Aquino - AD GALATAS 15

15
(
Ga 3,6-9)

LECTIO 3: Ad Galatas 3,6-9

Supra probavit apostolus experimento virtutem fidei et insufficientiam legis, hic vero probat idem per auctoritates et rationes.
Et primo probat virtutem fidei in iustificando; secundo in hoc ostendit legis defectum, ibi quicumque enim ex operibus legis, etc.. primum autem probat utens quodam syllogismo. unde circa hoc tria facit. primo ostendit minorem; secundo maiorem, ibi providens autem scriptura, etc.; tertio infert conclusionem, ibi igitur qui ex fide, etc.. circa primum duo facit. primo proponit quamdam auctoritatem, ex qua elicit minorem; secundo concludit eam, ibi cognoscite ergo, etc.. dicit ergo: vere iustitia et spiritus sanctus est ex fide, sicut scriptum est, gen. Xv, 6, et introducitur rom. Iv, 3, quod credidit abraham deo, etc.. ubi notandum est quod iustitia consistit in redditione debiti, homo autem debet aliquid deo, et aliquid sibi, et aliquid proximo. sed quod aliquid debeat sibi et proximo, hoc est propter deum. Ergo summa iustitia est reddere deo quod suum est. Nam si reddas tibi vel proximo quod debes, et hoc non facis propter deum, magis es perversus quam iustus, cum ponas finem in homine. dei autem est quidquid est in homine, et intellectus et voluntas et ipsum corpus; sed tamen quodam ordine, quia inferiora ordinantur ad superiora, et exteriora ad interiora, scilicet ad bonum animae; supremum autem in homine est mens.
Et ideo primum in iustitia hominis est, quod mens hominis deo subdatur, et hoc fit per fidem. Ii cor. X, 3: in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium christi. sic ergo dicendum est in omnibus, quod deus est primum principium in iustitia, et qui deo dat, scilicet summum quod in se est, mentem ei subdendo, perfecte est iustus. rom. Viii, 14: qui spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei.
Et ideo dicit credidit abraham deo, id est, mentem suam deo per fidem subdidit. eccli. Ii, 6: crede deo, et recuperabit te, etc., et infra qui timetis dominum, credite illi, etc..
Et reputatum est ei ad iustitiam, id est, ipsum credere et ipsa fides fuit ei et est omnibus aliis sufficiens causa iustitiae, et quod ad iustitiam reputetur ei exterius ab hominibus, sed interius datur a deo, qui eos qui habent fidem, per charitatem operantem iustificat, eis peccata remittendo. ex hac autem auctoritate concludit minorem propositionem, dicens cognoscite ergo, etc., quasi dicat: ex hoc aliquis dicitur filius alicuius, quod imitatur opera eius; si ergo vos estis filii abrahae, opera abrahae facite, io. Viii, 39. Abraham autem non quaesivit iustificari per circumcisionem, sed per fidem; ergo et illi qui quaerunt iustificari per fidem, sunt filii abrahae.
Et hoc est quod dicit: quia abraham iustus est ex fide, per hoc quod deo credidit, et reputatum est ei ad iustitiam, ergo cognoscite, quod illi qui ex fide sunt, id est, qui ex fide credunt se iustificari et salvari, hi sunt filii abrahae, scilicet imitatione et instructione. Rom. Ix, 8: qui filii sunt promissionis aestimantur in semine, etc.. Lc. c. Xix, 9 dicitur zachaeo: hodie huic domui salus a deo facta est, eo quod et ipse sit filius abrahae, etc..
Et matth. Iii, 9: potens est deus de lapidibus istis, id est, de gentibus, suscitare filios abrahae, inquantum scilicet facit eos credentes. consequenter cum dicit providens autem scriptura, etc., ponit maiorem, quae scilicet est, quod abrahae praenuntiatum est quod in semine suo benedicerentur omnes gentes.
Et hoc est quod dicit providens autem scriptura, inducens deum loquentem abrahae dicit gen. Xii, 3, quod deus praenuntiavit abrahae quod in te, id est, in his qui ad similitudinem tuam filii tui erunt imitatione fidei, benedicentur omnes gentes. matth. Viii, 11: multi venient ab oriente et occidente, etc.. consequenter cum dicit ergo qui ex fide, etc., infert conclusionem ex praemissis. unde sic potest formari argumentum: deus pater nuntiavit abrahae, quod in semine suo benedicerentur omnes gentes; sed illi qui quaerunt iustificari per fidem, sunt filii abrahae; ergo qui ex fide sunt, id est, qui quaerunt iustificari per fidem, benedicentur cum fideli, id est credente, abraham.

