Aquino - AD GALATAS 10

10
(
Ga 2,15-16)

LECTIO 4: Ad Galatas 2,15-16


Supra ostendit veritatem doctrinae apostolicae praedicatae per eum ex auctoritate aliorum apostolorum, hic ostendit idem ex eorum conversatione et exemplo.
Et circa hoc duo facit. primo ostendit propositum per apostolorum conversationem; secundo adversantium obiectionem quod si quaerentes iustificari, etc.. circa primum tria facit. primo praemittit apostolorum conditionem; secundo insinuat eorum conversationem, ibi scientes autem quod non iustificatur, etc.; tertio intentam conditionem, ibi propter quod ex operibus legis, etc.. conditio autem apostolorum et etiam ipsius pauli haec est, quod secundum naturalem originem ex iudaeis processerunt.
Et hoc est quod dicit nos, scilicet ego et apostoli alii, sumus natura, id est naturali origine, iudaei, non proselyti. Ii cor. Xi, v. 22: hebraei sunt, et ego, etc..
Et haec est magna laus, quia, ut dicitur io. Iv, 22, salus ex iudaeis est.
Et non ex gentibus peccatores, id est, non sumus peccatores, ut gentes idololatrae et immundae. sed contra est quod dicitur i io. I, v. 8: si dixerimus quoniam peccatum non habemus, etc., ergo iudaei sunt peccatores. respondeo. Dicendum est, quod aliud est peccantem esse, aliud peccatorem. Nam primum denominat actum, secundum vero promptitudinem, sive habitum ad peccandum. Unde scriptura iniquos et gravibus peccatorum sarcinis oneratos peccatores appellare consuevit. iudaei ergo propter legem superbientes, quasi per eam coerciti a peccatis, gentes quae sine fraeno legis erant, et ad peccandum pronae, peccatores vocabant. Eph. Iv, 14: non circumferamur omni vento doctrinae, etc.. cum ergo dicat apostolus non ex gentibus peccatores, exponitur, id est, non sumus de numero peccatorum qui sunt inter gentiles, etc.. consequenter cum dicit scientes autem quod non iustificatur homo, etc., ponit apostolorum conversationem, quae quidem non est in legalibus, sed in fide christi.
Et circa hoc duo facit. primo exprimit rationem apostolicae conversationis; secundo ponit ipsam apostolicam conversationem, ibi et nos in christo, etc.. erat ergo apostolica conversatio in fide, et non in legalibus. Cuius ratio est, quia licet fuerimus iudaei natura et in legalibus nutriti, tamen scientes pro certo, quod non iustificatur homo ex operibus legis, id est, per opera legalia, nisi per fidem iesu christi, ideo deserentes illa conversamur in praeceptis fidei. Rom. Iii, 28: arbitramur enim hominem iustificari per fidem sine operibus legis. Act. Iv, 12: non est aliud nomen, etc.. sed contra, rom. Enim ii, 13 dicitur: non enim auditores legis iusti sunt apud deum, sed factores legis iustificabuntur, etc.. Videtur ergo quod ex operibus legis iustificetur homo. respondeo. Dicendum est, quod iustificari potest dupliciter accipi, scilicet iustitiam exequi, et iustum fieri. Primo autem modo homo iustificatur, qui opera iustitiae facit. Non autem iustus fit aliquis nisi a deo, per gratiam. sciendum est ergo, quod opera legis quaedam erant moralia, quaedam vero caeremonialia. moralia autem licet continerentur in lege, non tamen poterant proprie dici opera legis, cum ex naturali instinctu, et ex lege naturali homo inducatur ad illa. Sed caeremonialia dicuntur proprie opera legis. Quantumcumque ergo homo quoad executionem iustitiae ex moralibus iustificetur, et etiam ex caeremonialibus, inquantum servare ea est opus obedientiae, ut ad sacramenta pertineant, et sic accipitur secundum dictum apostoli ad rom. Ii, 13. quantum tamen ad iustum fieri, ex operibus legis non iustificari homo per haec videtur, quia sacramenta veteris legis non conferebant gratiam. Infra iv, 9: conversi estis ad egena elementa, id est, gratiam non conferentia, neque gratiam in se continentia. Sacramenta vero novae legis, licet sint elementa materialia, non tamen sunt elementa egena, quia in se gratiam continent, unde et iustificare possunt. Si qui autem in veteri lege iusti erant, non erant iusti ex operibus legis, sed solum ex fide christi, quem deus proposuit propitiatorem per fidem, ut dicitur rom. Iii, 20. Unde et ipsa sacramenta veteris legis non fuerunt nisi quaedam protestationes fidei christi, sicut et nostra sacramenta, sed differenter, quia illa sacramenta gratiam christi configurabant quasi futuram; nostra autem sacramenta protestantur quasi continentia gratiam praesentem.
Et ideo signanter dicit, quod ex operibus legis non iustificatur homo, nisi per fidem iesu christi, quia etsi olim aliqui servantes opera legis iustificarentur, non tamen hoc erat nisi per fidem iesu christi. ex hac autem scientia apostolorum quam habebant, quod iustificatio non est per operationem legis, sed per fidem christi, concludit conversationem apostolorum eligentium fidem christi et dimittentium opera legis. unde sequitur et nos in christo iesu credimus, quia, ut dicitur act. Iv, 12, non est aliud nomen datum, etc.. Unde sequitur ut iustificemur ex fide christi. Rom. V, 1: iustificati ergo ex fide, etc..
Et ne aliquis credat quod simul cum lege christi opera legis iustificent, subiungit et non ex operibus legis. Rom. Iii, 28: arbitramur enim iustificari hominem per fidem, etc.. ex hoc concludit principale intentum, dicens quod si apostoli, qui sunt naturaliter iudaei, non quaerunt iustificari per opera legis, sed per fidem, quod non iustificatur omnis caro ex operibus legis, nec homo quicumque potest iustificari per opera legis. Sumitur enim hic caro pro homine, scilicet pars pro toto, sicut is. Xl: videbit omnis caro salutare dei nostri. dicens autem propter quod, etc., concludit quasi a maiori. Magis enim videtur naturale vel rationabile de iudaeis, quod per opera legis, non per fidem, iustificarentur, quam alii; sed hoc non est: quare, etc..

