Aquinatis - ad 2 Corinthios 49

49
(
2Co 12,20-21)

LECTIO 6: 1 Corintios 12,20-21

Posita una causa commendationis, quae provenit ex omissione corinthiorum, quantum ad ea bona quae facere debuissent, in qua detestatur eorum ingratitudinem, hic consequenter ponit aliam causam, quae provenit ex eorum commissione quantum ad mala quae debuissent vitare, in qua exaggerat eorum malitiam.

Et circa hoc duo facit. primo ponit eorum culpam in generali; secundo explanat eam in speciali, ibi ne forte, etc.. dicit ergo: non solum laudavi me propter hoc, quod vos omisistis me laudare, sed etiam propter periculum vestrum, quod est in hoc quod vos adhaeretis pseudo, quia, dum fovent vos in peccatis, exponunt vos in magno periculo.

Et ideo dicit timeo, scilicet ne forte cum venero, ad vos personaliter, non inveniam vos quales vos volo, scilicet iustos sed peccatores et incorrectos, et displiceatis mihi et ego vobis, quia iusto non placent peccatores, inquantum peccatores.

Et inveniar talis a vobis, scilicet contristatus et puniens, qualem me non vultis habere. Mali enim odiunt correctionem, et veritatem. Ergo inimicus factus sum vobis, verum dicens vobis? etc., gal. Iv, 16. sic patet eorum malitia in generali, scilicet quod timebat ne nondum plene poenituerint. in speciali etiam manifestat eorum malitiam, cum dicit ne forte contentiones, etc..

Et circa hoc duo facit. primo enim enumerat eorum mala praesentia; secundo commemorat praeterita mala, de quibus nondum poenituerunt, ibi ne iterum cum venero, etc.. sciendum est autem, circa primum, quod corinthienses post conversionem inciderunt in peccatum carnale, ut patet de illo qui uxorem patris habuit, et de hoc in hac parte correcti sunt per primam epistolam, non tamen plene sed adhuc aliquid in eis remansit, et supra hoc remanserunt in eis multa peccata spiritualia, quae proprie opponuntur charitati. charitas vero duo facit. Primo enim facit corda hominum ad invicem consentientia; secundo inducit homines ad mutuum profectum.

Et ideo, peccata spiritualia, e contrario, primo, faciunt homines ad invicem dissentientes; secundo faciunt eos invicem offendentes.

Et ideo primo enumerat peccata spiritualia quae pertinent ad dissensionem; secundo ea quae faciunt ad offensionem, ibi detractiones, etc.. in dissensionibus autem procedit ordine retrogrado. Nam, secundum rectum ordinem, homines primo dissentiunt, inquantum unus vult unum, alius vult contrarium; secundo, ex hoc procedunt ad inferendum nocumenta, inquantum quilibet vellet obtinere in proposito suo; tertio, quando non potest obtinere in proposito suo, sed succumbit, accenditur zelo invidiae; quarto, ex hoc prorumpit ad contentiones verborum.

Et ab isto ultimo incipit apostolus, dicens ne forte contentiones, etc., quasi dicat: non solum timeo mala vestra in generali, sed in speciali, ne forte sint in vobis contentiones de meritis praelatorum, et de baptistis, etc.. Prov. Xx, 3: honor est homini qui separat se a contentionibus, etc.. ambrosius: contentio est impugnatio veritatis, cum confidentia clamoris.

Et haec contentio venit ab aemulatione; et ideo dicit et aemulationes, id est invidiae, in his qui minores sunt, et minus habent. Iac. c. Iii, 16: ubi zelus et contentio, ibi inconstantia, etc.. Iob v, 2: parvulum occidit invidia, etc.. Sap. Ii, 24: invidia diaboli, etc..

Et aemulatio venit ab animositate, unde dicit animositates, in ultione et illatione nocumenti. eccli. Viii, 18: cum audace ne eas, etc..

Et animositas venit ex dissensionibus, et ideo dicit dissensiones, id est odia et contrarietas animorum. Rom. Ult.: observetis eos qui dissensiones et offendicula, etc.. i cor. I, 10: idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. consequenter enumerat eorum mala praesentia quantum ad offensionem.

