Aquinatis - ad 2 Thessalonicenses

LECTIO: Ad 2 Thessalonicenses

Congregamini, ut annuntiem quae ventura sunt vobis, diebus novissimis, etc.. Haec verba competunt huic epistolae. Duo enim tanguntur quae ei conveniunt, scilicet fructus, et eius materia. Unde dicitur ut annuntiem, etc.. Agitur enim in ea de his, quae ventura sunt in diebus novissimis, quae sunt tria, scilicet pericula ecclesiae, tempore antichristi. Ii tim. C. Iii, 1: in novissimis diebus instabunt tempora periculosa, etc.. Item malorum supplicia. Ps. Lxxii, 17: donec intrem sanctuarium dei, etc.. Verumtamen propter dolos posuisti eis, deiecisti eos dum allevarentur. Item praemia bonorum. Prov. Ult.: fortitudo et decor indumentum eius

Et de his agitur in hac epistola. Utilitas ostenditur, quia congregamini. Sic acquiritur ex hac epistola congregatio, scilicet concordantium in veritate, quia discordabant de iudicio futuro, propter hoc quod dicit in prima epistola: deinde nos qui vivimus, etc.. Ps. Cxlvi, 2: dispersiones israelis congregabit. Item voluntatum, quia cum considerant quod quaecumque temporalia sunt, in novissimo mundi peribunt, datur intelligi quod eos congregant ad unum quaerendum, scilicet caeleste praemium. Eccli. Xxx, 24: congrega cor tuum in sanctitate eius. Item cogitationum ad unam stabilem veritatem. Is. Ult.: ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem, etc.. Sic ergo patet fructus et materia, quia in prima munivit eos contra persecutiones praeteritas, hic munit eos contra futuras.

CAPUT 1

2
(
2Th 1,1-4)

LECTIO 1: Ad 2 Thessalonicenses 1,1-4

1 Paulus et Silvanus et Timotheus Ecclesiae Thessalonicensium, in Deo Patre nostro et Domino 1esu Christo.

2 Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino 1esu Christo.

3 Gratias agere debemus semper pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra et abundat chantas uniuscuiusque vestrum in invicem.

4 1ta ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide et in ómnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis, in exemplum iusti iudicii, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini.


Dividitur haec epistola in salutationem, et epistolarem narrationem, ibi gratias agere debemus, etc.. Item primo ponuntur personae salutantes; secundo personae salutatae; tertio bona optata. Sunt autem eaedem personae, quae et in prima. Tres autem personae salutantes ponuntur, ut auctoritas epistolae robustior appareat. Eccle. Iv, 12: funiculus triplex difficile rumpitur. Ecclesiae thessalonicensium etc.. Ecclesia congregationem dicit: quae debet esse in deo, alias est mala. De bona dicitur ps. Xlix, 5: congregate illi sanctos eius, etc.. In christo, id est, in eius fide. Rom. V, 2: per quem accessum habemus per fidem in gratiam istam. Deinde optat eis bona, et primo pacem. Ipsa est enim principium omnium spiritualium donorum. I cor. Xv, 10: gratia dei sum id quod sum. Item, pacem quae est finis hominum. Ps. Cxlvii, 14: qui posuit fines tuos pacem, etc.

Et hoc a deo etc.. Iac. I, 17: omne datum optimum, et omne donum perfectum, desursum est, descendens a patre luminum, etc.

Et domino iesu, etc.. Ii petr. I, 4: per quem maxima et pretiosa nobis donavit. Gratias agere debemus, etc.. Haec est epistolaris narratio

Et primo instruit eos de futuris in novissimis diebus; secundo admonet eos familiariter de quibusdam, in tertio capite, ibi de caetero, fratres, etc.. Item primo monet, sicut dictum est, quantum ad praemia bonorum, et poenas malorum; secundo quantum ad pericula tempore antichristi, cap. Ii, ibi rogamus autem vos, etc.. Item primo agit gratias de praeparatione ad futurum iudicium; secundo describit ipsum iudicium, ibi si tamen iustum. Item primo gratias agit de profectu; secundo ostendit fructum profectus; tertio signum. Dicit ergo gratias agere debemus, etc.. Nam quia in prima epistola commendavit eos de fide et charitate et aliis bonis in quibus abundabant, ideo dicit gratias agere debemus semper pro vobis, quia bonum, quod habetis, reputo meum. Iii io. 4: maiorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare

Et hoc deo, sine quo nihil boni potest fieri. Et hoc dignum est, quia de magnis bonis agimus gratias. Ii mac. I, 11: de magnis periculis a deo liberati magnifice gratias agamus. Quare? quia supercrescunt bona spiritualia. Periculose enim custodiuntur, nisi proficiat in eis homo. In his donis autem dei, primum est fides, per quam deus habitat in nobis, et in hac proficimus secundum intellectum. Eph. Iii, 17: habitare christum per fidem in cordibus vestris