11
(
Ga 2,17-18)

LECTIO 5: Ad Galatas 2,17-18

Postquam apostolus ostendit per conversationem apostolorum legalia non esse observanda, quod ipse dicebat, hic movet quaestionem in contrarium.
Et circa hoc tria facit. primo movet quaestionem; secundo solvit eam, ibi absit, etc.; tertio solutionem eius manifestat, ibi ego enim per legem, etc.. primum dupliciter potest exponi secundum glossam. Primo sic: posset enim aliquis dicere quod apostoli deserentes legem, veniendo ad fidem christi peccassent. Sed ex hoc apostolus introducit quasi quoddam inconveniens, scilicet christum esse auctorem peccati, eo quod homines ad suam fidem vocat.
Et hoc est quod dicit quod, id est sed, si nos apostoli quaerentes iustificari in ipso, id est, per ipsum, scilicet christum, inventi sumus, id est, manifeste comprobemur, et ipsi apostoli peccatores propter legis dimissionem, numquid christus est minister peccati? id est, inducens nos ad peccandum qui nos a statu legis ad suam fidem vocavit? infra iv, 4: factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, scilicet ab onere legis. respondet apostolus absit, quia magis est minister iustitiae. Rom. V, 19: per unius obedientiam iusti constituuntur multi. i petr. Ii, 22: qui peccatum non fecit, etc..
Et quod christus non sit minister peccati abstrahens a lege veteri, patet, quia si ego ipse quae destruxi, scilicet superbiam gloriantem de lege, iterum reaedifico, volens redire ad gloriandum de lege, praevaricatorem meipsum constituo, resumens quae destruxi. ii petr. Ii, 22: canis reversus ad vomitum, etc.. Ios. Ii: maledictus homo qui reaedificaverit iericho. dicit autem quae destruxi, non ipsam legem, ut manichaei volunt, quia lex sancta est, rom. Vii, 12, sed superbiam de lege, de qua dicitur rom. X, 3: quaerentes suam iustitiam statuere, etc.. si quis autem obiiciat quod cum ipse olim destruxerit fidem christi, praevaricatorem se faciebat eam aedificans, patet responsio, quia fidem christi conatus fuit quidem destruere, sed non praevaluit propter veritatem. Act. Ix, v. 4: quid me persequeris? durum est tibi, etc.. Sed superbia legis vana erat, et ideo destrui poterat, et reaedificanda non erat. secundo modo potest exponi, ut quod dicit inventi sumus et ipsi peccatores, referatur non ad dimissionem legis, sicut nunc expositum est, sed magis ad ipsam legis observantiam. Manifestum enim est quod quicumque quaerit iustificari, profitetur se non esse iustum, sed peccatorem. est ergo sensus: si nos quaerentes iustificari in christo, ex hoc ipso quod quaerimus nos iustificari, inventi sumus, id est, ratione comprobamur et ipsi peccatores fuisse, propter hoc quod legem observabamus, numquid iesus christus minister peccati est? ut scilicet mandaverit homines post suam passionem legalia observare, quod sine peccato fieri non potest.
Et attendendum est, quod haec expositio procedit secundum opinionem hieronymi, qui ponebat statim post passionem christi legalia fuisse mortifera. tertio modo potest exponi, ut quod dicit inventi sumus et ipsi peccatores, pertineat quidem ad statum quo lex observabatur, non tamen quod ipsi offenderent propter legis observantiam, sed propter legis defectum, quae peccatum auferre non poterat, ut sit sensus: si quaerentes iustificari in ipso, inventi sumus et ipsi peccatores, id est, peccatum habentes, lege peccatum non auferente, secundum illud rom. Iii, 9: causati sumus iudaeos et graecos omnes sub peccato esse, numquid iesus christus peccati minister est, ut reducat nos ad observantiam legis, in qua sub peccato eramus? et haec expositio procedit secundum expositionem augustini.
Et respondet, secundum utramque expositionem, absit, quia ego destruxi legem carnaliter intellectam, spiritualiter iudicando et docendo. unde si iterum vellem aedificare carnalis legis observantias, essem praevaricator legis spiritualis. potest et quarto modo sic exponi. dixeram, hominem non iustificari ex operibus legis. Posset aliquis dicere, quod nec etiam per fidem christi, quia multi post fidem christi acceptam, peccant.
Et hoc est quod dicit: si quaerentes iustificari in christo, id est, per fidem christi, inventi sumus post fidem christi susceptam etiam ipsi nos fideles peccatores, id est, in peccatis viventes, numquid iesus christus minister peccati est et damnationis, sicut minister veteris legis est minister peccati et damnationis? non quod lex induceret ad peccatum, sed occasionaliter, quia prohibebat peccatum, et non conferebat gratiam adiuvantem ad resistendum peccato. Unde dicitur rom. Vii, 8: occasione accepta, peccatum per mandatum, etc.. sed christus dat gratiam adiuvantem. Io. I, v. 17: gratia et veritas per iesum christum facta est. Unde nullo modo est minister peccati, nec directe, nec occasionaliter.

