Aquino - AD GALATAS 20

20
(
Ga 3,21-25)

LECTIO 8: Ad Galatas 3,21-25

Hic movet apostolus aliam dubitationem, utrum scilicet lex noceat gratiae.
Et primo movet dubitationem, dicens lex ergo, etc., quasi dicat: si lex posita est propter transgressiones, numquid lex facit adversus promissa dei, scilicet ut id quod deus promisit se facturum per semen repromissum, per alium faciat? absit. Quasi dicat: non. Nam, supra eodem: lex non irritum facit testamentum ad evacuandas promissiones, etc.. Rom. Vii, 12: lex sancta, et mandatum sanctum. secundo cum dicit si enim lex esset data, etc., solvit dubitationem.
Et primo ostendit, quod lex non est contra promissa dei; secundo quod est in obsequium promissorum, ibi sed conclusit, etc.. dicit ergo, quod licet lex sit posita propter transgressiones, non tamen contrariatur promissioni dei, quia transgressiones ipsas removere non potest. Si enim eas removeret, tunc manifeste esset contra promissa dei, quia iustitia esset per alium modum, quam deus promisit, quia esset per legem et non per fidem, cum tamen dicatur, hab. Ii, v. 4: iustus meus ex fide vivit. Rom. Iii, 22: iustitia dei est per fidem iesu christi.
Et ideo dicit, quod si lex esset data talis, quae posset vivificare, id est, tantae virtutis esset, quod posset vitam gratiae, et aeternam beatitudinem conferre, tunc vere et non apparenter iustitia esset ex lege, si lex faceret quod fides facere dicitur, et sic frustra esset fides. Sed lex non iustificat, quia littera, scilicet legis, occidit, ut dicitur ii cor. Iii, 6 et rom. C. Viii, 2: lex enim spiritus vitae in christo iesu, etc.. deinde cum dicit sed scriptura conclusit, etc., ostendit quod lex non solum non contrariatur gratiae, sed est ei etiam in obsequium.
Et primo ostendit quod lex obsequitur promissis dei; secundo quomodo hoc obsequium manifestatum est in iudaeis, ibi prius autem quam veniret fides, etc.; tertio quomodo gentiles etiam sine lege consecuti sunt promissa dei, ibi omnes enim filii dei estis, etc.. circa primum sciendum est, quod lex obsequitur promissis dei in generali quantum ad duo. Primo quia manifestat peccata. rom. Iii, 20: per legem cognitio peccati. deinde quia manifestat infirmitatem humanam, in quantum homo non potest vitare peccatum, nisi per gratiam, quae per legem non dabatur.
Et sicut ista duo, scilicet cognitio morbi et impotentia infirmi, multum inducunt ad quaerendum medicum, ita cognitio peccati et propriae impotentiae inducunt ad quaerendum christum. Sic ergo lex obsecuta est gratiae, inquantum praebuit cognitionem peccati et experientiam propriae impotentiae.
Et ideo dicit scriptura, id est lex scripta, conclusit, id est tenuit inclusos iudaeos, sub peccato, id est, ostendit eis peccata, quae faciebant. Rom. Vii, 7: concupiscentiam nesciebam, etc.. Item conclusit, quia veniente lege sumpserunt occasionem peccati. Rom. c. Xi, 32: conclusit deus omnia in incredulitate, etc..
Et hoc ideo, ut homo quaereret gratiam.
Et ideo dicit ut promissio, id est, gratia repromissa, daretur non solum iudaeis, sed omnibus credentibus, quia illa gratia poterat liberare a peccatis, et haec gratia est ex fide iesu christi. deinde cum dicit prius autem quam veniret, etc., ponit experimentum huius obsequii manifestatum in iudaeis.