Et quia ista specialiter sunt mala in nocumentis verborum, et non factorum, ideo dimissis nocumentis factorum, enumerat nocumenta verborum, in quibus etiam procedit ordine retrogrado, incipiens a posteriore, et hoc est, cum quis expresse malum dicit de aliquo, et, siquidem in manifesto, sic est detractor, et ideo dicit detractiones, rom. I, 30: detractores, deo odibiles, etc.; si vero in occulto, tunc est susurro, et ideo dicit susurrationes. sunt enim susurrones, qui latenter seminant discordias. Eccli. Xxviii, 15: susurro et bilinguis maledictus erit.

Et haec duo procedunt ex superbia, quae animum inflatum contra aliquos prorumpere facit in mala verba.

Et ideo dicit inflationes, i cor. Iv, 18: tamquam non sim venturus ad vos, sic inflati, etc..

Et hae inflationes veniunt ex seditionibus, quae sunt praeparationes partium ad pugnam, quia inter superbos semper iurgia sunt, prov. c. Xiii, 10.

Et ideo dicit seditiones, id est, tumultus ad pugnam. Prov. Xvii, 11: semper iurgia quaerit malus. sic ergo patet eorum malitia quantum ad mala praesentia, quae multa sunt et in dissensionibus et in nocumentis. manifestat autem eorum malitiam quantum ad mala praeterita, de quibus non poenituerunt, cum dicit ne iterum cum venero, humiliet me deus, id est affligat, apud vos, ita quod et lugeam multos vestrum, ex his qui ante peccaverunt, id est ante primam epistolam, et non egerunt poenitentiam, plene post primam epistolam.

Et merito lugeam, quia, sicut gloria patris est gloria filiorum, ita confusio patris est confusio filiorum. Sic samuel lugebat saul, i reg. Xvi, 1: usquequo luges saul, etc..

Et hoc quia non poenituerunt, nec egerunt poenitentiam de peccatis carnalibus praedictis, quorum quaedam sunt contra naturam, et ideo dicit super immunditia, id est luxuria contra naturam. Quaedam sunt, quae committuntur cum mulieribus corruptis, scilicet viduis seu coniugatis, et ideo dicit et fornicatione. quaedam sunt, quae fiunt in corruptione virginum, et ideo dicit et impudicitia quam gesserunt. Gal. V, 19: manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, etc..

089

CAPUT 13

50
(
2Co 13,1-4)

LECTIO 1: 1 Corintios 13,1-4

In praecedentibus apostolus multa locutus est ad detestationem pseudo, hic consequenter loquitur contra illos qui a pseudo sunt seducti.

Et circa hoc duo facit. primo increpat seductos; secundo consolatur persistentes, ibi de caetero, fratres, gaudete, etc.. circa primum, primo comminatur sententiae severitatem; secundo ostendit suam iudiciariam potestatem, ibi an experimentum quaeritis, etc.; tertio monet ad correctionem, ibi vosmetipsos tentate, etc.. circa primum, primo promittit suam praesentiam; secundo praedeterminat sui iudicii formam, ibi in ore duorum vel trium, etc.; tertio comminatur severam sententiam, ibi praedixi enim, et praedico, etc.. promittit ergo, primo, suum adventum, dicens ecce ego venio, quasi dicat: certum sit vobis, quod venio ad vos, et ideo cavete vobis ne inveniam vos imparatos.

Et dicit tertio, non quod tertio iverit, sed quia tertio iam paraverat ire, etsi non iverat nisi semel, in secundo apparatu impeditus. i cor. Iv, 19: veniam ad vos cito, etc.. veniam, inquam, et iudicabo malos, secundum ordinem tamen, ita scilicet quod in ore duorum vel trium testium, accusantium seu testantium contra aliquem, sit omne verbum, accusatorum; quod quidem dicitur deut. Xvii, 6: nemo occidetur, uno teste dicente testimonium, et eiusdem xix, 15: non stabit testis unus contra aliquem. vel aliter in ore duorum, etc., quasi dicat: hoc quod dico de adventu meo ad vos, ita est certum, sicut testimonium duorum, vel trium. Sic ergo ordo iudicii erit. sed severitatem sententiae comminatur, dicens praedixi enim, etc.. Ubi, primo, insinuat ordinem iudiciarium quo est procedendum, in quo exigitur ut praecedat trina admonitio.