12
(
Ga 2,19-21)

LECTIO 6: Ad Galatas 2,19-21

Hic apostolus solutionem superius assignatam manifestat.
Et primo ponit solutionis manifestationem; secundo concludit principale intentum, ibi non abiicio gratiam dei, etc.. sed attendendum est, quod apostolus inquirendo procedens, nullum dubium indiscussum relinquit.
Et ideo verba eius licet videantur intricata, tamen si diligenter advertantur, nihil sine causa dicit, et hoc apparet in verbis propositis. Ubi tria facit: primo manifestat solutionem; secundo explicat solutionis manifestationem, ibi christo confixus sum cruci, etc.; tertio removet dubitationem, ibi quod autem vivo, etc.. quia ergo apostolus dixerat si enim quae destruxi, etc., quod intelligitur de veteri lege, posset enim ab aliquo reputari legis destructor, et per consequens iniquus, secundum illud ps. Cxviii, 126: dissipaverunt iniqui legem tuam, ideo apostolus vult ostendere quomodo legem destruat, et tamen non est iniquus, dicens ego enim per legem, etc.. ubi sciendum est, quod quando aliquis dissipat legem per ipsam legem, talis est praevaricator legis, non iniquus. Dissipatur autem lex per legem, quando in lege datur aliquod praeceptum locale seu temporale, ut scilicet lex illa tali tempore, seu tali loco servetur, et non alio, et hoc ipsum exprimatur in lege. Si quis tunc in illo tempore, seu in illo loco lege non utitur, destruit legem per ipsam legem, et hoc modo apostolus destruxit legem. Unde destruxi, inquit, quodammodo legem, tamen per legem, quia ego mortuus sum legi per legem, id est, per auctoritatem legis ipsam dimisi, quasi legi mortuus. auctoritas enim legis, per quam mortuus est legi, in multis sacrae scripturae locis habetur; ier. Xxxi, 31, tamen sub aliis verbis: confirmabo testamentum novum super domum israel, etc.; deut. Xviii, 15: prophetam suscitabit dominus de fratribus vestris, etc.; et multis aliis locis; non est ergo transgressor apostolus legem destruendo. vel aliter: ego per legem, scilicet spiritualem, mortuus sum legi carnali. Tunc enim moritur legi, quando abiicit legem solutus a lege. Iuxta illud rom. Vii, 2: mortuo viro, soluta est mulier a lege viri. Inquantum vero apostolus subiectus erat legi spirituali, dicit se mortuum legi, id est, solutum a legis observatione. Rom. Viii, 2: lex spiritus vitae, etc.. alius modus dimittendi legem sine praevaricatione esse potest, quia videlicet lex aliqua quando est scripta in charta, tunc dicitur lex mortua, et quando est in mente legislatoris, tunc dicitur lex viva. Constat autem, quod si aliquis secundum verbum legislatoris operaretur contra legem scriptam, et solveret legem, et solveretur a lege mortua, et servaret legem vivam secundum imperium legislatoris. dicit ergo, secundum hoc, mortuus sum legi scriptae et mortuae, id est solutus sum ab ea, ut deo vivam, id est, motus meos secundum dicta ipsius dirigam, et ad honorem eius ordiner. Lex enim statuta in scriptis aliquid tradit propter extraneos, et eos qui ab eo verbotenus audire non possunt; sed his qui coram eo sunt, non dicit eam scriptis, sed verbo tantum. A principio enim homines infirmi erant, ad deum accedere non valentes.
Et ideo necesse fuit eis praecepta legis in scriptis dare, ut per legem quasi per paedagogum manu ducerentur ad hoc, quod ab eo praecepta eius audirent, secundum quod dicitur infra iii, 24: lex paedagogus noster fuit in christo, etc.. Sed postquam habemus accessum ad patrem per christum, ut dicitur rom. V, 2, non instruimur per legem de mandatis dei, sed ab ipso deo.
Et ideo dicit: per legem manuducentem mortuus sum legi scriptae, ut vivam deo, scilicet ipsi factori legis, id est, ut ab ipso instruar et dirigar. consequenter cum dicit christo confixus sum, etc., explicat quae dixit. dixerat autem quod est mortuus legi, et quod vivit deo.
Et ista duo manifestat.
Et primo quod sit mortuus legi, per hoc quod dicit christo confixus sum cruci; secundo quod vivit deo, cum dicit vivo ego, iam non ego, etc..
Et primum quidem potest exponi dupliciter. uno modo sicut in glossa, sic: quilibet homo secundum carnalem originem nascitur filius irae, eph. Ii, 3: eramus enim natura filii irae, etc.. Nascitur etiam in vetustate peccati, bar. Iii, 11: inveterasti in terra aliena, etc.. Quae quidem vetustas peccati tollitur per crucem christi, et confertur novitas vitae spiritualis. dicit ergo apostolus christo confixus sum cruci, id est, concupiscentia seu fomes peccati, et omne huiusmodi, mortuum est in me per crucem christi. Rom. Vi, 6: vetus homo noster simul crucifixus est, etc.. Item ex quo cum christo confixus sum cruci, et mortuus sum peccato, et christus resurrexit, cum resurgente etiam resurrexi. Rom. Iv, 25: traditus est, etc.. Sic ergo christus in nobis renovat vitam novam, destructa vetustate peccati.