Et primo ponit obsequium iudaeorum; secundo concludit quoddam corollarium, ibi itaque lex paedagogus, etc.. dicit ergo: si scriptura, id est, lex scripta, detinuit omnia sub peccato, quas utilitates habebant iudaei ex lege antequam veniret fides ex gratia? respondet et dicit: nos iudaei, ante adventum fidei, custodiebamur sub lege, inquantum faciebat nos vitare idololatriam et multa alia mala; custodiebamur, inquam, non sicut liberi, sed quasi servi sub timore, et hoc sub lege, id est, sub onere legis et dominio. Rom. Vii, 1: lex in homine dominatur quanto tempore vivit, etc..
Et custodiebamur conclusi, id est, servati ne deflueremus a vita, sed praepararemur in eam, id est, tam bonam fidem, quae revelanda erat. Is. Lvi, 1: iuxta est salus mea, ut veniat, et iustitia mea ut reveletur.
Et dicit revelanda, quia cum fides excedat omne humanum ingenium, non potest per proprium sensum haberi, sed ex revelatione et dono dei. Is. Xl, 5: revelabitur gloria domini, etc.. Vel in eam fidem, quae revelanda erat tempore gratiae, in antiquis temporibus multis signis latens. Unde et tempore christi velum templi scissum est, matth. Xxvii, 51. consequenter cum dicit lex paedagogus, etc., concludit quoddam corollarium.
Et primo ostendit legis officium; secundo officii testationem, ibi at ubi venit plenitudo temporis, etc.. officium autem legis fuit officium paedagogi, et ideo dicit lex paedagogus noster, etc.. quamdiu enim haeres non potest consequi beneficium haereditatis, vel propter defectum aetatis seu alicuius debitae perfectionis, conservatur, et custoditur ab aliquo instructore, qui quidem instructor paedagogus dicitur, a paedos, quod est puer, et goge, quod est ductio. Per legem enim iudaei tamquam imbecilles pueri, per timorem poenae retrahebantur a malo, et promovebantur amore et promissione temporariorum ad bonum. Iudaeis autem promissa erat benedictio futuri seminis de haereditate obtinenda, sed nondum advenerat tempus ipsius haereditatis consequendae.
Et ideo necessarium erat, quod conservarentur usque ad tempus futuri seminis et cohiberentur ab illicitis, quod factum est per legem.
Et ideo dicit itaque, etc., quasi dicat: ex quo sub lege custodiebamur, lex fuit noster paedagogus, id est, dirigens et conservans in christo, id est in via christi.
Et hoc ideo, ut ex fide christi iustificaremur. os. Xi, 1: puer israel, et dilexi eum. Ier. c. Xxxi, 18: castigasti me, domine, et eruditus sum, etc.. Rom. Iii, 28: arbitramur enim hominem iustificari per fidem, etc..
Et quamvis lex paedagogus noster esset, non tamen ad perfectam haereditatem ducebat, quia, ut dicitur hebr. Vii, neminem ad perfectum adduxit lex, etc.. Sed hoc officium cessavit postquam venit fides.
Et hoc est quod dicit at ubi venit fides, scilicet christi, iam non sumus sub paedagogo, id est sub coactione, quae non est necessaria liberis. I cor. Xv: cum essem parvulus, etc.. Cum autem factus sum vir, etc.. ii cor. V, 17: si qua ergo in christo nova creatura, vetera transierunt, etc..