Et quantum ad hoc dicit praedixi vobis ut praesens, bis, quando scilicet eram vobiscum, et nunc absens praedico, ut sic ter admoneat. Praedico, inquam, his qui ante peccaverunt, et omnibus aliis; quasi dicat: omnes moneo. secundo, praemissa monitione, comminatur sententiam. Unde dicit quoniam si venero, non parcam iterum, quasi dicat: illis qui peccaverunt peperci prima vice, sed, si iterum peccaverint, vel si non egerint poenitentiam, non parcam eis iterum.

Et hoc iuste fit, quia ille cui semel remittitur et iterum peccat, si remitteretur sibi, cresceret in malitia, et efficeretur insolens.

Et ideo dicit sapiens prov. Xiii, 24: qui parcit virgae, odit filium suum, etc.. ex hoc ergo ordinatum est in ecclesia, ut praecedat trina monitio antequam quis sententiam excommunicationis fulminet, quia contingit, quod aliqui, licet sint in peccatis et offendant, tamen ex solo verbo admonitionis corriguntur et satisfaciunt.

Et etiam a levioribus semper incipiendum est. Quod si admonitione non ducitur, ne magis insolescat, adhibenda est severitas sententiae. Eccle. Viii, v. 11: ex eo quod non profertur cito contra malos sententia, etc.. consequenter ne possent calumniari de potestate apostoli, ostendit apostolus suam iudiciariam potestatem, dicens an experimentum, etc.. Ubi tria facit. primo ostendit se habere legationem et potestatem iudicandi a christo; secundo ostendit virtutem christi, ibi qui in vobis non infirmatur, etc.; tertio ostendit, quod virtus christi etiam ad alios derivatur, ibi nam et nos infirmi sumus in illo. dicit ergo: si venero, non parcam, immo severissime iudicabo, et hoc bene possum, quia habeo auctoritatem christi in puniendo et remittendo. Supra ii, 10: nam si quid donavi, etc.. Supra v, 20: pro christo legatione fungimur, etc..

Et ideo dicit an experimentum, etc., quasi dicat: non est dubitandum de potestate mea, quia quidquid ego loquor, vel proferendo sententias, vel remittendo, vel praedicando, loquor a christo. ex. Iv, 12: perge, ergo, ego ero in ore tuo. lc. Xxi, 15: ego dabo vobis os et sapientiam, etc.. quae ergo homo facit ex instinctu spiritus sancti, dicitur quod spiritus sanctus facit; ideo apostolus quia a christo motus hoc loquebatur, attribuit christo tamquam principali, dicens qui in me loquitur christus, etc.. sed ne dubitetur de potestate et virtute christi, ideo consequenter apostolus ostendit virtutem christi, cum dicit qui in vobis, etc.. Ubi primo ostendit virtutem christi, quantum ad ea quae in eis apparuerunt; secundo quantum ad ea quae in christo sunt, ibi nam etsi, etc.. dicit ergo: habeo potestatem iudiciariam a christo, qui in me loquitur, qui magnae virtutis est in vobis, dando dona gratiarum, distributionem spiritus et alia multa, quae experti estis; et non solum non infirmatur, sed potens est in vobis, quia potenter vos liberavit a peccato, potenter vos convertit ad bonum. Ps. Xxiii, 8: dominus fortis et potens, etc.. Sap. Xii, 18: subest tibi cum volueris posse.

Et paulo ante: virtutem enim ostendis tu, etc..

Et non solum potentia christi apparuit in vobis, sed etiam in seipso, scilicet inquantum a morte crucis, quam sustinuit ex infirmitate humana, quam assumpsit infirmatam in paupertate, surrexit, et vivit ex virtute dei, quae est ipse deus. Talis enim erat illa susceptio, quae deum hominem faceret, et hominem deum. I cor. I, 25: quod infirmum est dei, fortius est hominibus, etc.. Vel, ex virtute dei, scilicet patris, qui est etiam virtus christi, quia eadem est virtus patris et filii. Apoc. I, 18: fuit mortuus, etc.. haec etiam virtus christi derivatur ad nos. nam et nos infirmi, etc., quasi dicat: ad nos etiam pertinet illa virtus, quia et nos infirmi sumus in illo, id est ad intentionem illius, inquantum propter ipsum multa patimur, et mortificamus nosmetipsos, et humiliamus nos. I cor. Iv, 10: nos infirmi propter christum, etc.. Supra x, 10: praesentia corporis infirma. Supra iv, 10: semper mortificationem, etc..