16
(
Ga 3,10-12)

LECTIO 4: Ad Galatas 3,10-12

Supra ostendit apostolus virtutem fidei, hic consequenter ostendit defectum legis.
Et primo per auctoritatem legis; secundo per humanam consuetudinem, ibi fratres, secundum hominem dico, etc.. circa primum tria facit. primo ostendit damnum occasionaliter ex lege consecutum; secundo legis insufficientiam ad ipsum damnum removendum, ibi quoniam autem in lege, etc.; tertio christi sufficientiam, qua ipsum damnum est remotum, ibi christus autem nos redemit, etc.. circa primum duo facit. primo proponit intentum; secundo probat propositum, ibi scriptum est enim: maledictus, etc.. dicit ergo: quicumque enim, etc.. Nam quia dixerat quod qui ex fide sunt benedicentur, cum sint filii abrahae, posset quis dicere quod propter opera legis et propter fidem benedicuntur, et ideo, hoc excludens, dicit quicumque ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. sed contra. Antiqui patres fuerunt in operibus legis, ergo sunt maledicti, et per consequens damnati, quod est error manichaei. ideoque hoc est sane intelligendum.
Et attendendum est quod apostolus non dicit: quicumque servant opera legis sub maledicto sunt, quia hoc est falsum pro tempore legis, sed dicit quicumque ex operibus legis, etc., id est, quicumque in operibus legis confidunt, et putant se iustificari per ea, sub maledicto sunt. aliud enim est esse in operibus legis, et aliud est servare legem; nam hoc est legem implere, et qui eam implet, non est sub maledicto. esse vero in operibus legis est in eis confidere et spem ponere.
Et qui in eis hoc modo sunt, sub maledicto sunt, scilicet transgressionis, quod quidem non facit lex, quia concupiscentia non venit ex lege, sed cognitio peccati, ad quod proni sumus per concupiscentiam per legem prohibitam. Inquantum ergo lex cognitionem peccati facit, et non praebet auxilium contra peccatum, dicuntur esse sub maledicto, cum nequeant illud per ipsa opera evadere. sunt autem quaedam opera legis caeremonialia, quae in observationibus fiebant. alia sunt opera quae pertinent ad mores, de quibus sunt mandata moralia. Unde secundum glossam hoc quod hic dicitur quicumque ex operibus legis, etc., intelligendum est de operibus caeremonialibus, et non de moralibus. vel dicendum quod loquitur hic apostolus de omnibus operibus tam caeremonialibus quam moralibus. Opera enim non sunt causa quod aliquis sit iustus apud deum, sed potius sunt executiones et manifestationes iustitiae. Nam nullus per opera iustificatur apud deum, sed per habitum fidei, non quidem acquisitum, sed infusum.
Et ideo quicumque ex operibus iustificari quaerunt, sub maledicto sunt, quia per ea peccata non removentur, nec aliquis quoad deum iustificatur, sed per habitum fidei charitate informatum. hebr. Xi, 39: hi omnes testimonio fidei, etc.. consequenter cum dicit scriptum est enim, etc., probat propositum, et hoc primo quidem secundum glossam ostenditur per hoc quod nullus potest legem servare hoc modo, quo lex praecipit deut. Xxviii, 15, quod omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea, id est, qui non impleverit totam legem, sit maledictus. Sed implere totam legem est impossibile, ut dicitur act. Xv, 10: ut quid tentatis imponere iugum, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus? ergo nullus est ex operibus legis, quin sit maledictus. potest etiam accipi hoc quod dicitur scriptum est enim, etc., non ut probatio propositi, sed ut ostendatur eius expositio; quasi dicat: dico quod sunt sub maledicto, sub illo scilicet de quo dicit lex scriptum est enim: maledictus est omnis, etc.: ut intelligatur de peccato, id est, de maledicto. nam lex imperat bona facienda seu mala vitanda, et imperando obligat, sed non dat virtutem obediendi.
Et ideo dicit maledictus, quasi malo adiectus, omnis, nullum excipiendo, quia, ut dicitur act. X, 34, non est personarum acceptio apud deum. Qui non permanserit usque in finem. Matth. Xxiv, 13: qui perseveraverit usque in finem. In omnibus, non in quibusdam tantum, quia, ut dicitur iac. Ii, 10, quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea, non solum ut credat seu velit tantum, sed ut opere impleat. Ps. Cx, v. 10: intellectus bonus omnibus facientibus eum. sancti autem patres etsi in operibus legis erant, salvabantur tamen in fide venturi, confidentes in eius gratia, et saltem spiritualiter legem implentes. Moyses enim, ut in glossa dicitur, multa quidem praecepit, quae nullus implere potuit ad domandam iudaeorum superbiam dicentium: non deest qui impleat, sed deest qui iubeat. sed hic est quaestio de hoc quod dicitur maledictus omnis, etc.. Dicitur enim rom. Xii, 14: benedicite, et nolite maledicere. respondeo. Dicendum est quod maledicere nihil aliud est quam malum dicere; possum ergo dicere bonum esse malum, et malum esse bonum, et rursum bonum esse bonum, et malum esse malum.
Et primum quidem prohibet apostolus, dicens: nolite maledicere, id est, nolite dicere bonum esse malum, et e contra; sed secundum licet, et ideo cum vituperamus peccatum, maledicimus quidem, sed non dicendo bonum malum, sed dicimus malum esse malum.
