Aquinatis super 1Tim 14

14
(
1Tm 4,11-18)

LECTIO 3: Ad 1 Timotheum 4,11-18

Superius apostolus hortatus est timotheum ad pietatem, hic dat ei formam docendi pietatem; cui primo iniungit ut pietatem doceat; secundo quomodo sit idoneus ad docendum, ibi nemo; tertio quomodo diversos diversimode doceat, ibi seniorem. Doctrina vero pietatis in duobus consistit, scilicet in agendis et credendis. Agenda autem non solum debent instruere si sunt auctoritatem habentes, sed etiam praecipere.

Et ideo dicit praecipe haec. Tit. Ii, v. 15: argue cum omni imperio. Quantum ad credenda dicit et doce. Matth. Ult. Docete omnes gentes. Iob iv, 3: ecce docuisti plurimos. Deinde cum dicit nemo, ostendit quomodo possit esse idoneus ad praedicta, et primo ad praecipiendum; secundo quomodo ad docendum, ibi dum venio. Circa primum duo facit, quia primo docet quomodo debet excludere contemptum; secundo manifestat per quid excludendum sit, ibi sed exemplum. Praeceptum efficaciam non habet nisi per auctoritatem praecipientis, et ideo quando auctoritas contemnitur, praeceptum frustratur, quod maxime fit in adolescentia, quia tales non creduntur prudentes esse. Unde secundum philosophum, nemo iuvenes elegit duces.

Et ideo dicit nemo, etc., quasi dicat: licet sis iuvenis, mores tamen repraesentent senectutem. Tob. I, 4: cum esset iunior. Deinde ostendit quomodo excluditur contemptus, dicens sed esto, etc., ut scilicet talem exhibeas te ut sis exemplum faciendi quod verbo doces.

Et notandum, quod in his in quibus praelatus est exemplum, est multiplex differentia. Quaedam enim ordinantur ad proximum, quaedam ad deum, quaedam ad se. Quantum ad proximum dicit exemplum esto fidelium, ut scilicet quod verbo praecipis, impleas opere. I petr. Ult., 3: forma facti gregis, etc..

Et hoc in locutione; unde dicit in verbo, scilicet ponderato, ordinato, et circumspecto. Col. C. Iv, 6: sermo vester semper in gratia sale sit conditus. I petr. Iv, 11: si quis loquitur, quasi sermones dei. Item in conversatione exteriori, ut sicut excellit loco et dignitate, ita et honesta conversatione. I petr. Ii, 12: conversationem vestram inter gentes habentes bonam, etc.. Matth. V, 16: videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est. Quantum ad deum ordinatur charitate, quae perficit affectum; unde dicit in charitate. I cor. Xiii, 1: si linguis hominum loquar, etc.. Col. Iii, 14: super omnia charitatem habentes. Item per fidem, quae illuminat intellectum; unde dicit in fide. Hebr. C. Xi, 6: sine fide impossibile est placere deo. Quod specialiter competit praelatis, qui sunt custodes fidei. Unde lc. Xxii, 32 specialiter dominus orat pro fide petri, dicens: ego pro te rogavi, petre, ut non deficiat fides tua. Quantum ad se, vitam et mentem ordinat castitas, quia indecens est nimis, ut vita ministrorum discordet a vita domini. Si 10,2: secundum iudicem populi, sic et ministri eius. Christus autem sic castitatem dilexit, ut de virgine vellet nasci, et ipse eam servavit, ideo sequitur in castitate. Deinde cum dicit dum venio, etc., ostendit quomodo sit idoneus ad docendum, et primo facit hoc; secundo assignat rationem praemissae monitionis, ibi noli negligere. Per duo autem est idoneus ad docendum, scilicet per lectionem, in qua acquirit scientiam, et per exercitium, in quo efficitur promptus.

Et ideo dicit dum venio, attende lectioni, scilicet librorum sanctorum. I mac. Xii, 9: habentes solatio libros sanctos. Io. V, 39: scrutamini scripturas.

Et hoc significatur ex. Xxv, 12 s., ubi dicitur, quod semper in arca domini debebant esse vectes in circulis, et circuli in angulis: quasi semper parati ad portandum. Ad exercitium autem necessaria est exhortatio nostra quantum ad agenda, doctrina quantum ad cognoscenda. Ideo addit exhortationi et doctrinae. Ier. Iii, 15: dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Deinde cum dicit noli, ponit rationem monitionis praemissae; et primo ponit causam ex dono suscepto; secundo causam ex praemio expectato, ibi attende tibi. Item, primo ponit rationem; secundo ostendit quomodo quod in ratione continetur impleri potest, ibi haec meditare. Dicit ergo noli, etc.; quasi dicat: imo attende, quia qui recipit gratiam non debet in ea negligens esse, sed ex ea fructificare debet. Servus abscondens in terra pecuniam, punitur propter negligentiam. Matth. C. Xxv, 24 s.. Noli ergo negligere gratiam, etc.. Per hoc intellige, vel dignitatem episcopalem, vel donum scientiae, vel prophetiae, vel miraculorum, quorum nihil debet negligi. Ii cor. Vi, 1: ne in vanum gratiam dei recipiatis. Dico gratiam, quae data est tibi per prophetiam, id est, per divinam inspirationem. Nam in primitiva ecclesia, ubi pure et propter deum electiones fiebant, nullus assumebatur ad episcopatum nisi per electionem divinam, sicut electus est ambrosius et nicolaus.