21
(
Ga 3,26-29)

LECTIO 9: Ad Galatas 3,26-29

Hic ostendit apostolus quod ad fructum gratiae gentiles sine obsequio legis pervenerunt, ad quem tamen iudaei perducti sunt per legis custodiam et obsequium.
Et circa hoc tria facit. primo proponit intentum; secundo manifestat propositum, ibi quicumque enim in christo, etc.; tertio ex hoc argumentatur, ibi si autem vos christi; ergo, etc.. dicit ergo: vere non sumus sub lege, id est, sub paedagogo et coactione, quia sumus filii dei. Similiter et vos neque sub lege, neque sub paedagogo estis, quia scilicet ad gratiam pervenistis. Ideo omnes estis filii dei per fidem, non per legem. Rom. Viii, v. 15: non enim accepistis spiritum servitutis, scilicet timoris, qui dabatur in lege veteri, sed accepistis spiritum filiorum, scilicet charitatis et amoris, qui datur in nova lege per fidem. Io. I, 12: dedit eis potestatem filios dei fieri, etc.. si ergo filii dei estis per fidem, quare vultis esse servi per legis observantias? nam sola fides homines facit filios dei adoptivos. nullus siquidem est filius adoptivus, nisi uniatur et adhaereat filio naturali. Rom. Viii, v. 29: quos praescivit conformes fieri imaginis filii eius, etc.. Fides enim facit nos in christo iesu filios. Eph. Iii, 17: habitare christum per fidem in cordibus vestris.
Et hoc in christo iesu, id est filii dei estis per iesum christum. consequenter cum dicit quicumque enim in christo, etc., manifestat propositum.
Et circa hoc tria facit. primo proponit propositi manifestationem; secundo manifestationis expositionem, ibi non est iudaeus, etc.; tertio assignat manifestationis rationem, ibi omnes enim vos unum estis, etc.. manifestat autem circa primum quomodo sumus in christo iesu filii dei.
Et hoc est quod dicit quicumque enim in christo iesu, etc.. Quod potest quadrupliciter exponi. uno modo, ut dicatur: quicumque in christo iesu baptizati estis, id est, institutione christi ad baptismum instructi estis. Mc. c. Ult.: euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae, etc.. Qui crediderit et baptizatus fuerit, etc.. alio modo: quicumque in christo iesu baptizati estis, scilicet per similitudinem, et per configurationem mortis christi. Rom. Vi, v. 3: quicumque baptizati sumus in christo iesu, in morte ipsius baptizati sumus. vel in christo iesu, id est, in fide iesu christi. Nam baptismus non fit nisi in fide, sine qua effectum baptismi nullum consequimur. mc. Ult.: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, etc.. vel in christo iesu, id est, in virtute et operatione eius. Io. I, 33: super quem videris spiritum descendentem, hic est qui baptizat. quicumque ergo istis quatuor modis baptizati estis, christum induistis. ubi sciendum est, quod qui induitur aliqua veste, protegitur ac contegitur ea, et apparet sub colore vestis, colore proprio occultato. Eodem modo et qui induit christum, protegitur et contegitur a christo iesu contra impugnationes et aestus, et in eo nihil aliud apparet nisi quae christi sunt. rom. Xiii, 14: induite dominum iesum christum.
Et sicut lignum accensum induitur igne, et participat eius virtutem, ita et qui christi virtutes accipit, induitur christo. lc. Ult.: sedete in civitate donec induamini virtute, etc., quod in illis locum habet qui interius christi virtute informantur. eph. Iv, 24: induite novum hominem, qui secundum, etc..