Et ideo licet peccatorem maledicere, id est, dicere eum esse malo addictum vel esse malum. consequenter cum dicit quoniam autem in lege, etc., ostendit insufficientiam legis non valentis ab illo maledicto eripere ex hoc quod iustificare non poterat. Ad quod ostendendum utitur quodam syllogismo in secunda figura, et est talis: iustitia est ex fide, sed lex ex fide non est; ergo lex iustificare non potest. Circa hoc ergo primo ponit conclusionem, cum dicit quoniam autem in lege nemo iustificatur; secundo autem maiorem, cum dicit quia iustus ex fide vivit; tertio minorem, cum dicit lex autem non est ex fide. dicit ergo: dico quod per legem maledictio inducta est, nec tamen ab illa maledictione lex eripit, quia manifestum est quod nemo in lege iustificatur apud deum, id est per opera legis. circa quod intelligendum, quod illi qui negaverunt vetus testamentum, ex hoc verbo occasionem sumpserunt.
Et ideo dicendum est quod nemo iustificatur in lege, id est per legem. Nam per eam cognitio quidem peccati habebatur, ut dicitur rom. V, sed non habebatur per eam iustificatio. Rom. Iii, 20: ex operibus legis nullus iustificabitur. sed contra iac. Ii, 21 dicitur: nonne abraham ex operibus iustificatus est? respondeo. Dicendum est, quod iustificare potest accipi dupliciter: vel quantum ad executionem iustitiae et manifestationem, et hoc modo iustificatur homo, id est, iustus ostenditur, ex operibus operatis. Vel quantum ad habitum iustitiae infusum, et hoc modo non iustificatur quis ex operibus, cum habitus iustitiae qua homo iustificatur apud deum, non sit acquisitus, sed per gratiam fidei infusus.
Et ideo signanter apostolus dicit apud deum, quia iustitia quae est apud deum, in interiori corde est: iustitia autem quae est ex operibus, id est, quae manifestat iustum, est apud homines.
Et hoc modo apostolus accepit apud deum. Rom. Ii, 13: non enim auditores, sed factores, etc.. Rom. Iv, 2: si ex operibus abraham iustificatus est, habet gloriam, sed non apud deum, etc.. sic ergo patet conclusio rationis, scilicet quod lex iustificare non potest. consequenter cum dicit quia iustus, etc., ponit maiorem, quae est ex auctoritate scripturae, hab. Ii, 4 et introducitur etiam rom. I, 17 et ad hebr. X, 38. circa quod notandum est, quod in homine est duplex vita, scilicet vita naturae et vita iustitiae. Vita quidem naturae est per animam; unde anima a corpore recedente, corpus remanet mortuum. Vita vero iustitiae est per deum habitantem in nobis per fidem.
Et ideo primum quo deus est in anima hominis, est fides. Hebr. Xi, 6: accedentem ad deum oportet credere. Eph. Iii, 17: habitare christum per fidem, etc..
Et sic dicimus, quod in anima prima indicia vitae apparent in operibus animae vegetabilis: quia anima vegetabilis est, quae primo advenit animali generato, ut philosophus dicit. Ita quia primum principium quo deus est in nobis, est fides, ideo fides dicitur principium vivendi.
Et hoc est quod hic dicitur iustus meus ex fide vivit.
Et intelligendum est de fide per dilectionem operante. minor autem ponitur ibi lex autem non est, etc..
Et primo ponitur ipsa minor; secundo probatur, ibi sed qui fecerit, etc.. dicit ergo lex non est ex fide. Sed contra, lex mandat credere quod sit unus deus, et hoc pertinet ad fidem; ergo lex habebat fidem. Quod autem sit unus deus, mandatur deut. Vi, audi, israel, dominus deus tuus, etc.. respondeo. Dicendum est, quod hic loquitur de observationibus mandatorum legis, secundum quod lex consistit in mandatis et praeceptis caeremonialibus, et dicit quod talis lex non est ex fide. Fides enim, ut dicitur hebr. Xi, 1, est substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium.
Et ideo proprie implet mandatum de fide qui non sperat ex hoc aliqua praesentia et visibilia consequi, sed bona invisibilia et aeterna. lex ergo quia promittebat terrena et praesentia, ut dicitur is. I, 19: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis, ideo non est ex fide, sed ex cupiditate potius, vel ex timore, secundum illos praecipue, qui carnaliter legem servabant. Aliqui tamen spiritualiter vivebant in lege, sed hoc non erat ex ea, sed ex fide mediatoris.
Et quod lex non sit ex fide, probat cum dicit sed qui fecerit ea, id est, opera legis, vivet in illis, scilicet vita praesenti, id est, immunis erit a morte temporali, et conservabitur in vita praesenti. vel aliter: dico quod lex non est ex fide, et hoc patet, quia qui fecerit, etc.; quasi dicat: praecepta legis non sunt de credendis, sed de faciendis, licet aliquid credendum annuntiet.
Et ideo virtus eius non est ex fide, sed ex operibus; et hoc probat, quia dominus quando voluit eam confirmare, non dixit: qui crediderit sed: qui fecerit ea, vivet in illis. Sed nova lex ex fide est. Mc. ult.: qui crediderit et baptizatus fuerit, etc.. lex tamen est quoddam effigiatum et effectum ex fide, et ideo comparatur lex vetus ad legem novam, sicut opera naturae ad opera intellectus. Nam in ipsis operibus naturae apparent quaedam opera intellectus, non quod res naturales intelligant, sed quia aguntur et ordinantur ab intellectu ut finem consequantur. Sic et in veteri lege aliqua continentur, quae fidei sunt, non quod iudaei ea prout erant fidei haberent, sed habebant ea in figura tantum fidei christi, et protestatione, ex cuius fidei virtute salvabantur iusti.