Et hanc inspirationem vocat hic prophetiam. Unde glossa dicit, id est, per sanctorum electionem, quia sancti non eligebant quem a deo non sciebant electum. Item apostolus praevidebat hunc profuturum esse populo. Prov. Xxix, 18: cum prophetia defecerit, id est, talis modus electionis, dissipabitur populus.

Et quomodo? cum impositione manus presbyteri. Alia littera habet manuum presbyterii.

Et, sicut dictum est, nomina presbyteri, vel episcopi sunt promiscua, quia sacerdotes et presbyteri, id est, episcopi, erant, qui recipiebantur cum manus impositione. Num. Xxvii, 18: voca iosue, et impone manum tuam super eum, etc.. Dominus etiam imposuit manum pueris, ut dicitur matthaei xix, 15. Item apostoli septem diaconibus, act. Vi, 6.

Et ideo ordinandis in episcopum imponuntur manus. Sed quaestio est, cum episcopus debeat ordinari a tribus, quare hic dicitur singulari numero presbyteri? respondeo. Hoc ideo dicit, quia etsi conveniant multi, tamen unus est principalis et alii coassistentes. Tamen potest dici, quod tunc haec constitutio nondum erat, et tunc pauci erant episcopi, qui non poterant congregari. Alia littera habet presbyterii, id est, illorum qui sibi imposuerunt manus non inquantum homines, sed inquantum presbyteri.

Et haec impositio significat collationem gratiae, non quod ministri dent gratiam, sed quod significant gratiam datam a christo. Unde illorum est solum, qui sunt ministri christi.

Et ideo dicit presbyterii, vel presbyteri, quia manus impositio, alia est quae fit a diaconibus, et alia quae fit a presbyteris. Deinde cum dicit haec meditare, ostendit quomodo impleatur quod dictum est, ut scilicet continue meditetur ea quae spectant ad officium suum. Hebr. Ult.: ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Haec ergo meditare, id est frequenter cogita, quae sunt ad curam gregis tui. In his esto, id est, tota virtus tua sit ad hoc.

Et quare? ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Matth. V, 15: nemo accendit lucernam, et in abscondito ponit, etc.. Phil. Iv, 5: modestia vestra nota sit omnibus hominibus.

Et haec debet servare propter praemium expectatum, propter quod subdit, dicens attende tibi et doctrinae. Aliqui sic attendunt doctrinae, quod sui curam negligunt; sed apostolus dicit quod primo attendat sibi, et postea doctrinae. Si 30,24: miserere animae tuae placens deo. Unde iesus coepit facere et docere. Insta in illis, id est, instanter exerce. Ii tim. Iv, 2: insta opportune.

Et fructus erit ex hoc copiosus, quia hoc enim faciens, et teipsum, etc..

Et hoc est magnum. Iac. V, 20: qui converti fecerit peccatorem ab errore vitae suae, salvabit animam suam a morte. Dan. Xii, 3: qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae, etc.. Unde doctoribus debetur praemium aureolae. Deinde cum dicit seniorem, etc., ostendit quomodo diversimode diversis suam doctrinam debet tradere, et ponit duas diversitates. Unam secundum aetatem; aliam secundum sexum. Secundum aetatem: primo quantum ad viros, secundo quantum ad foeminas, ibi anus, etc.. Dicit ergo seniorem, etc., sed obsecra ut patrem, lev. Xix, 32: honora personam senis.

Et ideo non sunt mordaciter increpandi, sed obsecrandi. I petr. V, 1: seniores qui in vobis sunt, obsecro consenior.

Et si petrus senior hoc faciebat, quanto magis iuvenis hoc debet? sed contra is. Lxv, 20: puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. Respondeo. Dicendum est, quod senex propter excedentem malitiam perdit honorem senectutis, et tunc increpandus. Iuvenes, ut fratres. Matth. Xxiii, 8: omnes vos fratres estis. Ez. Xxxiv, 4: cum austeritate imperabitis eis. Ex parte foeminarum est differentia aetatum, quia anus ut matres, maxime quae non sunt iuvenes infra v, 3: viduas honora. Iuvenculas, ut sorores, ex amore charitatis.