Et ideo vivemus, id est vivificabimur, ex virtute dei in vobis, iudicandis. gal. I, 1: qui suscitavit iesum christum, etc..

Et est sensus: nos ex virtute qua christus vivit, resuscitamur; et illa virtute habemus etiam potestatem iudicandi in vobis, vel vivemus, simili beatitudine, cum eo, et hoc ex virtute dei, quae quidem virtus dei est in vobis, id est in conscientiis vestris.

089 CP13

51
(
2Co 13,5-10)

LECTIO 2: 1 Corintios 13,5-10

Post comminationem severi dei iudicii, subdit apostolus admonitionem ad praeparationem, ut iudicium severum non patiantur, et primo ponit ipsam admonitionem; secundo rationem admonitionis assignat, ibi ideo haec absens scribo, etc.. circa primum duo facit. primo ponit admonitionem; secundo excludit falsam suspicionem, ibi oramus autem ad deum, etc.. circa primum duo facit. primo monet ut se examinent; secundo innuit quid per huiusmodi examinationem invenire possint, ibi an non cognoscitis, etc.. circa primum sciendum est, quod ille, qui secure vult comparere in iudicio, debet se primo examinare de factis suis, et sic poterit scire utrum tute compareat.

Et ideo apostolus monet ut antequam veniant ad iudicium, quod erit in adventu suo ad eos, examinent se, dicens vosmetipsos tentate, id est examinate et considerate actus vestros. i thess. V, 21: omnia probate, quod bonum est tenete, etc.. monet autem, ut de duobus se examinent, scilicet de fide. Unde dicit si estis in fide, scilicet quam praedicavi vobis, et a me accepistis de domino iesu christo, an excideritis ab ea et sitis prolapsi in aliam.

Et hoc necessarium est, quia i cor. Xi, 31 dicitur: si nosmetipsos iudicaremus, etc.. Ier. Ii, 23: vide vias tuas, etc.. item de operibus. Unde dicit ipsi vos probate, scilicet an sitis in operibus bonis, et utrum conscientia remordeat vos aliquid mali fecisse.

Et hoc utile est, quia i cor. Xi, v. 28 dicitur: probet autem seipsum homo, etc.; gal. Vi, 4: opus suum probet unusquisque. consequenter cum dicit an non cognoscitis, etc., ostendit quid per huiusmodi examinationem invenire poterunt.

Et primo quid inveniant in seipsis; secundo quid inveniant in apostolo, ibi spero autem, etc.. in seipsis autem duo invenire poterunt per examinationem, quia aut scient se tenere fidem, et sic invenire poterunt et cognoscere, quod christus sit in eis, et hoc est quod dicit an non cognoscitis vosmetipsos, quia christus iesus in vobis est? id est numquid si examinaretis vos, sciretis vos habere fidem, et cognosceretis, quod christus est in vobis? quasi dicat: sic, quia ubi est fides christi, ibi est christus. Eph. Iii, 17: habitare christum per fidem, etc.. I cor. Vi, v. 19: nescitis quia corpora vestra templum, etc.. aut scient se non tenere fidem, et sic invenient quod sint reprobi.

Et ideo dicit nisi forte reprobi estis, id est vere invenietis vos habere christum, nisi forte dimiseritis fidem et reprobi sitis ab eo, quod prius habuistis per fidem. Ier. Xv, 6: reliquisti me, retrorsum abiisti. Ier. Vi, 29: malitiae eorum non sunt consumptae, argentum reprobum, etc.. sed hic quaestio est litteralis de hoc quod dicit an non cognoscitis, etc.. Nam christus in eis solum manet, qui habent charitatem, ut dicitur i io. Iv, 16: deus charitas est, etc.. Si ergo cognoscimus, quod christus per fidem sit in nobis, oportet quod hoc sit per fidem formatam. Cognoscentes ergo hoc modo christum esse in nobis, sciemus nos habere charitatem qua informatur fides, quod est contra illud eccle. Ix, 1: nemo scit utrum odio, etc.. respondeo. Dicendum est, quod habitare christum in nobis, potest accipi dupliciter: vel quantum ad intellectum, vel quantum ad affectum. Si quantum ad intellectum, sic ipse habitat in nobis per fidem informem.