17
(
Ga 3,13-14)

LECTIO 5: Ad Galatas 3,13-14

Posito damno a lege illato, et defectu legis ab illo eripere non valentis, hic consequenter ostendit virtutem christi ab ipso damno liberantis.
Et primo ostendit quomodo per christum ab ipso damno liberamur; secundo quomodo etiam super hoc auxilium a christo acquirimus, ibi ut in gentibus, etc.. circa primum tria facit. primo enim ponit liberationis auctoritatem; secundo liberationis modum, ibi factus pro nobis, etc.; tertio testimonium propheticum, ibi quia scriptum est, etc.. dicit ergo primo: quicumque servabant opera legis erant sub maledicto sicut dictum est, nec per legem liberari poterant. ideo necesse fuit aliquem habere, qui nos liberaret, et iste fuit christus.
Et ideo dicit christus redemit nos de maledicto legis, etc.. Rom. Viii, 3: quod impossibile erat legi, etc., deus mittens filium suum, scilicet christum, etc.. Redemit, inquam, nos, scilicet iudaeos, pretioso sanguine suo, apoc. V, 9: redemisti nos in sanguine, etc.. Is. Xliii, 1: noli timere, quia redemi te, etc.. De maledicto legis, id est, de culpa et poena. Infra iv, v. 5: ut eos qui sub lege erant redimeret; os. Xiii, 14: de morte redimam eos. modum liberationis ponit cum dicit factus pro nobis maledictum. Ubi notandum quod maledictum est quod dicitur malum.
Et secundum duplex malum potest dici duplex maledictum, scilicet maledictum culpae et maledictum poenae.
Et utroque modo potest hoc legi dupliciter factus est pro nobis maledictum.
Et primo quidem de malo culpae. Nam christus redemit nos de malo culpae. Unde sicut redemit nos de morte mortuus, ita redemit nos de maledicto culpae factus maledictum, scilicet culpae; non quidem quod in eo peccatum esset aliquod, qui peccatum non fecit, nec dolus, etc., ut dicitur i petr. Ii, v. 22, sed secundum opinionem hominum, et praecipue iudaeorum qui reputabant eum peccatorem. Io. Xviii, 30: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.
Et ideo de hoc dicitur ii cor. V, 21: eum qui non noverat peccatum, fecit pro nobis peccatum. dicit autem maledictum, non maledictus, ut ostendat quod iudaei eum sceleratissimum reputabant. Unde dicitur io. Ix, 16: non est hic homo a deo, etc.; et io. X, 33: de bono opere non lapidamus te, sed de peccato et de blasphemia.
Et ideo dicit factus est pro nobis maledictum, in abstracto; quasi dicat: factus est ipsa maledictio. secundo exponitur de malo poenae. nam christus liberavit nos a poena, sustinendo poenam et mortem nostram: quae quidem in nos provenit ex ipsa maledictione peccati. In quantum ergo hanc maledictionem peccati suscepit, pro nobis moriendo, dicitur esse factus pro nobis maledictum.
Et est simile ei quod dicitur rom. Viii, 3: misit deus filium suum in similitudinem carnis peccati, id est, mortalis. Eum qui non noverat peccatum, scilicet christum, qui peccatum non fecit, deus scilicet pater, pro nobis fecit peccatum, ii cor. V, 21, id est fecit pati peccati poenam, quando scilicet oblatus est propter peccata nostra. consequenter ponit scripturae testimonium cum dicit quia scriptum est: maledictus omnis, etc..
Et hoc deut. Xxvii. ubi sciendum, secundum glossam, quod in deuteronomio, unde accipitur hoc verbum, tam in nostris, quam in hebraeis codicibus habetur: maledictus a deo omnis, etc., quod quidem, scilicet a deo, in antiquis hebraeorum voluminibus non habetur, unde creditur quod a iudaeis post passionem domini appositum sit ad infamiam christi. potest autem exponi auctoritas de malo poenae et de malo culpae. De malo quidem culpae sic maledictus omnis qui pendet in ligno, non propter hoc quod pendet in ligno, sed pro culpa pro qua pendet.
Et hoc modo christus aestimatus maledictus in cruce pendens, propter hoc quod maxime tali poena punitus fuit.
Et secundum hoc continuatur ad praecedentia. Dominus enim praecepit in deuteronomio, ut qui suspensus fuerit, in vespera deponatur; et ratio huius est, quia haec poena erat caeteris abiectior et ignominiosior. Dicit ergo: vere factus est pro nobis maledictum, quia ipsa mors crucis, quam sustinuit, sufficit ad maledictionem, hoc modo exponendo de malo culpae, sed solum aestimatione iudaeorum, quia scriptum est maledictus omnis, etc.. de malo vero poenae sic exponitur maledictus omnis qui, etc., quia ipsa poena est maledictio, scilicet quod sic mortuus est.
Et est hoc modo exponendo vere maledictus a deo, quia deus ordinavit quod hanc poenam sustineret, ut nos liberaret. consequenter cum dicit ut in gentibus benedictio, etc., ponit spem quam per christum, super hoc quod per eum liberamur de maledicto, acquirimus, ut dicitur rom. V, 16: non sicut delictum, ita et donum; immo multo maius, scilicet quia liberat a peccato, et confert gratiam. primo ergo ponit fructum, et quibus datur, dicens ut in gentibus benedictio abrahae, etc., quasi dicat: factus est pro nobis maledictum, non solum ut maledictionem removeret, sed ut in gentibus, quae non sub maledictione legis erant, fieret benedictio abrahae promissa gen. Xxii, 18: in semine tuo benedicentur omnes gentes, etc..
Et haec quidem benedictio facta est nobis, id est, impleta est, per christum, qui est de semine abrahae, cui dictae sunt promissiones et semini suo, qui est christus, ut dicitur infra. quae quidem benedictio et fructus est ut pollicitationem spiritus accipiamus, id est, promissiones quas spiritus sanctus facit in nobis, scilicet de beatitudine aeterna, qui quasi arra et pignus nobis traditus ipsam nobis promittit, ut habetur eph. I, 14 et ii cor. c. Vi.
Et quidem in pignore datur ad certitudinem. nam pignus est quaedam certa promissio de re accipienda. Rom. V: non enim accepistis spiritum servitutis, etc., et infra: si filii, et haeredes. vel pollicitationem spiritus accipiamus, id est, spiritum sanctum, quasi dicat: accipiamus pollicitationem de spiritu sancto factam semini abrahae, ioel ii, 28: effundam de spiritu meo, etc.; quia per spiritum sanctum coniungimur christo, et efficimur semen abrahae, et digni benedictione. secundo ostendit per quid proveniat nobis iste fructus, dicens per fidem, per quam quidem et haereditatem aeternam acquirimus. Ad hebr. Ix: accedentem ad deum oportet credere quia est, et inquirentibus se remunerator sit. Per fidem etiam acquirimus spiritum sanctum, quia, ut dicitur act. V, 32, dominus dat spiritum sanctum obedientibus sibi, scilicet per fidem.