Et sic proficit homo per cognitionem, devotionem et inhaesionem. Secundum est charitas, per quam deus est in nobis secundum effectum. I io. Iv, 16: deus charitas est, et qui manet in charitate, in deo manet, et deus in eo

Et ideo dicit et abundat. Prov. Xv, 5: in abundanti iustitia, virtus est maxima, etc.. I thess. Iv, 9: de charitate autem fraternitatis non necesse habuimus scribere vobis, ipsi enim a deo didicistis, ut diligatis invicem, etc.. Et tunc ponitur profectus, cum dicit: ita quod ego glorior inde apud alios, quia vestra reputo mea. Bonum enim discipulorum est gloria praelatorum. Prov. X, v. 1: filius sapiens laetificat patrem, etc.. Prov. Xvii, 6: corona senum, filii filiorum, etc.. Ii cor. Ix, 2: pro quo de vobis glorior. Et tunc ponit signum profectus, scilicet patientiam, quae ostenditur maxime in tribulationibus. Iac. I, 12: beatus vir qui suffert tentationem, etc.. In tribulationibus sunt duo servanda, scilicet patientia, ne discedat a fide. Iac.: patientia opus perfectum habet

Et fides in persecutionibus. I cor. Iv, 12: persecutionem patimur et sustinemus. Unde dicit in fide, in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus. Quae quidem tribulationes dicuntur a tribulis, quibus interius per afflictiones pungimur. Gen. Iii, 18: spinas et tribulos germinabit tibi. Ps. Xxiv, 17: tribulationes cordis mei multiplicatae sunt. Et haec sancti sustinent propter duo, scilicet propter terrorem malorum. Si enim deus non parcit bonis in hoc mundo, quomodo parcet malis in futuro? i petr. Ii: si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt dei evangelio, etc.. Hier. Xlix, 12: ecce quibus non erat iudicium, ut biberent calicem, etc.. Secundo ad augendum meritum. Unde dicit ut digni, etc.. Nam, ut dicitur matth. Xi, 12, regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Et lc. Ult.: nonne haec oportuit christum pati, et ita intrare in gloriam suam? rom. Viii, 17: si tamen compatimur, ut et conglorificemur. Unde dicit pro quo et patimini. Tribulatio enim quae fertur pro deo, facit dignum regno dei. Matth. V, v. 10: beati qui persecutionem patiuntur, etc.. I petr. Iv, 15: nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.


095 CP1

3
(
2Th 1,6-12)


LECTIO 2: Ad 2 Thessalonicenses 1,6-12


Supra egit de eorum idoneitate ad futurum iudicium, hic agit de forma iudicii

6 Si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant;

7 Et vobis qui tribulamini réquiem nobiscum, in revelatione Damini lesu Je coelo cum angelis virtutis ñus.

8 1n flamma ignis dantis vindictam iis qui non novemnt Deum, et qui non obediurt Evangelio Domini nostri lesu Christi.

9 Qui poenas dabunt in intcritu ademas, a facie Domini et a gloria virtutis eius,

10 Cum venerit glorifican m sanctis suis, et admirabilis fieri in ómnibus qui crediderw.it, quia creditum est testimonium nostrum supe1 vos in die illo.

11 1n quo etiam oramus sempsr pro vobis, ut digneiur ros vocatione sua Deus, et impleat omnem volunlatem bonitatis suae et opus fidei in virtute.

12 Ut clarijicetur nomen Domini nostri lesu Christi in vobis, et vos in illo, secundum gratiam Dei nostri et Domini lesu Ckristi.

Et primo ponit iudicium quantum ad punitionem malorum et praemia bonorum; secundo de utraque parte sigillatim, ibi in flamma. Item primo ponit iudicium quantum ad punitionem malorum; secundo quantum ad praemia bonorum, ibi cum venerit. Quantum ad primum dicit supra sustinetis in exemplum, etc., hic subinfert, si tamen iustum est; si, pro quia. Unde alia littera habet si quidem. Vel si tamen, referatur in exemplum iusti iudicii; quasi dicat: iustum est, quod haec patiamini, si tamen ex hoc mereamini. Sed prima littera et expositio est melior. Iustum est retribuere. Ps. Xciii, 2: exaltare, qui iudicas terram, redde retributionem superbis. Is. Xxxiii, 1: vae qui praedaris, nonne et tu praedaberis? tribulationem, scilicet aeternae damnationis. Rom. Viii, 35: tribulatio, an angustia, etc.. Et vobis qui tribulamini requiem. Lc. Xvi, 25: recepisti bona in vita tua, et lazarus similiter mala. Nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Apoc. Xiv, 13: amodo enim iam dicit spiritus, ut requiescant a laboribus suis. Nobiscum, id est, aequalem gloriam. Sed numquid hoc est verum? respondeo. Duplex est aequalitas, scilicet absoluta quantitatis, et proportionis