Et hoc modo nihil prohibet nos per certitudinem scire, quod christus habitet in nobis, scilicet cum scimus nos tenere fidem, quam ecclesia catholica docet et tenet. Si vero quantum ad affectum, sic habitat christus in nobis per fidem formatam, et hoc modo nullus potest scire, quod christus habitet in nobis, vel quod habeamus charitatem, nisi per revelationem et specialem gratiam alicui concedatur certitudo. Per quamdam tamen coniecturam nihil prohibet nos scire posse quod in charitate sumus, quando scilicet quis invenit se taliter paratum et dispositum, ut nullo modo propter aliquod temporale vellet aliquid facere contra christum. I io. Iii, 21: si cor nostrum non reprehenderit nos, etc.. patet ergo quod apostolus loquitur quantum ad primum modum. Vel etiam loquitur de cognitione, quae est per coniecturam quamdam, ut dictum est. argumentum autem procedit quantum ad secundum modum, et de cognitione quae est per certitudinem. quid autem in apostolo possint invenire subdit, dicens spero autem, etc.. nam quia isti corinthii possent dicere: nos non sumus reprobi, sed ideo non tenemus documenta tua, quia non sunt recta, sed reprobanda.

Et ideo dicit: quidquid sit de vobis, tamen spero, quod ex vita et doctrina nostra, quam ostendi vobis, cognoscetis, quia non sumus reprobi, et non docuimus mala, nec exclusi sumus a potestate quam dicimus nos habere. Eccli. Xix, 26: ex visu cognoscitur vir. Matth. Vii, 16: a fructibus eorum, etc.. consequenter cum dicit oramus, etc., excludit suspicionem. comminatus enim fuerat eis iudicium severum, cum ostenderat potestatem suam in iudicando, et indixerat examinationem, credens christum in eis esse, nisi ipsi essent reprobi. Sed tamen hoc dimittit sub dubio, utrum sit christus in eis.

Et quia ipsi possent credere et suspicari, quod apostolus gauderet de hoc quod essent reprobi, ut ipse in comparatione ad eos maior appareat et ut in eis posset exercere severius iudicium: ideo apostolus hanc suspicionem removet hic, primo, per orationem, quam pro eis ad deum dirigit; secundo per gaudium, quod de eis concepit, ibi gaudemus enim, etc.. orat autem, ut ipsi inveniantur innocentes, ut non examinentur ex severitate iudicii.

Et ideo dicit oramus autem, scilicet deum, ut vos nihil mali faciatis; quasi dicat: non credatis, quod velimus, quod sitis reprobi, sed oramus, ut nihil, etc.. item orat, quod ipse appareat infirmus, per quod excluditur appetitus excellentiae apostoli in comparatione ad eos.

Et ideo dicit non, scilicet oramus, ut probati appareamus, id est non ut nos commendemur probati in comparatione ad vos, sed magis, ut vos quod bonum est, faciatis, gal. Vi, 9: bonum autem facientes, etc.. Ps. Xxvi: viriliter agite et confortetur cor vestrum; nos autem, ut reprobi simus, amittendo potestatem puniendi et iudicandi, quia ubi non est culpa, omnes sumus pares, et unus non habet potestatem iudicandi super alios. magis ergo vult apostolus, ut sint boni, quam ut subiaceant potestati iudicii sui.

Et quod careat potestate iudicandi si boni sint, ostendit cum dicit non enim possumus, etc., quasi dicat: nos non laboramus nisi pro veritate et pro ipsa stamus. constat autem, quod si puniremus innocentes, faceremus contra veritatem, et contra iustitiam. unde cum apostolus non possit facere contra veritatem sed pro veritate, id est pro iustitia, manifestum est, quod non puniet innocentes. notandum est, secundum augustinum in glossa, quod ad vitandum peccata, necessaria sunt duo, scilicet liberum arbitrium, et gratia dei. Si enim liberum arbitrium non esset necessarium, numquam darentur homini praecepta, nec prohibitiones, nec exhortationes. Frustra etiam darentur poenae. Gratia etiam est necessaria, quia nisi deus omnes regeret per gratiam suam, non posset homo stare. Frustra etiam oraremus, quod non inducat nos in tentationem.

