Aquino - AD GALATAS 30

30
(
Ga 4,28-31)

LECTIO 9: Ad Galatas 4,28-31

Exposito mysterio quantum ad matres, hic exponit illud quantum ad filios.
Et primo ponit filiorum distinctionem; secundo principalem conclusionem, ibi itaque, fratres mei, etc.. distinctionem autem filiorum ponit quantum ad tria. primo quantum ad modum originis; secundo quantum ad affectum dilectionis, ibi sed quomodo tunc, etc.; tertio quantum ad ius haereditatis, ibi sed quid dicit scriptura, etc.. modus autem originis quo aliqui nascuntur filii abrahae est duplex: quidam origine carnali, sicut ismael de ancilla; quidam autem non carnali origine, sicut isaac de libera: non quod naturali opere natus non fuerit, sed quia sicut dictum est supra naturalem virtutem carnis fuit ut de vetula sterili filius nasceretur. per hos autem filios intelligitur duplex populus. nam per ismaelem intelligitur populus iudaeorum, qui carnali propagatione est ab abraham derivatus. Per isaac autem, populus gentium, qui per imitationem fidei ab abraham descendit.
Et ideo dicit nos autem, fratres, scilicet fideles, tam iudaei, quam gentiles, secundum isaac, id est, in similitudine isaac, promissionis filii sumus facti abrahae. rom. Ix, 8: qui sunt filii promissionis aestimantur in semine. sed nota, quod filii carnis abrahae ad litteram sunt iudaei, mystice autem, qui propter carnalia et temporalia bona ad fidem veniunt. secundum affectum autem distinguuntur, quia qui natus erat secundum carnem, persequebatur illum qui natus erat secundum spiritum. sed hic est quaestio. Primo quia non legitur, quod ismael persecutionem aliquam fecerit contra isaac, sed quod tantum luserit cum eo. Gen. Xxi, 9: cum vidisset sara filium ancillae agar ludentem, etc.. responsio. Dicendum est, quod apostolus illum ludum dicit persecutionem, quia ludus magni ad parvum est quaedam illusio, cum maior cum parvo ludens intendit eum decipere. vel etiam, ut dicunt quidam, ismael cogebat isaac adorare imagines luteas quas faciebat. per hoc autem docebat eum averti a cultu unius dei, quod est magna persecutio, cum maius malum sit inferre mortem spiritualem, quam corporalem. Quod tamen ideo in genesi appellatur ludus, quia sub specie ludi hoc faciebat. est etiam quaestio quomodo filii secundum carnem persecuti fuerint et persequantur filios secundum spiritum. sed ad hoc est responsio, quia a principio primitivae ecclesiae iudaei persecuti sunt christianos, ut patet in actibus apostolorum, et facerent etiam nunc si possent. Nunc etiam carnales persequuntur in ecclesia spirituales viros, etiam corporaliter, illi scilicet qui quaerunt gloriam et temporalia lucra in ecclesia. unde dicitur in glossa: omnes qui in ecclesia terrenam facultatem quaerunt a domino, ad hunc ismaelem pertinent. ipsi sunt qui contradicunt spiritualibus proficientibus, et detrahunt illis, et habent labia iniqua et linguas dolosas et subdolosas. spiritualiter autem persequuntur spirituales filios, superbi et hypocritae. Nam aliquando aliqui manifeste carnales et mali culpam suam recognoscentes, bonis se humiliant, fatui vero bonitatem, quam ipsi non habent, persequuntur in aliis. est etiam quaestio, quia haeretici quos nos persequimur, dicunt se natos secundum spiritum, nos vero secundum carnem. sed dicendum est, quod duplex est persecutio. una bona, qua aliquis persequitur alium, ut reducat eum ad bonum, et hanc viri iusti faciunt malis et spirituales carnalibus, vel ut eos corrigant si converti volunt, vel si obstinati sunt in malo, destruant, ne gregem domini inficiant. Alia persecutio est mala, qua quis persequitur alium, ut pervertat ad malum, et hanc qui secundum carnem nati sunt, faciunt his, qui nati sunt secundum spiritum. quantum vero ad ius haereditatis, distinguuntur per auctoritatem scripturae, gen. Xxi, 10: eiice ancillam et filium eius. in quo datur intelligi, quod iudaei et persecutores fidei christianae, et etiam carnales et mali christiani eiicientur a regno caelesti. matth. Viii, 11: multi venient ab oriente, etc.. apoc. Xxii, 15: foris canes et venefici, etc.. ancilla etiam, id est malitia, et ipsum peccatum eiicietur. Eccli. Xiv, 20: omne opus corruptibile in fine deficiet.
Et ratio horum subditur, quia non erit haeres filius ancillae cum filio liberae. in mundo enim isto boni sunt malis permixti, et mali bonis. Cant. Ii, 2: sicut lilium inter spinas, etc.. Sed in aeterna patria non erunt nisi boni. Iudic. Xi, 2 dicitur ad iephte: haeres in domo patris nostri esse non poteris, quia de adultera natus es. Quam quidem libertatem habemus a christo. Unde dicit qua libertate, etc.. Io. Viii, 36: si filius vos liberaverit, vere liberi eritis.