Et prima non est aequalis quantum ad participationem hominis, sed aequalis quantum ad beatitudinem participatam, quae est deus; homo enim participat secundum magis et minus, scilicet secundum quod ardentius, vel minus ardenter amat deum. Sed secundum secundam, omnimoda aequalitas erit, quia ita est gloria petri ad gratiam sibi datam et meritum suum, sicut gloria lini ad suam. Hoc, inquam, erit in revelatione, etc.. Io. C. V, 22: pater omne iudicium dedit filio suo, et hoc inquantum filio hominis; unde sequitur et potestatem dedit ei iudicium facere, quia in forma humana omnibus apparebit, sed modo non apparet, quia humanitas eius latet in gloria dei, sed tunc apparebit. Is. Xl, 5: et revelabitur gloria domini, etc.. Et hoc cum angelis virtutis eius, ministris suis. Matth. Xxv, 31: cum venerit filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli eius cum eo, etc.. Deinde cum dicit in flamma ignis, agit de utraque, scilicet punitione malorum, et praemiatione bonorum; sed in punitione malorum ostendit acerbam, iustam et diuturnam. Dicit ergo dantis vindictam, id est, iudicantis puniendos in flamma ignis, faciem orbis comburentis, et involventis reprobos, et detrudentis in perpetuum. Ps. Xcvi, 3: ignis ante ipsum praecedet, etc.. Item erit iusta propter duplicem culpam, scilicet infidelitatis, et malae vitae. Quantum ad primum dicit qui non noverunt, id est, noluerunt cognoscere, deum. Iob xxi, v. 14: scientiam viarum tuarum nolumus. I cor. Xiv, 38: ignorans ignorabitur, etc.. Quantum ad secundum dicit qui non obediunt evangelio domini nostri iesu christi. Rom. X, 16: non omnes obediunt evangelio. Inobedientia est tantum peccatum, quod per eam mors venit in hunc mundum, ut dicitur rom. V, 19. Item est diuturna, quia poenas dabunt in interitu aeternas

Et potest legi dupliciter, secundum quod duplex est poena, scilicet sensus et damni. De poena sensus potest intelligi sic: dabunt, id est, sustinebunt poenas aeternas non finiendas, et hoc in interitu, quia semper morientur. Aliter enim est de poenis huius vitae et illis. Nam hic quanto plus acerbiores, tanto sunt breviores, quia extinguuntur, sed illae sunt gravissimae, quia sunt poenae mortis, et sunt interminabiles. Unde dicitur quod semper erunt quasi in morte. Ps. Xlviii, 15: mors depascet eos. Is. Ult.: vermis eorum non morietur. Poena autem damni est duplex, quia separabuntur a visione dei. Unde dicit a facie domini, scilicet remoti. Iob xiii, 16: non veniet in conspectu eius omnis hypocrita. Alia est privatio visionis gloriae sanctorum. Is. Ult.: tollatur impius ne videat gloriam sanctorum, etc.. Vel aliter, a facie domini, etc.. In hoc ostenditur causa acerbitatis poenae sensus. Sensus enim alicuius evacuatur, vel propter superiorem iudicem, vel propter superioris potentiam; sed hoc non erit, quia hoc iudicium procedet a facie domini. Ps. Xvi, 2: de vultu tuo iudicium meum prodeat, etc.

Et ideo dicit dabunt poenas, id est sustinebunt, a facie domini. Deinde cum dicit cum venerit, agit de praemiatione sanctorum

Et primo ponit praemium; secundo meritum, ibi qui crediderunt. Gloriam sanctorum commendat, et quantum ad essentiam, per participationem gloriae dei, cum dicit glorificari, etc., et quantum ad eius excessum, ibi et admirabilis. Dicit ergo cum venerit: christus certe gloriosus est. Phil. Ii, 11: omnis lingua confiteatur, quia dominus iesus christus in gloria est dei patris. Glorificari in sanctis eius, quia bonum sui est communicativum; vel glorificari in sanctis eius, qui sunt membra sua, in quibus habitat, et in quibus glorificatur, quando sua gloria, scilicet capitis, derivatur usque ad sua membra. Is. Xlix, 3: servus meus es tu, israel, quia in te gloriabor. Et hoc excedet omnem admirationem. Unde dicit admirabilis, etc.. Siquidem admiratio est stupor procedens ex magna phantasia. Tanta vero sanctorum gloria non potest cadere in opinionem hominum

Et ideo dicit admirabilis. Sap. V, 2: mirabuntur in subitatione insperatae salutis, etc.. Deinde ponit meritum, ibi qui crediderunt, etc.