Et ideo apostolus ostendens utrumque esse necessarium, et orat deum pro gratia obtinenda, et monet ut per liberum arbitrium recedant a malo et faciant bonum. Unde dicit oramus quantum ad primum, ut nihil mali faciatis quantum ad secundum. consequenter cum dicit gaudemus, etc., removet falsam suspicionem propter gaudium de bono ipsorum conceptum.

Et primo ponit gaudium, quod de ipsorum innocentia concepit; secundo orationem quam pro ipsorum perfectione emittit, ibi hoc autem oramus, vestram, etc.. dicit ergo: oramus quod vos probati appareatis, sed nos infirmi, et hoc apparet ex affectu nostro, quia gaudemus, quod scilicet aliqui sint inter vos boni et innocentes, ex quo subtrahatur nobis potestas iudicandi et videamur infirmi.

Et hoc est quod dicit gaudemus, quoniam nos infirmi sumus, id est non exercentes potestatem nostram, vos autem potentes, id est sic bene agentes et vitia vincentes, quod subtrahitis vos a potestate nostra iudicandi. Cum enim aliquis male agit, subdit se potestati iudicis, sed bene faciendo repellit illam a se. Rom. c. Xiii, 3: vis non timere potestatem? benefac, etc.. I cor. Iv, 10: nos infirmi, vos fortes. de isto gaudio dicitur phil. Ii, 17: gaudeo et congratulor vobis, etc..

Et non solum de his gaudemus, sed etiam super hoc oramus vestram consummationem, id est perfectionem. in rebus enim naturalibus videmus quod quaelibet res naturalis naturaliter tendit ad suam perfectionem, ad quam habet naturale desiderium.

Et ideo cuilibet rei datur virtus naturalis, ut ad suam perfectionem naturalem possit pervenire. Gratia autem datur homini a deo, per quam homo perveniat ad suam ultimam et perfectam consummationem, id est beatitudinem, ad quam habet naturale desiderium. Unde quando aliquis non tendit ad suam perfectionem, signum est, quod non habet satis de gratia dei.

Et ideo apostolus, ut isti possint in gratia crescere, orat ut perficiantur.

Et phil. I, 9: oro ut charitas, etc.. Eph. Vi, 13: ut possitis resistere in die malo, etc.. consequenter posita admonitione, causam admonitionis assignat, dicens ideo haec absens scribo, etc., id est ideo absens scribo vobis haec, monendo vos, ne scilicet cogar aliquid facere contra voluntatem meam, quae est ut nihil dure agam contra vos, nisi quatenus per vos compellar.

Et ideo dicit ut non praesens vobis durius agam contra vos quam velim vel quam velitis. sap. Xi, 11: hos quidem tamquam pater monens probasti, etc.. Supra x, 1: absens confido in vobis. Rogo autem vos ne praesens audeam, etc.. sed quia corinthii possent dicere: numquid etiam si benefecerimus, non poteris contra nos, o apostole, dure agere? ideo respondet, dicens: non, quia non propono nec possum agere, nisi secundum quod recepi a deo potestatem. Deus autem dedit mihi hanc potestatem, scilicet ligandi atque solvendi, in aedificationem, non in destructionem, id est ut vos aedificemini, et non ut destruamini.

Et si dure vos corrigerem, non aedificarem, sed destruerem. Supra x, v. 8: de potestate nostra, quam dedit nobis dominus ad aedificationem, etc.. Hanc autem potestatem dedit dominus paulo, act. Ix: segregate mihi barnabam et paulum ad opus, etc..

089 CP13

52
(
2Co 13,11-13)

LECTIO 3: 1 Corintios 13,11-13

In praecedentibus apostolus increpavit seductos a pseudo, hic vero consolatur persistentes in fide et doctrina sua.

Et primo ponit monitionem; secundo subdit salutationem, ibi salutate in osculo, etc.. circa primum, primo ponit monitionem; secundo praemium impletae monitionis, ibi et deus pacis, etc.. monet autem ad tria. Primo qualiter se habeant in seipsis; secundo qualiter se habeant ad proximos; tertio qualiter debent esse omnes ad invicem. in seipsis autem debent bona duo habere. Primo gaudium de bono habito, et quantum ad hoc dicit de caetero, fratres, qui constantes fuistis, gaudete, in his quae ad servitium dei facitis.