18
(
Ga 3,15-18)

LECTIO 6: Ad Galatas 3,15-18

Postquam apostolus probavit per auctoritates, quod lex non iustificat, nec ad iustificationem, quae est per fidem, est necessaria, hic consequenter ostendit idem per rationes humanas.
Et circa hoc quatuor facit. primo humanam consuetudinem ponit; secundo assumit promissionem divinam, ibi abrahae dictae sunt promissiones, etc.; tertio infert conclusionem, ibi hoc autem dico, etc.; quarto ostendit conclusionem sequi ex praemissis, ibi nam si ex lege, etc.. dicit ergo: aperte quidem prius locutus sum secundum auctoritatem scripturae non allatae voluntate humana, sed spiritu sancto, ut dicitur ii petr. I, 21; sed nunc secundum hominem dico, et secundum ea quae humana ratio et consuetudo habet. ex quo quidem habemus argumentum, quod ad conferendum de his quae sunt fidei, possumus uti quacumque veritate cuiuscumque scientiae. Deut. Xxi, 11: si videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere in uxorem, introduces eam in domum tuam, id est, si sapientia et scientia saecularis placuerit tibi, introduces eam intra terminos tuos, quae radet caesariem, etc., id est, resecabit omnes sensus erroneos.
Et inde est quod apostolus in multis locis in epistolis suis utitur auctoritatibus gentilium, sicut illud i cor. Xv, 33: corrumpunt bonos mores, etc., et illud tit. I, 11: cretenses malae bestiae, etc.. vel quamvis huiusmodi rationes vanae sint et infirmae, quia, ut dicitur in ps. Xciii, 11: dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt; tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat, quia nihil humanum tantam firmitatem habet sicut ultima voluntas hominis; sperneret autem illud aliquis, si diceret quod testamentum hominis confirmatum morte testatoris et testibus non valeret. Si ergo testamentum huiusmodi nemo spernit, dicens non esse servandum, aut spernit, aliquid mutando; multo magis testamentum dei nullus spernere debet aut superordinare, infringendo illud, vel addendo vel diminuendo. apoc. Ult.: si quis apposuerit ad haec, apponet deus super illum plagas scriptas in isto libro, et si quis diminuerit de verbis prophetiae huius, auferet deus partem eius, etc.. Deut. Iv, 2: non addetis ad verbum, quod vobis loquor, neque auferetis ex eo, etc.. consequenter cum dicit abrahae dictae sunt promissiones, etc., assumit promissionem divinam abrahae factam, quae est quasi quoddam testamentum dei.
Et primo exponit hanc promissionem seu testamentum; secundo vero aperit veritatem testamenti, ibi non dicit: et seminibus, etc.. dicit ergo primo abrahae dictae sunt promissiones, quasi dicat: sicut testamentum hominis est firmum, ita promissiones divinae firmae sunt. Sed numquid deus aliquas promissiones fecit ante legem? utique, quia abrahae, qui fuit ante legem, scilicet quod non falleret deus, dictae, id est, factae sunt promissiones, et semini eius a deo. Sed abrahae factae sunt, ut cui erant implendae, semini vero, ut per quod implerentur. dicit autem promissiones pluraliter, quia promissio de benedicendo semine multa continebat. vel quia frequenter idem, id est, aeterna beatitudo sibi promissa est, sicut gen. c. Xii, 3, in te benedicentur universae cognationes terrae; item xv, 5, suscipe caelum, et numera stellas, etc.; item eodem: semini tuo dabo terram hanc, etc.; item xxii, 18: benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli. istae ergo promissiones sunt quasi testamentum dei, quia est quaedam ordinatio de haereditate danda abrahae et semini suo. veritatem autem testamenti aperit, cum dicit non dicit: et seminibus, etc.. quam quidem aperit eodem spiritu quo testamentum conditum est.
Et hoc patet ex verbis testamenti. Non, inquit, dicit et seminibus, quasi in multis, id est, sicut faceret, si de multis illud valeret, sed quasi in uno, quod est christus, quia ipse solus est per quem et in quo omnes poterunt benedici. nam ipse solus et singularis est, qui non subiacet maledictioni culpae, etsi maledictio pro nobis dignatus sit fieri. Unde dicitur in ps. cxl, 10: singulariter sum ego, etc.. Item: non est qui faciat bonum, etc.. Eccle. Vii, 29: virum de mille unum reperi, scilicet christum, qui esset sine omni peccato, mulierem autem ex omnibus non inveni, quae omnino a peccato immunis esset, ad minus originali, vel veniali. conclusionem autem infert consequenter cum dicit hoc autem dico: testamentum, etc., ubi videamus per ordinem quid sit quod dicit. dicit ergo, quod hoc promisit deus abrahae, sed hoc est testamentum, scilicet ista promissio de haereditate adipiscenda. Ier. Xxxi, 31: feriam domui israel et domui iuda foedus novum, etc.. Confirmatum, quod ideo ponit, ut concordet cum praemissis. Nam supra dixerat testamentum hominis confirmatum, etc.. A deo, scilicet qui promisit.
