc.. Viris autem datur quod doceant. Tertio indicit subiectionem, quia naturale est quod anima dominetur corpori, et ratio viribus inferioribus.

Et ideo, sicut philosophus docet, quandocumque aliqua duo ad invicem sic se habent, sicut anima ad corpus, et ratio ad sensualitatem, naturale dominium est eius qui abundat ratione, et illud est principans, aliud autem est subditum, quod scilicet deficit ratione. Gen. Ii: sub viri potestate eris. Item excludit ea, quae eis non competunt, dicens docere autem, etc..

Et sunt duo, scilicet ut non doceant. Sed contra, prov. Ult.: erudivit eum mater sua, etc.. Respondeo. Dicendum est quod doctrina alia est publica, et haec non competit mulieri, et ideo dicit, in ecclesia, alia est privata, et hac mater erudit filium. Sed contra iud. V debbora erudivit populum israel. Respondeo. Illa eruditio est per spiritum prophetiae, et gratia spiritus sancti non discernit inter virum et mulierem; non tamen publice praedicabat, sed instinctu spiritus sancti consilia dabat. Secundo, interdicitur eis dominium in virum. Eccle. Xxv, 30: mulier si primatum habeat, contraria est viro suo.

Et philosophus dicit, quod dominium mulierum est corruptio familiae, sicut tyranni in regno.

Et sic prohibet duo contra duo, quae competunt eis, sed primum repetit, scilicet sed esse in silentio. Deinde cum dicit adam enim, assignat rationem eius quod dixerat, et primo ex ordine creationis; secundo ex ordine culpae, ibi et adam non est seductus. Circa primum sciendum est, quod in ordine rerum perfectum et imperfectum diversimode ordinantur, quia in uno et eodem imperfectum praecedit tempore, et perfectum praecedit natura, quia natura tendit ad perfectum; sed in diversis perfectum est prius tempore et natura, quia natura semper incipit a perfectis.

Et hunc ordinem agit hic, quia vir perfectus est in natura humana, mulier vir occasionatus. Unde primo formatus est adam. Gen. Ii, 7: formavit deus hominem de limo terrae, secundario mulier, sicut quoddam imperfectum a perfecto originatum, scilicet de costa. I cor. Xi, 8: non enim vir ex muliere, sed mulier ex viro est.

Et inde est quod homo non dicitur factus propter mulierem, sed ad similitudinem dei. Gen. I, 26: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Mulier autem propter virum, ideo vir debet praeesse. Item ex parte culpae. Ordo enim generationis et corruptionis est contrarius, quia quod est primum in generatione, est ultimum in corruptione. Peccatum autem est corruptio naturae, et ideo generatio incipit primo ab adam, sed corruptio a muliere. Unde dicit adam non est seductus, scilicet primo, quia fortior erat, sed tentator incepit a debiliori, ut facilius seduceretur fortior. Alludit autem hic verbis adae gen. Iii, 12. Cum enim dominus reprehendit adam, dixit: mulier quam dedisti mihi sociam, dedit mihi, etc..

Et ideo dicit adam non est seductus, sed mulier. Seductio autem duplex est, scilicet in universali, et in particulari eligibili, quae est ignorantia electionis. Quicumque ergo peccat, seducitur ignorantia electionis in particulari eligibili. Mulier autem fuit seducta, ignorantia in universali, quando scilicet credidit quod serpens dixit; sed vir non credidit hoc, sed deceptus fuit in particulari, scilicet quod gerendus esset mos uxori, et cum ea comedere deberet, et inexpertus divinae severitatis credidit quod facile ei remitteretur. Sed contra. Ignorantia est poena peccati, ergo poena praecessit culpam. Respondeo. Dicendum est quod non praecessit, quia statim ad verba serpentis fuit elata, eo quod alius esset de ea sollicitus, et ex illa elatione seducta est, unde elatio praecessit. Deinde cum dicit salvabitur autem, respondet cuidam tacitae quaestioni; quia diceret quis, quod si mulier non est propter virum, et ex ea est initium peccati, ergo viro est nociva; sed si aliquid non est propter aliud, sed est ei nocivum, debet tolli; ergo mulier non debet salvari. Dicendum est ergo, quod duplex est salus, scilicet temporalis, et haec est communis etiam brutis; alia est aeterna, et haec est propria hominum. Is. Li, 8: salus autem mea in sempiternum erit. Utramque autem salutem mulier non amisit. Non temporalem, quia statim non privatur sexu muliebri propter generationem prolis. Nec aeternam, quia secundum animam capax est gratiae et gloriae.