Et hoc, in omni castitate. Quia amor spiritualis ad mulieres, nisi cautus sit, degenerat in carnalem, ideo in his, quae ad iuvenculas pertinent, adhibenda est castitas: et ideo apostolus addit hoc. Unde papa scribens eis dicit: dilectis in christo. Sed viris simpliciter dicit: dilectis filiis.

096

CAPUT 5

15
(
1Tm 5,1-6)

LECTIO 1: Ad 1 Timotheum 5,1-6

Supra instruxit timotheum de usu ciborum et de abstinentia, hic instruit eum de dispensatione ciborum, quae fit spiritualibus personis, scilicet quae dispensabantur viduis et doctoribus. Primo ergo instruit eum de viduis; secundo de doctoribus, ibi et qui bene praesunt. Circa primum, primo ostendit quomodo viduis et doctoribus sunt ministranda alimenta per ecclesiam; secundo qualis vidua sit eligenda, ibi vidua eligatur. Item, primo ostendit qualibus viduis sit subveniendum; secundo manifestat quod dixit, ibi si qua autem; tertio ostendit rationem dictorum, ibi si quis. Dicit ergo viduas honora, non solum reverentiam exhibendo, sed necessaria tribuendo. Haec enim duo intelliguntur in verbo honoris. Unde in praecepto honorandi parentes intelligitur etiam de subventione; quasi dicat: in necessariis provide.

Et hoc inchoatum est a principio ecclesiae. Act. Vi, v. 1: factum est murmur graecorum adversus hebraeos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduae eorum. Ii mac. Iii, v. 10: in templo pecunia posita erat ad alimoniam viduarum et pupillorum. Sed quas viduas? illas quae vere sunt viduae. Vidua dicitur quasi a viro idua, id est, divisa. Nam vidua vere est illa, quae non habet alias personas a quibus sustentetur, et huic necessaria dabantur de eleemosynis fidelium. Deinde cum dicit si qua autem, exponit quae sunt vere viduae; et primo ostendit, quae non sunt vere; secundo quae sunt vere, ibi quae autem. Circa primum, primo agit de institutione earum, quae sunt vere viduae; secundo rationem assignat, ibi hoc enim. Instruit ergo huiusmodi, quod discant domum suam regere. Tob. X, 13: docuerunt filiam suam regere familiam.

Et dicit primum, quia vidua quae assumitur ad provisionem sibi ab ecclesia fiendam, debet esse cum honestate vigilans.

Et hoc est quod dicit discat. Item debet suis parentibus servire, et ideo dicit mutuam, etc., quasi dicat: sicut parentes eam nutrierunt, ita et ipsa eos si habet.

Et huius ratio assignatur, cum subiungit, dicens hoc enim est acceptum, etc.. Quia haec non solum hominibus fiunt, sed deo.

Et hoc patet, quia dominus de hoc speciale mandatum dedit, ex. Xx, 12. Quod etiam dominus iesus in evangelio noluit praetermitti. Item hoc natura docet, ut homo recompenset beneficia impendentibus. At nulli tantum impenderunt quantum parentes. Deinde cum dicit quae autem vere, tractat de veris viduis. Primo ostendens quae vere sint viduae; secundo qualiter instruendae sunt, ibi speret in deum. Dicit ergo quae autem vere vidua est et desolata, id est, quae non habet consolationem humanam, scilicet filios, vel parentes, et talis quae non habet aliud confugium, speret in deum, etiam quantum ad temporalia subsidia per ecclesiam et debet instrui primo, ut exercitetur in bonis; secundo ut caveat a malis, ibi et hoc praecipe. Circa primum duo facit, quia primo ostendit quibus debet occupari haec vidua; secundo rationem assignat, ibi nam vidua. Dicit ergo speret in deum, et actum spei convenientem exerceat, quod fit per orationem et obsecrationem, per quas obtinetur quod speratur. Oratio enim elevatio est mentis in deum; obsecratio est postulatio per aliqua sacra.

Et ideo subiungit et instet obsecrationibus et orationibus.

Et dicit die ac nocte, quia impossibile est, quod animus hominis sit sine aliqua cura.

Et ideo, ex quo vidua nihil habet in quo occupetur, debet vacare semper deo. Lc. Ii, 37: anna non discedebat de templo, etc.. Iudith c. Viii, 5: fecit cubiculum in superiori ad orandum. Deinde cum dicit nam quae, reddit rationem quare debet semper vacare orationi, scilicet quia impossibile est, quod animus non occupetur circa aliquam delectationem.

Et cum animus otiosi non occupatur utilibus, oportet quod occupetur carnalibus.

Et ideo dicit quod vidua sic desolata vacet orationi, quia si non habet hanc occupationem, dat se deliciis, et sic mortua est morte peccati. Apoc. Iii, 1: nomen habes, quod vivas, et mortuus es. Is. Xxxviii, 19: vivens, scilicet interius, vivens, scilicet exterius, confitebitur tibi.