Et nota, quod christum aliqui induunt exterius per bonam conversationem, et interius per spiritus renovationem; et secundum utrumque per sanctitatis configurationem, ut tangitur in glossa. expositionem autem manifestationis ponit, cum dicit non est iudaeus, etc., quasi dicat: vere dixi, quod quicumque in christo iesu, etc.. Quia nihil potest esse in hominibus, quod faciat exceptionem a sacramento fidei christi et baptismi.
Et ponit tres differentias hominum, ostendens quod per eas nullus excipitur a fide christi. prima differentia est quantum ad ritum, cum dicit non est iudaeus, neque graecus, quasi dicat: ex quo in christo iesu baptizatus est, non est differentia, quod propter hoc sit indignior in fide, ex quocumque ritu ad eam venerit, sive ex ritu iudaico sive graeco. Rom. Iii, 29 s.: an iudaeorum deus tantum? nonne et gentium? immo et gentium, quoniam quidem unus est deus, qui iustificavit circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem.
Et rom. X, 12: non est distinctio iudaei et graeci, etc.. sed contra est quod dicitur rom. Iii, 1: quid ergo amplius est iudaeo? multum quidem per omnem modum. respondeo. Dicendum est, quod iudaei et graeci possunt considerari dupliciter: uno modo secundum statum in quo erant ante fidem; et sic amplius fuit iudaeo propter beneficium legis. Alio modo quantum ad statum gratiae, et sic non est amplius iudaeo; et de hoc intelligitur hic. secunda differentia est quantum ad statum et conditionem, cum dicit non est servus, neque liber, id est, neque servitus, neque libertas, neque nobilitas, neque ignobilitas differentiam facit ad recipiendum effectum baptismi. Iob iii, 19: parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. rom. Ii, 11: non est personarum acceptio apud deum. tertia differentia est quantum ad naturam, cum dicit non est masculus, neque foemina, quia sexus nullam differentiam facit quantum ad participandum baptismi effectum. gal. Iii, 28: non est masculus, aut foemina, etc.. expositionis vero rationem ponit, cum dicit omnes enim vos unum estis in christo iesu, quasi dicat: vere nihil horum est per quod differentia fiat in christo, quia vos omnes, scilicet fideles, unum estis in christo iesu, qui in baptismo omnes estis effecti membra christi, et unum corpus, etsi inter vos sitis diversi. Rom. Xii, 5: omnes unum corpus sumus in christo, etc.. Eph. Iv, v. 4: unum corpus, unus spiritus, etc.. Ubi autem est unitas, differentia non habet locum. pro hac unitate orat christus, io. Xvii, 21: volo, pater, ut sint unum, etc.. consequenter cum dicit si autem vos estis, etc., arguit ad principale propositum hoc modo: dixi quod abrahae dictae sunt promissiones et semini eius, sed vos estis abrahae, ergo ad vos pertinet promissio abrahae de haereditate consequenda. minorem sic probat: vos estis filii dei adoptivi, quia estis uniti per fidem christo, qui est filius dei naturalis; sed christus est filius abrahae, ut supra eodem: quasi in uno, et semini tuo, qui est christus; ergo si vos estis christi, id est, in christo, estis semen abrahae, id est, filii, cum christus filius eius sit.
Et si filii, estis et haeredes, id est, ad vos pertinet haereditas secundum promissionem abrahae factam. Rom. Ix, 8: non qui filii sunt carnis, hi filii dei, sed qui sunt filii promissionis, aestimantur in semine.