Et ponit primo meritum fidei, secundo suffragium orationis, ibi in quo. Dicit ergo: haec erit gloria, quia creditum est nostrum testimonium super vos, quod credidimus de christo, in illo die, id est, propter illum diem, quia bona quae agimus, sunt propter illum diem. Et dicit hoc testimonium est super vos, id est, super sensum humanum. Eccli. Ix: plurima super sensum hominis, etc.. Fides enim non habet meritum, ubi humana ratio praebet experimentum. Nisi enim esset supra vos, non esset magni meriti credere. Vel dicit super vos, id est, dominatur vobis subiicientibus intellectum vestrum humiliter ad credendum. Ii cor. X, 5: in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium christi. Sic exponit glossa. Vel aliter et magis secundum litteram: dico, quod glorificabitur christus in vobis, qui credidistis, in die iudicii, quando apostoli iudicabunt; et tunc testimonium, quod est super vos, id est, de promptitudine fidei vestrae, erit certum et creditum, id est credibile. Deinde cum dicit in quo oramus etc., subiungit suffragium orationis, et primo proponit quod petit; secundo quo fine, ibi ut clarificetur; tertio per quod posset assequi petitum, ibi secundum gratiam. Petit autem unum ex parte dei, et duo ex parte nostra. Dicit ergo in quo, id est, propter quem diem, etiam nos oramus semper. Rom. I, 9: sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis. I reg. Xiii, 23: absit autem hoc peccatum a me in domino, ut cessem orare pro vobis. Sed ad quid? ut dignetur vos vocatione sua deus, id est, faciat vos in mundo digne conversari suae vocationi. Eph. Iv, 1: digne ambuletis vocatione qua vocati estis. Item ex parte nostra duo petit: ex parte voluntatis, ut plene fruantur omni bonitate; unde dicit ut impleat omnem voluntatem bonitatis, id est, impleat in vobis voluntatem omnis boni. Phil. I: qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate. Item ex parte intellectus, ut perfecte credant; ideo dicit et opus fidei. Rom. X, 10: corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem

Et hoc operemini in virtute, id est, in constantia et fortitudine, ut nullo timore cessetis a confessione eius. Vel sic in quo, id est, propter quem diem oramus, ut deus dignetur vobis dare illud ad quod vocavit vos. I petr. Iii, 9: in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis. Et impleat omne bonum, quod desideratis, quod est in vita aeterna, quando habebimus deum. Ps. Cii, 5: qui replet in bonis desiderium tuum. Item impleat opus fidei, quod erit quando id quod hic per speculum et in aenigmate videmus, videbimus tunc facie ad faciem. Sed quo fine? ut clarificetur nomen domini nostri iesu christi, etc., id est, ad gloriam christi sit; et per vos, tam in praesenti quam in futuro, nomen christi glorificetur in bonis vestris. Matth. V, 16: videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est. E converso de malis dicitur is. Lii, 5, et rom. Ii, 24: nomen dei per vos blasphematur. Sed per quid poterimus illud consequi? secundum gratiam dei nostri, quae est radix omnium bonorum nostrorum. I cor. C. Xv, 10: gratia dei sum id quod sum, etc..

CAPUT 2

4
(
2Th 2,1-5)


LECTIO 1: Ad 2 Thessalonicenses 2,1-5

1 Rogamus autem vos, fratres, per adventum Dornini Nostri Iesu Christi, et nostrae congregationis in ipsum.

2 Ut non cito moveamini a vestro sensu, ñeque terreamitii, ñeque per spiritum, ñeque per sermonem, ñeque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini.

3 Ne quis vos seducat ullo modo. Quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis,

4 Qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tamquam sit Deus.

5 Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis?

Superius apostolus ostendit futura, quantum ad poenas malorum, et praemia bonorum, hic annuntiat futura quantum ad pericula ecclesiae, quae erunt tempore antichristi