Et licet deliciae sint omnibus hominibus occasio mortis, specialiter tamen mulieribus, quia ex sui natura habent animi mollitiem. Cum ergo deliciae emolliant animum, necesse est quod mulieres multo plus emolliantur. Ier. Xxxi, 22: usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? apoc. Xviii, 7: quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Deinde cum dicit et hoc praecipe, ostendit quod instruendi debent cavere se a malis.

Et ideo dicit, quod etiam prohibeant hoc, praecipiens quod mulieres, quae ab ecclesia sustentantur, sint irreprehensibiles. Ps. Xcii, 7: domum tuam, domine, decet sanctitudo. Deinde cum dicit si quis autem, assignat rationem huius quod dicit: discat primum, etc., dicens quod oportet quod circa hoc instruatur vidua, quia hoc est de necessitate.

Et ideo dicit suorum, quorum scilicet cura ei incumbit, et maxime domesticorum. Cant. Ii, 4: ordinavit in me charitatem.

Et sicut augustinus dicit, possumus omnibus bene velle, sed illi qui sunt nobis coniuncti aestimantur quasi quaedam sors, et ideo magis diligendi. Ambrosius in libro de offic. Dicit, quod ratio huius est quia forte his quibus non est verecundum suscipere a suis, esset verecundum suscipere ab aliis. Fidem negavit, per opera, quia si non servat fidem his quos sibi natura copulavit, consequens est, quod nec aliis. Tit. I, 16: confitentur se nosse deum, factis autem negant. Sed numquid est hoc verum? et est infideli deterior. Cuius contrarium videtur per augustinum io. Xv: si non venissem, etc.. Quia super hoc dicit quod ibi loquitur de peccato infidelitatis, quod est gravius caeteris peccatis, quia peccata in deum sunt graviora, quam quae in proximum. Respondeo, quod status fidelis ab infideli potest dupliciter considerari. Primo quantum ad statum peccati, et sic infideles sunt in peiori statu, quia nihil agunt deo acceptum. Secundo quantum ad unum peccatum, et tunc e contra; fidelis enim et infidelis si moechentur, plus peccat fidelis, quia facit iniuriam fidei.

Et sic dicit, quod si fidelis contemnit curam parentum, gravius peccat, quam si hoc faceret infidelis. Ii petr. Ii, 21: melius erat eis non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem retrorsum converti, etc..
096 CP5

16
(
1Tm 5,7-14)

LECTIO 2: Ad 1 Timotheum 5,7-14

Supra ostendit viduas ab ecclesia esse sustentandas, hic ostendit quales sunt sustentandae.

Et primo ostendit qualis sit eligenda, secundo qualis vitanda, ibi adolescentiores. Circa primum tria facit, quia primo ostendit esse eligendam ex tempore; secundo ex castitate; tertio ex bonorum operum exercitio. Ex tempore, quia sexaginta annorum. Sed de qua electione agit? ad hoc potest responderi dupliciter. Uno modo, quod loquitur de electione, qua eligitur ad praesidendum gubernationi aliarum viduarum, quae ab ecclesia nutriebantur, quae sic antiqua praeficiatur, ut de continentia eius nullus suspicetur. Num. Iv, 3: a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta, etc.. Sed contra videtur, quia ecclesia facit contrarium, quia abbatissae iuniores fiunt. Respondeo. Dicendum est, quod inordinatum est, quod nimis iuvenculae fiant, sed tamen non est tanta diligentia ecclesiae in eis quae sunt inclusae, ut in eis quae sunt liberae. Alio modo, quod loquatur de electione, qua eligitur ad hoc, quod sustentetur stipendiis ecclesiae, et talis eligatur non minus quam annorum sexaginta, quia iuvenes possunt laborare manibus, sicut et apostolus, qui licet posset de evangelio vivere, tamen laborabat, sed vetulae quiescunt. Ex castitate etiam eligenda est vidua, ideo dicit quae fuerit unius viri uxor. Sicut enim requiritur in episcopo, quod sit vir unius uxoris, ita in vetula, quod sit viri unius uxor. Glossa: hoc dicit propter praedictum sacramentum. Haec glossa est magistralis et parum valet. Non enim videtur ratio sumi ex aliquo sacramento, quia mulieres non suscipiunt aliqua sacramenta ministranda. Sed hoc dicit propter firmitatem, ut scilicet habeant continuum propositum servandae viduitatis. Sed hieronymus in epistola ad geruntiam, alias ad esiciam, aliam rationem assignat, scilicet quod apud gentiles mos erat, quod in sacris deorum nulla praeerat, quae haberet duos viros.

Et ideo apostolus voluit, ut quae alimentis ecclesiae nutriebantur, non minus essent castae. Iudith xv, 11: eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris etc.. Lc. Ii, 36: vixit annis septem cum viro suo a virginitate sua.