CAPUT 5

31
(
Ga 5,1-4)

LECTIO 1: Ad Galatas 4,1-4

Supra ostendit apostolus, quod per legem non est iustitia hic vero reducit eos ab errore ad statum rectitudinis.
Et primo quantum ad divina; secundo quantum ad humana, vi cap., ibi et si praeoccupatus fuerit homo, etc.. circa primum duo facit. primo proponit admonitionem; secundo eius rationem assignat, ibi ecce ego paulus, etc..
Et in admonitione etiam duo ponit. Quorum unum est inductivum ad bonum; secundum est prohibitivum a malo. inducit quidem ad bonum, cum dicit state ergo, quasi dicat: ex quo per christum liberati estis a servitute legis, state firma fide, et fixo pede permanentes in libertate. Sic ergo cum dicit state, inducit ad rectitudinem. Qui enim stat, rectus est. I cor. X, 12: qui se existimat stare, etc.. Inducit etiam ad firmitatem. i cor. Xv, 58: stabiles estote et immobiles, etc.. Eph. Ult.: state succincti lumbos vestros, etc.. prohibet vero et retrahit a malo, cum subdit et nolite iterum iugo servitutis contineri, id est non subiiciamini legi, quae in servitutem generat. De quo iugo dicitur act. Xv, 10: hoc est onus quod neque patres nostri, neque nos, etc., a quo tantum per christum liberati estis. Is. Ix, 4: virgam humeri eius, etc.. ideo autem addit iterum, non quia prius sub lege fuerint, sed quia, ut hieronymus dicit, post evangelium servare legalia adeo peccatum est, ut sit sicut servire idololatriae. Unde quia isti idololatrae fuerant, si subiiciant se iugo circumcisionis et aliarum legalium observationum, quasi ad eadem revertuntur, quibus antea in idololatria servierant. secundum augustinum vero, ut supra dictum est, circa legalium observantias triplex tempus distinguitur, scilicet tempus ante passionem, ante gratiam divulgatam, et post gratiam divulgatam. Post ergo gratiam divulgatam servare legalia est peccatum mortale, etiam ipsis iudaeis. Sed in tempore medio, scilicet ante gratiam divulgatam, poterant quidem absque peccato etiam illi, qui ex iudaeis conversi fuerant, legalia servare, dum tamen in eis spem non ponerent; conversis vero ex gentibus non licebat ea servare. Quia ergo galatae ex iudaeis non erant, et tamen legalia servare volebant et ponebant in eis spem, ideo revertebantur in iugum servitutis. nam huiusmodi observatio erat eis sicut idololatria, inquantum non recte sentiebant de christo, credentes ab ipso sine legalibus salutem consequi non posse. deinde cum dicit ecce ego, etc., exponit praedicta duo.
Et primo secundum, secundo primum, ibi nos autem spiritus, etc.. circa primum duo facit. primo ostendit quid sit iugum servitutis, quod non debent subire; secundo probat, ibi evacuati estis, etc.. circa primum duo facit. primo ostendit iugum illud esse valde nocivum; secundo valde onerosum, ibi testificor autem, etc.. nocivum est quidem iugum legis, quia aufert dominicae passionis effectum.
Et ideo dicit: nolite contineri iugo servitutis, quia ecce ego paulus, qui, supple: voce auctoritatis, dico, et bene, si circumcidimini, christus vobis nihil proderit, id est, fides christi. sed contra, act. Xvi, 3 dicitur quod paulus circumcidit timotheum, ergo fecit quod christus ei nihil prodesset, ergo decepit eum. respondeo. Dicendum est, secundum hieronymum, quod paulus non circumcidit timotheum quasi legem servare intenderit, sed simulavit se circumcidere, faciendo opus circumcisionis. nam, secundum ipsum, apostoli simulatorie servabant legalia ad vitandum scandalum fidelium ex iudaeis. Faciebant autem actus legalium, non tamen cum intentione servandi legalia, et sic non exibant a fide. unde non decepit timotheum. secundum vero augustinum dicendum est quod apostoli secundum veritatem servabant legalia, et cum intentione ea servandi, quia, secundum apostolorum sententiam, licebat fidelibus ex iudaeis illo tempore, scilicet ante gratiam divulgatam, ipsa servare.