Et ideo quantum ad primum dicitur salvabitur, id est, non extirpabitur, et hoc per generationem filiorum, ad quam est a deo ordinata. Quantum ad secundum dicit si permanserit. Sed quia si importat causam, numquid quae non permansit non salvabitur, cum apostolus dicat, quod mulier melius facit si non nubat? respondeo. Uno modo potest esse locutio figurativa, et sic per virum ratio superior intelligitur, ratio inferior est mulier, opera bona sunt filii inferioris rationis, et charitas quam per virum concipit, et per haec salvabitur. Alia est expositio litteralis, ut ly per non dicat causam, sed repugnantiam.

Et est sensus: mulier salvabitur, etiam si incedat per generationem, scilicet si nubat et non sit virgo.

Et tunc ly per dicit augmentationem salutis, quasi per generationem filiorum ad cultum dei, magis salvabitur. Si 7,25: filii tibi sunt? erudi illos, et incurva illos a pueritia illorum. Quo ad salutem aeternam consequendam tria ponit. Primo aliquid quo ad intellectum; secundo quo ad affectum; tertio quo ad exteriorem actum. In intellectu est fides, per quam intellectus christo subiicitur; unde dicit in fide. Hebr. C. Xi, 6: sine fide impossibile est placere deo.

Et quia fides nihil valet sine dilectione, ideo quoad affectum statim subiungit, dicens et dilectione. I cor. Xiii, 2: si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum, etc.. In exteriori autem ponit duo contra lasciviam, quae consistit in duobus, scilicet, in luxuria; et quantum ad hoc dicit in sanctificatione, id est, in castitate. I thess. C. Iv, 3: haec est voluntas dei sanctificatio vestra, etc.. Item in crapula, contra quod dicit cum sobrietate. Tit. Ii, 12: sobrie, et pie, et iuste vivamus in hoc saeculo.

096

CAPUT 3

9
(
1Tm 3,1-3)

LECTIO 1: Ad 1 Timotheum 3,1-3

Supra instruxit timotheum de pertinentibus ad fidem rectam et cultum dei, hic agit de instructione officiorum ecclesiasticorum.

Et primo ponitur institutio, secundo suae institutionis occasio seu necessitas, ibi haec tibi scribo. Item primo instruit de pertinentibus ad episcopum, secundo quo ad diaconos, ibi diaconos similiter. Sed cum secundum dionysium tres sint ordines, scilicet episcoporum, qui praeficiunt, presbyterorum, qui illuminant, diaconorum, qui purgant: quare non facit mentionem de presbyteris? respondeo. Dicendum est quod presbyteri intelliguntur cum episcopis: non quod sit indistinctio inter ordines quantum ad rem, sed quantum ad nomina; quia presbyter idem est quod senior, et episcopus superintendens.

Et ideo presbyteri et episcopi quantum ad nomen vocabantur et episcopi et presbyteri. Circa hoc ergo primo agit de desiderio perveniendi ad episcopatum; secundo describit conditionem episcopi, ibi oportet autem. Praemittit ergo suae institutionis assertionem, dicens fidelis sermo, scilicet quem dicam, vel dixi. Apoc. Ult.: haec verba fidelissima et vera sunt. Si quis episcopatum desiderat, etc.. Ex hoc sumpserunt aliqui occasionem ambitionis episcopatus et praelationis, sed non recte intelligunt quod hic dicitur. Apostolus enim hic voluit ostendere quid pertineat ad episcopum. Episcopus est nomen graecum, scopos enim idem est quod intendens, epi, id est, supra; episcopus ergo dicitur quasi superintendens. Duo ergo sunt consideranda in episcopo, scilicet gradus superior, et actio plebi utilis. Aliqui enim proiiciunt forte oculum ad ea quae circumstant eum, scilicet quod qui praeest honoratur, et quod habet potestatem.