Et ideo est quasi laudabile signum castitatis, quod unius viri fuit uxor. Deinde cum dicit in operibus bonis, etc., ostendit viduam esse eligendam ex exercitatione bonorum operum, et primo in generali; secundo in speciali, ibi si filios; tertio dat idem intelligere de omnibus bonis operibus, ibi si omne opus. Quantum ad primum dicit in operibus bonis. Prov. Ult. 31: laudent eam in portis opera eius.

Et dicit testimonium habens. Io. V, 36: opera quae dedit mihi pater, ut perficiam ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me. Exteriora enim opera ostendunt interiorem fidem. Iac. Ii, 18: ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. Sed quae opera? primo ad suos, secundo ad alios. Ad suos dicit si filios educavit, scilicet in timore dei, et castitate. Si 7,25: filii tibi sunt? erudi illos. Quantum ad alios, tangit tria opera pietatis. Primo ad misericordiam, quia mulieres habentes cor molle sunt naturaliter misericordes. Primo ergo docet hospitalitatem, ibi si hospitio receperit. Rom. Xii, 13: hospitalitatem sectantes. Secundo cum hoc simul ponit humilitatem, dicens si sanctorum lavit pedes; sic enim sunt sancti recipiendi et honorifice tractandi. Lc. X, 40: martha autem satagebat circa frequens ministerium. Sic christus, io. Xiii, v. 14: si ergo ego lavi pedes vestros, dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Glossa augustini super ioannem: faciunt hoc sibi invicem fratres etiam in ipso opere visibili, et quod manu non faciunt, corde non faciunt. Multo autem melius est, ut etiam manibus fiat, nec dedignetur id quod fecit christus facere christianus. Qui enim ad pedes fratris inclinatur, ei in corde humilitas excitatur, vel si iam inerat, confirmatur humilitatis effectus. Tertio fortitudinem et constantiam, ut scilicet tribulatis assistat; unde dicit si tribulationem patientibus subministravit. Hebr. X, v. 34: vinctis compassi estis. Deinde cum dicit si omne opus, concludit in quibus debet esse bona, dicens si omne opus bonum subsecuta est, id est, prosecuta est. Gal. Vi, 10: dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. Deinde cum dicit adolescentiores, etc., ostendit quae sint vitandae.

Et primo hoc ostendit; secundo assignat rationem, ibi cum enim luxuriatae. Dicit ergo: eligantur viduae talis aetatis, sed devita adolescentiores viduas, id est, passim non recipias ad sustentationem in ecclesia, praecipue infames et dissolutas. Vel devita eas, quantum ad consortium et familiaritatem. Si 42,14: melior est iniquitas viri, id est, securior ad commorandum, quam mulier bene faciens; unde ibi subditur: et mulier confundens in opprobrium. Prima expositio est litteralis. Deinde cum dicit cum enim luxuriatae fuerint, etc., assignatur duplex ratio ex duplici periculo, quod imminet. Circa primum duo facit, quia primo proponit primum, secundo respondet quaestioni, ibi habentes damnationem. Si enim adolescentes assumantur ad sustentationem ecclesiae, sunt duo consequentia, scilicet quod habeant sufficientiam, et quod non cogantur manibus operari. Ex utroque autem imminet periculum. Ex primo, periculum castitatis, unde dicit cum enim luxuriatae fuerint. Luxuria quandoque sumitur pro superfluitate actus venerei, et sic est unum de septem vitiis capitalibus; quandoque vero sumitur pro omni superfluitate rerum corporalium, et sic sumitur hic; quasi dicat: cum habuerint superabundantiam in christo, id est, per suffragium christi, tunc nubere volunt. Ex. Xxxii, 6: sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Valerius dicit, quod a cerere, id est, cibo et libero patre, propinquus est locus ad venerem. Os. Iv, 10: comedent, et non saturabuntur, fornicati sunt, et non cessaverunt, etc.. Deinde cum dicit habentes, etc., respondet tacitae quaestioni. Posset enim aliquis dicere: quid enim mali est si nubant? tu enim dicis i cor. Vii, v. 28: mulier non peccat si nubat. Ideo dicit: in hoc habent damnationem, quia primam fidem, etc., scilicet castitatis, quam voverunt. Alias enim non fuissent assumptae ad alimoniam. Unde dicit augustinus hic, quod ex solo proposito quis incurrit damnationem. Verum est si sit ad determinatum et cum consensu. Si 5,3: si quid vovisti deo, ne moreris reddere. Lc. Ix, 6: nemo mittens manum in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno dei. Ex secundo, scilicet quod non laborant, tria mala incurrunt. Primum malum est otiositas. Si 33,29: multam malitiam docuit otiositas. Ez. Xvi, 49: haec fuit iniquitas sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium. Prov. C. Xii, 11: qui sectatur otium stultissimus est. Ex otiositate sequuntur haec mala. Cor mulieris non est firmum sicut viri, et propter hoc ad diversa movetur. Si ergo non adstringatur ad operandum, oportet ferri ad diversa.