Et ideo dicit vivo autem, id est, quia christo confixus sum cruci, vigorem bene operandi habeo, iam non ego secundum carnem, quia iam non habeo vetustatem quam prius habui, sed vivit in me christus, id est, novitas, quae per christum nobis data est. vel aliter: homo quantum ad illud dicitur vivere, in quo principaliter firmat suum affectum, et in quo maxime delectatur. unde et homines qui in studio seu in venationibus maxime delectantur, dicunt hoc eorum vitam esse. Quilibet autem homo habet quemdam privatum affectum, quo quaerit quod suum est; dum ergo aliquis vivit quaerens tantum quod suum est, soli sibi vivit, cum vero quaerit bona aliorum, dicitur etiam illis vivere. quia ergo apostolus proprium affectum deposuerat per crucem christi, dicebat se mortuum proprio affectui, dicens christo confixus sum cruci, id est, per crucem christi remotus est a me proprius affectus sive privatus. Unde dicebat infra ult.: mihi absit gloriari nisi in cruce domini nostri, etc., ii cor. V, 14 s.: si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt.
Et pro omnibus mortuus est christus, ut et qui vivunt iam non sibi vivant, sed ei, etc.. vivo autem, id est, iam non vivo ego, quasi in affectu habens proprium bonum, sed vivit in me christus, id est tantum christum habeo in affectu, et ipse christus est vita mea. Phil. I, 21: mihi vivere christus est, et mori lucrum. consequenter autem cum dicit quod autem nunc vivo, etc., respondet dubitationi quae poterat esse duplex ex praemisso verbo. Una est quomodo ipse vivit, et non est ille, scilicet qui vivit; secunda quomodo confixus est cruci.
Et ideo haec duo aperit.
Et primo primum, quomodo scilicet vivit, et non ipse vivit, dicens quod autem nunc vivo, etc.. ubi notandum est, quod illa proprie dicuntur vivere, quae moventur a principio intrinseco. anima autem pauli constituta erat inter deum et corpus, et corpus quidem vivificabatur et movebatur ab anima pauli, sed anima eius a christo. Quantum ergo ad vitam carnis vivebat ipse paulus, et hoc est quod dicit quod autem nunc vivo in carne, id est, vita carnis; sed quantum ad relationem ad deum, christus vivebat in paulo, et ideo dicit in fide vivo filii dei, per quam habitat in me et movet me. Hab. Ii, 4: iustus autem meus ex fide vivit.
Et nota quod dicit, in carne, non ex carne, quia hoc malum est. secundo ostendit quod confixus est cruci, dicens: quia amor christi quem ostendit mihi in cruce moriens pro me, facit ut semper ei configar.
Et hoc est quod dicit qui dilexit me. I io. Iv, 10: ipse prior dilexit nos.
Et intantum dilexit me, quod tradidit semetipsum pro me, et non aliud sacrificium. Apoc. I, 5: dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Eph. c. V, 25: sicut christus dilexit ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea, etc.. sed attendendum est, quod ipse filius tradidit se, et pater tradidit filium, rom. Viii, v. 32: qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; et iudas tradidit eum, ut dicitur matth. Xxvi, 48: et totum una res est, sed non una intentio, quia pater ex charitate, filius ex obedientia simul et cum charitate, iudas vero ex cupiditate et proditorie. consequenter cum dicit non abiicio gratiam dei, infert conclusionem principalem.
Et primo inducit conclusionem; secundo manifestat modum. dicit ergo: ex quo tantam gratiam recepi a deo quod tradidit se, et ego vivo in fide filii dei, non abiicio gratiam filii dei, id est, non repudio, nec ingratum me exhibeo. i cor. Xv, 10: gratia dei in me vacua non fuit, etc.. unde et alia littera habet. Non sum ingratus gratiae dei (hebr. Xii, 15: contemplantes ne quis desit gratiae dei), scilicet per ingratitudinem se indignum fatendo. modus autem abiiciendi et ingratitudinis est, si dicerem quod lex esset necessaria ad iustificandum.
Et ideo dicit si enim per legem iustitia, ergo christus gratis est mortuus, id est, si sufficiens sit lex, id est, opera legis sufficiunt ad iustificandum hominem, christus sine causa mortuus est, et frustra, quia ad hoc mortuus est, ut nos iustificaret. i petr. Iii, 18: christus semel pro peccatis nostris mortuus est, etc.. quod si hoc per legem fieri posset, superflua fuisset christi mors. Sed non gratis mortuus, nec in vacuum laboravit, ut dicitur is. c. Xlix, 4, quia per ipsum solum gratia iustificans et veritas facta est, ut dicitur io. I, 17. si qui ante passionem christi iusti fuerunt, hoc etiam fuit per fidem christi venturi, in quem credebant, et in cuius fide salvabantur.