Et primo nuntiat veritatem de futuris periculis; secundo monet, ut in veritate permaneant, ibi itaque, fratres. Circa primum duo facit, quia primo excludit falsitatem; secundo instruit de veritate, ibi quoniam nisi. Iterum prima in tres, quia primo commemorat illud ex quo debent induci; secundo ostendit ad quid debent induci, ibi ut non cito; tertio removet illud quod eos movere posset, ibi neque per spiritum. Inducit autem ex tribus, scilicet propriis precibus, ibi rogamus, non praeceptis. Philem. V, 8: multam fiduciam habens in christo iesu imperandi tibi, quod ad rem pertinet, propter charitatem magis obsecro. Secundo ex adventu christi, desiderabili bonis, licet terribili malis. Amos v, 18: vae desiderantibus diem domini, etc.. Ii tim. Iv, v. 8: non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum eius, etc.. Apoc. Ult.: veni, domine iesu, etc.. Tertio ex desiderio et amore totius congregationis sanctorum, in idipsum, scilicet ubi christus est, quia matth. Xxiv, 28: ubi erit corpus, ibi congregabuntur et aquilae. Vel in idipsum, id est, in idem, quia omnes sancti loco et gloria erunt in eodem. Ps. Xlix, v. 5: congregate illi sanctos eius. Sed ad quid inducit? ut non cito moveamini a vestro sensu. Est autem aliud moveri, aliud terreri. Movetur autem a suo sensu, qui praetermittit quod tenebat; quasi dicat: non cito dimittatis doctrinam meam. Eccli. Xix, 4: qui cito credit, levis est corde. Terror autem est quaedam trepidatio, cum formidine contrarii

Et ideo dicit ne terreamini. Iob xv, 21: sonitus terroris semper in auribus eius. Item si pax, illi semper insidias suspicantur. Sap. Xvii, 10: cum enim sit timida nequitia, dat testimonium condemnationi, etc.. Deinde cum dicit neque per spiritum, removet quod eos movere posset, primo in speciali, secundo in generali, ibi ne quis. Seducitur autem quis per falsam revelationem; unde dicit neque per spiritum, id est: si quis dicat sibi revelatum per spiritum sanctum, vel a spiritu sancto aliquid quod est contra doctrinam meam, non terreamini. I io. Iv, 1: nolite omni spiritui credere. Ez. Xiii, 3: vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident. Aliquando etiam satanas transfigurat se in angelum lucis, ut dicitur ii cor. C. Xi, 14; et iii reg. Ult.: egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Secundo per ratiocinationem, vel falsam expositionem scripturae; ideo dicit neque per sermonem. Ii tim. Ii, 17: sermo eorum ut cancer serpit. Eph. V, 6: nemo vos seducat inanibus verbis. Tertio per auctoritatem inductam in malo intellectu. Ii petr. Ult.: sicut charissimus frater noster paulus, secundum sibi datam sapientiam scripsit vobis, sicut in omnibus epistolis, loquens in eis de his, in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et caeteras scripturas, etc.. Sed de quo seducebantur? quasi instet dies domini. Et dicit neque per epistolam tamquam per nos missam. Quia in prima epistola nisi bene intelligatur, videtur dicere instare domini adventum, ut illud: deinde nos qui vivimus, etc.. Deinde cum dicit ne quis, etc., facit idem in generali. Lc. Xxi, 8: videte ne seducamini, etc.. I cor. Xv, 33: nolite seduci. Ratio autem quare haec removet apostolus, scilicet de adventu domini, est, quia praelatus nullo modo debet velle quod per mendacium aliqua bona procurentur. I cor. C. Xv, 15: invenimur autem et falsi testes, etc.. Item quia res credita erat periculosa, quod scilicet instaret dies domini. Primo quia daretur occasio maioris seductionis, quia futuri erant post tempora apostolorum aliqui, qui dicerent se esse christum. Lc. Xxi, 8: multi dicent: ego sum, etc.

Et ideo apostolus noluit. Item daemon frequenter praetendit se esse christum, sicut patet de beato martino

Et ideo ne seducantur, noluit. Augustinus autem ponit aliam rationem, quia immineret periculum fidei. Unde diceret aliquis: tarde veniet dominus, et tunc praeparabo me ad eum. Aliud diceret: veniet cito, et ideo nunc me praeparabo. Alius diceret: nescio

Et hic melius dicit, quia concordat christo. Sed ille plus errat, qui dicit: cito; quia, elapso termino, homines desperarent, et crederent falsa esse quae scripta sunt. Deinde cum dicit quoniam nisi venerit discessio, etc., astruit veritatem; et primo ostendit quae ventura sunt ad antichristi adventum

Et sunt duo, quorum unum praecedit adventum antichristi; aliud est ipse adventus eius. Primum est discessio, quod multipliciter exponitur in glossa

Et primo a fide, quia futurum erat, ut fides a toto mundo reciperetur. Matth. Xxiv, 14: et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe. Istud ergo praecedit quod secundum augustinum nondum est impletum, et post multi discedent a fide, etc.. I tim. Iv, 1: in novissimis temporibus discedent quidam a fide, etc.. Matth. Xxiv, 12: refrigescet charitas multorum. Vel discessio a romano imperio, cui totus mundus erat subditus. Dicit autem augustinus, quod hoc figuratur dan. Ii, 31 in statua, ubi nominantur quatuor regna; et post illa adventus christi, et quod hoc erat conveniens signum, quia romanum imperium firmatum fuit ad hoc, quod sub eius potestate praedicaretur fides per totum mundum. Sed quomodo est hoc, quia iamdiu gentes recesserunt a romano imperio, et tamen necdum venit antichristus? dicendum est, quod nondum cessavit, sed est commutatum de temporali in spirituale, ut dicit leo papa in sermone de apostolis. Et ideo dicendum est, quod discessio a romano imperio debet intelligi, non solum a temporali, sed a spirituali, scilicet a fide catholica romanae ecclesiae. Est autem hoc conveniens signum, quod sicut christus venit quando romanum imperium omnibus dominabatur, ita e converso signum antichristi est discessio ab eo. Secundo praedicit secundum futurum, scilicet antichristum