Et ideo est periculum, quod mulieres sint otiosae, unde antiqui occupabant eas. Item efficiuntur instabiles quantum ad locum, quia discunt circumire domos. Prov. C. Vii, 12: nunc foris, nunc in plateis, nunc iuxta angulos insidians. Ier. Xiv, 10: dilexit movere pedes suos, et non quievit, et domino non placuit. Quantum ad verba dicit verbosae. Ex quo enim non occupantur, multum vacant nugis. Prov. Vii, 10: garrula, vaga, quietis impatiens. Quantum ad cor curiosae, quia ex quo non occupantur in suis, intromittunt se de alienis, et ideo loquuntur quae non oportet, quia omnium facta diiudicant. Si 9,11: colloquium eius quasi ignis exardescit. Deinde cum dicit volo ergo, etc., ostendit cui operi sint applicandae, scilicet ut nubant.

Et proponit primo documentum, secundo assignat rationem, ibi iam enim. Dicit ergo volo iuniores, scilicet viduas, nubere. Contra i cor. Vii, 8: bonum est eis si sic permaneant; ergo debet melius dicere: volo continere. Respondeo. Hieronymus dicit, quod illud i cor. Vii, 7, volebat ex principali intentione, sed unusquisque habet proprium donum a deo.

Et ideo subdit: melius est nubere quam uri.

Et ideo in quo casu loquitur, videndum est, quia in hoc, ne primam fidem faciant irritam, et ideo quod hic dicit volo, intelligitur non ex principali intentione. Filios procreare, et non eos occulte occidere per abortum. Supra ii, 15: salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide. Matresfamilias esse, ut scilicet sint occupatae, nec verbosae discurrant per domos.

Et etiam hoc volo, ut nullam occasionem dent adversario, id est, vel diabolo, vel gentili, maledicti gratia, id est, ut possit maledicere ecclesiis dei. In quo sic concludit vitam viduarum, ut sic vivant, quod in nullo alios provocent ad lasciviam. I petr. Ii, 15: si est voluntas dei, ut bene facientes, obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam.

Et est eius haec ratio, quia quaedam voventes castitatem, conversae sunt retro, votum irritantes.

Et tales vadunt post satanam, per imitationem, quia apostatavit de societate angelorum. Deinde cum dicit si quis, ostendit quae viduae sunt nutriendae a privatis personis; et primo ponit documentum, secundo rationem, ibi ut non gravetur. Dicit ergo, quod quae est vidua vere, speret in deo, sed iam quod si qua habet fratres, vel parentes, sustentetur ab illis.

Et ideo dicit si quis fidelis, etc., quia hoc est opus pietatis.

Et hoc ut ecclesia non gravetur, etc..

Et hoc necessarium est, quia tunc ecclesia non habuit possessiones, sed modo habet possessiones deputatas ad hoc. I thess. Ii, 9: nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
096 CP5

17
(
1Tm 5,15-23)

LECTIO 3: Ad 1 Timotheum 5,15-23

Superius egit de viduis honorandis, quae stipendiis ecclesiae sustentabantur, hic agit de honoratione presbyterorum; et primo instituit timotheum qualiter se habeat ad eos; secundo ostendit quomodo quaedam dicta sunt intelligenda, ibi quorumdam hominum. Item primo ostendit, quod presbyteri sunt honorandi; secundo confirmat per auctoritatem, ibi dicit enim scriptura. Circa primum duo facit, quia primo ostendit quod sunt honorandi; secundo ostendit qua ratione debetur eis honor, ibi maxime qui. Dicit ergo qui bene praesunt presbyteri. Presbyter idem est quod senior, et sicut senes aetate consueverunt habere prudentiam iob xii, 12: in multo tempore prudentia ita qui sumitur ad regimen ecclesiae, debet prudens esse, lc. Xii, v. 42: fidelis servus et prudens, etc..

Et ideo praelati ecclesiae, scilicet episcopi et sacerdotes, vocantur presbyteri.

Et ideo dicit qui praesunt, etc.. Nec hoc tantum, sed oportet quod bene praesint, scilicet ad dei honorem, et non ad propriam commoditatem. Ez. C. Xxxiv, 2: vae pastoribus israel, qui pascebant semetipsos. Item prudens sit, ut unicuique det tempore suo. I cor. Iv, 2: hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Isti duplici digni sunt honore, quorum unus est in ministratione necessariorum. Tob. I, v. 16: ex his quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti, etc.. Prov. Iii, v. 9: honora dominum de tua substantia. Item alius in exhibitione reverentiae. Si 4,7: presbytero humilia animam tuam. Hebr. C. Xiii, 17: obedite praepositis vestris. Prov. C. Ult. Omnes domestici eius vestiti sunt duplicibus. Is. Lxi, 7: in terra sua duplicia possidebunt. Sed maxime praecipue hic honor est illis exhibendus, qui hoc merentur suo labore, scilicet qui laborant in verbo praedicationis. Phil. Ii, 15: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes. Col. Iii, 16: verbum christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes. Item in doctrina, id est, in eruditione. Ier. Iii, 15: dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.