Et confirmatum dico iureiurando. Gen. Xxii, 16: per memetipsum iuravi, etc., hebr. Vi, 18: ut per duas res immobiles quibus impossibile est mentiri deum, etc.. Hoc, inquam, testamentum lex non facit irritum, quae quidem lex facta est, et data a deo per moysen. io. I, 17: lex per moysen data est, etc., post quadringentos et triginta, etc..
Et quasi exponens quod dixerat, subiungit non irritum facit ad evacuandam promissionem. sic enim irritum fieret praedictum testamentum, si promissio facta abrahae evacuaretur, id est, in vacuum facta esset, quasi non sufficeret semen abrahae repromissum ad gentium benedictionem. Per christum autem non sunt evacuatae promissiones patribus factae, sed confirmatae. Rom. Xv, 8: dico iesum christum ministrum fuisse circumcisionis, ad confirmandas promissiones patrum.
Et ii cor. c. I, 20: quotquot enim promissiones dei sunt, in illo est, etc.. hoc autem quod dicitur post quadringentos et triginta annos, concordat ei quod habetur ex. Xii, 40: habitatio filiorum israel, qua manserunt in aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum.
Et act. Vii, 6: locutus est dominus, scilicet abrahae, quia erit semen eius accola in terra aliena, et servituti eos subiicient annis quadringentis triginta. sed contra est quod dicitur gen. c. Xv, 13: scito praenoscens, quod peregrinum futurum sit semen tuum, et servituti eos subiicient, et affligent eos annis quadringentis. respondeo. Dicendum quod si fiat computatio annorum a prima promissione facta abrahae, quae legitur gen. Xii, usque ad exitum filiorum israel de aegypto, quando data est lex, sic sunt anni quadringenti triginta, sicut hic scribitur, et ex. Xii, et act. c. Vii. Si autem incipiat computatio a nativitate isaac de qua legitur gen. Xxi, sic sunt tantum quadringenti et quinque anni. Nam viginti quinque anni fuerunt a promissione facta abrahae usque ad nativitatem isaac. abraham enim erat septuaginta quinque annorum quando exivit de terra sua, et facta est ei prima promissio, ut habetur gen. Xii. centenarius autem fuit, quando natus est isaac, ut habetur ibidem cap. Xxi. Quod autem a nativitate isaac usque ad exitum filiorum israel de aegypto fuerint quadringenti quinque anni, probatur per hoc, quod isaac fuit sexaginta annorum quando genuit iacob, ut habetur gen. Xxv; iacob autem erat centum triginta annorum quando intravit aegyptum, ut habetur gen. Xxvii.
Et sic a nativitate isaac usque ad introitum iacob in aegyptum fuerunt centum nonaginta anni. Ioseph autem fuit triginta annorum, quando stetit coram pharaone, ut habetur gen. Xli.
Et postea transierunt septem anni fertilitatis et duo sterilitatis, usque ad ingressum iacob in aegyptum, ut habetur xlv. Vixit autem ioseph centum et decem annis, ut habetur gen. Ult.. A quibus si subtrahantur triginta novem anni, remanent septuaginta et unus annus. Fuerunt ergo a nativitate isaac usque ad mortem ioseph ducenti et sexaginta unus annus. Fuerunt autem in aegypto filii israel post mortem ioseph centum quadraginta quatuor annis, ut rabanus dicit in glossa. Fuerunt ergo a nativitate isaac usque ad exitum filiorum israel de aegypto et legem datam quadringenti et quinque anni; scriptura autem non curavit de minutis. vel potest dici, quod quinto anno isaac expulsus fuit ismael, et remansit solus isaac haeres abrahae, a quo tempore fuerunt quadringenti anni. deinde, cum dicit nam si ex lege, etc., ostendit quomodo sequatur ex praemissis, quod lex evacuaret promissiones, si lex necessaria esset ad iustificationem sive benedictionem gentium. Dicit ergo: vere promissio evacuaretur si lex necessaria esset. Nam si haereditas, scilicet benedictionis abrahae, esset ex lege, iam non esset ex repromissione, id est, ex semine repromisso abrahae. si enim semen promissum esset sufficiens ad haereditatem benedictionis consequendam, non fieret iustificatio per legem. destruit autem consequens, cum dicit abrahae autem donavit deus, etc., id est, promisit se daturum, quod ita certum erat ac si statim daret, per repromissionem, id est per semen repromissum. Non ergo est ex lege haereditas, id est benedictio, de qua dicitur i petr. Iii, 9: in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis.