Et primo quantum ad eius culpam et poenam; secundo quantum ad eius potestatem, ibi eum cuius adventus. Item primo communiter et implicite tangit culpam eius et poenam; secundo explicat utrumque, ibi qui adversatur. Dicit ergo: discessio primo veniet, et tunc revelabitur. Dicitur autem esse homo peccati et filius perditionis, secundum glossam, quia sicut in christo abundavit plenitudo virtutis, ita in antichristo multitudo omnium peccatorum

Et sicut christus est melior omnibus sanctis, sic ille peior omnibus malis

Et propter hoc homo peccati dicitur, quod totaliter erit peccatis deditus. Sed non dicitur sic homo peccati, quin posset esse peior, quia numquam malum corrumpit totum bonum, licet quantum ad actum non poterit esse peior. Christo autem nullus homo potuit esse magis bonus. Dicitur autem filius perditionis, id est, deputatus extremae perditioni. Iob xxi, 30: in diem perditionis servabitur malus, et ad diem furoris ducetur. Vel perditionis, id est, diaboli, non per naturam, sed per suae malitiae complementum, quae in eo complebitur. Et dicit revelabitur, quia sicut omnia bona et virtutes sanctorum, qui praecesserunt christum, fuerunt figura christi, ita in omnibus persecutionibus ecclesiae tyranni fuerunt quasi figura antichristi, et latuit ibi antichristus: et ita tota illa malitia, quae latet in eis, revelabitur in tempore illo. Deinde cum dicit qui adversatur, explicat quae dixerat

Et primo ostendit quomodo sit homo peccati; secundo quomodo filius perditionis, ibi et tunc revelabitur. Item primo praenuntiat eius futuram culpam; secundo assignat eius causam, ibi et tunc. Item primo describit culpam, secundo dicit se non annuntiare doctrinam novam, ibi non retinetis. Item primo ostendit culpam, secundo eius signum, ibi ita ut, etc.. Duplex est autem eius culpa, scilicet contrarietas ad deum; unde dicit qui adversatur omnibus spiritibus bonis. Iob c. Xv, 26: cucurrit adversus deum erecto collo, et pingui cervice, armatus est, sicut et membra eius. Is. Iii, 8: lingua eorum et adinventiones eorum contra dominum, ut provocarent oculos maiestatis eius. Secunda est, quia praefert se christo; ideo dicit extollitur, etc.. Dicitur autem deus tripliciter. Primo naturaliter. Deut. Vi, 4: audi, israel, dominus deus tuus, deus unus est. Secundo opinative. Ps. Xcv, 5: omnes dii gentium daemonia. Tertio participative. Ps. Lxxxi, 6: ego dixi: dii estis. Omnibus autem his se praeferet antichristus. Dan. Xi, 36: elevabitur et magnificabitur adversus omnem deum, et adversus deum deorum loquetur magnifica. Signum autem culpae est, cum dicit ita ut in templo, etc.. Superbia enim antichristi maior est superbia omnium praecedentium. Unde sicut de caio caesare legitur, quod cum in vita adhuc esset, coli voluit, statuam suam ponens in quolibet templo, et ez. Xxviii, 2 de rege tyri dicitur: dixisti, quia deus ego sum, etc.: ita credibile est, quod sic eis faciet antichristus, dicens se deum esse et hominem

Et in huius signum sedebit in templo. Sed in quo templo? nonne est destructum a romanis? et ideo dicunt quidam, quod antichristus est de tribu dan, cuius tribus inter alias duodecim non nominatur apoc. C. Vii, 5

Et ideo iudaei primo eum recipient, et reaedificabunt templum in ierusalem, et sic implebitur illud dan. Ix, 27: erit in templo abominatio et idolum; matth. Xxiv, 15: cum vero videritis abominationem desolationis, quae dicta est a daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit intelligat. Quidam vero dicunt, quod numquam ierusalem, nec templum reaedificabitur, sed usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio

Et hoc etiam aliqui iudaei credunt. Ideo exponitur in templo dei, id est, in ecclesia, quia multi de ecclesia eum recipient. Vel secundum augustinum, in templo dei sedeat, id est, principetur et dominetur, tamquam ipse cum suis nuntiis sit templum dei, sicut christus est cum suis. Deinde cum dicit non retinetis, ostendit quod nihil novi scribet; quasi dicat: olim cum essem apud vos, dixi hoc. Ii io., 5: non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Ii cor. X, 11: quales fuimus verbo per epistolas absentes, tales et praesentes in facto, etc..