CAPUT 3

13
(
Ga 3,1)

LECTIO 1: Ad Galatas 3,1

Supra confutavit apostolus vanitatem et mutabilitatem galatarum per auctoritatem evangelicae doctrinae, ostendens suam doctrinam authenticam fuisse ab aliis apostolis, hic vero per rationem et auctoritatem ostendit hoc idem, scilicet quod legalia non sunt servanda.
Et hoc dupliciter. primo ex insufficientia legis; secundo ex dignitate eorum qui ad christum conversi sunt; et hoc iv cap., ibi dico autem: quanto tempore, etc.. circa primum duo facit. primo praemittit obiurgationem; secundo prosequitur suam probationem, ibi hoc solum a vobis volo, etc.. circa primum duo facit: primo obiurgat eos, ostendens eorum fatuitatem; secundo rationem obiurgationis assignat, ibi ante quorum oculos, etc.. primo ergo eos de fatuitate obiurgat, vocans eos insensatos. Unde dicit o insensati, etc.. Insensatus autem proprie dicitur qui sensu caret. Sensus autem spiritualis est cognitio veritatis; qui ergo veritate caret, proprie insensatus dicitur. Matth. V: et vos sine intellectu estis. Sap. V, 4: nos insensati vitam istorum, etc.. sed contra, matth. V, 22 dicitur: qui dixerit fratri suo: fatue, etc.; sed fatuus idem est quod insensatus; ergo apostolus reus est gehennae ignis. sed dicendum est, ut augustinus dicit, quod intelligendum est si dixerit sine causa, et animo vituperandi; sed apostolus ex causa dixit, et animo corrigendi. Unde dicitur in glossa hoc dolendo dicit. secundo cum dicit quis vos fascinavit, etc., ostendit modum quo insensati erant effecti. ubi primo notandum est, quod insensatus fit aliquis multis modis. Vel quia non proponitur sibi aliqua veritas quam cognoscere possit; vel quia etsi proponatur sibi, tamen numquam eam acceptat; vel quia veritatem propositam et acceptam deserit, a via veritatis recedens; et tales erant isti galatae, qui veritatem fidei quam acceperant deserentes, veritatem propositam renuerunt. Supra i, 6: miror quod sic tam cito, etc..
Et ideo istum gradum insensationis in eis reprehendit, dicens quis vos fascinavit, etc.. ad sciendum autem quid sit fascinatio, sciendum est, quod secundum glossam fascinatio proprie dicitur ludificatio sensus, quae per artes magicas fieri consuevit; puta cum hominem facit aspectibus aliorum apparere leonem vel cornutum, et huiusmodi.
Et hoc etiam per daemones potest fieri, qui habent potestatem movendi phantasmata, et reducendi ad principia sensuum, ipsos sensus immutando.
Et secundum hanc acceptionem satis proprie dicit apostolus quis vos fascinavit? quasi dicat: vos estis sicut homo ludificatus, qui res manifestas aliter accipit, quam sint in rei veritate: quia scilicet vos estis ludificati per deceptiones et sophismata, veritati non obedire, id est, veritatem manifestam, et a vobis receptam non videtis, nec obediendo recipitis. Sap. Iv, 12: fascinatio nugacitatis obscurat bona. Is. V, 20: vae qui dicunt bonum malum, etc.. alio modo accipitur fascinatio secundum quod aliquis ex aspectu malevolo laeditur, et hoc maxime in vetulis quae visu urenti et aspectu invido fascinant pueros, qui ex hoc infirmantur et vomunt cibum. huius causam volens assignare avicenna in libro suo de anima dicit, quod materia corporalis obedit substantiae intellectuali, magis quam qualitatibus activis et passivis in natura.
Et ideo ponit quod ad apprehensionem substantiarum intellectualium (quas vocat animas seu motores orbium) multa fiunt praeter ordinem motus caeli et omnium corporalium agentium. Eodem modo dicit, quod quando anima sancta depurata est ab affectibus terrenorum, et a carnalibus vitiis, accedit ad similitudinem substantiarum dictarum, et obedit ei natura.
Et hinc est quod aliqui sancti viri operantur quaedam mira praeter naturae cursum; et similiter quia anima alicuius foedata passionibus carnalibus, habet fortem apprehensionem in malitia, obedit ei natura ad transmutationem materiae, in illis maxime in quibus materia habilis est: sicut in pueris teneris contingit.
Et sic contingit, secundum eum, quod ex forti apprehensione vetularum, in malitiam immutatur puer et fascinatur. haec autem positio satis videtur vera secundum opinionem avicennae. Nam ipse posuit formas omnes corporales in istis inferioribus influi a substantiis incorporalibus separatis, et quod agentia naturalia non habent se ad hoc nisi ut disponentia tantum. sed hoc quidem improbatur a philosopho. agens enim oportet esse simile subiecto. Non fit autem forma tantum, nec materia, sed compositum ex materia et forma. Id ergo quod agit ad esse corporalium, oportet quod habeat materiam et formam. Unde dicit quod transmutare materiam et formam non potest, nisi id quod habet materiam et formam, et hoc quidem vel virtute, sicut deus, qui actor est formae et materiae: vel actu, sicut agens corporeum.