CAPUT 4

22
(
Ga 4,1-3)

LECTIO 1: Ad Galatas 4,1-3

Postquam ostendit apostolus legis defectum, hic consequenter ostendit gratiae dignitatem.
Et primo per exemplum humanum; secundo per exemplum scripturae, ibi dicite mihi qui sub lege vultis esse, etc.. circa primum duo facit. primo ostendit dignitatem gratiae supra primitivum statum veteris legis, per similitudinem a lege humana sumptam; secundo ostendit, quod ipsi facti sunt participes huius dignitatis per fidem, ibi quoniam autem estis filii dei, etc.; tertio arguit ipsos, eo quod hanc dignitatem contemnebant, ibi sed tunc quidem ignorantes deum, etc.. circa primum duo facit. primo ponit similitudinem; secundo adaptat eam ad propositum, ibi ita et nos cum essemus, etc.. notandum est quod in proposita similitudine quatuor tangit apostolus. primo quidem dignitatem, quia non est servus, sed haeres. Unde dicit quanto tempore haeres, etc., quod aptatur et refertur ad populum iudaeorum, qui fuit haeres promissionis abrahae, ps. Cxxxiv, 4: elegit nos in haereditatem sibi et ad christum, qui est haeres omnium, hebr. I, 2: quem constituit haeredem universorum. secundo eius parvitatem. Unde dicit parvulus est, quia et iudaei parvuli erant secundum statum legis. Amos vii, 5: quis suscitabit iacob, quia parvulus est? similiter et christus parvulus factus est per incarnationem. is. Ix, 6: parvulus natus est nobis, etc.. sed nota quod apostolus aliquando assimilat parvulo statum legis, sicut hic, aliquando statum praesentis vitae. I cor. Xiii, v. 11: cum essem parvulus, etc.. Cuius ratio est, quia status veteris legis est sicut parvulus, propter imperfectionem cognitionis, in ipsa comparatione ad statum gratiae et veritatis, quae per christum facta est. Sic et status praesentis vitae, in qua videmus per speculum in aenigmate, est sicut parvulus, comparatus statui futurae vitae, in qua est perfecta dei cognitio, quia videtur sicuti est. tertio eius subiectionem, cum dicit nihil differt a servo, cum sit dominus omnium, sed sub tutoribus, etc.. Proprium enim servi est, quod sit subiectus alicui domino. puer autem, quamdiu parvulus est, quia non habet cognitionem perfectam et usum liberae voluntatis propter defectum aetatis, committitur custodiae aliorum, qui et bona sua defendant: et hi dicuntur tutores; et negotia agant: et hi actores nominantur.
Et ideo licet sit dominus omnium rerum suarum, tamen in quantum subiicitur aliis, nihil differt a servo, quia nec voluntatem liberam habet, imo cogitur: et haec adaptantur ad populum iudaicum is. Xliv, 1: et nunc servus meus iacob, etc.. sed notandum est, quod in populo iudaico aliqui erant simpliciter servi, illi scilicet qui propter timorem poenae et cupiditatem temporalium, quae lex promittebat, legem servabant. Aliqui vero erant, qui non erant servi simpliciter, sed, quasi servi existentes, erant vere filii et haeredes: qui licet attenderent exterius ad temporalia et vitarent poenas, nihilominus tamen in eis finem non ponebant sed accipiebant ea, ut figuram spiritualium bonorum. Unde licet viderentur nihil exterius differre a servis, inquantum caeremonias et alia legis mandata servabant, tamen erant domini, quia non ea intentione eis utebantur, ut servi, quia illis utebantur amore spiritualium bonorum, quae praefigurabant: servi vero principaliter timore poenae et cupiditate terrenae commoditatis. christus erat etiam quasi servus, quia, licet sit dominus omnium, secundum illud ps. Cix, v. 1: dixit dominus domino meo, etc., tamen nihil videbatur differre a servo in exterioribus, inquantum homo. Phil. Ii, 7: exinanivit semetipsum, formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo. Sub tutoribus autem et actoribus erat, quia sub lege factus erat, ut dicitur infra eodem, factum sub lege, et hominibus subditus, ut dicitur lc. Ii, 51: erat subditus illis. quarto ponit temporis congruitatem, cum dicit usque ad praefinitum tempus a patre, quia sicut haeres secundum determinationem patris praefinito tempore sub tutoribus est, ita et lex determinatum tempus habuit a deo, quamdiu deberet durare, et quamdiu haeres, scilicet populus iudaeorum, esset sub ea. Similiter et praefinitum tempus fuit a patre, quo christus non erat facturus miracula et ostensurus dominium potestatis divinae. Io. Ii, 4: nondum venit hora mea. hanc similitudinem adaptat, cum dicit consequenter ita et nos, etc..
Et primo adaptat eam quantum ad iudaeos; secundo quantum ad christum, ibi at ubi venit plenitudo temporis. dicit ergo: dico quod quanto tempore haeres parvulus, etc., et ita nos, iudaei, cum essemus parvuli, in statu legis veteris, sub elementis mundi eramus servientes, id est sub lege, quae temporalia promittebat is. I, 19: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis et comminabatur poenas temporales. vel lex vetus dicitur elementum, quia sicut pueris, qui sunt instituendi ad scientiam, primo proponuntur elementa illius scientiae, per quae manuducuntur ad illam scientiam: ita lex vetus proposita est iudaeis, per quam manuducerentur ad fidem et iustitiam. Supra iii, 24: lex paedagogus noster fuit in christo. vel, sub elementis, id est corporalibus rerum ritibus quos servabant, sicut lunares dies, neomenias et sabbatum. Nec tamen instandum est quod propter hoc non differrent a paganis, qui elementis serviebant huius mundi, cum eis non servirent iudaei, seu cultum impenderent; sed sub eis deo serviebant, et eum colebant, gentiles vero elementis servientes, eis divinum cultum impendebant. rom. I, 25: servierunt creaturae potius quam creatori, etc.. fuit autem necessarium, quod iudaei sub elementis huius mundi deservirent deo, quia iste ordo est congruus naturae humanae, ut a sensibilibus ad intellectualia perducantur.