095 CP2

5
(
2Th 2,6-9)


LECTIO 2: Ad 2 Thessalonicenses 2,6-9

6 Et nunc quid detineat, satis, ut reveletur in suo tempore.

7 Nam mysterium iatn operatur iniquitatis; tantum ut qui tenet nunc teneat doñee de medio fiat.

8 Et tune revelabitur Ule iniquus, quem Dominus 1esus interficiet spiritu oris sui. Et destruet illustratione adventus sui eum;

9 Cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt.

Superius apostolus praenuntians narravit adventum et culpam antichristi, hic ostendit causam dilationis

Et primo ostendit eos habere huius scientiae causam; secundo causam illam obscure proponit, ibi nam mysterium. Dicit ergo: dico quod oportet revelari hominem peccati

Et quid nunc detineat, id est, quae sit causa, quod tardet, scitis, quia ego dixi vobis, ita quod sic ad praesens detinet, ut suo tempore, id est, congruo tempore, reveletur. Eccle. Viii, 6: omni negotio tempus et opportunitas est

Et ibidem iii, 11: omnia fecit deus bona in tempore, etc.. Deinde cum dicit nam mysterium, etc., causam eius ponit

Et haec littera multipliciter exponitur, quia hoc mysterium potest esse nominativi casu, vel accusativi. Si primo modo, est sensus: dico ut suo tempore, quia etiam iam mysterium, id est, figuraliter occultatum, operatur in fictis, qui videntur boni, et tamen sunt mali

Et hi operantur officium antichristi. Ii tim. Iii, 5: habentes speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes. Sed secundo modo est sensus: nam diabolus, in cuius potestate veniet antichristus, iam incipit operari occulte iniquitatem suam, per tyrannos et seductores, quia persecutiones ecclesiae huius temporis sunt figurae illius ultimae persecutionis contra omnes bonos, et sunt sicut imperfectae comparando ad illam. Tantum ut qui tenet, etc.. Hoc exponitur multipliciter. Uno modo, secundum glossam, et augustinum, qui dicunt, quod quidam opinati sunt neronem, qui primo persecutus est christianos, esse antichristum, et quod non fuerat occisus, sed subtractus, et quandoque restituendus. Unde apostolus hoc evacuans, dicit tantum ut qui tenet nunc, romanum imperium, teneat, donec de medio fiat, id est, donec moriatur. Sed hoc modo non est conveniens; quia multi anni sunt, quod nero mortuus est, illo scilicet anno quo apostolus. Sed melius est quod referatur ad neronem, prout est persona publica romani imperii, donec de medio fiat, id est, tollatur romanum imperium de hoc mundo. Is. Xxiii, v. 9: dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae, et ad ignominiam, etc.. Vel aliter tantum ut qui tenet, id est, detinet modo adventum antichristi, teneat, ne veniat; quasi sit necessarium, quod adhuc aliqui veniant ad fidem, et aliqui recedant. Quasi dicat: ut discessus et accessus qui nunc tenet donec veniat, teneat donec tollatur ille obscoenus. Vel sic: tantum qui nunc tenet fidem, teneat, id est, firmus sit in ea. Ap. Ii: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam, donec de medio fiat, id est, congregatio malorum permixta, separetur, et fiat seorsum, quod erit in persecutione antichristi. Vel tantum, etc., id est, ut mysterium iniquitatis, id est, iniquitas mystica, quae detinet, detineat donec fiat de medio, id est, donec iniquitas reducatur in publicum: et fiat quasi aliquid existens in publico de medio. Multi enim modo occulte peccant, sed tamen quandoque fiet in aperto: quia deus sustinet peccatores quamdiu sunt occulti, donec publice peccent, et tunc non sustinebit, ut patet de sodomitis gen. Xix, 24. Sed tamen augustinus confitetur se nescire quid apostolus illis loquitur, qui iam sciebant. Unde dicit quid nunc detineat, scitis. Et praeterea hoc non erat multum necessarium ad sciendum. Deinde cum dicit et tunc, etc., ponitur adventus iniqui, et poena eius. Primo manifestatio; secundo eius poena. Quantum ad primum dicit ille, singulariter, iniquus revelabitur, quia manifesta erit eius culpa, quem dominus iesus interficiet spiritu oris sui. Is. Xi: zelus domini exercituum faciet hoc, id est, zelus iustitiae, qui est amor. Spiritus enim christi est amor christi, et hic zelus est spiritus sancti, quem habet ad ecclesiam. Vel spiritu oris sui, id est, mandato suo; quia michael interfecturus est eum in monte oliveti, unde christus ascendit; sic et iulianus manu divina extinctus est. Et haec est poena praesens, licet futura etiam aeternaliter punietur, quia destruet illustratione, etc., id est, in adventu suo omnia illustrante. I cor. Iv, 5: illuminabit abscondita tenebrarum, etc.