Et ideo materia corporalis quantum ad huiusmodi formas, nec angelis, nec alicui purae creaturae obedit ad nutum, sed soli deo, ut augustinus dicit. Unde non est verum quod avicenna dicit de huiusmodi fascinatione.
Et ideo dicendum, quod ad imaginationem seu apprehensionem hominis, quando fortis est, immutatur sensus, seu appetitus sensitivus: quae quidem immutatio non est sine alteratione corporis et spirituum corporis, sicut nos videmus quod ad apprehensionem delectabilis movetur appetitus sensitivus ad concupiscentiam, et exinde corpus calefit. Similiter ex apprehensione timendi, frigescit. immutatio autem spirituum maxime inficit oculos, qui infecti rem per aspectum inficiunt, sicut patet in speculo mundo, quod ex aspectu menstruatae inficitur. Sic ergo quia vetulae obstinatae in malitia et durae sunt, ex forti apprehensione immutatur appetitus sensitivus, et ex hoc, sicut dictum est, infectio maxime fit a venis ad oculos, et ex oculis ad rem perspectam. Unde quia caro pueri mollis est, ad earum invidum aspectum inficitur et fascinatur.
Et quandoque quidem ad hunc effectum daemones operantur. dicit ergo quis vos fascinavit veritati non obedire? quasi dicat: vos aliquando obedistis veritati fidei, sed modo non; ergo estis sicut pueri, qui ex aliquo invido aspectu infecti, cibum receptum vomitis. rationem autem obiurgationis assignat, dicens ante quorum oculos, etc.. Quod potest tripliciter legi. uno modo, secundum hieronymum, ut respondeat primae acceptioni fascinationis; quasi dicat: dico vos fascinatos, quia ante quorum oculos, etc., id est proscriptio christi, qui damnatus est in mortem, adeo vobis manifesta fuit, ac si ante oculos vestros fuisset, et in vobis crucifixus, id est, in intellectibus vestris erat crucifixio iesu christi, ita ut sciretis qualiter facta esset; unde si eam non videtis modo, nec obeditis, hoc contingit, quia estis ludificati et fascinati. Contra quod dicitur cant. Ult.: pone me ut signaculum super cor tuum, etc.. alio modo secundum augustinum; quasi dicat: recte fascinati estis, quia veritatem quam recepistis, scilicet christum, per fidem, in cordibus vestris evomitis sicut pueri.
Et hoc quia ante oculos vestros, id est, in vestra praesentia, iesus christus proscriptus est, id est, expellitur et eiicitur de haereditate sua, quod molestum deberet esse vobis; quia quem non deberetis pati quod ab aliis proscriberetur, et expelleretur, in vobis proscriptus est, id est, haereditatem suam amisit in vobis, id est, vosipsos.
Et tunc hoc quod sequitur, scilicet crucifixus, legi debet cum pondere et ostensione doloris, quia hoc addidit, ut considerarent quo pretio christus emerit possessionem, quam in eis amittebat, et ex hoc moverentur magis. Quasi dicat: christus proscriptus est in vobis, scilicet qui crucifixus, id est, qui cruce sua et sanguine proprio acquisivit hanc haereditatem. I cor. Vi, 20: empti enim estis pretio magno, etc.. I petr. I, 18: non corruptibilibus auro vel argento, etc.. tertio modo secundum ambrosium, quasi dicat: vere fascinati estis, ante quorum oculos, id est, in quorum reputatione, scilicet secundum iudicium vestrum, iesus christus proscriptus est, id est, damnatus, non alios salvans.
Et in vobis, id est, secundum quod vos intelligitis, crucifixus est, id est, mortuus tantum, non autem alios iustificans, cum tamen de eo dicatur, ii cor. c. Ult., quod si mortuus est ex infirmitate nostra, vivit tamen ex virtute dei. potest, et quarto modo, exponi secundum glossam, ut per hoc designet apostolus gravitatem culpae eorum, quia in hoc quod christum deserunt legem observantes, aequaliter quodammodo peccabant pilato, qui christum proscripsit, id est, damnavit. Ut dum insufficientem christum credunt ad salvandum, similes in peccando crucifixoribus christi sint, qui ipsum in ligno suspenderunt, morte turpissima condemnantes et afficientes. Aequalitas tamen est accipienda ex parte eius, in quem peccatur, quia in christum galatae peccabant, sicut pilatus et crucifixores christi.