Et hoc est necessarium ad hoc quod sitis iusti et virtuosi, quia nullus est virtuosus, seu iustus, qui non gaudet iusta et virtuosa operatione.

Et ideo dicitur in ps. Xcix, 2: iubilate deo, omnis terra, servite domino in laetitia; phil. Iv, 4: gaudete in domino semper; iterum dico, gaudete, etc..

Et vere semper est gaudendum, quia gaudium conservat hominem in bono habitu, quia nullus potest esse diu in eo quod contristat. secundo debent habere boni in seipsis aemulationem perfectionis, et quantum ad hoc dicit perfecti estote, id est semper tendatis ad profectum. Hebr. Vi, 1: quapropter intermittentes inchoationis christi sermonem, ad perfectionem, etc.. non est autem hoc, quod hic dicitur, praeceptum, scilicet quod homo sit perfectus, sed hoc, quod semper tendat ad perfectionem.

Et hoc est necessarium, quia qui non studet ad proficiendum, est in periculo deficiendi. Videmus enim quod nisi remiges conentur ascendere, navis semper descendit.

Et ideo dicebat dominus mc. Ult.: estote perfecti, etc.. proximis autem est impendenda exhortatio ad bona.

Et quantum ad hoc dicit exhortamini, etc.. Eccli. Xvii, 12: unicuique mandavit deus de proximo, etc.. Rom. c. Xii, 8: qui exhortatur in exhortando, apoc. Ult.: qui audit, dicat, veni. communia autem omnibus debent esse duo, scilicet ut idem sapiant, et ideo dicit idem sapite, et ut pacem habeant, et ideo dicit pacem habete.

Et haec duo ita se habent, quod unum est exterius, aliud interius. constat enim quod corpora non possunt servari et ordinari, nisi membra ordinentur ad invicem. Similiter nec ecclesia, nec ecclesiae membra, nisi ordinentur et uniantur ad invicem. est autem duplex unio necessaria ad membra ecclesiae unienda. Una est interior, ut scilicet idem sapiant per fidem, quantum ad intellectum, idem credendo, et per amorem, quantum ad affectum, idem diligendo.

Et ideo dicit idem sapite, id est idem sentiatis de fide, et idem diligatis affectu charitatis. Quia tunc est vera sapientia, quando operatio intellectus perficitur et consummatur per quietationem et delectationem affectus. Unde sapientia dicitur, quasi sapida scientia. Rom. Xv, 6: ut sic unanimes, uno ore honorificetis deum, etc.. I cor. I, 10: idipsum dicatis, etc.. Phil. c. Ii, 2: idem sapiatis, etc.. Alia est exterior, scilicet pax, et ideo dicit pacem habete inter vos. Hebr. Xii, 14: pacem sequimini, etc.. ps. Xxxiii, 15: inquire pacem. Ii thess. Iii, v. 16: ipse deus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. consequenter cum dicit et deus pacis et dilectionis erit vobiscum, ponit praemium quod redditur implentibus monitionem praedictam; quasi dicat: si servabitis pacem inter vos, deus pacis et dilectionis erit vobiscum. circa quod notandum est, quod apud gentiles consuetum erat, quod aliqui ex donis denominabant deos, quia licet esset unus deus tantum, tamen singula dona sua denominabant deos ex illis donis, sicut ex dono pacis denominabant deum pacis, et ex dono salutis, deum salutis. Huic vocabulo alludens apostolus dicit deus pacis, etc.. Non quod pax sit unus deus, sicut illi dicebant, sed ideo christus dicitur deus pacis, quia est dator pacis et amator. Io. Xiv, 27: pacem meam do vobis, etc.. I cor. Xiv, 33: non est deus dissensionis, sed pacis. Rom. V, 5: charitas dei diffusa est in cordibus nostris, etc.. Ipse etiam est auctor pacis. Io. Xvi, 33: in me pacem habebitis, etc.. Ipse in pace habitat. ps. Lxxv, 3: in pace factus est locus eius, etc.. item non solum est deus pacis, sed etiam dilectionis.

Et ideo dicit deus pacis et dilectionis erit vobiscum.