Et destruet, inquam, aeterna, scilicet damnatione. Ps. Xxvii, v. 5: destruet illos, etc.

Et dicit, illustratione, quia ipse visus est ecclesiam obtenebrare, et tenebrae expelluntur illustratione, quia quicquid antichristus ostenderit, ostendetur fuisse mendacium. Deinde cum dicit eum cuius est adventus, praedicit potestatem antichristi

Et circa hoc duo facit, quia primo ponit potestatem eius ad seducendum; secundo huius causam ex domini iustitia, ibi eo quod charitatem. Iterum prima in tres, quia primo ponit actorem huius potestatis; secundo modum seducendi; tertio ostendit seducendos. Actor huius potestatis est diabolus, et ideo destruet eum christus. I io. Iii, 8: in hoc apparuit filius dei, ut dissolvat opera diaboli

Et ideo dicit, quod adventus antichristi erit secundum operationem satanae, id est ex instinctu eius. Ap. Xx, 7: solvetur satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes, etc.. Operatur enim aliquid secundum operationem satanae, sicut arreptitius, in quo non solum instigat voluntatem, sed etiam impedit usum rationis: quod tamen non imputatur ad culpam eius, quia non habet usum liberi arbitrii. Antichristus autem non sic; sed habebit usum liberi arbitrii, in quo est diabolus suggerens, sicut dicitur de iuda io. C. Iii: introivit in eum satanas, scilicet instigando. Decipiet autem hoc modo: primo per potentiam saecularem; secundo per virtutem miraculorum. Quantum ad primum dicit in omni virtute, scilicet saeculari. Dan. Xi, 43: dominabitur thesaurorum auri et argenti, et in omnibus pretiosis aegypti. Vel virtute, scilicet simulata. Quantum autem ad secundum dicit in signis, etc.. Signa sunt quaedam mira etiam parva. Prodigia vero magna, quae aliquem prodigiosum ostendunt, quasi procul a digito. Ap. Xiii, 13: fecit signa magna, ita ut et ignem faceret descendere de caelo, etc.. Matth. Xxiv, 24: dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Et dicit mendacibus. Miraculum mendax dicitur, vel quia deficit a vera ratione facti, vel a vera ratione miraculi, vel a debito fine miraculi. Primum fit in praestigiis, quando per daemones illuduntur aspectus, ut aliud videatur, quam est: sicut simon magus fecit decollari arietem, et postea ostensus est vivus; et homo decollatus est, et postea homo, qui credebatur decollatus, ostensus est vivus, et creditus est resuscitatus. Et hoc faciunt homines commutando phantasmata et decipiendo. Secundo modo illa dicuntur miracula improprie, quae plena sunt admiratione, quando effectus videtur, et ignoratur causa. Quae ergo habent causam occultam alicui, et non simpliciter, dicuntur quidem mira, et non miracula simpliciter. Sed quae simpliciter causam occultam habent, sunt proprie miracula, quorum causa est ipse deus gloriosus, quia totum ordinem naturae creatae transcendunt. Aliquando vero fiunt aliqua mira, sed non praeter ordinem naturae, sed occultas causas habent: et haec multo magis faciunt daemones, qui virtutes naturae sciunt, et qui habent determinatas efficacias ad speciales effectus, et haec faciet antichristus; sed non quae habent veram rationem miraculi, quia non possunt in illa quae sunt supra naturam. Tertio modo dicuntur miracula, secundum quod sunt ordinata ad attestandum veritati fidei, ad reducendum fideles in deum. Mc. C. Ult.: domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Sed si alicui adest gloria miraculorum et non utatur eis ad hoc, miracula quidem sunt vera quo ad rationem rei factae, et quo ad rationem miraculi, sed sunt falsa quantum ad finem debitum, et intentionem dei. Sed tamen hoc non erit in antichristo, quia nullus contra fidem facit vera miracula, quia deus non est testis falsitatis. Unde aliquis praedicans falsam doctrinam non potest facere miracula, licet aliquis habens malam vitam posset. Deinde ostendit seducendos, cum dicit his qui pereunt, id est, in praescitis ad perditionem. Io. Xvii, 12: nemo ex eis periit, nisi filius perditionis

Et hoc ideo, quia io. X, 27: oves meae vocem meam audiunt.


095 CP2


Aquinatis - ad 2 Thessalonicenses