14
(
Ga 3,2-5)

LECTIO 2: Ad Galatas 3,2-5

Posita obiurgatione, consequenter apostolus procedit ad insufficientiam legis et virtutem fidei ostendendam.
Et primo ostendit insufficientiam legis; secundo movet quaestionem et solvit, ibi quid igitur lex, etc..
Et circa primum duo facit. primo probat defectum legis et insufficientiam per ea quae ipsi experti sunt; secundo per auctoritates et rationes, ibi sicut scriptum est. circa primum duo facit, quia primo probat propositum, experimento sumpto ex parte ipsorum; secundo probat idem, experimento sumpto ex parte ipsius apostoli, ibi qui ergo tribuit vobis, etc.. circa primum duo facit. primo ostendit donum quod receperunt; secundo defectum in quem inciderunt, ibi sic stulti estis, etc.. donum autem quod receperunt ostendit, quaerendo ab eis unde illud receperunt. unde susceptum donum supponens, interrogans, quaerit ab eis, dicens: quamvis fascinati et stulti sitis, tamen non tantum estis ludificati quin unum quod valde manifestum est, me docere possitis.
Et ideo solum hoc volo a vobis discere, quia hoc solum sufficit ad probandum quod intendo: hoc, inquam, est, quia constat, quod spiritum sanctum accepistis; quaero ergo an accepistis illum ex operibus legis, an ex auditu fidei? ad quod sciendum est, quod in primitiva ecclesia, ex divina dispositione, ut fides christi promoveretur et cresceret, statim post praedicationem fidei ab apostolis manifesta signa spiritus sancti fiebant super audientes. unde de petro dicitur act. X, 44: adhuc loquente petro verba haec, cecidit spiritus sanctus, etc.. Ipsi etiam galatae ad praedicationem pauli manifeste spiritum sanctum acceperant. quaerit ergo apostolus ab eis, unde habuerunt spiritum sanctum. Constat autem quod non per opera legis, quia cum essent gentiles, ante receptionem spiritus sancti legem non habebant; ergo habuerunt spiritum sanctum, id est, dona spiritus sancti ex auditu fidei. Rom. Viii, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, qui scilicet dabatur in lege (unde et cum tremore lex data est), sed accepistis spiritum filiorum, qui datur per fidem, quae est ex auditu, ut dicitur rom. X, 17. si ergo hoc potuit fidei virtus, frustra quaeritur aliud per quod salvemur, quia multo difficilius est de iniusto facere iustum, quam iustum in iustitia conservare. Si ergo fides de iniustis galatis sine lege iustos fecerat, non est dubium, quod sine lege poterat eos in iustitia conservare. Magnum ergo erat donum, quod per fidem acceperant. consequenter cum dicit sic stulti estis, etc., ostendit defectum in quem prolapsi sunt.
Et exaggerat duplicem defectum in eis apostolus, scilicet quantum ad dona quae a christo acceperant, et quantum ad mala quae pro ipso pertulerunt, ibi tanta passi estis, etc.. circa primum sciendum est quod isti galatae deserentes quod magnum erat, scilicet spiritum sanctum, adhaeserunt minori, scilicet carnali observantiae legis, et hoc stultum est.
Et ideo dicit sic stulti estis, adeo ut cum coeperitis instinctu sancti spiritus, id est, initium perfectionis vestrae habueritis a spiritu sancto, nunc, dum perfectiores estis, consummamini carne, id est, quaeratis conservari per carnales observantias legis, a qua nec initium iustitiae potest haberi? io. Vi, v. 64: caro non prodest quicquam, etc..
Et sic ordinem pervertitis, quia via perfectionis est ab imperfecto tendere ad perfectum. Vos autem, quia e converso facitis, stulti estis. eccli. Xxvii, 12: homo sanctus permanet in sapientia sicut sol, stultus ut luna mutatur. similes isti sunt his, qui incipiunt servire deo cum fervore spiritus, postmodum deficiunt in carne; qui etiam assimilantur statuae nabuchodonosor, cuius caput aureum, et pedes lutei, dan. Ii, 32.
Et ideo dicitur rom. c. Viii, 8: qui in carne sunt, deo placere non possunt.
Et infra vi, 8: qui seminat in carne, de carne metet corruptionem. consequenter cum dicit tanta passi estis, etc., exaggerat eorum defectum quantum ad mala quae pro christo pertulerunt. qui enim aliquid sine labore recipiunt, illud minus chare custodiunt; sed illud quod cum labore acquiritur vilipendere et non custodire stultum est. Isti autem cum labore et tribulatione magna, quam passi sunt a contribulibus suis propter fidem, receperunt spiritum sanctum.