23
(
Ga 4,4-5)

LECTIO 2: Ad Galatas 4,4-5

Hic adaptat apostolus similitudinem propositam ad christum.
Et primo ponitur adaptatio; secundo finis rei, in qua similitudo adaptatur, ibi ut eos qui sub lege erant, etc.. sciendum est autem quod supra, in similitudine proposita, quatuor ostendit per ordinem, sicut dictum est. Hic autem illa quatuor adaptans ad christum, incipit ab ultimo, scilicet a determinatione temporis, cuius ratio est, quia idem tempus fuit in quo christus fuit humiliatus et in quo fideles fuerunt exaltati.
Et ideo dicit at ubi venit plenitudo temporis, id est postquam tempus, quod fuerat praefinitum a deo patre de mittendo filio suo, erat completum; et hoc modo accipitur lc. Ii, 6: impleti sunt dies, etc.. dicitur autem plenum tempus illud propter plenitudinem gratiarum, quae in eo dantur, secundum ps. Lxiv, 10: flumen dei repletum est aquis, etc.. Item propter impletionem figurarum veteris legis. Matth. V, 17: non veni solvere legem, etc.. Item, propter impletionem promissorum. Dan. Ix, 27: confirmabit autem pactum multis hebdomada una. hoc autem quod dicit at ubi venit plenitudo temporis, etc., similiter et in aliis scripturae locis, ubi tempus circa christum impleri dicitur, non est referendum ad fatalem necessitatem, sed ad divinam ordinationem, de qua dicitur in ps. Cxviii, 91: ordinatione tua perseverat dies, etc.. assignatur autem duplex ratio, quare illud tempus praeordinatum est ad adventum christi. Una sumitur ex magnitudine. quia enim magnus est qui venturus erat, oportebat et multis indiciis et multis praeparationibus homines ad adventum eius disponi. hebr. I, 1: multifarie multisque modis, etc.. alia ex conditione venientis. Quia enim medicus erat venturus, oportebat quod ante adventum suum convincerentur homines de morbo, et quantum ad defectum scientiae in lege naturae et quantum ad defectum virtutis in lege scripta.
Et ideo oportuit utrumque, scilicet et legem naturae et legem scripturae, adventum christi praecedere. secundo adaptat quantum ad haereditariam dignitatem, cum dicit misit deus filium suum, scilicet proprium et naturalem.
Et si filius, ergo et haeres. Dicit autem filium suum, id est proprium, naturalem et unigenitum, non adoptivum. Io. Iii, v. 16: sic deus dilexit mundum, ut, etc.. misit, inquam, eum non a se separatum, quia missus est per hoc, quod assumpsit humanam naturam, et tamen erat in sinu patris, io. I, 18: unigenitus, qui est in sinu patris aeternaliter. Io. Iii, 13: nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui est in caelo, qui, licet descenderit per assumptionem carnis, tamen est in caelo. item misit eum, non ut esset ubi prius non erat; quia, licet in propria venerit per praesentiam carnis, in mundo tamen erat per praesentiam deitatis, ut dicitur in evangelio io. I, 14. Similiter non misit eum quasi ministrum, quia sua missio fuit assumptio carnis, non depositio maiestatis. misit ergo deus filium suum ad sanandum, inquam, deviationem concupiscibilis, et ad illuminandum ignorantiam rationalis creaturae. ps. Cvi, 20: misit verbum suum, etc.. misit etiam ad liberandum a potestate daemonis contra infirmitatem irascibilis. Is. Xix, v. 20: mittet eis salvatorem, qui liberet eos. item ad remedium ab obligatione aeternae mortis. Os. Iii, 14: de manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Item ad salvandum ab eorum peccatis. Io. Iii, 17: non misit deus filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum, etc.. tertio adaptat similitudinem quantum ad parvitatem, cum dicit factum ex muliere. Is. Ix, 6: parvulus natus est nobis, etc.. Phil. Ii, 7: exinanivit semetipsum, etc.. parvum se fecit non dimittendo magnitudinem, sed assumendo parvitatem. in hoc autem quod dicit factum ex muliere, cavendi sunt duo errores, scilicet photini, qui dixit christum purum hominem esse et ex virgine principium essendi sumpsisse; et ideo ita dicit ipsum factum ex muliere, quasi totaliter initium ex ea sumpserit. sed hoc est falsum, quia est contra illud quod dicitur rom. I, 3: qui factus est ei ex semine david secundum carnem; non dicit secundum personam, quae est ab aeterno, scilicet ipsa hypostasis filii dei. Unde sicut cum scutum fit album de novo, non oportet dicere, quod ipsa substantia scuti de novo fiat sed quod ei de novo albedo accesserit, ita ex hoc quod filius dei de novo carnem assumpsit, non oportet dicere, quod persona christi de novo sit facta, sed quod natura humana ei de novo advenit, sicut corpori cum absque sui mutatione quaedam accidunt. aliqua enim adveniunt alicui et immutant ipsum, sicut formae et qualitates absolutae; quaedam vero absque mutatione adveniunt, et huiusmodi est assumptio carnis, secundum quod dicit relationem. Unde per hoc persona verbi in nullo mutatur.