Et eph. Iv, 11 iungit pastores et doctores, quia hoc est officium episcopi. Deinde cum dicit dicit enim, probat per duplicem auctoritatem, et unam introducit secundum sensum mysticum, aliam secundum litteralem, ibi dignus est. Dicit ergo dicit enim scriptura, scilicet deut. Xxv, 4: non alligabis os bovi trituranti. I cor. Ix, 8 probat apostolus hoc esse intelligendum de doctoribus, quia deo non est cura de bobus, non quin subsint divinae providentiae, sed quia deo non est cura qualiter homines tractent boves, qui possunt eis uti ut volunt. Unde illa lex non est de bobus, sed per similitudinem dicitur. Quasi dicat: homini laboranti in officio praedicationis et regiminis non prohibeas quin vivat de illo officio. Per boves enim intelliguntur docentes. Prov. Xiv, 4: ubi plurimae segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. Per messes, fideles. Matth. Ix, 37: messis quidem multa, etc.. Ergo non sunt prohibendi praedicatores et doctores quin sumptus habeant. Alia auctoritas est dignus est operarius cibo suo, matth. Vii. Vel potius in veteri testamento est, licet non sic scripta sit. Nec consuevit apostolus de evangelio adducere auctoritatem, nisi cum expressione dicentis; sed sumitur haec de lev. Ix: non morabitur apud te merces mercenarii tui usque mane. Sed numquid isti sumptus sunt merces? dicit augustinus in glossa quod sic: non tamen venale est evangelium, ut pro istis praedicetur. Merces enim quandoque dicitur, quod homini redditur pro praemio finali, et sic absit quod praedicatorum merces sint huiusmodi sumptus; quandoque dicitur merces solum, quo quis fit dignus laborando, et hoc modo large hic dicitur merces.

Et ideo dicit augustinus: accipiant ergo, etc.. Deinde cum dicit adversus presbyterum (1Tm 5,19), agit de correctione presbyteri, dicens quod presbyteri qui bene praesunt, duplici honore sunt honorandi, sed mali sunt corrigendi. Circa quod tria facit. Primo dicit, quod faciliter eorum accusatio non admittatur; secundo quod culpabiles sunt publice corrigendi, ibi peccantes; tertio quod non damnentur temere, ibi sine praeiudicio. Dicit ergo: tu maior presbyter, noli adversus presbyterum accusationem, etc.. Duo sufficiunt si boni sunt. Cuius dicti ratio est in glossa, quia non est facile accusanda tam alti ordinis persona, quae sit vice christi. Sed hoc non videtur sufficere quia aliorum accusatio non nisi sub duobus vel tribus testibus admittitur. Deut. Xvii, 6: in ore duorum aut trium testium peribit, qui occidetur. Unde notandum quod aliud est accipere accusationem, et aliud condemnare accusatum; secundum non debet iudex, nisi cum testibus convictus fuerit damnandus, et hoc in hominibus vulgi; sed in sacerdotem non debet accusationem recipere, nisi sit evidens. Deinde cum dicit peccantes, etc., ostendit quomodo puniatur si sibi probetur; et primo ostendit, quod publice corrigat eum; secundo adiurat eum, quod observet ista, ibi testor coram. Dicit ergo peccantes, tam presbyteros, quam quoscumque, coram omnibus argue.

Et quare? ut caeteri timorem habeant. Proceditur tamen aliter in correctione fraterna, aliter in iudiciaria, quia iudex gerit personam publicam, et ideo debet intendere bonum commune, quod laeditur per peccatum publicum, quia multi scandalizantur.

Et ideo iudex ecclesiasticus sic debet publice punire, ut alii aedificentur. Eccle. Viii, 11: quia non cito profertur contra malos sententia, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala. Prov. Xix, 25: pestilente flagellato, stultus sapientior erit. Nota quod dicit coram omnibus. Sed contra matth. Xviii, 15: si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum, etc.. Respondet augustinus in glossa: distingue tempora et peccatum, quia aliud est occultum aliud publicum. Sed primum indiget occulto remedio, id est, occulte est arguendum, et de hoc loquitur dominus. Unde dicit in te, scilicet solo, quasi occulte. Sed apostolus loquitur de peccato publico, quod publica poena indiget.

Et hoc significatur in mortuis quos dominus suscitavit. Matth. Ix, v. 25, puellam suscitavit intra domum, per quod occultum peccatum intelligitur, unde et tunc eiecit turbam; sed lc. Vii, 12, filium viduae extra portam, coram omnibus, per quod ostenditur publicum peccatum publice puniendum. Deinde dicit testor, etc., quia iudex ecclesiasticus maxime gerit in iudicando personam dei, ideo per deum attestandus est, quod iuste iudicet. Sic enim debet arguere coram omnibus, quod non despiciat iudicium dei. Ubi tria ostendit. Primum est auctoritas divina, quia deus pater auctoritate iudicabit; ideo dicit coram deo. Gen. Xviii, 25: iudicas omnem terram. Item christus homo sicut in iudicio comparens. Io. V, 27: potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est.