19
(
Ga 3,19-20)

LECTIO 7: Ad Galatas 3,19-20

Postquam ostendit apostolus et auctoritate scripturae et consuetudine humana, quod lex iustificare non potuit, hic movet duas dubitationes et solvit. Secunda dubitatio incipit ibi lex ergo adversus promissa dei, etc.. circa primum tria facit. primo movet dubitationem; secundo solvit, ibi propter transgressiones, etc.; tertio quoddam in solutione positum manifestat, ibi mediator autem, etc.. potest autem esse dubium ex praemissis tale: si lex iustificare non poterat, an esset omnino inutilis.
Et hanc dubitationem movet, dicens quid igitur lex, etc., sit, id est, ad quid lex utilis fuit? et hanc punctuationem magis approbat augustinus ut habetur in glossa, quam aliam quae sibi primitus melior videbatur, ut distinguatur: quid igitur? et postea dicatur: lex propter transgressiones, etc.. similis dubitatio proponitur rom. Iii, 1 ubi sic dicitur: quid igitur amplius iudaeo, etc.. deinde cum dicit propter transgressiones, solvit dubitationem motam, ubi quatuor facit. primo proponit legis utilitatem; secundo legis fructum, ibi donec veniret semen, etc.; tertio legis ministros, ibi ordinata per angelos; quarto legis dominium, ibi in manu mediatoris. circa primum notandum est, quod lex vetus data est propter quatuor, secundum quatuor ex peccato consecuta, quae enumerat beda, scilicet propter malitiam, infirmitatem, concupiscentiam et ignorantiam. est ergo lex primo data ad reprimendam malitiam, dum scilicet prohibendo peccatum et puniendo, retrahebantur homines a peccato, et hoc tangit dicens propter transgressiones posita est lex, id est, ad transgressiones cohibendas: et de hoc habetur i tim. I, 9: iusto lex non est posita, sed iniustis. Cuius ratio potest sumi a philosopho in iv ethicorum. homines enim bene dispositi ex seipsis moventur ad bene agendum, et sufficiunt eis paterna monita, unde non indigent lege: sed, sicut rom. Ii, 14 dicitur, ipsi sibi sunt lex, habentes opus legis scriptum in cordibus suis. sed homines male dispositi indigent retrahi a peccatis per poenas.
Et ideo quantum ad istos fuit necessaria legis positio, quae habet coarctativam virtutem. secundo, lex data est ad infirmitatem manifestandam. homines enim de duobus praesumebant. primo quidem de scientia, secundo de potentia.
Et ideo deus reliquit homines absque doctrina legis, tempore legis naturae, in quo dum in errores inciderunt, convicta est eorum superbia de defectu scientiae, sed adhuc restabat praesumptio de potentia. Dicebant enim non deest qui impleat, sed deest qui iubeat, ut dicitur in glossa super illud ex. Xxiv: quicquid praeceperit dominus, faciemus, et erimus obedientes.
Et ideo data est lex, quae cognitionem peccati faceret, per legem enim cognitio peccati, rom. Iii, 20. Quae tamen auxilium gratiae non dabat ad vitandum peccata, ut sic homo sub lege constitutus et vires suas experiretur, et infirmitatem suam recognosceret, inveniens se sine gratia peccatum vitare non posse, et sic avidius quaereret gratiam.
Et haec etiam causa potest ex his verbis accipi, ut dicatur, quod lex posita est propter transgressiones adimplendas, quasi illo modo loquendo quo apostolus dicit rom. c. V, 20: lex subintravit ut abundaret delictum; quod non est intelligendum causaliter, sed consecutive: quia lege subintrante, abundavit delictum, et transgressiones sunt multiplicatae, dum concupiscentia nondum per gratiam sanata, in id quod prohibebatur, magis exarsit, et factum est peccatum gravius, addita praevaricatione legis scriptae.