Et inde est, quod in divinis utimur his quae relationem significant etiam ex tempore. Unde dicimus illud ps. Lxxxix, 1: domine, refugium factus es nobis, et quod deus factus est homo. Non autem utimur formis et qualitatibus absolutis, ut: deus factus est bonus, sapiens, et huiusmodi. item vitandus est error hebionis, qui dicit christum ex ioseph semine esse natum, motus ad hoc ponendum per hoc quod dicitur ex muliere. Nam, secundum eum, mulier tantum importat corruptionem. sed hoc est falsum, quia hoc nomen mulier, in sacra scriptura, designat etiam sexum naturalem, secundum illud gen. Iii, 12: mulier quam dedisti mihi, etc.. Vocat enim eam mulierem, quae tamen adhuc erat virgo. per hoc etiam quod dicitur ex muliere factus, destruuntur duo errores, scilicet valentini dicentis christum non sumpsisse corpus de virgine, sed attulisse illud de caelo, et, per beatam virginem, sicut per fistulam seu canale, transivisse. sed hoc est falsum, quia si verum esset quod dicit, non fuisset factus ex muliere, ut apostolus dicit. Haec enim praepositio, ex, causam materialem designat. item, error nestorii dicentis beatam virginem non esse matrem filii dei, sed filii hominis: quod falsum esse ostenditur per hoc quod dicit apostolus hic, quod misit deus filium suum factum ex muliere. qui enim fit ex muliere, est filius eius. Si ergo filius dei est factus ex muliere, scilicet ex beata virgine, manifestum est, quod beata virgo est mater filii dei. licet autem posset dici natus ex muliere signanter tamen dicit factum, et non natum. Nasci enim aliquid, est ipsum produci solum ex principio coniuncto, sed fieri etiam ex principio separato. Arca enim fit ab artifice, sed fructus nascitur ex arbore. principium autem humanae generationis est duplex, scilicet materiale: et quantum ad hoc christus processit ex principio coniuncto, quia materiam sui corporis sumpsit ex virgine. unde secundum hoc dicitur nasci de ea. matth. I, 16: de qua natus est iesus, etc.. aliud est principium activum, quod quidem in christo, quantum ad id quod principium habuit, id est quantum ad formationem corporis, non fuit coniunctum, sed separatum, quia virtus spiritus sancti formavit illud.
Et quantum ad hoc non dicitur natus ex muliere sed factus quasi ex principio exteriori. ex quo patet, quod hoc quod dixit ex muliere, non dicit corruptionem, quia dixisset natum et non factum. quarto adaptat similitudinem quantum ad subiectionem, cum dicit factum sub lege. sed contra est, quod dicitur infra v, 18: si spiritu ducimini, non estis sub lege. Si ergo christus non solum est spiritualis, sed etiam dator spiritus, inconvenienter videtur dici quod sit factus sub lege. respondeo. Dicendum est quod esse sub lege dicitur dupliciter. Uno modo, ut ly sub, denotet solam observantiam legis, et sic christus fuit factus sub lege, quia circumcisus fuit et in templo praesentatus. Matth. V, v. 17: non veni legem solvere, etc.. Alio modo, ut ly sub, denotet oppressionem.
Et hoc modo ille dicitur esse sub lege, qui timore legis opprimitur et hoc modo nec christus, nec viri spiritales dicuntur esse sub lege. consequenter cum dicit ut eos qui sub lege, etc., ponit fructum rei in qua similitudo adaptatur, scilicet quod ideo voluit isto tempore fieri subiectus, ut haeredes fierent magni et liberi.
Et haec duo ponit, et, primo, fructum liberationis contra subiectionem.
Et ideo dicit ut eos qui sub lege erant, id est sub maledicto et onere legis, liberaret. Supra iii, v. 13: christus nos redemit de maledicto legis, etc.. secundo fructum exaltationis, inquantum adoptamur in filios dei per hoc quod accipimus spiritum christi et conformamur ei. rom. Viii, 9: si quis spiritum christi non habet, etc..
Et haec adoptio specialiter competit christo, quia non possumus fieri filii adoptivi, nisi conformemur filio naturali. Rom. Viii, v. 29: quos praescivit conformes fieri imaginis filii eius, etc..
Et quantum ad hoc dicit ut adoptionem filiorum reciperemus, id est ut per filium dei naturalem efficeremur filii adoptivi secundum gratiam per christum.