Et ideo quia timotheus fuit ex matre iudaea, circumcidit eum apostolus cum intentione servandi legalia. quia vero galatae ponebant spem in legalibus post gratiam divulgatam, quasi sine eis gratia non sufficeret ad salutem, et ideo ea servare volebant, ideo dicit eis apostolus si circumcidimini, etc.. Sequebatur enim ex hoc, quod non reputarent christum, in cuius signum data fuit circumcisio. Gen. Xvii, 11: ut sit in signum foederis inter me et vos, etc.. Qui ergo circumcidebantur, credebant adhuc signum durare, et tunc signatum nondum venisse, et sic excidebant a christo. sic ergo patet onus legis esse nocivum. est etiam valde onerosum, quia obligat ad impossibile, et hoc est quod dicit testificor autem, etc., quasi dicat: dico quod si circumcidimini, christus vobis nihil proderit. sed adhuc, testificor enim omni homini, scilicet iudaeo et gentili, etc.. nam quicumque profitetur in aliqua religione, facit se debitorem omnium quae ad observantiam illius religionis pertinent.
Et sicut dicit augustinus: numquam fuit aliqua religio sine aliquo visibili signo, ad quod obligarentur qui in ipsa religione vivunt; sicut in religione christiana signum visibile est baptisma, ad quod omnes christiani tenentur quoad cultum. Obligantur etiam ad omnia quae ad cultum christianae religionis pertinent. signum autem legis mosaicae fuit circumcisio. Quicumque ergo circumcidebat se, obligabatur ad omnia legalia servanda ac implenda, et hoc est quod dicit quoniam debitor est universae legis faciendae, iac. Ii, v. 10: qui offendit in uno, factus est omnium reus. Quam tamen nullus servare poterat, secundum illud act. Xv, 10: hoc est onus, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus, etc.. sed dato quod aliquis circumcideretur, ergo secundum praedicta obligat se ad servandum legalia, sed hoc est peccatum mortale, ergo tenetur peccare mortaliter, et sic videtur esse perplexus. respondeo. Dicendum est quod eadem conscientia durante, tenetur servare legalia, puta si aliquis haberet conscientiam, quod, nisi circumcideretur, peccaret mortaliter, et circumcisus, ipsa conscientia durante, peccaret mortaliter, si non observaret legalia: cuius ratio est, quia habere conscientiam de re aliqua facienda, nihil aliud est quam aestimare quod faciat contra deum, nisi illud faciat. facere autem contra deum est peccatum. sic ergo dico, quod nisi faceret hoc ad quod inducit conscientia, peccaret mortaliter, non quidem ex genere operis, sed ex intentione operantis.
Et similiter si facit, peccat; quia huiusmodi ignorantia non excusat, cum sit ignorantia iuris. Nec tamen est perplexus simpliciter, sed secundum quid, quia potest deponere erroneam conscientiam.
Et hoc modo hic apostolus testificatur omni circumcidenti se, quod tenetur ad servandum legem. consequenter cum dicit evacuati estis, etc., probat quae dicit, scilicet quod non debent accipere legis observantiam ratione damni iam praesentis, quod est duplex. unum est amissio christi; secundum est amissio gratiae christi. Primum est causa secundi, ibi qui in lege, etc.. dicit ergo evacuati, etc.; quasi dicat: vere christus vobis nihil proderit, quia evacuati estis a christo, id est, habitatione christi. secundum damnum est amissio gratiae. ideo dicit a gratia excidistis, qui scilicet prius eratis pleni gratia christi, quia de plenitudine eius accepimus omnes. Io. I, 16: de plenitudine christi nos omnes accepimus, etc..
Et eccli. Xxi, 17: cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit. vos, dico, qui in lege iustificamini, id est creditis iustificari, a gratia, scilicet habenda futurae beatitudinis, vel etiam a iam habita, excidistis. Apoc. Ii, 5: memor esto unde excideris, et age poenitentiam.