Et hoc ideo est, quia qui est in vera pace cordis et corporis, est in charitate, et qui manet in charitate, in deo manet et deus in eo, ut dicitur i io. Iv, 16, et quia homo non meretur nisi per pacem et dilectionem. Io. Xiv, 23: si quis diligit me, etc.. consequenter cum dicit salutate invicem in osculo, etc., ponit salutationem, et circa hoc primo indicit eis mutuam salutationem; secundo salutat eos ex parte aliorum, ibi salutant vos, etc.; tertio salutat eos ex parte sua, ibi gratia dei, etc.. mutuam salutationem indicit faciendam per osculum. Unde dicit salutate invicem, vos ipsos, in osculo sancto. ubi notandum est, quod osculum est signum pacis. Nam per os in quo datur osculum, homo respirat.

Et ideo quando homines dant sibi mutua oscula signum est quod uniunt spiritum suum ad pacem. est autem pax simulata, et haec est eorum qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum, etc., ut dicitur in ps. Xxvii, 3. Quae quidem fit per osculi fraudulentiam. Prov. Xxvii, 6: meliora sunt verbera diligentis, etc.. est et pax mala et turpis, quando scilicet conveniunt ad malum faciendum. Sap. Xiv, v. 22: in magno viventes inscientiae bello, etc..

Et haec fit per osculum libidinosum. prov. Vii, 13 dicitur de mala muliere, quod apprehensum deosculatur iuvenem, etc.. est et pax sancta quam facit deus. Phil. c. Ult.: et pax dei, quae exsuperat, etc..

Et haec fit per osculum sanctum, quia unit spiritum ad sanctitatem.

Et de hoc osculo dicitur hic in osculo sancto.

Et ex hoc inolevit consuetudo, quod fideles et sancti viri, in signum charitatis et unionis, se invicem osculantur, et datur pax in ecclesiis in osculo sancto. ex parte autem aliorum salutat eos, dicens salutant vos sancti omnes, quia omnes sancti et fideles sperant et desiderant, ac orationibus procurant salutem nostram; unde omnes fideles christi ad invicem sperant et desiderant sibi salutem. Ps. Cxviii, participem me fac, deus, etc.. ex parte autem sua salutat eos apostolus, dicens gratia domini nostri, etc.. ubi sciendum quod duplex est modus appropriandi aliquid divinis personis. Unus est essentialiter, alius causaliter; essentialiter autem appropriatur divinis personis, sicut patri potentia, quia ipse est potentia essentialiter, inquantum est principium; filio sapientia, inquantum est verbum; spiritui sancto amor, inquantum est bonitas. hic vero apostolus non appropriat ista hoc modo, scilicet per essentiam, quia sic omnia appropriarentur spiritui sancto, sed appropriat per causam.

Et ideo cum gratia sit donum, quo dimittuntur nobis peccata rom. c. Iii, 24: iustificati gratis, etc., et remissio peccatorum sit nobis facta per filium, qui, carnem nostram accipiens, pro peccatis nostris satisfecit, io. I, 17: gratia et veritas per iesum christum facta est, etc.; propter hoc apostolus attribuit gratiam christo. Unde dicit gratia domini nostri, etc.. charitas autem est nobis necessaria, quia oportet nos uniri deo. I io. Iv, 16: qui manet in charitate, in deo manet, etc..

Et quia hoc est a deo patre, in quantum ipse sic dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret, ut dicitur io. Iii, 16, rom. V, 8: commendat autem deus suam charitatem, ideo sibi, ut principio istius charitatis, attribuit charitatem cum dicit et charitas dei, scilicet patris. communicatio vero divinorum fit per spiritum sanctum, quia est distributor donorum spiritualium. I cor. Xii, 11: haec omnia operatur unus atque idem spiritus.

Et ideo spiritui sancto attribuit communicationem, cum dicit et communicatio sancti spiritus. vel attribuit sibi hoc, quia ipse est communis aliis duabus personis. sic ergo apostolus in salutatione sua optat omnia necessaria, cum dicit gratia domini nostri iesu christi, et charitas dei, et communicatio spiritus sancti, sit semper cum omnibus vobis. Amen. Gratia christi, qua iustificamur et salvamur; charitas dei patris, qua sibi unimur; et communicatio spiritus sancti, divina nobis dona distribuentis. amen.




Aquinatis - ad 2 Corinthios 49