24
(
Ga 4,6-7)

LECTIO 3: Ad Galatas 4,6-7

Supra apostolus ostendit beneficium iudaeis exhibitum, hic ostendit hoc beneficium etiam ad gentiles pertinere.
Et primo proponit ipsum beneficium; secundo modum adipiscendi, ibi misit deus spiritum, etc.; tertio manifestat eius fructum, ibi itaque iam non est, etc.. dicit ergo, quod beneficium adoptionis filiorum dei non solum pertinet ad eos qui sub lege erant sed etiam ad gentiles.
Et ideo dicit: quoniam estis filii dei, etc., id est quod sitis filii dei, ista de causa factum est, quia non solum iudaei, sed etiam omnes alii, qui in filium dei credunt, adoptantur in filios, etc.. Io. I, 12: dedit eis potestatem filios dei fieri, etc.. modus autem adipiscendi illud donum est per missionem spiritus filii dei in corda vestra. Augustinus autem dicit, quod christus in carne existens praedicavit iudaeis principaliter, gentibus autem perfunctorie. rom. Xv, 8: dico christum iesum ministrum fuisse circumcisionis, etc..
Et ideo quidquid pertinet ad statum iudaeorum, convenienter attribuitur christo.
Et quia possent dicere isti, galatas non esse adoptatos in filios dei, cum christus ex eis carnem non sumpserit, nec eis praedicaverit, unde non videbantur in aliquo christo coniungi, ideo apostolus modum huius adoptionis demonstrans, dicit quod et si non fuerunt coniuncti christo secundum carnem, scilicet quantum ad gentem, neque secundum praedicationem, tamen fuerunt coniuncti per spiritum, et ex hoc adoptati sunt in filios dei. Unde conversio gentilium specialiter attribuitur spiritui sancto.
Et ideo petrus, quando fuit reprehensus a iudaeis, quod ivisset praedicare gentibus, excusavit se per spiritum sanctum, dicens, act. Xi, 12, non posse resistere spiritui sancto, cuius instinctu hoc fecerat.
Et ideo, quia misit deus, pater, spiritum filii sui in corda nostra, iudaeorum scilicet et gentium, coniungimur christo, et per hoc adoptamur in filios dei. sed sciendum est, quod si alicubi in scriptura invenitur spiritus sanctus mitti a patre, io. Xiv, 26, paracletus autem spiritus sanctus, quem mittet pater, etc., aliquando vero a filio, io. Xv, 26, cum venerit paracletus, quem ego mittam vobis, etc., nihilominus tamen spiritus sanctus communis est patri et filio, et ab utroque procedit et ab utroque datur.
Et ideo est, quod ubicumque invenitur quod pater mittat spiritum sanctum, fit mentio de filio, sicut in praemissa auctoritate dicitur quem mittet pater in nomine meo.
Et, similiter, ubi dicitur mitti a filio, fit mentio de patre; unde dicit quem mittam vobis a patre.
Et etiam hic cum dicit misit deus, pater, spiritum sanctum, statim fit mentio de filio, cum dicit filii sui. nec refert si alicubi dicatur spiritus sanctus solum a patre procedere, quia, ex quo filius mittit eum, manifestum est quod ab ipso procedit. Unde spiritus sanctus dicitur spiritus filii, sicut mittentis, et sicut a quo procedit, et sicut a quo habet spiritus sanctus quidquid habet, sicut et a patre. Io. c. Xvi, 14: ille me clarificabit, quia de meo accipiet, etc.. dicit autem in corda, quia duplex est generatio. Una carnalis, quae fit per semen carnale missum in locum generationis: quod quidem semen, licet sit quantitate parvum, tamen virtute continet totum. alia est spiritualis, quae fit per semen spirituale transmissum in locum spiritualis generationis; qui quidem locus est mens seu cor hominis, quia in filios dei generamur per mentis renovationem. Semen autem spirituale est gratia spiritus sancti. I io. Ult.: qui natus est ex deo, non peccat: quoniam generatio dei conservat eum, etc..
Et hoc semen est virtute continens totam perfectionem beatitudinis. Unde dicitur pignus et arra beatitudinis ephes. I, 14; ez. Xxxvi, 26: dabo spiritum novum, etc.. clamantem, id est clamare facientem, abba, pater, non magnitudine vocis, sed magnitudine et fervore affectus. Tunc enim clamamus abba, pater, quando per affectum accendimur calore spiritus sancti ad desiderium dei. Rom. Viii, 15: non accepistis spiritum servitutis, etc.. abba, pater, etc.. Idem autem est in significatione, abba, quod est hebraeum, et pater, quod est latinum, et patir, quod est graecum.
Et utrumque ponit ut ostendat quod gratia spiritus sancti communiter se habet quantum ad utrumque populum, quantum est ex se. consequenter cum dicit itaque iam non est servus, etc., ponit fructum huius beneficii.
Et primo quantum ad remotionem omnis mali, a quo liberamur per adoptionem spiritus sancti et haec est liberatio a servitute.
Et quantum ad hoc dicit itaque, scilicet quia spiritus clamat in nobis, pater, iam, a tempore gratiae, non est aliquis nostrum, qui in christum credimus, servus, in timore scilicet serviens. Io. Xv, 15: iam non dicam vos servos, sed amicos, etc.. Rom. Viii, 15: non accepistis spiritum servitutis, etc.. Sed est filius. Rom. Viii, 16: ipse spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii dei. licet enim conditione servi simus, quia dicitur lc. Xvii, 10: cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: servi inutiles sumus, tamen non sumus servi malevoli, ex timore scilicet servientes, quia tali servo debentur tortura et compedes; sed sumus servi boni et fideles, et amore servientes, et ideo libertatem per filium consequimur. Io. Viii, v. 36: si filius vos liberaverit, vere liberi eritis. secundo, ponit fructum quantum ad consecutionem omnis boni, et quantum ad hoc dicit quod si filius, et haeres per deum, rom. Viii, 17: si filii et haeredes, haeredes quidem dei, etc.. Haec autem haereditas est plenitudo omnis boni, cum nihil aliud sit quam ipse deus, secundum illud ps. Xv, 5: dominus pars haereditatis meae, etc.. Gen. c. Xv, 1: dixit ad abraham: ego ero merces tua magna nimis, etc.. dicit autem per deum, quia sicut iudaei haereditatem adepti sunt per dei repromissionem et iustitiam, ita et gentiles per deum, id est per dei misericordiam. Rom. Xv, 9: gentes autem super misericordia honorare deum, etc.. vel per deum, id est per dei operationem. is. Xxvi, 12: omnia opera nostra operatus es in nobis, domine.


Aquino - AD GALATAS 20