32
(
Ga 5,5-12)

LECTIO 2: Ad Galatas 5,5-12

Explicavit apostolus secundum documentum, scilicet quod non esset subeundum iugum servitutis legis, hic autem redit ad primum, ostendens quod stare debent.
Et primo proponit standi exemplum; secundo removet stationis impedimentum, ibi currebatis, etc.; tertio assignat standi causam, ibi vos autem in libertatem, etc.. circa primum duo facit. primo proponit standi exemplum; secundo causam eius assignat, ibi nam in christo iesu, etc.. dicit ergo: qui in lege volunt iustificari, christus eis nihil prodest, quia excidunt a gratia. Sed nos, scilicet apostoli, stamus per spem, quia scilicet expectamus spem iustitiae, id est iustitiam et spem, scilicet aeternam beatitudinem. I petr. I, 3: regeneravit nos in spem vivam, etc.. Vel, spem iustitiae, id est christum, per quem est nobis spes iustitiae, quia per eum iustificamur. phil. Iii, 20: salvatorem expectamus, etc.. i cor. I, 30: qui factus est nobis sapientia, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio, etc.. vel spem iustitiae, id est spem quae est de iustitia, ut iustificentur non per legem, sed per fidem. Rom. Iii, 28: arbitramur hominem iustificari per fidem sine operibus legis. vel spem iustitiae, id est rem speratam, in quam tendit iustitia, scilicet vitam aeternam. Ii tim. Ult.: in reliquo reposita est mihi corona iustitiae, etc..
Et hoc ex fide, quia iustitia dei est per fidem iesu christi, ut dicitur rom. Iii, 22. quae quidem fides non est ab homine, sed a spiritu sancto qui eam inspirat. Rom. Viii, v. 15: accepistis spiritum filiorum, in quo clamamus: abba, pater, etc.. sicut ergo fides est ex spiritu, ita ex fide est spes, ex spe iustitia, per quam pervenimus ad vitam aeternam. haec autem spes non venit ex circumcisione, neque ex gentilitate, quia nihil faciunt ad hoc.
Et ideo dicit nam in christo iesu, id est in his qui sunt in fide christi, neque circumcisio, neque praeputium, etc., id est indifferentia sunt. Sed fides, non informis, sed ea quae per dilectionem operatur, iac. Ii, 26: fides sine operibus mortua est, etc.. Nam fides est cognitio verbi dei, eph. Iii, 17: habitare christum per fidem, etc..
Et hoc verbum nec perfecte habetur, nec perfecte cognoscitur, nisi etiam habeatur amor quem sperat. hic sunt duo dubia circa glossam. primum est, quod dicit praeputium et circumcisionem esse indifferentia, cum supra dixerit si circumcidimini, christus vobis nihil proderit. sed dicendum est, quod ex genere operis sunt indifferentia, scilicet illis, qui non ponunt spem in eis; sed ex intentione operantis non sunt indifferentia. Nam ponentibus in eis spem, mortifera sunt. secundum dubium est de hoc, quod dicit quod illi qui non credunt, peiores sunt quam daemones, cum daemones credant et contremiscant. respondeo. Dicendum est, quod peiores quidem sunt ex specie operis, sed non quantum ad affectum. Nam daemonibus displicet hoc, quod credunt; nec etiam est tanta nequitia voluntatis in homine qui non credit, quanta in daemone qui odit quod credit. consequenter cum dicit currebatis bene, etc., agitur de impedimento stationis.
Et primo ponit impedimentum; secundo docet eius remotionem, ibi nemini consenseritis, etc.. impedimentum stationis eorum magnum erat et nocivum; nam tanto aliquid est magis nocivum, quanto maius bonum privat. quando ergo aliquis multis bonis spiritualibus privatur, signum est habuisse magnum impedimentum.
Et ideo, ut ostendat eos apostolus magnum impedimentum habuisse, commemorat eis bona spiritualia, quae amiserunt, cum dicit currebatis bene, etc., scilicet per opera fidei formatae per charitatem, quae instigat ad currendum. Ps. Cxviii, v. 32: viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
Et hoc quidem fuit olim in vobis, sed dum sic currebatis, estis impediti, et ideo subdit: quis vos fascinavit? de quo dictum est supra cap. Iii, 1; et ideo supersedeo ad praesens. quis ergo vos fascinavit, id est impedivit veritati, scilicet evangelicae, non obedire? et hoc congrue dicit; nam obedire est voluntatis applicandae ad consensum praecipientis.