Et qui propter ista desiderat episcopatum, nescit quid sit episcopus.

Et ideo dicit apostolus, quid sit episcopus, et quid desideret qui episcopatum desiderat, quia bonum opus. Non dicit bonum desiderium habet, sed bonum opus, scilicet utilitatem plebis. Sed numquid licet ipsum desiderare? augustinus dicit quod non. Glossa: locus superior, sine quo regi non potest populus, et si teneatur et administretur decenter, tamen indecenter appetitur.

Et idem dicit xix de civitate dei. Cuius ratio est quod nullus debet appetere aliquid supra vires suas non sibi proportionatum, alias esset stultus. Horatius: ludere qui nescit campestribus abstinet armis. Ille ergo bene episcopatum desiderare posset, cuius facultas episcopatui esset proportionata. Ad hoc autem nullus est idoneus, quia praelatus secundum gradum et convenientiam debet omnes alios excedere in conversatione et contemplatione, ita ut in respectu sui alii sint grex.

Et hanc idoneitatem de se praesumere est maximae superbiae. Aut ergo appetit circumstantias, et tunc nescit quid appetat, quia non est hic episcopatus; vel ipsum opus, et hoc est superbiae.

Et ideo non est accipiendum nisi impositum. Glossa: si dicis: status episcoporum est perfectior statu religiosorum, hunc autem licet appetere, igitur. Respondeo. Perfectio aliter se habet in hoc et in illo, quia status episcoporum praesupponit perfectionem, et ideo nullus appetere debet nisi habeat eam; sed status religiosorum est via, et ideo non requiritur perfectio iam habita, sed quod teneatur acquirere eam nisi habeat.

Et hoc patet io. Ult., ubi dominus simoni non dicit: si vis perfectus esse, pasce, etc.

Et iuveni dicit: si vis perfectus esse, etc.. Sic ergo intelligendum est in nomine episcopatus bonum opus. I petr. V, 3: non ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis, etc.. Quasi dicat: si tu episcopatum desideras, hoc est quod desideras, quia bonum opus. Sed qualis debeat esse episcopus, ostendit, cum subdit oportet episcopum, etc., quem primo instruit in generali; secundo in speciali, ibi unius uxoris. Dicit ergo: dico quod bonum opus desiderat, sed ad hoc non omnis est idoneus, sed oportet quod sit talis, primo irreprehensibilis. Unde de zacharia dicitur lc. I, v. 6 quod incedebat in omnibus mandatis et iustificationibus sine querela. Lev. Xxi, 17: qui habuerit maculam non offeret panes deo suo, nec accedet ad ministerium eius. Nec intelligendum est, quod omnino sit sine peccato, quia dicitur i io. I, 8: si dixerimus, etc.. Nec est dicendum, sicut aliqui dixerunt, quod quicumque peccavit mortaliter post baptismum, non est idoneus, quia pauci essent tales, sed irreprehensibilis, id est, non subiectus alicui peccato, unde ab aliis reprehendi posset, quia indecens est si reprehensibilis sit reprehensor. Matth. Vii, 5: eiice primum trabem, etc.. Deinde cum dicit unius uxoris, etc., instruit eum in speciali, et primo quantum ad se, secundo quantum ad multitudinem, ibi filios habentem. Iterum prima in duas, quia primo ostendit quibus virtutibus ornetur; secundo a quo mens debet esse immunis, ibi non vinolentum. Omnis autem moralis virtus est primo circa passiones; et sunt duo quae faciunt sanctitatem, scilicet castitas et sobrietas, quia per delectationem vel delectabilia carnis, maxime inquietatur anima.

Et ideo primo ponit quod pertinet ad castitatem, dicens unius uxoris virum. Simile tit. I, 6. In hoc autem discordia videtur esse inter augustinum et hieronymum. Hieronymus enim dicit quod hoc intelligitur post baptismum, quia si ante baptismum duas habuit uxores, vel unam primo, et aliam postea, non impeditur ab ordinatione, quia per baptismum omnia delentur. Augustinus et ambrosius contrarium dicunt, quia sive ante, sive post, si duas habuit, non ordinatur.