Et ideo dicit tanta passi estis sine causa, quasi dicat: non contemnatis tantum donum quod cum labore accepistis, alias illa, sine causa, id est sine utilitate, passi estis, quia haec sustinuistis ut perveniretis ad vitam aeternam. Rom. V, 3: tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, etc.. unde si praecluditis vobis aditum vitae aeternae, deserentes fidem, quaerentes conservari carnalibus observantiis, sine causa, id est inutiliter, passi estis.
Et hoc dico, si tamen sine causa. Quod ideo dicit, quia in eorum potestate erat poenitere si vellent, quamdiu viverent. Ex hoc autem habetur, quod opera mortificata reviviscunt. sap. Iii, 11: labores eorum sine fructu, etc.. Gal. Iv, 11: timeo autem ne sine causa laboraverim, etc.. Si vero accipiatur de malis qui non poenitent, potest dici quod patiuntur sine causa conferente, scilicet vitam aeternam. consequenter cum dicit qui ergo tribuit vobis, etc., probat propositum, experimento sumpto ex parte apostoli. possent enim dicere quod verum est nos recepisse spiritum sanctum ex auditu fidei, tamen propter devotionem quam ad legem habuimus, accepimus fidem quam praedicabas.
Et ideo dicit: non curo quicquid sit ex parte vestra, tamen illud quod ego feci, tribuens vobis ministerio meo spiritum sanctum, qui operatur in vobis virtutes, id est inter vos miracula, sed numquid facio hoc sic, ex operibus legis, an ex operibus fidei? non utique ex operibus legis, sed ex fide. sed numquid aliquis potest dare spiritum sanctum? augustinus enim, xv de trinitate, dicit, quod nullus homo purus spiritum sanctum dare potest, nec ipsi apostoli dabant, sed imponebant manus super homines, et accipiebant spiritum sanctum. Quid ergo est quod hic dicit apostolus de se loquens qui tribuit vobis spiritum sanctum? respondeo. Dicendum est quod in datione spiritus sancti tria per ordinem se habentia occurrunt, scilicet spiritus sanctus inhabitans, donum gratiae et charitatis cum caeteris habitibus, et sacramentum novae legis, cuius ministerio datur.
Et sic potest ab aliquibus tripliciter dari. ab aliquo enim datur sicut auctoritatem habente quantum ad tria praedicta, scilicet respectu spiritus sancti inhabitantis, respectu doni, et respectu sacramenti; et hoc modo spiritus sanctus datur a solo patre et filio secundum quod eius auctoritatem habent, non quidem dominii sed originis, quia ab utroque procedit. sed quantum ad gratiam seu donum, et quantum ad sacramenta spiritus sanctus dat etiam se, secundum quod datio importat causalitatem spiritus sancti respectu donorum ipsius; quia, ut dicit apostolus i cor. Xii, v. 11, ipse dividit singulis prout vult. Secundum autem quod in datione importatur auctoritas, non potest proprie dici spiritum sanctum seipsum dare. quantum vero ad sacramentum quod ministerio ministrorum ecclesiae datur, potest dici quod sancti per ministerium sacramentorum dant spiritum sanctum.
Et hoc modo hic loquitur apostolus secundum quod tangitur in glossa, tamen huiusmodi modus non est consuetus neque extendendus. dicit etiam glossa quod facere miracula attribuitur fidei, quia ex hoc quod credit quae supra naturam sunt, supra naturam operatur, et quia apostoli praedicabant fidem, quae quaedam rationem excedentia continebat, ideo oportebat ad eorum credulitatem aliqua testimonia adducere quod missi essent a deo: quod rationem excedit. unde christus dedit eis signum suum ad hoc ostendendum. est autem duplex signum christi. Unum est quod est dominus omnium; unde dicitur in ps. Cxliv, 13: regnum tuum, regnum omnium saeculorum, etc.. Aliud est quod est iustificator et salvator, secundum illud act. Iv, v. 12: non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, etc.. Dedit ergo eis duo signa: unum est quod facerent miracula, per quod ostenderent quod missi sunt a deo domino creaturae omnis. Lc. X: dedit eis potestatem et virtutem super omnia daemonia, etc.. Aliud quod darent spiritum sanctum ministerio, per quod ostenderent, quod missi sunt ab omnium salvatore. Act. Viii, 17: tunc imponebant manus super eos, etc., et tunc cum imposuisset illis manus paulus, spiritus sanctus venit super illos, etc..
Et de his duobus modis dicitur hebr. Ii, 4: contestante deo signis, et portentis, et variis virtutibus, et spiritus sancti distributionibus, secundum suam voluntatem.


Aquino - AD GALATAS 10