Et ideo fides est voluntatis et intellectus scientia. Oportet ergo voluntati fidei obedire; hoc autem est volendo credere, quod gratia fidei christi sufficiat ad salutem sine legalibus observantiis. excludit autem impedimentum, cum dicit nemini, etc., et hoc ex triplici parte. primo ex parte eorum; secundo ex parte dei, ibi ego confido, etc.; tertio ex parte apostoli, ibi ego autem, fratres, etc.. ex parte eorum, cum dicit nemini, etc.. Ubi primo ostendit quid requiratur ex parte eorum, ut vitent hoc nocumentum, scilicet quod nemini pseudo deinceps consentiant. i thess. V, 5: non simus noctis neque tenebrarum, etc.. Eph. V, 11: nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, etc., et ii tim. Ii, 17: et sermo eorum ut cancer serpit, etc.. Ex quo datur intelligi, quod nondum erant corrupti, sed sollicitabantur de hoc. secundo assignat rationem huius cum dicit persuasio enim, etc..
Et haec est duplex. Prima, quia homo cum dat se alicui, nihil debet facere nisi quod utile duxerit sibi. Sed vos traditi estis christo, ergo non debetis audire, vel consentire, nisi his quae sunt ab ipso; ergo haec persuasio, qua vos volunt mittere sub iugo legis, quia non est ex eo, scilicet ex deo, qui vos vocavit ad vitam, sed ex diabolo, inquantum scilicet deficiens est, et ideo non consenseritis eis. Vel non ex eo, id est contra ipsum. Secunda ratio est, quia posset dici quod non est magnum si paucis consentiatur, cum ex hoc non sit periculum, et ideo dicit quod non est eis consentiendum, nec eorum insidiae sunt contemnendae, sed debent principiis obstare, quia modicum fermentum, etc., id est illi pauci qui vobis persuadent. vel haec persuasio, parva in principio, totam massam corrumpit, id est congregationem fidelium. Lev. Ii, 11: nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio domini. consequenter cum dicit ego confido in vobis, etc., removet impedimentum ex parte dei, qui auxilium ad hoc praebet.
Et ponit duplex auxilium. Unum quantum ad seducentes; aliud quantum ad conturbantes, ibi qui autem conturbant, etc.. dicit ergo ego confido, etc.; quasi dicat: dixi quod non consentiretis pseudo, et confido in vobis. Ii cor. Vii, 16: gaudeo quod in omnibus confido in vobis. Hebr. Vi, v. 9: confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti. Confido, inquam, in hoc scilicet quod nihil aliud sapietis, quam quod vos docui. Supra i, 8: licet nos, aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus, anathema sit. Phil. Ii, 2: implete gaudium meum, ut idem sapiatis, etc..
Et hoc ex auxilio divino.
Et ideo dicit in domino deo, scilicet operante. Ii cor. Iii, 4: fiduciam talem habemus per christum ad deum, etc.. Quia dominus dabit vobis sapere secundum sobrietatem catholicae veritatis. Ps. Xci: bonum est confidere in domino, etc.. quantum autem ad conturbantes dicit qui autem conturbat, etc., id est qui removet vos a debito ordine, ut scilicet a spiritualibus convertamini ad corporalia, cum debeat esse contrarium. i cor. Xv, 46: non prius quod spirituale est, sed quod animale est, deinde quod, etc..
Et cum talis ordo sit perversus, ut dicitur supra iii, 3: sic stulti facti estis, ut cum spiritu coeperitis, etc., ideo portabit iudicium, id est condemnationem sustinebit. Sicut enim qui inducit aliquem ad bonum, remuneratur, dan. Xii, 3: qui ad iustitiam erudiunt plurimos, quasi stellae in perpetuas aeternitates, etc., ita qui inducit aliquem ad malum, condemnatur. ios. Vii, 25: quia turbasti nos, exturbet te dominus in hac die. Deut. Xxvii, v. 18: maledictus qui errare facit caecum in itinere.