Et numquid baptismus omnia delet? respondeo, sic quo ad peccata, non autem quo ad irregularitatem, quae interdum etiam sine peccato incurritur ex sola ecclesiastica institutione; sed matrimonium non est peccatum etiam in paganis. Sed quae est causa huius institutionis? numquid non magis impeditur qui multas concubinas habet? respondeo. Dicendum quod hoc fit non propter incontinentiam tantum, sed propter repraesentationem sacramenti, quia sponsus ecclesiae est christus, et una est ecclesia. Cant. V: una est columba mea. Secundo agit de sobrietate, dicens sobrium. Tit. Ii, 12: sobrie et pie et iuste vivamus in hoc saeculo, etc.. Hic enim docet episcopum qui dicitur superintendens, ut vigilet. Lc. I, 8: pastores autem erant, etc..

Et ebrietas obstat vigiliis. I petr. Ult.: sobrii estote, etc.. Tertio ordinat rationem, dicens prudentem, quia haec est regitiva omnium virtutum, et episcopus eligitur ut alios regat. Matth. X, 16: estote prudentes. Matth. C. Xxiv, 45: quis, putas, est fidelis servus et prudens, etc.. Consequenter ponit virtutes, quae ordinant actiones exteriores. Primo quantum ad se, secundo quantum ad alios. Quantum ad se dicit ornatum, pudicum. Ornatus est quando bene componitur in actibus et dictis. Ornatus enim importat pulchritudinem quae consistit in proportione. Unde tunc est ornatus, quando agit et loquitur ut decet. Si 44,6: homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes. Hoc requiritur in episcopo, quia per exteriora iudicamus de interioribus. Si 19,27: amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis, enuntiant de illo. Quia praelatus ponitur in aspectu hominum, oportet quod sit ornatus. Unde dicitur de ambrosio, quod quosdam ordinare nolebat, quia dissolute incedebant. Item quandoque contingit quod occurrunt alicui aliqua turpia in aliis vel agentibus vel dicentibus, et ad haec debet habere pudicitiam, ut verecundetur si videat vel audiat. Augustinus: impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Si 7,21: gratia enim verecundiae illius super aurum. Deinde cum dicit hospitalem, etc., agit de episcopo in comparatione ad alios. Imponitur autem episcopo ut pascat oves. Io. Ult.

Et i petr. Ult..

Et duplex est eleemosyna, scilicet corporalis et spiritualis. Ergo debet in utraque pascere. Quantum ad primum dicit hospitalem, scilicet peregrinorum et hospitum. Rom. C. Xii, 3: hospitalitatem sectantes. Hebr. Ult.: hospitalitatem nolite oblivisci, etc.. Iob xxxi, 32: ostium meum viatori patuit, etc.. Quantum ad secundum dicit doctorem. Eph. Iv, 11: alios pastores et doctores, etc..

Et hoc est officium proprium praelati. Ier. C. Iii, 15: dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina, etc.. Consequenter cum dicit non vinolentum, etc., removet vitia opposita. Tria autem removet: unum quod pertinet ad concupiscentiam carnis, aliud ad iram, aliud ad cupiditatem. Quantum ad primum dicit non vinolentum. Minus dicit, et plus significat. Eph. V, 18: nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Quasi dicat: non gulosum, non luxuriosum. Quantum ad iram duo ponit; primo quantum ad actum dicit non percussorem. Decenter prohibet hoc post vina, quia ebrii de facili percutiunt. Sed modestum, id est, patientem. Phil. Iv, 5: modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Ps. Xci, 15: bene patientes erunt ut annuntient. Christus passus non percutiebat. Secundo quantum ad verba, cum dicit non litigiosum. Ii tim. Ii, v. 24: servum dei non oportet litigare. I cor. Xi, 16: si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia dei.

Et hoc quia episcopi sunt successores apostolorum, quos christus instruxit ut pacem annuntiarent. Item in passione sua christus dixit: pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Quantum ad res temporales dicit non cupidum, quia ponitur iudex et ordinator ecclesiae, qui, si sit cupidus, de facili declinat a iustitia. Ex. Xxiii, 8: ne accipias munera, quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum. Sed heu. Ier. Vi, 13: a maiore usque ad minorem omnes avaritiae student.
096 CP3


Aquinatis super 1Tim 6