Et hoc deus permittebat, ut homines imperfectionem suam cognoscentes, quaererent mediatoris gratiam. Unde signanter dicit posita est, quasi debito ordine collocata inter legem naturae et legem gratiae. tertio, data est lex ad domandam concupiscentiam populi lascivientis, ut fatigati neque ad idololatriam, neque ad lascivias declinarent. Unde dicit petrus act. Xv, 10: hoc est onus, quod neque nos, etc.. quarto, ad instruendum ignorantiam data est lex in figuram futurae gratiae, secundum illud hebr. X, 1: umbram habens lex, etc.. deinde cum dicit donec veniret semen, etc., id est christus, de quo promiserat deus, per eum benedicendas omnes gentes. matth. Xi, 13: lex et prophetae usque ad ioannem, etc.. Gen. Xii: in semine tuo, etc.. ministri autem legis ponuntur, cum dicit ordinata, id est, ordinanter data, per angelos, id est, per nuntios dei, scilicet moysen et aaron. Mal. Ii, 7: legem requirent ex ore eius, etc.. Angelus enim domini, etc.. Vel per angelos, id est, ministerio angelorum. Act. Vii, 35: accepistis legem in dispositionem angelorum, etc..
Et est data per angelos, quia lex non debebat dari per filium, qui maior est. Hebr. Ii, 2: si enim, qui per angelos factus est sermo, etc.. dicit autem ordinata, quia ordinabiliter data est, scilicet inter tempus legis naturalis, qua homines convicti sunt, quod se iuvare non poterant, et tempus gratiae. Nam antequam gratiam acciperent, convincendi erant de lege. dominus autem legis dicitur christus.
Et ideo dicit in manu mediatoris, id est, in potestate christi. Deut. Xxxiii, 2: in dextera eius ignea lex. I tim. Ii, 5: mediator dei et hominum, etc.. iste mediator significatus est per moysen, in cuius manu est lex data. Deut. V, 5: ego sequester et medius fui inter deum et vos, etc.. deinde, cum dicit mediator autem, etc., exponit quod dixit in manu mediatoris, quod potest tripliciter exponi. uno modo, quia mediator non est unius tantum, sed duorum. Unde cum iste sit mediator dei et hominis, oportet quod sit deus et homo. Si enim esset purus homo, vel deus tantum, non esset verus mediator. Si ergo est verus deus, cum nullus est mediator sui ipsius, posset videri alicui, quod praeter ipsum sunt alii dii quorum est mediator; et hoc removet, dicens quod mediator iste et si non est unius tantum, non propter hoc sunt alii dii, sed deus unus est, quia licet ipse alius sit in persona a deo patre, non est tamen aliud in natura. Deut. Vi, 4: audi, israel, dominus deus tuus, etc.. Eph. Iv, 6: unus deus, etc.. secundo modo, quia posset credi, quod iste esset mediator iudaeorum tantum, ideo dicit: dico quod christus est mediator, sed non unius, scilicet iudaeorum, sed unus est omnium, id est, sufficiens ad omnes reconciliandos deo, quia ipse deus est. Rom. Iii, 30: unus deus qui iustificavit circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem, etc.. Ii cor. V, v. 19: deus erat in christo mundum reconcilians sibi, etc.. tertio modo, quia non est mediator unius populi tantum, scilicet iudaeorum, sed etiam gentilium. Eph. Ii, 14: ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum.
Et hoc ex parte gentium auferendo idololatriam, et ex parte iudaeorum observantiam legis. specialiter autem mediator est filius, non pater, non spiritus sanctus, nihilominus tamen unus est deus.


Aquino - AD GALATAS 15