Et ideo dicit et christo iesu. Item angeli sicut ministri. Matth. Xxv, 31: cum venerit filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae. Ideo addit coram angelis. Iob x, v. 17: instauras testes tuos contra me. Deinde cum dicit sine praeiudicio, removet temerarium iudicium, dicens sine praeiudicio, ut scilicet non temere procedas, sed cum deliberatione, nihil faciens, scilicet declinando ad aliquam partem. Vel sine praeiudicio, id est, sine praecedenti discussione. Si 33,30: sine iudicio nihil facias grave. Iob xxix, 16: causam quam nesciebam diligentissime investigabam, alioquin non esses medius inter partes. Ex. Xxiii, 6: non declinabis in iudicio pauperes. Deinde cum dicit manus cito nemini imposueris, agit de promotione, et hoc videtur esse ratio primi. Sicut enim non debet cito punire, ita nec cito promovere, id est, ordinare de facili ad sacros ordines. Supra iii, 10: et hi probentur primum, etc.. Num. Xi, 16: congrega ad me septuaginta viros de senioribus israel, quos tu nosti, quod senes sint populi ac magistri, quasi dicat: illos quos tibi constat idoneos esse.

Et quare? neque communicaveris peccatis alienis, quia si inordinate promoveas, et ex hoc contingat peccatum eis, vel in plebe, hoc tibi imputabitur. Vel communicat alienis, quia non corripit cum potest. Rom. I, 32: digni sunt morte non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus. Is. Lii, v. 11: pollutum noli tangere. Deinde cum dicit teipsum, etc., ostendit quomodo habeat se ad seipsum.

Et hoc satis rationabiliter, quia contingit quod aliquis ita fertur ad alios quod se negligit, unde primo hortatur eum ad castitatem; secundo ex hoc reprimit immoderatam eius abstinentiam, ibi noli adhuc, etc.. Dicit ergo: tu, qui alios debes corrigere, teipsum castum, etc.. I cor. Ix, 27: castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne cum aliis praedicavero, ipse reprobus efficiar. Iste siquidem timotheus erat nimiae abstinentiae, et ad vitandum carnis peccata corpus macerabat. Eccle. Ii, 3: cogitans in corde meo abstrahere a vino carnem meam, etc..

Et quia propter hoc fuit infirmus totaliter, ideo dicit noli adhuc, postquam es infirmus, aquam bibere.

Et quare? quia lev. C. Ii, 13: quicquid obtuleris sacrificii, sale, scilicet discretionis, condies. Rom. Xii, 1: rationabile obsequium vestrum.

Et ideo dicit utere vino, sed modico. Non ad ebrietatem. Si 31,36: exultatio animae et cordis, vinum moderate potatum. Propter stomachum tuum, et frequentes infirmitates tuas, scilicet quae tibi ex abstinentia provenerunt. Glossa: laborandum enim est, ut si fieri potest coeptum officium gradatim promoveatur, potius quam per inconsiderationem diminuatur. Sed notandum est, quod sanabat paulus infirmos, et mortuos suscitabat, et tamen timotheum curat consilio medicinae; per quod datur intelligi, quod non ad omnes utebatur miraculis, sed quando expediebat propter fidem. Deinde cum dicit quorumdam, etc., ostendit qualiter intelligenda sunt duo quae dixit, scilicet sine praeiudicio nihil in condemnationibus fiendum; item manus cito, etc..

Et primo primum, secundo secundum. Quantum ad primum dicit quorumdam enim peccata, etc., quasi dicat: superius dixi sine praeiudicio, etc., tamen debes adhibere considerationem, quia quaedam peccata sunt notoria, et haec non indigent examinatione; quaedam occulta, et haec indigent. Unde in istis vere intelligitur sine praeiudicio, et non in primis, quia illa praecedunt iudicium, ista vero subsequuntur, scilicet manifestatio per discussionem non tunc publicandam. Prov. Xxvii, 19: quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. Secundo dixit: manus cito, etc., quod dicit esse intelligendum in non manifeste bonis, quia similiter facta bona quorumdam manifesta sunt. Matth. V, v. 46: videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum. Io. Iii, 21: qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur eius opera. Quae aliter se habent, id est quae non sunt manifesta, abscondi non possunt, quia matth. X, 26: nihil opertum quod non reveletur, et occultum quod non sciatur, quia vel in futuro, vel etiam hic omnis iniquitas manifestatur.

Et in his non est facilis impositio.

096

Aquinatis super 1Tim 14