Et hoc, quicumque est ille, id est quantaecumque sit auctoritatis, non parcetur ei. sed porphyrius et iulianus in hoc reprehendunt paulum de praesumptione, dicentes, quod hoc dicit lacerans petrum (cum supra in faciem se restitisse scripserit), ut sit sensus: quicumque sit ille, id est etiam si petrus esset, puniretur. sed, ut augustinus dicit, non est credendum quod paulus cum maledicto de ecclesiae principe loqueretur, cum scriptum sit exod. c. Xxii, 28: principem populi tui non maledices. nec etiam, quod petrus sic offenderit, quod esset dignus condemnatione. Dicit ergo apostolus de quodam alio, qui de iudaea veniens, dicebat se fuisse discipulum magnorum apostolorum, et sub ista auctoritate corrumpebat galatas ipse cum aliis falsis praedicatoribus. supra ii, 4: propter subintroductos falsos fratres, etc.. consequenter cum dicit ego autem, fratres, etc., removet impedimentum ex parte sua.
Et primo ponit sui excusationem; secundo eorum, qui eum infamabant, obiurgationem, ibi utinam abscindantur, etc.. excludit autem falsum quod ei imponebatur.
Et primo aliquid pertinens ad ipsum tantum; secundo aliquid pertinens ad omnes, ibi ergo evacuatum est, etc.. sciendum est circa primum, quod pseudo galatis excusantibus se de eo quod non servabant legalia, quia ita edocti erant ab apostolo, et dicebant quod apostolus deceperat eos, et quod in servitutem eorum haec persuaserat eis: et confirmabant, dicentes paulum praedicasse in iudaea, et docuisse legalia debere servari.
Et ideo excusat se de hoc apostolus, dicens ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, sicut imponunt mihi pseudo, quid adhuc persecutionem patior? scilicet a iudaeis. I cor. Iv, 12: persecutionem patimur, etc.. Nam iudaei specialiter propter hoc persequebantur paulum, quod praedicabat legalia non debere servari. Act. Xxi, 21, dicit iacobus paulo: audierunt de te quia discessionem doceas a moyse eorum, qui per gentes sunt iudaeorum, dicens eos non debere circumcidere filios, etc.. Patet ergo quod non est verum quod mihi imponunt, alioquin persecutiones adhuc non paterer. falsum est etiam id quod mihi imponunt per id quod communiter est apud alios, quia si circumcisionem praedico, evacuatum est scandalum crucis. Nam non solum ego, sed etiam omnes apostoli praedicamus christum crucifixum, iudaeis quidem scandalum, etc., ut dicitur i cor. I, 23.
Et de hoc maxime scandalizantur, quia praedicamus, quod per crucem christi legalia evacuantur. si ergo praedico circumcisionem, evacuatum est scandalum, id est non erit scandalum apud iudaeos ultra de cruce. Nam patienter sustinerent, immo libenter vellent, quod praedicaremus crucem et legalia simul debere servari. vel, secundum augustinum, evacuatum est scandalum crucis, id est evacuata est crux quae est scandalum, quasi dicat: crux perdidit effectum suum et virtutem. Supra ii, v. 21: si enim ex lege esset iustitia, ergo christus gratis mortuus est. dicit autem apostolus specialiter evacuatum est, etc., ut det intelligere, quod propter hoc iudaei occiderunt christum, quia legalia non servabat et ea non esse servanda docebat. io. Ix, 16: non est hic homo a deo, quia sabbatum non custodit. consequenter obiurgat pseudo, qui eum infamaverant, dicens utinam abscindantur, etc., quasi dicat: ipsi conturbant vos in hoc quod volunt vos circumcidi: sed utinam non solum circumcidantur, sed totaliter castrentur. sed contra rom. Xii, 14: benedicite, et nolite maledicere, etc.. ad hoc est duplex responsio. Prima est, quod non maledixit apostolus eis, sed potius benedixit, quia optavit eis ut spiritualiter castrentur, ut servarent spiritualem castitatem, cassando caeremonialia, secundum illud matth. Xix, 12: sunt quidam eunuchi, qui se castraverunt propter regnum caelorum. secundo quod optat eis sterilitatem prolis quam habent eunuchi, ut scilicet non generent. unde ait utinam et abscindantur, etc., id est vim generandi perdant in vobis, et aliis.
Et hoc merito, quia generant filios in errorem, et redigunt eos in servitutem legis. Os. c. Ix, 14: dabo eis vulvam sine liberis, ut ubera arentia.

33
(
Ga 5,13-15)

LECTIO 3: Ad Galatas 5,13-15

Proposito exemplo standi et remoto eius impedimento, hic innuit modum ipsius.
Et primo ponit modum standi; secundo exponit, ibi omnis enim lex, etc.. circa primum tria facit. primo ponit conditionem status; secundo removet abusum standi; tertio innuit standi modum. conditio quidem standi est libertas. omnis enim status conditio pertinet ad servitutem vel ad libertatem; sed status fidei christi, ad quem inducit apostolus, ad libertatem pertinet et est ipsa libertas.
Et ideo dicit vos enim, etc., quasi dicat: recte conturbant vos, quia abducunt a meliore in peius, quia vos vocati estis, scilicet a deo, in libertatem gratiae. Rom. Viii, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, etc.. Supra iv, 31: non sumus ancillae filii, sed liberae, etc.. Vos, inquam, qui liberi estis per christum, volunt ducere in servitutem. abusus autem status est si in deterius prolabatur, et libertas spiritus pervertatur in servitutem carnis. Galatae autem iam liberi erant a lege, sed ne credant eis licere peccata committere, quae lex prohibebat, ideo apostolus subdit abusum libertatis, dicens tantum ne, etc., quasi dicat: liberi estis, ita tamen, quod non abutamini libertate vestra, impune vobis peccandum esse arbitrantes. i cor. Viii, 9: videte ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. modus autem standi est per charitatem, unde dicit sed per charitatem spiritus, etc.. status autem totus est in charitate, sine qua homo nihil est, i cor. Xiii, 1 s..
Et secundum diversos gradus charitatis distinguuntur diversi status. Sic ergo status gratiae est non per affectum carnis, sed per charitatem spiritus, id est quae procedit a spiritu sancto, per quem debemus invicem esse subiecti et servire. Infra vi, 2: alter alterius onera portate, etc.. Rom. Xii, 10: honore invicem praevenientes, etc.. sed cum superius dicat quod sint vocati in libertatem, quid est quod modo dicit servite invicem? ad quod dicendum est, quod hoc exigit charitas, ut invicem serviamus, et tamen libera est. Sciendum est tamen, quod, sicut philosophus dicit, liber est qui est causa sui, servus autem est causa alterius, vel ut moventis, vel ut finis: quia servus nec a se movetur ad opus, sed a domino, et propter utilitatem domini sui. Charitas ergo quantum ad causam moventem libertatem habet, quia a se operatur. Ii cor. V, 14: charitas christi urget nos, spontanee, scilicet ad operandum. servus autem est, cum postpositis propriis utilitatibus, accommodat se utilitatibus proximorum. consequenter cum dicit omnis lex, etc., exponit quae dicit, et primo de dilectione, secundo de libertate non danda in occasionem carnis, ibi spiritu ambulate, etc.. circa primum monet ad charitatem sectandam: primo propter utilitatem quam consequimur in impletione; secundo propter damnum charitatis neglectae quod incurrimus, ibi quod si invicem, etc.. utilitas autem, quam consequimur ex impletione charitatis, maxima est, quia in ea implemus totam legem.
Et ideo dicit omnis enim, etc., quasi dicat: ideo charitas est habenda, quia omnis lex in uno sermone impletur, scilicet in uno praecepto charitatis. rom. Xiii, 8: qui diligit proximum, legem implevit.
Et in eodem capite dicitur: plenitudo legis est dilectio.
Et ideo dicit i tim. I, 5: finis praecepti est charitas. sed contra, quia dicitur matth. Xii: in his duobus mandatis, scilicet de dilectione dei et proximi, tota lex pendet et prophetae; non ergo in uno praecepto tantum impletur. respondeo. Dicendum est quod in dilectione dei includitur dilectio proximi. I io. Iv, v. 21: hoc mandatum habemus a deo, ut qui diligit deum, diligat et fratrem suum.
Et e converso proximum diligimus propter deum: impletur ergo tota lex in uno praecepto charitatis. praecepta enim legis reducuntur ad illud praeceptum. Nam omnia praecepta vel sunt moralia, vel sunt caeremonialia, vel iudicialia. moralia quidem sunt praecepta decalogi, quorum tria pertinent ad dilectionem dei, alia septem ad dilectionem proximi. Iudicialia autem sunt ut quicumque furatur aliquid reddat quadruplum, et his similia, quae similiter ad dilectionem proximi pertinent. Caeremonialia vero sunt sacrificia et huiusmodi quae reducuntur ad dilectionem dei.
Et sic patet, quod omnia in uno praecepto charitatis implentur diliges proximum tuum sicut teipsum: et est scriptum lev. Xix, 18. dicit autem sicut teipsum, non quantum teipsum, quia homo secundum ordinem charitatis magis debet se diligere, quam alium. exponitur autem tripliciter: uno modo ut referatur ad veritatem dilectionis. Amare enim est velle bonum alicui.
Et ideo dicimur amare aliquem cui volumus bonum, et etiam bonum illud amamus, quod ei volumus; sed diversimode, quia cum volo bonum mihi, me diligo simpliciter propter me, bonum autem illud quod mihi volo, diligo non propter se, sed propter me. Tunc ergo diligo proximum sicut meipsum, id est eodem modo quo meipsum, quando volo ei bonum propter se, non quia est mihi utilis, vel delectabilis. secundo modo, ut referatur ad iustitiam dilectionis. Unaquaeque enim res est inclinata velle sibi illud, quod potissimum est in ea; potissimum autem in homine est intellectus, et ratio; ille ergo diligit se, qui vult sibi bonum intellectus et rationis. Tunc ergo diligis proximum sicut teipsum, quando vis ei bonum intellectus et rationis. tertio modo, ut referatur ad ordinem, scilicet ut sicut te diligis propter deum, ita et proximum propter ipsum diligas, scilicet ut ad deum perveniat. consequenter cum dicit quod si invicem, etc., inducit ad charitatem sectandam ex damno quod incurrimus si eam negligamus. ubi loquitur galatis adhuc quasi spiritualibus, abstinens a commemoratione maiorum vitiorum et, eorum quae minora videntur mentionem facit, scilicet de vitiis linguae.
Et ideo dicit quod si invicem, etc., quasi dicat: in dilectione omnis lex impletur, quod si vos invicem mordetis, id est in parte famam, proximo detrahendo, aufertis: qui enim mordet, non totum accipit, sed partem.
Et comeditis, id est totam famam aufertis et totaliter detrahendo confunditis. Nam qui comedit, totum absorbet. Iac. Iv, 11: nolite detrahere alterutrum, fratres mei, etc.. si ita, inquam, charitatem negligitis, videte damnum quod imminet vobis, scilicet quod ab invicem consumamini. Phil. Iii, 2: videte canes, videte malos operarios, etc.. Is. c. Xlix, 4: et vane fortitudinem meam consumpsi, etc.. Nam sicut augustinus dicit: vitio contentionis et invidiae, perniciosa iurgia inter homines nutriuntur, quibus consumitur societas et vita.

34
(
Ga 5,16-17)

LECTIO. 4: Ad Galatas 5,16-17

Postquam apostolus manifestavit in quo consistit status spiritualis, quia scilicet in charitate, consequenter hic agit de causa status, scilicet de spiritu sancto, quem dicit esse sequendum. Ubi ponit triplex beneficium spiritus sancti. Quorum primum est liberatio a servitute carnis; secundum est liberatio a servitute legis; et tertium est collatio vitae seu securitas a damnatione mortis. secundum, ibi quod si ducimini, etc.. Tertium, ibi si spiritu vivimus, etc.. circa primum duo facit. primo ponit primum beneficium spiritus; secundo beneficii necessitatem ostendit, ibi caro enim, etc.. dicit ergo: dico quod debetis per charitatem spiritus invicem servire, quia nihil prodest sine charitate. Sed hoc dico in christo, id est per fidem christi, spiritu ambulate, id est mente et ratione. Quandoque enim mens nostra spiritus dicitur, secundum illud ephes. Iv, 23: renovamini spiritu mentis vestrae; et i cor. Iv: psallam spiritu, psallam et mente. Vel spiritu ambulate, id est spiritu sancto proficite bene operando. Nam spiritus sanctus movet et instigat corda ad bene operandum. Rom. c. Viii, 14: qui spiritu dei aguntur, etc.. ambulandum est ergo spiritu, id est mente, ut ipsa ratio sive mens legi dei concordet, ut dicitur rom. Vii, 16. Nam spiritus humanus per se vanus est, et nisi regatur aliunde, fluctuat hac atque illac, ut dicitur eccli. c. Xxxiv, 6, et sicut parturientis cor tuum phantasias patitur nisi ab altissimo fuerit emissa visitatio, etc.. Unde de quibusdam dicitur ephes. Iv, 17: ambulant in vanitate sensus sui, etc.. Non ergo perfecte stare potest ratio humana, nisi secundum quod est recta a spiritu divino.
Et ideo dicit apostolus spiritu ambulate, id est per spiritum sanctum regentem et ducentem, quem sequi debemus sicut demonstrantem viam. Nam cognitio supernaturalis finis non est nobis nisi a spiritu sancto. i cor. Ii, 9: oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, etc., et sequitur: nobis autem revelavit deus per spiritum suum. Item sicut inclinantem. Nam spiritus sanctus instigat, et inclinat affectum ad bene volendum. Rom. Viii, 14: qui spiritu dei aguntur, etc.. Ps. Cxlii, 10: spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. ideo autem spiritu ambulandum est quia liberat a corruptione carnis. Unde sequitur et desideria carnis non perficietis, id est delectationes carnis, quas caro suggerit. hoc desiderabat apostolus, dicens rom. c. Vii, 24: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei, etc..
Et postea concludit in octavo capite: nihil ergo damnationis est his, qui sunt in christo iesu, qui non secundum carnem ambulant. huius rationem, ibidem, subiungit dicens: quia lex spiritus vitae in christo iesu liberavit me a lege, etc..
Et hoc est speciale desiderium sanctorum, ut non perficiant desideria ad quae caro instigat, ita tamen, quod in hoc non includantur desideria quae sunt ad necessitatem carnis, sed quae sunt ad superfluitatem. consequenter cum dicit caro enim concupiscit, etc., ponit necessitatem huius beneficii, quae est ex impugnatione carnis et spiritus.
Et primo ponit ipsam impugnationem; secundo manifestat eam per evidens signum, ibi haec enim invicem adversantur, etc.. dicit ergo: necessarium est quod per spiritum carnis desideria superetis. Nam caro concupiscit adversus spiritum. sed hic videtur esse dubium, quia cum concupiscere sit actus animae tantum, non videtur quod competat carni. ad hoc dicendum est, secundum augustinum, quod caro dicitur concupiscere inquantum anima secundum ipsam carnem concupiscit, sicut oculus dicitur videre, cum potius anima per oculum videat. Sic ergo anima per carnem concupiscit, quando ea, quae delectabilia sunt secundum carnem, appetit. per se vero anima concupiscit, quando delectatur in his quae sunt secundum spiritum, sicut sunt opera virtutum et contemplatio divinorum et meditatio sapientiae. Sap. Vi, 21: concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum, etc.. sed, si caro concupiscit per spiritum, quomodo concupiscit adversus eum? in hoc, scilicet quod concupiscentia carnis impedit concupiscentiam spiritus. Cum enim delectabilia carnis sint bona quae sunt infra nos, delectabilia vero spiritus bona quae sunt supra nos, contingit quod cum anima circa inferiora, quae sunt carnis, occupatur, retrahitur a superioribus, quae sunt spiritus. sed videtur etiam dubium de hoc quod dicit, scilicet quod spiritus concupiscit adversus carnem. Si enim accipiamus hic spiritum pro spiritu sancto, concupiscentia autem spiritus sancti sit contra mala, consequens videtur quod caro, adversus quam concupiscit spiritus, sit mala, et sic sequitur error manichaei. respondeo. Dicendum est quod spiritus non concupiscit adversus naturam carnis, sed adversus eius desideria, quae scilicet sunt ad superfluitatem. Unde et supra dictum est: desideria carnis, scilicet superflua, non perficietis. In necessariis enim spiritus non contradicit carni, quia, ut dicitur ephes. c. V, 29, nemo carnem suam odio habuit. consequenter cum dicit haec enim, etc., ponit signum compugnationis, quasi dicat: experimento patet, quod contra se invicem pugnant et adversantur, intantum ut non quaecumque vultis, bona scilicet vel mala, illa faciatis, id est, facere permittamini. rom. Vii, 19: non quod volo bonum, hoc ago, sed quod, etc.. non tamen tollitur libertas arbitrii. Cum enim liberum arbitrium sit ex hoc quod habet electionem, in illis est libertas arbitrii, quae electioni subsunt. Non autem omnia quae in nobis sunt simpliciter subsunt nostrae electioni, sed secundum quid. In speciali enim possum vitare hunc, vel illum motum concupiscentiae seu irae, sed in generali omnes motus irae vel concupiscentiae vitare non possumus, et hoc propter corruptionem fomitis ex primo peccato introductam. sed notandum est quod quatuor sunt genera hominum circa concupiscentias, quorum nullus facit quaecumque vult. nam intemperati, qui ex proposito sequuntur carnales passiones, secundum illud prov. c. Ii, 14: laetantur cum malefecerint, faciunt quidem quod volunt, inquantum ipsas passiones sequuntur, sed inquantum ipsa eorum ratio remurmurat, et ei displicet, faciunt quae non volunt. incontinentes autem qui habent propositum abstinendi, et tamen a passionibus vincuntur, faciunt quidem quod non volunt, inquantum ipsas passiones contra eorum propositum sequuntur, et sic intemperati faciunt plus de eo quod volunt. continentes autem, qui vellent omnino non concupiscere, faciunt quod volunt dum non concupiscunt, sed quia omnino non concupiscere non possunt, faciunt quod nolunt. temperati vero, quod volunt quidem faciunt, inquantum in carne domata non concupiscunt, sed quia non ex toto domari potest, quin in aliquo repugnet spiritui, sicut nec malitia intantum crescere potest quin ratio remurmuret, ideo, cum aliquando concupiscunt, faciunt quod nolunt, plus tamen de eo, quod volunt.


Aquino - AD GALATAS 30